Epistulae ad familiares, M. Tullius Cicero

PDF: Epistulae ad familiares, M. Tullius Cicero
Epistulae ad familiares
M. Tullius Cicero
Epistulae ad familiares
Epistulae ad familiares
1Epistulae ad familiares
Epistulae ad familiares
2Epistulae ad familiares
éditions eBooksFrance
www.ebooksfrance.com
Epistulae ad familiares
3Epistulae ad familiares
Epistulae ad familiares
4Epistulae ad familiares
• LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM
• LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS
• LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM
• LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS
• LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS
• LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS
• LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS
• LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM
• LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS
• LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
• LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS
• LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
• LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
• LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM
• LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS
• LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM
Epistulae ad familiares
5Epistulae ad familiares
LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM
Scr. Romae Id. Ian. a. u. c. 698 (a. Chr. 56).
M. CICERO S. D. P. LENTVLO PROCOS.
ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satis facio omnibus, mihi ipse numquam satis facio; tanta
enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quod tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego quia
non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem. in causa haec sunt: Hammonius, regis legatus,
aperte pecunia nos oppugnat; res agitur per eosdem creditores, per quos, cum tu aderas, agebatur; regis causa
si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam
non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat. [2] Pompeium et hortari et
orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam infamiam fugiat, non desistimus; sed plane nec precibus
nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam cum in sermone cotidiano tum in senatu palam sic egit
causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate nec studio nec contentione agere potuerit,
cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui. Marcellinum tibi esse iratum scis; is
hac regia causa excepta ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit. quod dat, accipimus; quod
instituit referre de religione et saepe iam retulit, ab eo deduci non potest. [3] res ante Idus acta sic est (nam
haec Idibus mane scripsi): Hortensi et mea et Luculli sententia cedit religioni de exercitu; teneri enim res
aliter non potest; sed ex illo senatus consulto, quod te referente factum est, tibi decernit, ut regem reducas,
quod commodo rei p. facere possis, ut exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus tris
legatos decernit nec excludit Pompeium, censet enim etiam ex iis, qui cum imperio sint; Bibulus tris legatos
ex iis, qui privati sunt. huic adsentiuntur reliqui consulares praeter Servilium, qui omnino reduci negat
oportere, et Volcacium, qui Lupo referente Pompeio decernit, et Afranium, qui adsentitur Volcacio. quae res
auget suspicionem Pompei voluntatis, nam advertebatur Pompei familiaris adsentiri Volcacio. laboratur
vehementer; inclinata res est. Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio omniumque Pompei
familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere videatur; cui qui nolunt, idem
tibi, quod eum ornasti, non sunt amici; [4] nos in causa auctoritatem eo minorem habemus, quod tibi
debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant. ut in
rebus multo ante, quam profectus es, ab ipso rege et ab intimis ac domesticis Pompei clam exulceratis, deinde
palam a consularibus exagitatis et in summam invidiam adductis ita versamur. nostram fidem omnes, amorem
tui absentis praesentes tui cognoscent. si esset in iis fides, in quibus summa esse debebat, non laboraremus.
Scr. Romae a. d. xvi Kal. Febr. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.
Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, propterea quod dies magna ex parte consumptus est
altercatione Lentuli consulis et Canini tr. pl. eo die nos quoque multa verba fecimus maximeque visi sumus
senatum commemoratione tuae voluntatis erga illum ordinem permovere. itaque postridie placuit ut breviter
sententias diceremus; videbatur enim reconciliata nobis voluntas esse senatus, quod cum dicendo tum singulis
appellandis rogandisque perspexeram. itaque, cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati
regem reducerent, secunda Hortensi, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcaci, ut Pompeius reduceret,
postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur. quatenus de religione dicebat, cui quidem rei iam obsisti non
poterat, Bibulo adsensum est; de tribus legatis frequentes ierunt in alia omnia. [2] proxima erat Hortensi
sententia, cum Lupus tr. pl., quod ipse de Pompeio retulisset, intendere coepit ante se oportere discessionem
facere quam consules. eius orationi vehementer ab omnibus reclamatum est erat enim et iniqua et nova.
consules neque concedebant neque valde repugnabant, diem consumi volebant, id quod est factum;
perspiciebant enim in Hortensi sententiam multis partibus pluris ituros, quamquam aperte Volcacio
adsentirentur. multi rogabantur, atque id ipsum consulibus non invitis, nam ei Bibuli sententiam valere
cupierunt. [3] hac controversia usque ad noctem ducta senatus dimissus est. ego eo die casu apud Pompeium
cenavi nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam antea, quod post tuum discessum is dies
honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi viderer animum hominis ab omni alia
LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM
6Epistulae ad familiares
cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere. quem ego ipsum cum audio, prorsus eum libero omni
suspicione cupiditatis; cum autem eius familiaris omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est
apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito rege ipso consiliariisque eius esse
corruptam. [4] haec scripsi a. d. xvi K. Februarias ante lucem; eo die senatus erat futurus. nos in senatu,
quem ad modum spero, dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus;
quod ad popularem rationem attinet, hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut salvis
auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset. de his rebus pridie, quam haec scripsi, senatus
auctoritas gravissima intercessit, cui quom Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta; eam ad te
missam esse arbitror. de ceteris rebus quicquid erit actum, scribam ad te et, ut quam rectissime agantur omnia
mea cura, opera, diligentia, gratia providebo.
Scr. Romae medio mense Ian. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.
A. Trebonio, qui in tua provincia magna negotia et ampla I et expedita habet, multos annos utor valde
familiariter. is cum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione
gratiosissimus in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem
vehementer confidit his meis litteris se apud te gratiosum fore; [2] quae ne spes eum fallat, vehementer rogo
te commendoque tibi eius omnia negotia, libertos, procuratores, familiam, in primisque ut, quae T. Ampius
de eius re decrevit, ea comprobes omnibusque rebus eum ita tractes, ut intellegat meam commendationem
non vulgarem fuisse.
Scr. Romae circiter xv Kal. Febr. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.
A. d. xvi K. Febr. cum in senatu pulcherrime staremus, quod iam illam sententiam Bibuli de tribus legatis
pridie eius diei fregeramus, unumque certamen esset relictum sententia Volcaci, res ab adversariis nostris
extracta est variis calumniis; causam enim frequenti senatu non magna varietate magnaque invidia eorum, qui
a te causam regiam alio traferebant, obtinebamus. eo die acerbum habuimus Curionem, Bibulum multo
iustiorem, paene etiam amicum; Caninius et Cato negarunt se legem ullam ante comitia esse laturos. senatus
haberi ante K. Februarias per legem Pupiam, id quod scis, non potest neque mense Febr. toto nisi perfectis aut
reiectis legationibus. [2] haec tamen opinio. est populi Romani, a tuis invidis atque obtrectatoribus nomen
inductum fictae religionis, non tam ut te impediret, quam ut ne quis propter exercitus cupiditatem
Alexandriam vellet ire. dignitatis autem tuae nemo est quin existimet habitam esse rationem ab senatu; nemo
est enim, qui nesciat, quo minus discessio fieret, per adversarios tuos esse factum; qui nunc populi nomine, re
autem vera sceleratissimo tribunorum latrocinio si quae conabuntur agere, satis mi provisum est, ut ne quid
salvis auspiciis aut legibus aut etiam sine vi agere possent. [3] ego neque de meo studio neque de non
nullorum iniuria scribendum mihi esse arbitror; quid enim aut me ostentem, qui, si vitam pro tua dignitate
profundam, nullam partem videar meritorum tuorum adsecutus, aut de aliorum iniuriis querar, quod sine
summo dolore facere non possum? ego tibi a vi, hac praesertim imbecillitate magistratuum, praestare nihil
possum; vi excepta possum confirmare te et senatus et populi Romani summo studio amplitudinem tuam
retenturum.
Scr. Romae circiter Non. Febr. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.
tametsi mihi nihil fuit optatius quam ut primum abs te ipso, deinde a ceteris omnibus quam gratissimus erga
te esse cognoscerer tamen adficior summo dolore eius modi tempora post tuam profectionem consecuta esse,
ut et meam et ceterorum erga te fidem et benevolentiam absens experirere; te videre et sentire eandem fidem
esse hominum in tua dignitate, quam ego in mea salute sum expertus, ex tuis litteris intellexi. [2] nos cum
maxime consilio, studio, labore, gratia de causa regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis
LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM
7Epistulae ad familiares
promulgatio, quae nostra studia impediret et animos a minore cura ad summum timorem traduceret; sed
tamen, in eius modi perturbatione rerum quamquam omnia sunt metuenda, nihil magis quam perfidiam
timemus et Catoni quidem, quoquo modo se res habet, profecto resistemus. [3] de Alexandrina re causaque
regia tantum habeo polliceri, me tibi absenti tuisque praesentibus cumulate satis facturum, sed vereor, ne aut
eripiatur causa regia nobis aut deseratur; quorum utrum minus velim, non facile possum existimare. sed, si res
coget, est quiddam tertium, quod neque Selicio nec mihi displicebat, ut neque iacere pateremur nec nobis
repugnantibus ad eum deferri, ad quem prope iam delatum existimatur. A nobis agentur omnia diligenter, ut
neque, si quid obtineri poterit, non contendamus nec, si quid non obtinuerimus, repulsi esse videamur;
[4] tuae sapientiae magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et dignitatem tuam in virtute atque in
rebus gestis tuis atque in tua gravitate positam existimare; si quid ex iis rebus, quas tibi fortuna largita est,
non nullorum hominum perfidia detraxerit, id maiori illis fraudi quam tibi futurum. A me nullum tempus
praetermittitur de tuis rebus et agendi et cogitandi; utor ad omnia Q. Selicio, neque enim prudentiorem
quemquam ex tuis neque fide maiore esse iudico neque amantiorem tui
Scr. Romae paulo post vi Id. Febr. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.
hic quae agantur quaeque acta sint, ea te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror; quae autem posita
sunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a me scribi oportere. postea quam Pompeius et apud
populum a. d. viii Idus Februarias, quom pro Milone diceret, clamore convicioque iactatus est in senatuque a
Catone aspere et acerbe inimicorum magno silentio est accusatus, visus est mihi vehementer esse perturbatus.
itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra est (nihil enim tibi detraxit senatus nisi id, quod per
eandem religionem dari alteri non potest), videtur ab illo plane esse deposita. [2] nunc id speramus idque
molimur, ut rex, cum intellegat sese, quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, adsequi non posse et, nisi per te
sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te; quod sine ulla dubitatione, si Pompeius
paulum modo ostenderit sibi placere, faciet; sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem. nos tamen nihil,
quod ad eam rem pertineat, praetermittimus. ceteris iniuriis, quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero,
resistemus. Amicum ex consularibus neminem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum; ceteri sunt
partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati. tu fac animo forti magnoque sis speresque fore ut
fracto impetu levissimi hominis tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare.
Scr. Romae mense ut videtur, Mart. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.
quae gerantur, accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non interfuit solum, sed praefuit. me in summo
dolore, quem in tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor fore ut infringatur
hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat cogitationes et inimicorum et
proditorum tuorum [2] facile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem
video in rebus tuis; nam etsi minore in re violatur tua dignitas quam mea adflictast, tamen est tanta similitudo,
ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem umquam timenda duxisti. sed praesta te
eum, qui mihi ‘a teneris,’ ut Graeci dicunt, unguiculis’ es cognitus; inlustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem
hominum iniuria. A me omnia summa in te studia officiaque ex specta; non fallam opinionem tuam.
Scr. Romae exeunte mense Quint. a. 698 (56).
M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS.
legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum tibi esse, quod crebro certior per me fias de omnibus rebus et
meam erga te benevolentiam facile perspicias; quorum alterum mihi, ut te plurimum diligam, facere necesse
est, si volo is esse, quem tu me esse voluisti; alterum facio libenter, ut, quoniam intervallo locorum et
temporum diiuncti sumus, per litteras tecum quam saepissime conloquar. quod si rarius fiet quam tu
exspectabis, id erit causae, quod non eius generis meae litterae sunt, ut eas audeam temere committere;
LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM
8Epistulae ad familiares
quotiens mihi certorum hominum potestas erit, quibus recte dem, non praetermittam.
[2] quod scire vis, qua quisque in te fide sit et voluntate, difficile dictu est de singulis; unum illud audeo,
quod antea tibi saepe significavi, nunc quoque re perspecta et cognita scribere, vehementer quosdam homines
et eos maxime, quite et maxime debuerunt et plurimum iuvare potuerunt, invidisse dignitati tuae,
simillimamque in re dissimili tui temporis nunc et nostri quondam fuisse rationem, ut, quos tu rei publicae
causa laeseras, palam te oppugnarent, quorum auctoritatem, dignitatem voluntatemque defenderas, non tam
memores essent virtutis tuae quam laudis inimici. quo quidem tempore, ut perscripsi ad te antea, cognovi
Hortensium percupidum tui studiosum Lucullum, ex magistratibus antem L. Racilium et fide et animo
singulari; nam nostra propugnatio ac defensio dignitatis tuae propter magnitudinem benefici tui fortasse
plerisque offici maiorem auctoritatem habere videatur quam sententiae. [3] praeterea quidem de consularibus
nemini possum aut studi erga te aut offici aut amici animi esse testis; etenim Pompeium, qui mecum
saepissime non solum a me provocatus, sed etiam sua sponte de te communicare solet, scis temporibus illis
non saepe in senatu fuisse; cui quidem litterae tuae, quas proxime miseras, quod facile intellexerim,
periucundae fuerunt. mihi quidem humanitas tua vel summa potius sapientia non incunda solum, sed etiam
admirabilis visa est; virum enim excellentem et tibi tua praestanti in eum liberalitate devinctum non nihil
suspicantem propter aliquorum opinionem suae cupiditatis te ab se abalienatum illa epistula retinuisti; qui
mihi cum semper tuae laudi favere visus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano, tum vero lectis
tuis litteris perspectus est a me toto animo de te ac de tuis ornamentis et commodis cogitare. [4] qua re ea,
quae suam, sic habeto, me cum illo re saepe communicata de illius ad te sententia atque auctoritate scribere:
quoniam senatus consultum nullum exstat, quo reductio regis Alexandrini tibi adempta sit, eaque, quae de ea
scripta est auctoritas, cui scis intercessum esse, ut ne quis omnino regem reduceret, tantam vim habet, ut
magis iratorum hominum studium quam constantis senatus consilium esse videatur, te perspicere posse, qui
Ciliciam Cyprumque teneas, quid efficere et quid consequi possis, et, si res facultatem habitura videatur, ut
Alexandream atque Aegyptum tenere possis, esse et tuae et nostri imperi dignitatis Ptolomaide aut aliquo
propinquo eloco rege conlocato te cum classe atque exercitu proficisci Alexandriam, ut, eam cum pace
praesidiisque firmaris, Ptolomaeus redeat in regnum; ita fore ut et per te restituatur, quem ad modum senatus
initio censuit, et sine multitudine reducatur, quem ad modum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt.
[5] sed haec sententia sic et illi et nobis probabatur, ut ex eventu homines de tuo consilio existimaturos
videremus; si cecidisset ut volumus et optamus, omnis te et sapienter et fortiter, si aliquid esset offensum,
eosdem illos et cupide et temere fecisse dicturos. qua re, quid adsequi possis, non tam facile est nobis quam
tibi, cuius prope in conspectu Aegyptus est, indicare; nos quidem hoc sentimus, si exploratum tibi sit posse te
illius regni potiri, non esse cunctandum, si dubium sit, non esse conandum. illud tibi adfirmo, si rem istam ex
sententia gesseris, fore ut absens a multis, cum redieris, ab omnibus conlaudere; offensionem esse
periculosam propter interpositam auctoritatem religionemque video. sed ego te, ut ad certam laudem
adhortor, sic a dimicatione deterreo redeoque ad illud, quod initio scripsi, totius facti tui iudicium non tam ex
consilio tuo quam ex eventu homines esse facturos. [6] quod si haec ratio rei gerendae periculosa tibi esse
videbitur, placebat illud, ut, si rex amicis tuis, qui per provinciam atque imperium tuum pecunias ei
credidissent, fidem suam praestitisset, et auxiliis eum tuis et copiis adiuvares; eam esse naturam et regionem
provinciae tuae, ut illius reditum vel adiuvando confirmares vel neglegendo impedires. in hac ratione quid
res, quid causa, quid tempus ferat tu facillime optimeque perspicies; quid nobis placuisset, ex me potissimum
putavi te scire oportere.
[7] quod mihi de nostro statu, de Milonis familiaritate; de levitate et imbecillitate Clodi gratularis, minime
miramur te tuis ut egregium artificem praeclaris operibus laetari; quamquam est incredibilis hominum
perversitas (graviore enim verbo uti non libet), qui nos, quos favendo in communi causa retinere potuerunt,
invidendo abalienarunt; quorum malevolentissimis obtrectationibus nos scito de vetere illa nostra diuturnaque
sententia prope iam esse depulsos, non nos quidem ut nostrae dignitatis simus obliti, sed ut habeamus
rationem aliquando etiam salutis. poterat utrumque praeclare, si esset fides, si gravitas in hominibus
consularibus; sed tanta est in plerisque levitas, ut eos non tam constantia in re publica nostra delectet, quam
splendor offendat. [8] quod eo liberius ad te scribo, quia non solum temporibus his, quae per te sum adeptus,
LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM
9Epistulae ad familiares
sed iam olim nascenti prope nostrae laudi dignitatique favisti, simulque quod video non, ut antehac putabam,
novitati esse invisum meae in te enim, homine omnium nobilissimo, similia invidorum vitia perspexi, quem
tamen illi esse in principibus facile sunt passi, evolare altius certe noluerunt. gaudeo tuam dissimilem fuisse
fortunam; multum enim interest, utrum laus imminuatur an salus deseratur; me meae tamen ne nimis
paeniteret, tua virtute perfectum est; curasti enim, ut plus additum ad memoriam nominis nostri quam
demptum de fortuna videretur. [9] te vero emoneo cum beneficiis tuis tum amore incitatus meo, ut omnem
gloriam, ad quam a pueritia inflammatus fuisti, omni cura atque industria consequare magnitudinemque
animi tui, quam ego semper sum admiratus semperque amavi, ne umquam inflectas cuiusquam iniuria.
Magna est hominum opinio de te, magna commendatio liberalitatis, magna memoria consulatus tui. haec
profecto vides quanto expressiora quantoque inlustriora futura sint, cum aliquantum ex provincia atque ex
imperio laudis accesserit; quamquam te ita gerere volo quae per exercitum atque imperium gerenda sunt, ut
haec multo ante meditere, huc te pares, haec cogites, ad haec te exerceas sentiasque (id quod quia semper
sperasti, non dubito quin adeptus intellegas), te facillime posse obtinere summum atque altissimum gradum
civitatis. quae quidem mea cohortatio ne tibi inanis aut sine causa suscepta videatur, illa me ratio movit, ut te
ex nostris eventis communibus admonendum putarem, ut considerares, in omni reliqua vita quibus crederes,
quos caveres.
[10] quod scribis te velle scire, qui sit rei publicae status, summa dissensio est, sed contentio dispar; nam,
qui plus opibus, armis, potentia valent, perfecisse tamen mihi videntur stultitia et inconstantia adversariorum ,
ut etiam auctoritate iam plus valerent. itaque perpaucis adversantibus omnia, quae ne per populum quidem
sine seditione se adsequi arbitrabantur, per senatum consecuti sunt; nam et stipendium Caesari decretum est
et decem legati, et, ne lege Sempronia succederetur, facile perfectum est. quod ego ad te brevius scribo, quia
me status hic rei publicae non delectat; scribo tamen, ut te admoneam, quod ipse litteris omnibus a pueritia
deditus experiendo tamen magis quam discendo cognovi, tu tuis rebus integris discas, neque salutis nostrae
rationem habendam nobis esse sine dignitate neque dignitatis sine salute.
[11] quod mihi de filia et de Crassipede gratularis, agnosco humanitatem tuam speroque et opto nobis hanc
coniunctionem voluptati fore. Lentulum nostrum, eximia spe summae virtutis adulescentem, cum ceteris
artibus, quibus studuisti semper ipse, tum in primis imitatione tui fac erudias; nulla enim erit hac praestantior
disciplina. quem nos, et quia tuus et quia te dignus est filius et quia nos diligit semperque dilexit, in primis
amamus carumque habemus.
Scr. Romae mense Ian. a. 699 (55).
M. CICERO S. D. P. LENTVLO PROCOS.
de omnibus rebus, quae ad te pertinent, quid actum , quid constitutum sit, quid Pompeius susceperit, optime
ex M. Plaetorio cognosces, qui non solum interfuit iis rebus, sed etiam praefuit neque ullum officium erga te
hominis amantissimi, prudentissimi, diligentissimi praetermisit. ex eodem de toto statu rerum communium
cognosces. quae quales sint, non facile est scribere. sunt quidem certe in amicorum nostrorum potestate, atque
ita, ut nullam mutationem umquam hac hominum aetate habitura res esse videatur. [2] ego quidem, ut debeo
et ut tute mihi praecepisti et ut me pietas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in meis
rationibus tibi esse adiungendum putasti sed te non praeterit, quam sit difficile sensum in re publica,
praesertim rectum et confirmatum, deponere. verum tamen ipse me conformo ad eius voluntatem, a quo
honeste dissentire non possum, neque id facio, ut forsitan quibusdam videar, simulatione; tantum enim animi
inductio et me hercule amor erga Pompeium apud me valet, ut, quae illi utilia sunt, et quae ille vult, ea mihi
omnia iam et recta et vera videantur; neque, ut ego arbitror, errarent ne adversarii quidem eius, si, cum pares
esse non possent, pugnare desisterent. [3] me quidem etiam illa res consolatur, quod ego is sum, cui vel
maxime concedant omnes, ut vel ea defendam, quae Pompeius velit, vel taceam vel etiam, id quod mihi
maxime libet, ad nostra me studia referam litterarum; quod profecto faciam, si mihi per eiusdem amicitiam
licebit. quae enim proposita fuerat nobis, cum et honoribus amplissimis et laboribus maximis perfuncti
essemus, dignitas in sententiis dicendis, libertas in re publica capessenda, ea sublata totast, nec mihi magis
LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM
10Epistulae ad familiares
quam omnibus; nam aut adsentiendum est nulla cum gravitate paucis aut frustra dissentiendum.
[4] haec ego ad te ob eam causam maxime scribo, ut iam de tua quoque ratione meditere. commutata tota
ratio est senatus, iudiciorum, rei totius publicae; otium nobis exoptandum est, quod ii, qui potiuntur rerum,
praestaturi videntur, si quidam homines patientius eorum potentiam ferre potuerint; dignitatem quidem illam
consularem fortis et constantis senatoris nihil est quod cogitemus; amissa culpa est eorum, qui a senatu et
ordinem coniunctissimum et hominem clarissimum abalienarunt. [5] sed ut ad ea, quae coniunctiora rebus
tuis sunt, revertar, Pompeium tibi valde amicum esse cognovi, et eo tu consule, quantum ego perspicio,
omnia, quae voles, obtinebis, quibus in rebus me sibi ille adfixum habebit, neque a me ulla res, quae ad te
pertineat, neglegetur; neque enim verebor, ne sim ei molestus, cui iucundum erit etiam propter se ipsum,
quom me esse gratum videbit. [6] tu velim tibi ita persuadeas, nullam rem esse minimam, quae ad te
pertineat, quae mihi non carior sit quam meae res omnes; idque cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satis
facere possum, re quidem ipsa ideo mihi non satis facio, quod nullam partem tuorum meritorum non modo
referenda, sed ne cogitanda quidem gratia consequi possum.
[6] rem te valde bene gessisse rumor erat; exspectabantur litterae tuae, de quibus eramus iam cum Pompeio
locuti. quae si erunt allatae, nostrum studium exstabit in conveniendis magistratibus et senatoribus, ceteraque,
quae ad te pertinebunt cum etiam plus contenderimus quam possumus, minus tamen faciemus quam
debemus.
Scr. Romae mense Dec. a. 700 (54).
M. CICERO S. D. LENTVLO IMP.
periucundae mihi fuerunt litterae tuae, quibus intellexi te perspicere meam in te pietatem; quid enim dicam
benevolentiam, cum illud ipsum gravissimum et sanctissimum nomen pietatis levius mihi meritis erga me tuis
esse videatur? quod autem tibi grata mea erga te studia scribis esse, facis tu quidem abundantia quadam
amoris, ut etiam grata sint ea, quae praetermitti sine nefario scelere non possunt. tibi autem multo notior
atque inlustrior meus in te animus esset, si hoc tempore omni, quo diiuncti fuimus, et una et Romae
fuissemus. [2] nam in eo ipso, quod te ostendis esse facturum quodque et in primis potes et ego a te
vehementer exspecto, in sententiis senatoriis et in omni actione atque administratione rei publicae
floruissemus (de qua ostendam equidem paulo post qui sit meus sensus et status , et rescribam tibi ad ea, quae
quaeris); sed certe et ego te auctore amicissimo ac sapientissimo et tu me consiliario fortasse non
imperitissimo, fideli quidem et benevolo certe usus esses. quamquam tua quidem causa te esse imperatorem
provinciamque bene gestis rebus cum exercitu victore obtinere, ut debeo, laetor; sed certe, qui tibi ex me
fructus debentur, eos uberiores et praesentiores praesens capere potuisses; in eis vero ulciscendis, quos tibi
partim inimicos esse intellegis propter tuam propugnationem salutis meae, partim invidere propter illius
actionis amplitudinem et gloriam, mirificum me tibi comitem praebuissem; quam quam ille perennis inimicus
amicorum suorum, qui tuis maximis beneficiis ornatus in te potissimum fractam illam et debilitatam vim
suam contulit, nostram vicem ultus est ipse sese. ea est enim conatus, quibus patefactis nullam sibi in
posterum non modo dignitatis sed ne libertatis quidem partem reliquit. [3] te autem etsi mallem in meis
rebus expertum quam etiam in tuis, tamen in molestia gaudeo eam fidem cognosse hominum non ita magna
mercede quam ego maximo dolore cognoram. de qua ratione tota iam videtur mihi exponendi tempus dari, ut
tibi rescribam ad ea, quae quaeris.
[4] certiorem te per litteras scribis esse factum me cum Caesare et cum Appio esse in gratia teque id non
reprehendere adscribis; Vatinium autem scire te velle ostendis quibus rebus adductus defenderim et laudarim.
quod tibi ut planius exponam, altius paulo rationem consiliorum meorum repetam necesse est. ego me,
Lentule, initio rerum atque actionum tuarum non solum meis sed etiam rei publicae restitutum putabam et,
quoniam tibi incredibilem quendam amorem et omnia in te ipsum summa ac singularia studia deberem, rei
publicae, quae te in me restituendo multum adiuvisset, eum certe me animum merito ipsius debere arbitrabar,
quem antea tantum modo communi officio civium, non aliquo erga me singulari beneficio debitum
LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM
11Epistulae ad familiares
praestitissem. hac me mente fuisse et senatus ex me te consule audivit et tu in nostris sermonibus
conlocutionibusque [ipse] vidisti. [5] etsi iam primis temporibus illis multis rebus meus offendebatur
animus, cum te agente de reliqua nostra dignitate aut occulta non nullorum odia aut obscura in me studia
cernebam; nam neque de monimentis meis ab iis adiutus es, a quibus debuisti, neque de vi nefaria, qua cum
fratre eram domo expulsus, neque hercule in iis ipsis rebus, quae quamquam erant mihi propter rei familiaris
naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis eam
voluntatem, quam exspectaram, praestiterunt. quae cum viderem (neque erant obscura), non tamen tam
acerba mihi haec accidebant, quam erant illa grata, quae fecerant. [6] itaque, quamquam et Pompeio
plurimum te quidem ipso praedicatore ac teste debebam et eum non solum beneficio, sed amore etiam et
perpetuo quodam iudicio meo diligebam, tamen non reputans, quid ille vellet, in omnibus meis sententiis de
re publica pristinis permanebam. [7] ego sedente Cn. Pompeio, cum, ut laudaret P. Sestium, introisset in
urbem dixissetque testis Vatinius me fortuna et felicitate C. Caesaris commotum illi amicum esse coepisse,
dixi me M. Bibuli fortunam, quam ille adflictam putaret, omnium triumphis victoriisque anteferre, dixique
eodem teste alio loco eosdem esse, qui Bibulum exire domo prohibuissent et qui me coegissent; tota vero
interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius tribunatus. in quo omnia dicta sunt libertate animoque
maximo de vi, de auspiciis, de donatione regnorum, neque vero hac in causa modo, sed constanter saepe in
senatu. [8] quin etiam Marcellino et Philippo consulibus Nonis Aprilibus mihi est senatus adsensus, ut de
agro Campano frequenti senatu Idibus Maiis referretur. num potui magis in arcem illius causae invadere aut
magis oblivisci temporum meorum, meminisse actionum? hac a me sententia dicta magnus animorum motus
est factus cum eorum, quorum oportuit, tum illorum etiam, quorum numquam putaram. [9] nam hoc senatus
consulto in meam sententiam facto Pompeius cum mihi nihil ostendisset se esse offensum, in Sardiniam et in
Africam profectus est eoque itinere Lucam ad Caesarem venit. ibi multa de mea sententia questus est Caesar,
quippe qui etiam Ravennae Crassum ante vidisset ab eoque in me esset incensus. sane moleste Pompeium id
ferre constabat; quod ego cum audissem ex aliis, maxime ex meo fratre cognovi. quem cum in Sardinia
Pompeius paucis post diebus quam Luca discesserat convenisset, ‘te,’ inquit, ‘ipsum cupio; nihil opportunius
potuit accidere. Nisi cum Marco fratre diligenter egeris, dependendum tibi est, quod mihi pro illo
spopondisti.’ quid multa? questus est graviter; sua merita commemoravit quid egisset saepissime de actis
Caesaris cum ipso meo fratre quidque sibi is de me recepisset, in memoriam redegit seque, quae de mea
salute egisset, voluntate Caesaris egisse ipsum meum fratrem testatus est. cuius causam dignitatemque mihi
ut commendaret, rogavit ut eam ne oppugnarem, si nollem aut non possem tueri. [10] haec cum ad me frater
pertulisset et cum tamen Pompeius ad me cum mandatis Vibullium misisset, ut integrum mihi de causa
Campana ad suum reditum reservarem, conlegi ipse me et cum ipsa quasi re publica conlocutus sum, ut mihi
tam multa pro se perpesso atque perfuncto concederet, ut officium meum memoremque in bene meritos
animum fidemque fratris mei praestarem, eumque, quem bonum civem semper habuisset, bonum virum esse
pateretur. in illis autem meis actionibus sententiisque omnibus, quae Pompeium videbantur offendere,
certorum hominum, quos iam debes suspicari, sermones referebantur ad me, qui cum illa sentirent in re
publica, quae ego agebam, semperque sensissent, me tamen non satis facere Pompeio Caesaremque
inimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant. erat hoc mihi dolendum, sed multo illud magis, quod
inimicum meum (meum autem? immo vero legum, iudiciorum, oti, patriae, bonorum omnium) sic
amplexabantur, sic in manibus habebant, sic fovebant, sic me praesente osculabantur, non illi quidem ut mihi
stomachum facerent, quem ego funditus perdidi, sed certe ut facere se arbitrarentur. hic ego, quantum
humano consilio efficere potui, circumspectis rebus meis omnibus rationibusque subductis summam feci
cogitationum mearum omnium; quam tibi, si potero, breviter exponam.
[11] ego si ab improbis et perditis civibus rem publicam teneri viderem, sicut et Cinneis temporibus scimus
et non nullis aliis accidisse, non modo praemiis, quae apud me minimum valent, sed ne periculis quidem
compulsus ullis, quibus tamen moventur etiam fortissimi viri, ad eorum causam me adiungerem, ne si summa
quidem eorum in me merita constarent. Cum autem in re publica Cn. Pompeius princeps esset vir, is qui hanc
potentiam et gloriam maximis in rem publicam meritis praestantissimisque rebus gestis esset consecutus,
cuiusque ego dignitatis ab adulescentia fautor, in praetura autem et in consulatu adiutor etiam exstitissem,
cumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiis tecum me adiuvisset meumque inimicum
LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM
12Epistulae ad familiares
unum in civitate haberet inimicum, non putavi famam inconstantiae mihi pertimescendam, si quibusdam in
sententiis paulum me inmutassem meamque voluntatem ad summi viri de meque optime meriti dignitatem
adgregassem.
[12] in hac sententia complectendus erat mihi Caesar, ut vides, in coniuncta et causa et dignitate. hic multum
valuit cum vetus amicitia, quam tu non ignoras mihi et Quinto fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas eius
ac liberalitas brevi tempore et litteris et officiis perspecta nobis et cognita. vehementer etiam res ipsa publica
me movit, quae mihi videbatur contentionem, praesertim maximis rebus a Caesare gestis, cum illis viris nolle
fieri et, ne fieret, vehementer recusare. gravissime autem me in hac mente impulit et Pompei fides, quam de
me Caesari dederat, et fratris mei, quam Pompeio. erant praeterea haec animadvertenda in civitate, quae sunt
apud Platonem nostrum scripta divinitus, quales in re publica principes essent, talis reliquos solere esse civis.
tenebam memoria nobis consulibus ea fundamenta iacta iam ex K. Ianuariis confirmandi senatus, ut neminem
mireari oporteret Nonis Decembri tantum vel animi fuisse in illo ordine vel auctoritatis, idemque memineram
nobis privatis usque ad Caesarem et Bibulum consules, cum sententiae nostrae magnum in senatu pondus
haberent, unum fere e sensum fuisse bonorum omnium. [13] postea, cum tu Hispaniam citeriorem cum
imperio obtineres neque res publica consules haberet, sed mercatores provinciarum et seditionum servos ac
ministros, iecit quidam casus caput meum quasi certaminis causa in mediam contentionem dissensionemque
civilem. quo in discrimine cum mirificus senatus, incredibilis Italiae totius, singularis omnium bonorum
consensus in me tuendo exstitisset, non dicam, quid acciderit (multorum est enim et varia culpa), tantum
dicam brevi, non mihi exercitum sed duces defuisse. in quo ut iam sit in iis culpa, qui me non defenderunt,
non minor est in iis, qui reliquerunt, et, si accusandi sunt, si qui pertimuerunt, magis etiam reprehendendi, si
qui se timere simularunt. illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum est, qui meos civis et a me
conservatos et me servare cupientis spoliatos ducibus ervis armatis obici noluerim declararique maluerim,
quanta vis esse potuisset in consensu bonorum, si iis pro me stante pugnare licuisset, cum adflictum excitare
potuissent; quorum quidem animum tu non perspexisti solum, cum de me ageres, sed etiam confirmasti atque
tenuisti. [14] qua in causa (non modo non negabo, sed etiam semper et meminero et praedicabo libenter)
usus es quibus dam nobilissimis hominibus fortioribus in me restituendo, quam fuerant idem in tenendo. qua
in sententia si constare voluissent, suam auctoritatem simul cum salute mea reciperassent. recreatis enim
bonis viris consulatu tuo et constantissimis atque optimis actionibus tuis excitatis, Cn. Pompeio praesertim ad
causam adiuncto, cum etiam Caesar rebus maximis gestis singularibus ornatus et novis honoribus ac iudiciis
senatus ad auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulli improbo civi locus ad rem publicam violandam esse
potuisset. [15] sed attende, quaeso, quae sint consecuta. primum illa furia muliebrium religionum, qui non
pluris fecerat bonam deam quam tris sorores, impunitatem est illorum sententiis adsecutus, qui, cum tr. pl.
poenas a seditioso civi per bonos viros iudicio persequi vellet, exemplum praeclarissimum in posterum
vindicandae seditionis de re publica sustulerunt, idemque postea non meum monumentum (non enim illae
manubiae meae, sed operis locatio mea fuerat), monumentum vero senatus hostili nomine et cruentis inustum
litteris esse passi sunt. qui me homines quod salvum esse voluerunt, est mihi gratissimum; sed vellem non
solum salutis meae quem ad modum medici, sed ut aliptae etiam virium et coloris rationem habere voluissent.
nunc, ut Apelles Veneris caput et summa pectoris politissima arte perfecit, reliquam partem corporis
incohatam reliquit, sic quidam homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpus imperfectum ac
rude reliquerunt. [16] in quo ego spem fefelli non modo invidorum, sed etiam inimicorum meorum, qui de
uno acerrimo et fortissimo viro meoque iudicio omnium magnitudine animi et constantia praestantissimo, Q.
Metello L. f., quondam falsam opinionem acceperunt, quem post reditum dictitant fracto animo et demisso
fuisse (est vero probandum, qui et summa voluntate cesserit et egregia animi alacritate afuerit neque sane
redire curarit, eum ob id ipsum fractum fuisse, in quo cum omnis homines tum M. illum Scaurum, singularem
virum, constantia et gravitate superasset !)−−sed, quod de illo acceperant aut etiam suspicabantur, de me
idem cogitabant, abiectiore animo me futurum, cum res publica maiorem etiam mihi animum quam umquam
habuissem, daret, cum declarasset se non potuisse me uno civi carere, cumque Metellum unius tr. pl. rogatio,
me universa res publica duce senatu, comitante Italia, promulgantibus omnibus magistratibus, te ferente
consule, comitiis centuriatis, cunctis ordinibus hominibus incumbentibus, omnibus denique suis viribus
reciperavisset. [17] neque vero ego mihi postea quicquam adsumpsi neque hodie adsumo, quod quemquam
LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM
13Epistulae ad familiares
malevolentissimum iure possit offendere; tantum enitor, ut neque amicis neque etiam alienioribus opera,
consilio, labore desim. hic meae vitae cursus offendit eos fortasse, qui splendorem et speciem huius vitae
intuentur, sollicitudinem autem et laborem perspicere non possunt; illud vero non obscure queruntur, in meis
sententiis, quibus ornem Caesarem, quasi desciscere me a pristina causa. ego autem cum illa sequor, quae
paulo ante proposui, tum hoc non in postremis, de quo coeperam exponere. non offendes eundem bonorum
sensum, Lentule, quem reliquisti, qui confirmatus consulatu nostro, non numquam postea interruptus,
adflictus ante te consulem, recreatus abs te totus est nunc ab iis, a quibus tuendus fuerat, derelictus; idque non
solum fronte atque vultu, quibus simulatio facillime sustinetur, declarant ii, qui tum nostro illo statu
optimates nominabantur, sed etiam sensu saepe iam tabellaque docuerunt. [18] itaque tota iam sapientium
civium, qualem me et esse et numerari volo, et sententia et voluntas mutata esse debet. id enim iubet idem ille
Plato, quem ego vehementer auctorem sequor, tantam contendere in re publica, quantum probare tuis civibus
possis; vim neque parenti nec patriae adferre oportere. atque hanc quidem ille causam sibi ait non attingendae
rei publicae fuisse, quod, cum offendisset populum Atheniensem prope iam desipientem senectute, cumque
eum nec persuadendo nec cogendo regi posse vidisset, cum persuaderi posse diffideret, cogi fas esse non
arbitraretur. mea ratio fuit alia, quod neque desipiente populo nec integra re mihi ad consulendum,
capesseremne rem publicam, implicatus tenebar, sed laetatus tamen sum, quod mihi liceret in eadem causa et
mihi utilia et cuivis bono recta defendere. huc accessit commemoranda quaedam et divina Caesaris in me
fratremque meum liberalitas; qui mihi, quascumque res gereret, tuendus esset, nunc in tanta felicitate
tantisque victoriis, etiam si in nos non is esset, qui est, tamen ornandus videretur. sic enim te existimare
velim, cum a vobis meae salutis auctoribus discesserim, neminem esse, cuius officiis me tam esse devinctum
non solum confitear, sed etiam gaudeam. quod quoniam tibi exposui, facilia sunt ea, quae a me de Vatinio et
de Crasso requiris. [19] nam de Appio quod scribis sicuti de Caesare te non reprehendere, gaudeo tibi
consilium probari meum. de Vatinio autem primum reditus intercesserat in gratiam per Pompeium, statim ut
ille praetor est factus, cum quidem ego eius petitionem gravissimis in senatu sententiis oppugnassem, neque
tam illius laedendi causa quam defendendi atque ornandi Catonis; post autem Caesaris, ut illum defenderem,
mira contentio est consecuta. cur autem laudarim, peto a te, ut id a me neve in hoc reo neve in aliis requiras,
ne tibi ego idem reponam, cum veneris. tametsi possum vel absenti: recordare enim, quibus laudationem ex
ultimis terris miseris; nec hoc pertimueris, nam a me ipso laudantur et laudabuntur idem. sed tamen
defendendi Vatini fuit etiam ille stimulus, de quo in iudicio, quom illum defenderem, dixi me facere
quiddam, quod in Eunucho parasitus suaderet militi:
Ubi no/minabit Phae/driam, tu pa/mphilam
conti/nuo; si quando i/lla dicet “Phae/driam
intro/mittamus co/missatum,” pa/mphilam
canta/tum provoce/mus; si lauda/bit haec
illi/us formam, tu hu/ius contra de/nique
par pro/ pari refe/rto, quod eam mo/rdeat.
sic petivi a iudicibus, ut, quoniam quidam nobiles homines et de me optime meriti nimis amarent inimicum
meum meque inspectante saepe eum in senatu modo severe seducerent, modo familiariter atque hilare
amplexarentur, quoniamque illi haberent suum Publium, darent mihi ipsi alium Publium, in quo possem
illorum animos mediocriter lacessitus leviter repungere; neque solum dixi, sed etiam saepe facio deis
hominibusque adprobantibus. [20] habes de Vatinio; cognosce de Crasso. ego, cum mihi cum illo magna iam
gratia esset, quod eius omnis gravissimas iniurias communis concordiae causa voluntaria quadam oblivione
contrieram, repentinam eius defensionem Gabini, quem proximis superioribus diebus acerrime oppugnasset,
tamen, si sine ulla mea contumelia suscepisset, tulissem; sed, cum me disputantem, non lacessentem laesisset,
exarsi non solum praesenti, credo, iracundia (nam ea tam vehemens fortasse non fuisset), sed, cum inclusum
illud odium multarum eius in me iniuriarum, quod ego effudisse me omne arbitrabar, residuum tamen
insciente me fuisset, omne repente apparuit. quo quidem tempore ipso quidam homines et eidem illi, quos
saepe significo neque appello, cum se maximum fructum cepisse dicerent ex libertate mea meque tum
denique sibi esse visum rei publicae, qualis fuissem, restitutum, cumque ea contentio mihi magnum etiam
LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM
14Epistulae ad familiares
foris fructum tulisset, gaudere se dicebant mihi et illum inimicum et eos, qui in eadem causa essent,
numquam amicos futuros. quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos perferrentur,
cumque Pompeius ita contendisset ut nihil umquam magis, ut cum Crasso redirem in gratiam, Caesarque per
litteras maxima se molestia ex illa contentione adfectum ostenderet, habui non temporum solum rationem
meorum, sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano esset nostra gratia, paene a meis
laribus in provinciam est profectus; nam, cum mihi condixisset, cenavit apud me in mei generi e Crassipedis
hortis. quam ob rem eius causam, quod te scribis audisse, magna illius commendatione susceptam defendi in
senatu, sicut mea fides postulabat. [21] accepisti, quibus rebus adductus quamque rem causamque
defenderim, quique meus in re publica sit pro mea parte capessenda status. de quo sic velim statuas, me haec
eadem sensurum fuisse, si mihi integra omnia ac libera fuissent; nam neque pugnandum arbitrarer contra
tantas opes neque delendum, etiam si id fieri posset, summorum civium principatum neque permanendum in
una sententia conversis rebus ac bonorum voluntatibus mutatis, sed temporibus adsentiendum. numquam
enim in praestantibus in re publica gubernanda viris laudata est in una sententia perpetua permansio, sed, ut in
enavigando tempestati obsequi artis est, etiam si portum tenere non queas, cum vero id possis mutata
velificatione adsequi, stultum est eum tenere cum periculo cursum, quem coeperis, potius quam eo
commutato quo velis tamen pervenire, sic, cum omnibus nobis in administranda re publica propositum esse
debeat, id quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium, non idem semper dicere, sed idem semper
spectare debemus. quam ob rem, ut paulo ante posui, si essent omnia mihi solutissima, tamen in re publica
non alius essem atque nunc sum; cum vero in hunc sensum et alliciar beneficiis hominum et compellar
iniuriis, facile patior ea me de re publica sentire ac dicere, quae maxime cum mihi tum etiam rei publicae
rationibus putem conducere; apertius autem haec ego ac saepius, quod et Quintus, frater meus, legatus est
Caesaris et nullum meum minimum dictum, non modo factum, pro Caesare intercessit, quod ille non ita
inlustri gratia exceperit, ut ego eum mihi devinctum putarem. itaque eius omni et gratia, quae summa est, et
opibus, quas intellegis esse maximas, sic fruor ut meis nec mihi aliter potuisse videor hominum perditorum
de me consilia frangere nisi cum praesidiis iis, quae semper habui, nunc etiam potentium benevolentiam
coniunxissem. [22] his ego consiliis, si te praesentem habuissem, ut opinio mea fert, essem usus eisdem;
novi enim temperantiam et moderationem naturae tuae, novi animum cum mihi amicissimum tum nulla in
ceteros malevolentia suffusum contraque cum magnum et excelsum tum etiam apertum et simplicem. vidi
ego quosdam in te talis, qualis tu eosdem in me videre potuisti; quae me moverunt, movissent eadem te
profecto. sed, quocumque tempore mihi potestas praesentis tui fuerit, tu eris omnium moderator consiliorum
meorum, tibi erit eidem, cui salus mea fuit, etiam dignitas curae; me quidem certe tuarum actionum,
sententiarum, voluntatum, rerum denique omnium socium comitemque habebis, neque mihi in omni vita res
tam erit ulla proposita, quam ut cotidie vehementius te de me optime meritum esse laetere. [23] quod rogas,
ut mea tibi scripta mittam, quae post discessum tuum scripserim, sunt orationes quaedam, quas Menocrito
dabo, neque ita multae, ne pertimescas. scripsi etiam (nam animum ab orationibus diiungo fere referoque ad
mansuetiores Musas, quae me maxime sicut iam a prima adulescentia e delectarunt)−−scripsi igitur
Aristotelio more, quem ad modum quidem volui, tris libros in disputatione ac dialogo ‘de oratore,’ quos
arbitror Lentulo tuo fore non inutilis; abhorrent enim a communibus praeceptis atque omnem antiquorum et
Aristoteliam et Isocratiam rationem oratoriam complectuntur. scripsi etiam versibus tris libros ‘de temporibus
meis'; quos iam pridem ad te misissem, si esse edendos putassem; sunt enim testes et erunt sempiterni
meritorum erga me tuorum meaeque pietatis, sed, quia verebar non eos, qui se laesos arbitrarentur (etenim id
feci parce et molliter), sed eos, quos erat infinitum bene de me meritos omnis nominare. quos tamen ipsos
libros, si quem, cui recte committam, invenero, curabo ad te perferendos. atque istam quidem partem vitae
consuetudinisque nostrae totam ad te defero; quantum litteris, quantum studiis, veteribus nostris
delectationibus, consequi poterimus, id omne ad arbitrium tuum, qui haec semper amasti, libentissime
conferemus. [24] quae ad me de tuis rebus domesticis scribis quaeque mihi commendas ea tantae mihi curae
sunt, ut me nolim admoneri, rogari vero sine magno dolore vix possim. quod de Quinti fratris negotio scribis,
te priore aestate, quod morbo impeditus in Ciliciam non transieris, conficere non potuisse, nunc autem omnia
facturum, ut conficias, id scito esse eius modi, ut frater meus vere existimet adiuncto isto fundo patrimonium
fore suum per te constitutum. tu me de tuis rebus omnibus et de Lentuli tui nostrique studiis et
exercitationibus velim quam familiarissime certiorem et quam saepissime facias existimesque neminem
LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM
15Epistulae ad familiares
cuiquam neque cariorem neque iucundiorem umquam fuisse quam te mihi, idque me non modo ut tu sentias,
sed ut omnes gentes, etiam ut posteritas omnis intellegat esse facturum. [25] Appius in sermonibus antea
dictitabat, postea dixit etiam in senatu palam sese, si licitum esset legem curiatam ferre, sortiturum esse cum
conlega provinciam; si curiata lex non esset, se paraturum cum conlega tibique successurum; legemque
curiatam consuli ferri opus esse, necesse non esse; se, quoniam ex senatus consulto provinciam haberet, lege
Cornelia imperium habiturum, quoad in urbem introisset. ego, quid ad te tuorum quisque necessariorum
scribat, nescio; varias esse opiniones intellego. sunt, qui putant posse te non decedere, quod sine lege curiata
tibi succedatur; sunt etiam, qui, si decedas, a te relinqui posse, qui provinciae praesit. mihi non tam de
incertum est (quamquam ne id quidem valde dubium est) quam illud, ad tuam summam amplitudinem,
dignitatem, libertatem, qua te scio libentissime frui solere, pertinere te sine ulla mora provinciam successori
concedere, praesertim cum sine suspicione tuae cupiditatis non possis illius cupiditatem refutare. ego
utrumque meum puto esse, et quid sentiam ostendere et quod feceris defendere. [26] scripta iam epistula
superiore accepi tuas litteras de publicanis, in quibus aequitatem tuam non potui non probare; felicitate a quid
vellem consequi potuisses, ne eius ordinis, quem semper ornasti, rem aut voluntatem offenderes. equidem
non desinam tua decreta defendere, sed nosti consuetudinem hominum; scis, quam graviter inimici ipsi illi Q.
Scaevolae fuerint. tibi tamen sum auctor, ut, si quibus rebus possis, eum tibi ordinem aut reconcilies aut
mitiges. id etsi difficile est, tamen mihi videtur esse prudentiae tuae.
Scr. Romae ex a. 700 (54).
M. CICERO S. D. L. VALERIO IVRICCONSVLTO;
cur enim tibi hoc non gratificer nescio, praesertim cum his temporibus audacia pro sapientia liceat uti Lentulo
nostro egi per litteras tuo nomine gratias diligenter. sed tu velim desinas iam nostris litteris uti et nos
aliquando revisas et ibi malis esse, ubi aliquo numero sis, quam istic, ubi solus sapere videare. quamquam,
qui istinc veniunt, partim te superbum esse dicunt, quod nihil respondeas, partim contumeliosum, quod male
respondeas. sed iam cupio tecum coram iocari; qua re fac ut quam primum venias neque in Apuliam tuam
accedas, ut possimus salvum venisse gaudere; nam illo si veneris, tu, ut Vlixes, cognosces tuorum neminem.
LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM
16Epistulae ad familiares
LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS
Scr. Romae a. 701 (53).
M. CICERO S. D. CVRIONI.
quamquam me nomine neglegentiae suspectum tibi esse doleo, tamen non tam mihi molestum fuit accusari
abs te officium meum quam iucundum requiri, praesertim quom, in quo accusabar, culpa vacarem, in quo
autem desiderare te significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi quidem, sed tamen dulcem et
optatum amorem tuum. equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te perventurum putarem, cui litteras
non dederim; etenim quis est tam in scribendo impiger quam ego? a te vero bis terve summum et eas
perbrevis accepi. qua re, si iniquus es in me iudex, condemnabo eodem ego te crimine; sin me id facere noles,
te mihi aequum praebere debebis.
sed de litteris hactenus; non enim vereor ne non scribendo te expleam, praesertim si in eo genere studium
meum non aspernabere. [2] ego te afuisse tam diu a nobis et dolui, quod carui fructu iucundissimae
consuetudinis, et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate es consecutus quodque in omnibus tuis
rebus meis optatis fortuna respondit. breve est, quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit.
tanta est exspectatio vel animi vel ingeni tui, ut ego te obsecrare obtestarique non dubitem, sic ad nos
conformatus revertare, ut, quam exspectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis; et, quoniam
meam tuorum erga me meritorum memoriam nulla umquam delebit oblivio, te rogo ut memineris,
quantaecumque tibi accessiones fient et fortunae et dignitatis, eas te non potuisse consequi, nisi meis puer
olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses. qua re hoc animo in nos esse debebis, ut, aetas nostra
iam ingravescens in amore atque in adulescentia tua conquiescat.
Scr. Romae a. 701 (53).
M. CICERO S. D. C. CVRIONI.
gravi teste privatus sum amoris summi erga te mei patre tuo, clarissimo viro. qui cum suis laudibus tum vero
te filio superasset omnium fortunam, si ei contigisset ut te ante videret, quam a vita discederet. sed spero
nostram amicitiam non egere testibus. tibi patrimonium dei fortunent; me certe habebis, cui et carus aeque sis
et iucundus ac fuisti patri.
Scr. Romae a. 701 (53).
M. CICERO S. D. C. CVRIONI.
rupae studium non defuit declarandorum munerum tuo nomine, sed nec mihi placuit nec cuiquam tuorum
quicquam te absente fieri, quod tibi, cum venisses, non esset integrum. meam quidem sententiam aut scribam
ad te postea pluribus aut, ne ad eam meditere, imparatum te offendam coramque contra istam rationem meam
dicam, ut aut te ad meam sententiam adducam aut certe testatum apud animum tuum relinquam, quid
senserim, ut, si quando, quod nolim, displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum recordari. brevi
tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere, ut iis bonis, quae tibi natura, studio,
fortuna data sunt, facilius omnia, quae sunt amplissima in re publica, consequi possis quam muneribus.
quorum neque facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non virtutis), neque quisquam est quin
satietate iam defessus sit. [2] sed aliter atque ostenderam facio, qui ingrediar ad explicandam rationem
sententiae meae; qua re omnem hanc disputationem in adventum tuum differo. summa scito te in
exspectatione esse eaque a te exspectari, quae a summa virtute summoque ingenio exspectanda sunt. ad quae
si es, ut debes, paratus, quod ita esse confido, plurimis maximisque muneribus et nos amicos et civis tuos
universos et rem publicam adficies. illud cognosces profecto, mihi te neque cariorem neque iucundiorem esse
quemquam.
LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS
17Epistulae ad familiares
Scr. Romae a. 701 (53).
CICERO S. D. C. CVRIONI.
epistularum genera multa esse non ignoras, sed unum illud certissimum, cuius causa inventa res ipsa est, ut
certiores faceremus absentis, si quid esset, quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset. huius generis
litteras a me profecto non exspectas; tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis
autem rebus nihil est sane novi. reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno opere delectant, unum
familiare et iocosum, alterum severum et grave. utro me minus deceat uti, non intellego. iocerne tecum per
litteras? civem mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit. an gravius aliquid scribam? quid est
quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re publica? atqui in hoc genere haec mea causa est,
ut neque ea, quae sentio, audeam neque ea, quae non sentio, velim scribere. [2] quam ob rem, quoniam mihi
nullum scribendi argumentum relictum est, utar ea clausula, qua soleo, teque ad studium summae laudis
cohortabor. est enim tibi gravis adversaria constituta et parata incredibilis quaedam exspectatio; quam tu una
re facillime vinces, si hoc statueris, quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes comparantur,
in iis esse laborandum. in hanc. sententiam scriberem plura, nisi te tua sponte satis incitatum esse confiderem;
et hoc, quicquid attigi, non feci inflammandi tui causa, sed testificandi amoris mei.
Scr. Romae a. 701 (53).
CICERO S. D. C. CVRONI.
haec negotia quo modo se habeant, ne epistula quidem narrare audeo. tibi, etsi, ubicumque es, ut scripsi ad te
ante, in eadem es navi, tamen, quod abes, gratulor, vel quia non vides ea quae nos, vel quod excelso et inlustri
loco sita est laus tua in plurimorum et sociorum et civium conspectu, quae ad nos nec obscuro nec vario
sermone, sed et clarissima et una omnium voce perfertur. [2] unum illud nescio, gratulerne tibi an timeam,
quod mirabilis est exspectatio reditus tui, non quo verear ne tua virtus opinioni hominum non respondeat, sed
me hercule ne, cum veneris, non habeas iam, quod cures; ita sunt omnia debilitata et iam prope exstincta. sed
haec ipsa nescio rectene sint litteris commissa; qua re cetera cognosces ex aliis. tu tamen, sive habes aliquam
spem de re publica sive desperas, ea para, meditare, cogita, quae esse in eo civi ac viro debent, qui sit rem
publicam adflictam et oppressam miseris temporibus ac perditis moribus in veterem dignitatem et libertatem
vindicaturus.
Scr. Romae a. 701 (53).
M. CICERO S. D. C. CVRIONI.
nondum erat auditum te ad Italiam adventare, cum Sex. Villium, Milonis mei familiarem, cum his ad te
litteris misi. sed tamen, cum adpropinquare tuus adventus putaretur, et te iam ex Asia Romam versus
profectum esse constaret, magnitudo rei fecit, ut non vereremur ne nimis cito mitteremus, cum has quam
primum ad te perferri litteras magno opere vellemus. ego, si mea in te essent officia solum, Curio, tanta,
quanta magis a te ipso praedicari quam a me ponderari solent, verecundius a te, si quae magna res mihi
petenda esset, contenderem; grave est enim homini pudenti petere aliquid magnum ab eo, de quo se bene
meritum putet, ne id, quod petat, exigere magis quam rogare et in mercedis potius quam benefici loco
numerare videatur. [2] sed, quia tua in me vel nota omnibus vel ipsa novitate meorum temporum clarissima
et maxima beneficia exstiterunt, estque animi ingenui, cui multum debeas, eidem plurimum velle debere, non
dubitavi id a te per litteras petere, quod mihi omnium esset maximum maximeque necessarium. neque enim
sum veritus ne sustinere tua in me vel innumerabilia non possem, cum praesertim confiderem nullam esse
gratiam tuam, quam non vel capere animus meus in accipiendo vel in remunerando cumulare atque inlustrare
posset.
[3] ego omnia mea studia, omnem operam, curam, industriam, cogitationem, mentem denique omnem in
Milonis consulatu fixi et locavi statuique in eo me non offici solum fructum sed etiam pietatis laudem debere
quaerere; neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto, quantae mihi sit
LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS
18Epistulae ad familiares
honos eius, in quo omnia mea posita esse decrevi. huic te unum tanto adiumento esse, si volueris, posse
intellego, ut nihil sit praeterea nobis requirendum. habemus haec omnia, bonorum studium conciliatum ex
tribunatu propter nostram, ut spero te intellegere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam
munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in
eo genere vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et
iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam. [4] dux nobis et auctor opus est et eorum ventorum,
quos proposui, moderator quidam et quasi gubernator. qui si ex omnibus unus optandus esset, quem tecum
conferre possemus non haberemus. quam ob rem, si me memorem, si gratum, si bonum virum vel ex hoc
ipso, quod tam vehementer de Milone laborem, existimare potes, si dignum denique tuis beneficiis iudicas,
hoc a te peto, ut subvenias huic meae sollicitudini et huic meae laudi vel, ut verius dicam, prope saluti tuum
studium dices. de ipso T. Annio tantum tibi polliceor, te maioris animi, gravitatis, constantiae
benevolentiaeque erga te, si complecti hominem volueris, habiturum esse neminem; mihi vero tantum
decoris, tantum dignitatis adiunxeris ut eundem te facile adgnoscam fuisse in laude mea, qui fueris in salute.
ego ni te videre scirem, qua mente haec scriberem, quantum offici sustinerem, quanto opere mihi esset in hac
petitione Milonis omni non modo contentione, sed etiam dimicatione elaborandum, plura scriberem; nunc tibi
omnem rem atque causam meque totum commendo atque trado. unum hoc sic habeto, si a te hanc rem
impetraro, me paene plus tibi quam ipsi Miloni debiturum; non enim mihi tam mea salus cara fuit, in qua
praecipue sum ab illo adiutus, quam pietas erit in referenda gratia iucunda; eam autem unius tuo studio me
adsequi posse confido.
Scr. in castris ad Pindinessum a d. xiv K. Ianuar. a. 703 (51).
M. CICERO IMP. S. D. C. CVRIONI TR. PL.
sera gratulatio reprehendi non solet, praesertim si nulla neglegentia praetermissa est; longe enim absum,
audio sero; sed tibi et gratulor et, ut sempiternae laudi tibi sit iste tribunatus, exopto teque hortor, ut omnia
gubernes et moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum consilia. nemo est qui tibi sapientius suadere
possit te ipso; numquam labere, si te audies. non scribo hoc temere; cui scribam, video; novi animum, novi
consilium tuum; non vereor ne quid timide, ne quid stulte facias, si ea defendes, quae ipse recta esse senties.
[2] quod in rei publicae tempus non incideris, sed veneris (iudicio enim tuo, non casu in ipsum discrimen
rerum contulisti tribunatum tuum), profecto vides; quanta vis in re publica temporum sit, quanta varietas
rerum, quam incerti exitus, quam flexibiles hominum voluntates, quid insidiarum, quid vanitatis in vita, non
dubito quin cogites. sed, amabo te, cura et cogita, Curio,−−nihil novi, sed illud idem, quod initio scripsi :
tecum o loquere, te adhibe in consilium, te audi, tibi obtempera. alteri qui melius consilium dare possit quam
tu, non facile. inveniri potest; tibi vero ipsi certe nemo melius dabit. Dii immortales! cur ego absum vel
spectator laudum tuarum vel particeps vel socius vel minister consiliorum? tametsi hoc minime. tibi deest;
sed tamen efficeret magnitudo et vis amoris mei, consilio te ut possem luvare.
[3] scribam ad te plura alias; paucis enim diebus eram missurus domesticos tabellarios, ut, quoniam sane
feliciter et ex mea sententia rem publicam gessimus, unis litteris totius aestatis res gestas ad senatum
perscriberem. de sacerdotio tuo quantam curam adhibuerim quamque difficili in re atque causa, cognosces ex
iis litteris, quas Thrasoni, liberto tuo, dedi. [4] te, mi Curio, pro tua incredibili in me benevolentia meaque
item in te singulari rogo atque oro, ne patiare quicquam mihi ad hanc provincialem molestiam temporis
prorogari. praesens tecum egi, cum te tr. pl. isto anno fore non putarem, itemque petivi saepe per litteras, sed
tum quasi a senatuore, nobilissimo tamen adulescente et gratiosissimo, nunc a tr. pl. et a Curione tribuno, non
ut decernatur aliquid novi, quod solet esse difficilius, sed ut ne quid novi decernatur, ut et senati consultum et
leges defendas, eaque mihi condicio maneat, qua profectus sum. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
Scr. Athenis prid. Non. Quint. 0.703 (51).
M. CICERO PROCOS. S. D. M. CAELIO.
LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS
19Epistulae ad familiares
quid? tu me hoc tibi mandasse existimas, ut mihi gladiatorum compositiones, ut vadimonia dilata et Chresti
compilationem mitteres et ea, quae nobis, cum Romae sumus, narrare nemo audeat? vide, quantum tibi meo
iudicio tribuam (nec me hercule iniuria;politikw/teron enim te adhuc neminem cognovi). ne illa quidem curo
mihi scribas, quae maximis in rebus rei publicae geruntur cotidie, nisi quid ad me ipsum pertinebit; scribent
alii, multi nuntiabunt, perferet multa etiam ipse rumor. qua re ego nec praeterita nec praesentia abs te, sed ut
ab homine longe in posterum prospiciente futura exspecto, ut, ex tuis litteris cum formam rei publicae
viderim, quale aedificium futurum sit scire possim. [2] neque tamen adhuc habeo quod te accusem; neque
enim fuit quod tu plus providere posses quam quivis nostrum in primisque ego, qui cum Pompeio compluris
dies nullis in aliis nisi de re publica sermonibus versatus sum; quae nec possunt scribi nec scribenda sunt;
tantum habeto, civem egregium esse Pompeium et ad omnia, quae providenda sunt in re publica, et animo et
consilio paratum. qua re da te homini; complectetur, mihi crede. iam idem illi et boni et mali cives videntur,
qui nobis videri solent.
[3] ego cum Athenis decem ipsos dies fuissem multumque mecum Gallus noster Caninius, proficiscebar inde
pridie Nonas Quintilis, cum hoc ad te litterarum dedi. tibi cum omnia mea commendatissima esse cupio tum
nihil magis quam ne tempus nobis provinciae prorogetur; in eo mihi sunt omnia. quod quando et quo modo et
per quos agendum sit, tu optime constitues.
Scr. in castris ad Pindenissum vel ex m. Oct. vel in. Nov. a. 703 (51).
M. CICERO PROCOS. S. D. M. CAELIO AEDILI CVR. DESIGNATO.
primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum etiam sperata tua dignitate, serius non
neglegentia mea, sed ignoratione rerum omnium; in iis enim sum locis, quo et propter longinquitatem et
propter latrocinia tardissime omnia perferuntur. et cum gratulor tum vero quibus verbis tibi gratias agam non
reperio, quod ita factus sis, ut dederis nobis, quem ad modum scripseras ad me, quem semper ridere
possemus. itaque, cum primum audivi, ego ille ipse factus sum (scis quem dicam) egique omnis illos
adulescentis, quos ille iactitat. [2] difficile est loqui ; te autem contemplans absentem et quasi tecum coram
loquerer:
non e/depol, quantam rem e/geris neque qua/ntum facinus fe/ceris;
quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud:
I/ncredibile hoc fa/ctu obicitur;
repente vero incessi omnibus laetitiis laetus. in quo cum obiurgarer, quod nimio gaudio paene desiperem, ita
me defendebam
E/go voluptatem a/nimi nimiam−−.
[3] quid quaeris? dum illum rideo, paene sum factus ille. sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te,
quom primum ero aliquid nactus oti. te vero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna dedit amplificatorem
dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum sed etiam invidorum meorum, ut eos partim scelerum
suorum, partim etiam ineptiarum paeniteret.
Scr. in castris ad Pindenissum a. d. xvii K. Decembr. a. 703 (51).
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI DESIGNATO.
tu vide, quam ad me litterae non perferantur; non enim possim adduci ut abs te, postea quam aedilis es factus,
nullas putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae gratulationis, de te, quia quod sperabam, de Hillo
(balbus enim sum), quod non putaram. atqui sic habeto, nullam me epistulam accepisse tuam post comitia ista
LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS
20Epistulae ad familiares
praeclara, quae me laetitia extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas litteras. equidem numquam
domum misi unam epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quicquam nec carius. sed (balbi
non sumus) ad rem redeamus. [2] ut optasti, ita est; velles enim, ais, tantum modo ut haberem negoti, quod
esset ad laureolam satis, Parthos times, quia diffidis copiis nostris. ergo ita accidit; nam Parthico bello
nuntiato locorum quibusdam angustiis et natura montium fretus ad Amanum exercitum adduxi satis probe
ornatum auxiliis et quadam auctoritate apud eos, qui me non norant, nominis nostri; multum est enim in his
locis: ‘hicine est ille, qui urbem? quem senatus?’ nosti cetera. Cum venissem ad Amanum, qui mons mihi cum
Bibulo communis est divisus aquarum divertiis, Cassius noster, quod mihi magnae voluptati fuit, feliciter ab
Antiochea hostem re iecerat, Bibulus provinciam acceperat. [3] interea cum meis copiis omnibus vexavi
Amaniensis, hostis sempiternos; multi occisi, capti, reliqui dissipati; castella munita improviso adventu capta
et incensa. ita victoria iusta imperator appellatus apud Issum, quo in loco, saepe ut ex te audivi, Clitarchus
tibi narravit Dareum ab Alexandro esse superatum, abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae partem. ibi
quintum et vicesimum iam diem aggeribus, viniis, turribus oppugnabam oppidum munitissimum,
Pindenissum, tantis opibus tantoque negotio, ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen oppidi.
[4] quod si, ut spero, cepero, tum vero litteras publice mittam; haec ad te in praesenti scripsi, ut sperares te
adsequi id, quod optasses. sed ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum satis felicem; ea, quae
sequitur, magno est in timore. qua re, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur ; sin id erit, ut scribis et ut
ego arbitror, spissius, illud, quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur. de re publica ex tuis litteris, ut
antea tibi scripsi, cum praesentia tum etiam futura magis exspecto. qua re, ut ad me omnia quam
diligentissime perscribas, te vehementer rogo.
Scr. Laudiceae prid. Non. Apr. a. 704 (50).
M. CICERO IMP. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI
putaresne umquam accidere posse, ut mihi verba dessent, neque solum ista vestra oratoria, sed haec etiam
levia nostratia? desunt autem propter hanc causam, quod mirifice sum sollicitus, quidnam de provinciis
decernatur. mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis tui, satietas autem
provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda
sit, vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim
et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod videmur effugere, si ad constitutam diem decedemus.
[2] de pantheris per eos, qui venari solent, agitur mandatu meo diligenter; sed mira paucitas est, et eas, quae
sunt, valde aiunt queri, quod nihil cuiquam insidiarum in mea provincia nisi sibi fiat. itaque constituisse
dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere. sed tamen sedulo fit et in primis a Patisco. quicquid erit, tibi
erit, sed quid esset plane nesciebamus. mihi me hercule magnae curae est aedilitas tua; ipse dies me
admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus. tu velim ad me de omni rei publicae statu quam
diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo, quae ex te cognoro.
Scr. in castris in Cilicia paulo ante vi K. Quint. a. 704 (50).
M. CICERO IMP. S. D. M CAELIO AEDILI CVRVLI
sollicitus equidem eram de rebus urbanis; ita tumultuosae contiones, ita molestae Quinquatrus adferebantur
(nam citeriora nondum audiebamus); sed tamen nihil me magis sollicitabat quam in iis molestiis non me, si
quae ridenda essent, ridere tecum; sunt enim multa, sed ea non audeo scribere. illud moleste fero, nihil me
adhuc his de rebus habere tuarum litterarum. qua re etsi, cum tu haec leges, ego iam annuum munus
confecero, tamen obviae mihi velim sint tuae litterae, quae me erudiant de omni re publica, ne hospes plane
veniam. hoc melius quam tu facere nemo potest.
[2] Diogenes tuus, homo modestus, a me cum Philone Pessinunte discessit. iter habebant ad Adiatorigem,
quamquam omnia nec benigna nec copiosa cognorant. urbem, urbem, mi Rufe, cole et in ista luce vive; omnis
peregrinatio, quod ego ab adulescentia iudicavi, obscura et sordidast iis, quorum industria Romae potest
LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS
21Epistulae ad familiares
inlustris esse. quod cum probe scirem, utinam in sententia permansissem! cum una me hercule
ambulatiuncula atque uno sermone nostro omnis fructus provinciae non confero. [3] spero me integritatis
laudem consecutum; non erat minor ex contemnenda quam est ex conservata provincia. ‘spem triumphi?’
inquis. satis gloriose triumpharem; non essem quidem tam diu in desiderio rerum mihi carissimarum. sed, ut
spero, propediem te videbo; tu mihi obviam mitte epistulas te dignas.
Scr. Laudiceae inter K. et Non. Maias a. 704 (50).
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI.
raras tuas quidem (fortasse enim non perferuntur), sed suavis accipio litteras; vel quas proxime acceperam,
quam prudentis, quam multi et offici et consili! etsi omnia sic constitueram mihi agenda, ut tu admonebas
tamen conio firmantur nostra consilia, cum sentimus prudentibus fideliterque suadentibus idem videri.
[2] ego Appium, ut saepe tecum locutus sum, valde diligo meque ab eo diligi statim coeptum esse, ut
simultatem deposuimus, sensi; nam et honorificus in me cos. fuit et suavis amicus et studiosus studiorum
etiam meorum; mea vero officia ei non defuisse tu es testis, quoi iam kwmiko\j martu/j ut opinor, accedit
Phania, et me hercule etiam pluris eum feci, quod te amari ab eo sensi. iam me Pompei totum esse scis;
Brutum a me amari intellegis. quid est causae cur mihi non in optatis sit complecti hominem florentem aetate,
opibus, honoribus, ingenio, liberis, propinquis, adfinibus, amicis, conlegam meum praesertim et in ipsa
collegi laude et scientia studiosum mei? haec eo pluribus scripsi, quod non nihil significabant tuae litterae
subdubitare, qua essem erga illum voluntate. credo te audisse aliquid. falsum est, mihi crede, si quid audisti.
genus institutorum et rationum mearum dissimilitudinem non nullam habet cum illius administratione
provinciae; ex eo quidam suspicati fortasse sunt animorum contentione, non opinionum dissensione me ab eo
discrepare; nihil autem feci umquam neque dixi, quod contra illius existimationem esse vellem, post hoc
negotium autem et temeritatem nostri Dolabellae deprecatorem me pro illius periculo praebeo.
[3] erat in eadem epistula ‘veternus civitatis.’ gaudebam sane et congelasse nostrum amicum laetabar otio.
extrema pagella pupugit me tuo chirographo. quid ais? Caesarem nunc defendit ‘Curio? quis hoc putaret
praeter me? nam, ita vivam, putavi. di immortales, quam ego risum nostrum desidero! mihi erat in animo,
quoniam iuris dictionem confeceram, civitates locupletaram, publicanis etiam superioris lustri reliqua sine
sociorum ulla querela conservaram, privatis, summis infimis, fueram iucundus, proficisci in Ciliciam Nonis
Mais et, cum prima aestiva attigissem militemque conlocassem, decedere ex senatus consulto. cupio te
aedilem videre, miroque desiderio me urbs adficit et omnes mei tuque in primis.
Scr. Laudiceae m. Febr. a. 704 (50).
M. CICERO IMP. S. D. M CAELIO AEDILI CVRVLI.
M. Fadio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor mirificeque eum diligo cum propter
summum ingenium eius summamque doctrinam tum propter singularem modestiam. eius negotium sic velim
suscipias, ut si esset res mea Novi ego vos magnos patronos; hominem occidat oportet, qui vestra opera uti
velit. sed in hoc homine nullam accipio excusationem. omnia relinques, si me amabis, cum tua opera Fadius
uti volet. ego res Romanas vehementer exspecto et desidero in primisque quid agas scire cupio; nam iam diu
propter hiemis magnitudinem nihil novi ad nos adferebatur.
Scr. Sidae iii aut prid. Non. Sext. a. 704 (50).
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CVRVLI.
non potuit accuratius agi nec prudentius quam est actum a te cum Curione de supplicatione, et hercule
confecta res ex sententia mea est cum celeritate, tum quod is, qui erat iratus, competitor tuus et idem meus,
adsensus est ei, qui ornavit res nostras divinis laudibus. qua re scito me sperare ea, quae sequuntur; ad quae tu
te para. [2] Dolabellam a te gaudeo primum laudari, deinde etiam amari; nam ea, quae speras Tulliae meae
prudentia temperari posse, scio cui tuae epistulae respondeant. quid, si meam legas, quam ego tum ex tuis
LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS
22Epistulae ad familiares
litteris misi ad Appium? sed quid agas? sic vivitur. quod actum est, di adprobent. spero fore iucundum
generum nobis, multumque in eo tua nos humanitas adiuvabit.
[3] res publica me valde sollicitat. faveo Curioni, Caesarem honestum esse cupio, pro Pompeio emori
possum; sed tamen ipsa re publica nihil mihi est carius, in qua tu non valde te iactas; districtus enim mihi
videris esse, quod et bonus civis et bonus amicus es.
[4] ego de provincia decedens quaestorem Coelium praeposui provinciae. ‘puerum?’ inquis. at quaestorem, at
nobilem adulescentem, at omnium fere exemplo. neque erat superiore honore usus, quem praeficerem.
Pomptinus multo ante discesserat; a Quinto fratre impetrari non poterat; quem tamen si reliquissem, dicerent
iniqui non me plane post annum, ut senatus voluisset, de provincia decessisse, quoniam alterum me
reliquissem. fortasse etiam illud adderent, senatum eos voluisse provinciis praeesse, qui antea non
praefuissent, fratrem meum triennium Asiae praefuisse. denique nunc sollicitus non sum; si fratrem
reliquissem, omnia timerem. postremo non tam mea sponte quam potentissimorum duorum exemplo, qui
omnis Cassios Antoniosque complexi sunt, hominem adulescentem non tam allicere volui quam alienare
nolui. hoc tu meum consilium laudes necessest, mutari enim non potest.
de Ocella parum ad me plane scripseras et in actis non erat. tuae res gestae ita notae sunt, ut trans montem
Taurum etiam de Matrinio sit auditum. ego, nisi quid me etesiae morabuntur, celeriter, ut spero, vos videbo.
Scr. in Cumano iv Non. Mai. a. 705 (49).
M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO.
Magno dolore me adfecissent tuae litterae, nisi iam et ratio ipsa depulisset omnis molestias et diuturna
desperatione rerum obduruisset animus ad dolorem novum. sed tamen, qua re acciderit ut ex meis
superioribus litteris id suspicarere, quod scribis, nescio; quid enim in illis fuit praeter querelam temporum?
quae non meum animum magis sollicitum habent quam tuum. nam non eam cognovi aciem ingeni tui, quod
ipse videam, te id ut non putem videre; illud miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut
existimares aut me tam improvidum, qui ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem, aut
tam inconstantem, ut conlectam gratiam florentissimi hominis effunderem a meque ipse deficerem et, quod
initio semperque fugi, civili bello interessem. quod est igitur meum ‘triste consilium’? [2] ut discederem
fortasse in aliquas solitudines. Nosti enim non modo stomachi mei, cuius tu similem quondam habebas, sed
etiam oculorum in hominum insolentium indignitate fastidium. accedit etiam molesta haec pompa lictorum
meorum nomenque imperi, quo appellor. eo si onere carerem, quamvis parvis Italiae latebris contentus essem;
sed incurrit haec nostra laurus non solum in oculos, sed iam etiam in voculas malevolorum. quod cum ita
esset, nil tamen umquam de profectione nisi vobis approbantibus cogitavi. sed mea praediola tibi nota sunt; in
his mihi necesse est esse, ne amicis molestus sim. quod autem in maritimis facillime sum, moveo non nullis
suspicionem velle me navigare; quod tamen fortasse non nollem, si possem ad otium; nam ad bellum quidem
qui convenit? praesertim contra eum, cui spero me satis fecisse, ab eo, cui iam satis fieri nullo modo potest.
[3] deinde sententiam meam tu facillime perspicere potuisti iam ab illo tempore, cum in Cumanum mihi
obviam venisti. non enim te celavi sermonem T. Ampi; vidisti, quam abhorrerem ab urbe relinquenda, cum
audissem; nonne tibi adfirmavi quidvis me potius perpessurum quam ex Italia ad bellum civile exiturum?
quid ergo accidit, cur consilium mutarem? nonne omnia potius, ut in sententia permanerem? credas hoc mihi
velim, quod puto te existimare, me ex his miseriis nihil aliud quaerere nisi ut homines aliquando intellegant
me nihil maluisse quam pacem, ea desperata nihil tam fugisse quam arma civilia. huius me constantiae puto
fore ut numquam paeniteat. etenim memini in hoc genere gloriari solitum esse familiarem nostrum, Q
Hortensium, quod numquam bello civili interfuisset; hoc nostra laus erit inlustrior, quod illi tribuebatur
ignaviae, de nobis id existimari posse non arbitror. [4] nec me ista terrent, quae mihi a te ad timorem
fidissime atque amantissime proponuntur. nulla est enim acerbitas, quae non omnibus hac orbis terrarum
perturbatione impendere videatur; quam quidem ego a re publica meis privatis et domesticis incommodis
libentissime vel istis ipsis, quae tu me mones ut caveam, redemissem. [5] filio meo, quem tibi carum esse
LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS
23Epistulae ad familiares
gaudeo, si erit ulla res publica, satis amplum patrimonium relinquam in memoria nominis mei; sin autem
nulla erit, nihil accidet ei separatim a reliquis civibus. nam quod rogas ut respiciam generum meum,
adulescentem optimum mihique carissimum, an dubitas, qui scias quanti cum illum tum vero Tulliam meam
faciam, quin ea me cura vehementissime sollicitet, et eo magis, quod in communibus miseriis hac tamen
oblectabar specula, Dolabellam meum vel potius nostrum fore ab iis molestiis, quas liberalitate sua
contraxerat, liberum? velim quaeras, quos ille dies sustinuerit, in urbe dum fuit, quam acerbos sibi, quam
mihimet ipse socero non honestos. [6] itaque neque ego hunc Hispaniensem casum exspecto, de quo mihi
exploratum est ita esse, ut tu scribis, neque quicquam astute cogito. si quando erit civitas, erit profecto nobis
locus; sin autem non erit, in easdem solitudines tu ipse, ut arbitror, venies, in quibus nos consedisse audies.
sed ego fortasse vaticinor et haec omnia meliores habebunt exitus. recordor enim desperationes eorum, qui
senes erant adulescente me. Eos ego fortasse nunc imitor et utor aetatis vitio. velim ita sit; sed tamen−−.
[7] togam praetextam texi Oppio puto te audisse; nam Curtius noster dibaphum cogitat, sed eum infector
moratur. hoc aspersi, ut scires me tamen in stomacho solere ridere. de re Dolabellae quod scripsi, suadeo
videas, tamquam si tua res agatur. extremum illud erit: nos nihil turbulenter, nihil temere faciemus; te tamen
oramus, quibuscumque erimus in terris, ut nos liberosque nostros ita tueare, ut amicitia nostra et tua fides
postulabit.
Scr. Tarsi a. d. xvi K. Sext., vel paulo post a. 704 (50).
M. CICERO IMR S. D. CANINI SALVSTIO PROQ.
Litteras a te mihi stator tuus reddidit Tarsi a. d. xvi K. Sextilis. his ego ordine, ut videris velle, respondebo. de
successore meo nihil audivi neque quemquam fore arbitror. quin ad diem decedam, nulla causa est,
praesertim sublato metu Parthico. commoraturum me nusquam sane arbitror; Rhodum Ciceronum causa
puerorum accessurum puto, neque id tamen certum. ad urbem volo quam primum venire; sed tamen iter
meum rei publicae et rerum urbanarum ratio gubernabit. successor tuus non potest ita maturare, ullo modo ut
tu me in Asia possis convenire. [2] de rationibus referendis non erat incommodum te nullas referre, quam
tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id vix mihi videris per legem Iuliam facere posse, quam Bibulus
certa quadam ratione non servat, tibi magno opere servandam censeo. [3] quod scribis Apamea praesidium
deduci non oportuisse, videbam item ceteros existimare molesteque ferebam de ea re minus commodos
sermones malevolorum fuisse. Parthi transierint necne praeter te video dubitare neminem. itaque omnia
praesidia, quae magna et firma paraveram, commotus hominum non dubio sermone dimisi. [4] rationes mei
quaestoris nec verum fuit me tibi mittere, nec tamen erant confectae; eas nos Apameae deponere
cogitabamus. de praeda mea praeter quaestores urbanos, id est populum Romanum, terruncium nec attigit nec
tacturus est quisquam. Laudiceae me praedes accepturum arbitror omnis pecuniae publicae, ut et mihi et
populo cautum sit sine vecturae periculo. quod scribis ad me de drachmum ccci[c][c][c], nihil est quod in isto
genere cuiquam possim commodare; omnis enim pecunia ita tractatur, ut praeda a praefectis, quae autem mihi
attributa est, a quaestore curetur. [5] quod quaeris, quid existimem de legionibus quae decretae sunt in
Syriam, antea dubitabam venturaene essent; nunc mihi non est dubium quin, si antea auditum erit otium esse
in Syria, venturae non sint; Marium quidem successorem tarde video esse venturum, propterea quod senatus
ita decrevit, ut cum legionibus iret. [6] uni epistulae respondi; venio ad alteram.
Petis a me, ut Bibulo te quam diligentissime commendem. in quo mihi voluntas non dest, sed locus esse
videtur tecum expostulandi. solus enim tu ex omnibus, qui cum Bibulo sunt, certiorem me numquam fecisti,
quam valde Bibuli voluntas a me sine causa abhorreret. permulti enim ad me detulerunt, quom magnus
Antiochiae metus esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum dicere quidvis se perpeti malle
quam videri eguisse auxilio meo; quod ego officio quaestorio te adductum reticere de praetore tuo non
moleste ferebam, quamquam, quem ad modum tractarere, audiebam. ille autem, cum ad Thermum de
Parthico bello scriberet, ad me litteram numquam misit, ad quem intellegebat eius belli periculum pertinere;
tantum de auguratu fili sui scripsit ad me; in quo ego misericordia commotus, et quod semper amicissimus
Bibulo fui, dedi operam ut ei quam humanissime scriberem. [7] ille si in omnis est malevolus, quod
LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS
24Epistulae ad familiares
numquam existimavi, minus offendor in me; sin autem a me est alienior, nihil tibi meae litterae proderunt;
nam, ad senatum quas Bibulus litteras misit, in iis, quod mihi cum illo erat commune, sibi soli attribuit: se ait
curasse ut cum quaestu populi pecunia permutaretur; quod autem meum erat proprium, ut alariis
Transpadanis uti negarem, id etiam populo se remisisse scribit; quod vero illius erat solius, id mecum
communicat: ‘equitibus auxiliariis,’ inquit, ‘cum amplius frumenti postularemus.’ illud vero pusilli animi et
ipsa malevolentia ieiuni atque inanis, quod Ariobarzanem, quia senatus per me regem appellavit mihique
commendavit, iste in litteris non regem, sed regis Ariobarzanis filium appellat. hoc animo qui sunt, deteriores
fiunt rogati. sed tibi morem gessi; litteras ad eum scripsi, quas cum acceperis, facies quod voles.
Scr. Laudiceae in. m. Maio a. 704 (50).
M. CICERO IMP. S. D. Q THERMO PROPR.
officium meum erga Rhodonem ceteraque mea studia, quae tibi ac tuis praestiti, tibi, homini gratissimo, grata
esse vehementer gaudeo, mihique scito in dies maiori curae esse dignitatem tuam; quae quidem a te ipso
integritate et clementia tua sic amplificata est, ut nihil addi posse videatur. [2] sed mihi magis magisque
cotidie de rationibus tuis cogitanti placet illud meum consilium, quod initio Aristoni nostro, ut ad me venit,
ostendi, gravis te suscepturum inimicitias, si adulescens potens et nobilis a te ignominia adfectus esset. et
hercule sine dubio erit ignominia; habes enim neminem honoris gradu superiorem; ille autem, ut omittam
nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque innocentissimos, legatos tuos, quod et quaestor est et
quaestor tuus. nocere tibi iratum neminem posse perspicio, sed tamen tris fratres summo loco natos,
promptos, non indisertos, te nolo habere iratos, iure praesertim; quos video deinceps tribunos pl. per
triennium fore. [3] tempora autem rei publicae qualia futura sint, quis scit? mihi quidem turbulenta videntur
fore. cur ego te velim incidere in terrores tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione
quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre? qui si dignum se maioribus suis praebuerit, ut spero et opto,
tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit.
quae mihi veniebant in mentem, quae ad te pertinere arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimavi me
ad te oportere scribere; tu quod egeris, id velim di adprobent; sed, si me audies, vitabis inimicitias et
posteritatis otio consules.
Scr. in castris in Cilicia a. d. x K. Quint. a. 704 (50).
M. TVLLIVS M. F. M. N. CICERO IMP. S. D. C. COELIO L. F. C. N. CALDO Q.
Cum optatissimum nuntium accepissem te mihi quaestorem obtigisse, eo iucundiorem mihi eam sortem
sperabam fore, quo diutius in provincia mecum fuisses; magni enim videbatur interesse ad eam
necessitudinem, quam nobis sors tribuisset, consuetudinem quoque accedere. postea, quom mihi nihil neque a
te ipso neque ab ullo alio de adventu tuo scriberetur, verebar ne ita caderet, quod etiam nunc vereor, ne, ante
quam tu in provinciam venisses, ego de provincia decederem. accepi autem a te missas litteras in Cilicia, cum
essem in castris, a. d. x K. Quintilis scriptas humanissime, quibus facile et officium et ingenium tuum
perspici posset, sed neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore te exspectarem significabant, nec is,
qui attulerat, a te acceperat, ut ex eo scirem, quo ex loco aut quo tempore essent datae. [2] quae cum essent
incerta, existimavi tamen faciundum esse ut ad te statores meos et lictores cum litteris mitterem. quas si satis
opportuno tempore accepisti, gratissimum mihi feceris, si ad me in Ciliciam quam primum veneris. nam,
quod ad me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius, quod item C. Vergilius, propinquus
tuus, familiarissimus noster, de te accuratissime scripsit, valet id quidem apud me multum, sicuti debet
hominum amicissimorum diligens commendatio, sed tuae litterae de tua praesertim dignitate et de nostra
coniunctione maximi sunt apud me ponderis. mihi quaestor optatior obtingere nemo potuit. quam ob rem,
quaecumque a me ornamenta ad te proficiscentur, ut omnes intellegant a me habitam esse rationem tuae
maiorumque tuorum dignitatis. sed id facilius consequar, si ad me in Ciliciam veneris; quod ego et mea et rei
publicae et maxime tua interesse arbitror.
LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS
25Epistulae ad familiares
LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM
Scr. Romae vel ex. a. 701 (53) vel in. 702 (52).
CICERO APPIO IMP. S. D.
si ipsa res p. tibi narrare posset, quo modo sese haberet, non facilius ex ea cognoscere posses quam ex liberto
tuo Phania; ita est homo non modo prudens, verum etiam, quod iuvet; curiosus. quapropter ille tibi omnia
explanabit; id enim mihi et ad brevitatem est aptius et ad reliquas res providentius. de mea autem
benevolentia erga te etsi potes ex eodem Phania cognoscere, tamen videntur etiam aliquae meae partes; sic
enim tibi persuade, carissimum te mihi esse cum propter multas suavitates ingeni, offici, humanitatis tuae,
tum quod ex tuis litteris et ex multorum sermonibus intellego omnia, quae a me profecta sunt in te, tibi
accidisse gratissima. quod cum ita sit, perficiam profecto, ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa
nostra consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum sarciam, idque me, quoniam tu
ita vis, puto non invita Minerva esse facturum; quam quidem ego, si forte de tuis sumpsero, non solum
Polia/da , sed etiam )Appia/da nominabo. [2] Cilix, libertus tuus, antea mihi minus fuit notus; sed, ut mihi
reddidit a te litteras plenas et amoris et offici, mirifice ipse suo sermone subsecutus est humanitatem
litterarum tuarum. iucunda mihi eius oratio fuit, cum de animo tuo, de sermonibus, quos de me haberes
cotidie, mihi narraret; quid quaeris? biduo factus est mihi familiaris, ita tamen, ut Phaniam valde sim
desideraturus. quem cum Romam remittes, quod, ut putabamus, celeriter eras facturus, omnibus ei de rebus,
quas agi, quas curari a me voles, mandata des velim. [3] L. Valerium iureconsultum valde tibi commendo,
sed ita etiam, si non est iure consultus; melius enim ei cavere volo quam ipse aliis solet. valde hominem
diligo; est ex meis domesticis atque intimis familiaribus. omnino tibi agit gratias, sed idem scribit meas
litteras maximum apud te pondus habituras. id eum ne fallat, etiam atque etiam rogo. vale.
Scr. Romae circ. m. Mart. a. 703 (51).
M. CICERO PROCOS. S. D. APPIO PVLCHRO IMP.
Cum et contra voluntatem meam et praeter opinionem accidisset, ut mihi cum imperio in provinciam
proficisci necesse esset, in multis et variis molestiis cogitationibusque meis haec una consolatio occurrebat,
quod neque tibi amicior, quam ego sum, quisquam posset succedere neque ego ab ullo provinciam accipere,
qui mallet eam quam maxime mihi aptam explicatamque tradere. quod si tu quoque eandem de mea voluntate
erga te spem habes, ea te profecto numquam fallet. A te maximo opere pro nostra summa coniunctione tuaque
singulari humanitate etiam atque etiam quaeso et peto ut, quibuscumque rebus poteris (poteris autem
plurimis), prospicias et consulas rationibus meis. [2] vides ex senatus consulto provinciam esse habendam. si
eam, quod eius facere potueris, quam expeditissimam mihi tradideris, facilior erit mihi quasi decursus mei
temporis. quid in eo genere efficere possis, tui consili est; ego te, quod tibi veniet in mentem mea interesse,
valde rogo. pluribus verbis ad te scriberem, si aut tua humanitas longiorem orationem exspectaret aut id fieri
nostra amicitia pateretur aut res verba desideraret ac non pro se ipsa loqueretur. hoc velim tibi persuadeas, si
rationibus meis provisum a te esse intellexero, magnam te ex eo et perpetuam voluptatem esse capturum.
vale.
Scr. Brundisii ex. mense Maio a. 703 (51).
CICERO S. D. APPIO PVLCHRO
A. d. xi K. Iun. Brundisium cum venissem, Q. Fabius Vergilianus, legatus tuus, mihi praesto fuit eaque me ex
tuis mandatis monuit, quae non mihi, ad quem pertinebant, sed universo senatui venerant in mentem,
praesidio firmiore opus esse ad istam provinciam; censebant enim omnes fere, ut in Italia supplementum meis
et Bibuli legionibus scriberetur. id cum Sulpicius consul passurum se negaret, multa nos quidem questi
sumus, sed tantus consensus senatus fuit ut mature proficisceremur, parendum ut fuerit, itaque fecimus. nunc,
quod a te petii litteris iis, quas Romae tabellariis tuis dedi, velim tibi curae sit ut, quae successori
coniunctissimo et amicissimo commodare potest is, qui provinciam tradit, ut ea pro nostra consociatissima
LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM
26Epistulae ad familiares
voluntate cura ac diligentia tua complectare, ut omnes intellegant nec me benevolentiori cuiquam succedere
nec te amiciori potuisse provinciam tradere. [2] ex iis litteris, quarum ad me exemplum misisti, quas in
senatu recitari voluisti, sic intellexeram, permultos a te milites esse dimissos; sed mihi Fabius idem
demonstravit te id cogitasse facere, sed, cum ipse a te discederet, integrum militum numerum fuisse. id si ita
est, pergratum mihi feceris, si istas exiguas copias, quas habuisti, quam minime imminueris. qua de re senatus
consulta quae facta sunt, ad te missa esse arbitror. equidem pro eo, quanti te facio, quicquid feceris,
approbabo, sed te quoque confido ea facturum, quae mihi intelleges maxime esse accommodata. ego C.
Pomptinum, legatum meum, Brundisi exspectabam eumque ante K. Iun. Brundisium venturum arbitrabar. qui
cum venerit, quae primum navigandi nobis facultas data erit, utemur.
Scr. Brundisi prid. Non. aut ipsis Non. Iun. a. 703 (51).
CICERO S. D. AP. PVLCHRO
pridie Nonas Iunias, cum essem Brundisi, litteras tuas accepi, quibus erat scriptum te L. Clodio mandasse,
quae illum mecum loqui velles. Eum sane exspectabam, ut ea, quae a te adferret, quam primum cognoscerem.
meum studium erga te et officium tametsi multis iam rebus spero tibi esse cognitum, tamen in iis maxime
declarabo, quibus plurimum significare potuero tuam mihi existimationem et dignitatem carissimam esse.
mihi et Q. Fabius Vergilianus et C. Flaccus L. f. et diligentissime M. Octavius Cn. f. demonstravit me a te
plurimi fieri; quod egomet multis argumentis iam antea iudicaram maximeque illo libro augurali, quem ad me
amantissime scriptum suavissimum misisti. mea in te omnia summa necessitudinis officia constabunt.
[2] nam cum te ipsum, ex quo tempore tu me diligere coepisti, cotidie pluris feci, tum accesserunt etiam
coniunctiones necessariorum tuorum (duo enim duarum aetatum plurimi facio, Cn. Pompeium, filiae tuae
socerum, et M. Brutum, generum tuum), conlegique coniunctio praesertim tam honorifice a te approbata non
mediocre vinculum mihi quidem attulisse videtur ad voluntates nostras copulandas. sed et, si Clodium
convenero, ex illius sermone ad te scribam plura et ipse operam dabo te ut quam primum videam. quod
scribis tibi manendi causam eam fuisse, ut me convenires, id mihi, ne mentiar, est gratum.
Scr. Trallibus a. d. vi K. Sext. a. 703 (51).
CICERO S. D. APPIO PVLCHRO
Trallis veni a. d. vi K. Sext. ibi mihi praesto fuit L. Lucilius cum litteris mandatisque tuis; quo quidem
hominem neminem potuisti nec mihi amiciorem nec, ut arbitror, ad ea cognoscenda, quae scire volebam,
aptiorem prudentioremve mittere. ego autem et tuas litteras legi libenter et audivi Lucilium diligenter. nunc,
quoniam et tu ita sentis (scribis enim, quae de nostris officiis ego ad te scripserim, etsi tibi iucunda fuerint,
tamen, quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te putasse), et re vera con−firmata amicitia et perspecta
fide commemoratio officiorum supervacanea est, eam partem orationis praetermittam, tibi tamen agam, ut
debeo, gratias; animadverti enim et didici ex tuis litteris te omnibus in rebus habuisse rationem, ut mihi
consuleres restitueresque et parares quodam modo omnia, quo mea ratio facilior et solutior esse posset.
[2] hoc tuum officium cum mihi gratissimum esse dicam, sequitur illud, ut te existimare velim mihi magnae
curae fore atque esse iam, primum ut ipse tu tuique omnes, deinde ut etiam reliqui scire possint me tibi esse
amicissimum. quod quibus adhuc non satis est perspectum, ii mihi nolle magis nos hoc animo esse quam non
intellegere videntur; sed profecto intellegent, neque enim obscuris personis nec parvis in causis res agetur.
sed haec fieri melius quam dici aut scribi volo.
[3] quod itinerum meorum ratio te non nullam in dubitationem videtur adducere, visurusne me sis in
provincia, ea res sic se habet: Brundisi cum loquerer cum Phania, liberto tuo, veni in eum sermonem, ut
dicerem me libenter ad eam partem provinciae primum esse venturum, quo te maxime velle arbitrarer. tunc
mihi ille dixit, quod classe tu velles decedere, per fore accommodatum tibi si ad illam maritimam partem
provinciae navibus accessissem. dixi me esse facturum itaque fecissem, nisi mi L. Clodius noster Corcyrae
dixisset minime id esse faciendum; te Laudiceae fore ad meum adventum. erat id mihi multo brevius
multoque commodius, cum praesertim te ita malle arbitrarer. tua ratio postea est commutata. [4] nunc quid
LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM
27Epistulae ad familiares
fieri possit, tu facillime statues; ego tibi meum consilium exponam: Pr. K. Sextilis puto me Laudiceae fore.
perpaucos dies, dum pecunia accipitur, quae mihi ex publica permutatione debetur, commorabor. deinde iter
faciam ad exercitum, ut circiter id. Sext. putem me ad Iconium fore. sed, si quid nunc me fallit in scribendo
(procul enim aberam ab. re ipsa et a locis), simul ac progredi coepero, quam celerrime potero et quam
creberrimis litteris faciam ut tibi nota sit omnis ratio dierum atque itinerum meorum. oneris tibi imponere nec
audeo quicquam nec debeo; sed, quod commodo tuo fieri possit, utriusque nostrum magni interest ut te
videam ante quam decedas. quam facultatem si quis casus eripuerit, mea tamen in te omnia officia constabunt
non secus ac si te vidissem; tibi de nostris rebus nihil sum ante mandaturus per litteras quam desperaro coram
me tecum agere posse.
[5] quod te a Scaevola petisse dicis, ut, dum tu abesses, ante adventum meum provinciae praeesset, eum ego
Ephesi vidi fuitque mecum familiariter triduum illud, quod ego Ephesi commoratus sum, nec ex eo quicquam
audivi, quod sibi a te mandatum diceret. ac sane vellem potuisset obsequi voluntati tuae; non enim arbitror
noluisse.
Scr. in castris prid. K. Sept. a. 703 (51).
M. CICERO S. D. APPIO PVLCHRO
Cum meum factum cum tuo comparo, etsi non magis mihi faveo in nostra amicitia tuenda quam tibi, tamen
multo magis meo facto delector quam tuo. ego enim Brundisi quaesivi ex Phania, cuius mihi videbar et
fidelitatem erga te perspexisse et nosse locum, quem apud te is teneret, quam in partem provinciae maxime
putaret te velle ut in succedendo primum venirem. Cum ille mihi respondisset nihil me tibi gratius facere
posse quam si ad Sidam navigassem, etsi minus dignitatis habebat ille adventus et ad multas res mihi minus
erat aptus, tamen ita me dixi esse facturum. [2] idem ego cum L. Clodium Corcyrae convenissem, hominem
ita tibi coniunctum, ut mihi, cum illo cum loquerer, tecum loqui viderer, dixi ei me ita facturum esse, ut in
eam partem, quam Phania rogasset, primum venirem. tunc ille, mihi cum gratias egisset, magno opere a me
petivit ut Laudiceam protinus irem; te in prima provincia velle esse, ut quam primum decederes; quin, nisi
ego successor essem, quem tu cuperes videre, te antea, quam tibi successum esset, decessurum fuisse; quod
quidem erat consentaneum cum iis litteris, quas ego Romae acceperam, ex quibus perspexisse mihi videbar,
quam festinares decedere. respondi Clodio me ita esse facturum ac multo quidem libentius quam si illud esset
faciendum, quod promiseram Phaniae. itaque et consilium mutavi et ad te statim mea manu scriptas litteras
misi; quas quidem ex tuis litteris intellexi satis mature ad te esse perlatas.
[3] hoc ego meo facto valde delector; nihil enim potuit fieri amantius. considera nunc vicissim tuum. non
modo ibi non fuisti, ubi me quam primum videre posses, sed eo discessisti, quo ego te ne persequi quidem
possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum lege, ut opinor, Cornelia constituti essent, ut tuum factum, qui
quo animo inter nos simus ignorent, alieni hominis, ut levissime dicam, et fugientis congressum, meum vero
coniunctissimi et amicissimi esse videatur. [4] ac mihi tamen, ante quam in provinciam veni, redditae sunt a
te litterae, quibus etsi te Tarsum proficisci demonstrabas, tamen mihi non dubiam spem mei conveniendi
adferebas, cum interea, credo equidem, malevoli homines (late enim patet hoc vitium et est in multis), sed
tamen probabilem materiem nacti sermonis ignari meae constantiae conabantur alienare a te voluntatem
meam; qui te forum Tarsi agere, statuere multa, decernere, iudicare dicerent, cum posses iam suspicari tibi
esse successum, quae ne ab iis quidem fieri solerent, qui brevi tempore sibi succedi putarent. [5] Horum ego
sermone non movebar, quin etiam, credas mi velim, si quid tu ageres, levari me putabam molestia et ex annua
provincia, quae mihi longa videretur, prope iam undecim mensuum provinciam factam esse gaudebam, si
absenti mihi unius mensis labor detractus esset; illud, vere dicam, me movet, in tanta militum paucitate
abesse tris cohortis, quae sint plenissimae, nec me scire ubi sint; molestissime autem fero, quod te ubi visurus
sim nescio; coque ad te tardius scripsi, quod cotidie te ipsum exspectabam, cum interea ne litteras quidem
ullas accepi, quae me docerent, quid ageres aut ubi te visurus essem. itaque virum fortem mihique in primis
probatum, D. Antonium, praefectum evocatorum, misi ad te, cui, si tibi videretur, cohortis traderes, ut, dum
tempus anni esset idoneum, aliquid negoti gerere possem; in quo, tuo consilio ut me sperarem esse usurum, et
LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM
28Epistulae ad familiares
amicitia nostra et litterae tuae fecerant, quod ne nunc quidem despero. sed plane, quando aut ubi te visurus
sim, nisi ad me scripseris, ne suspicari quidem possum.
[6] ego, ut me tibi amicissimum esse et aequi et iniqui intellegant, curabo; de tuo in me animo iniquis secus
existimandi videris non nihil loci dedisse. id si correxeris, mihi valde gratum erit. et ut habere rationem
possis, quo loco me salva lege Cornelia convenias, ego in provinciam veni pridie K. Sextilis, iter in Ciliciam
facio per Cappadociam, castra movi ab Iconio pridie K. Septembris. nunc tu et ex diebus et ex ratione itineris,
si putabis me esse conveniendum, constitues, quo loco id commodissime fieri possit et quo die.
Scr. Laudiceae circiter Id. Febr. a. 704 (50).
CICERO S. D. APPIO PVLCHRO
pluribus verbis ad te scribam, cum plus oti nactus ero; haec scripsi subito, cum Bruti pueri Laudiceae me
convenissent et se Romam properare dixissent. itaque nullas iis praeterquam ad te et ad Brutum dedi litteras
[2] legati Appiani mihi volumen a te plenum querelae iniquissimae reddiderunt, quod corum aedificationem
litteris meis impedissem. eadem autem epistula petebas ut cos quam primum, ne in hiemem inciderent, ad
facultatem aedificandi liberarem, et simul peracute querebare, quod eos tributa exigere vetarem prius quam
ego re cognita permisissem; genus enim quoddam fuisse impediendi, cum ego cognoscere non ,
nisi cum ad hiemem me ex [3] Cilicia recepissem. ad omnia accipe et cognosce aequitatem expostulationis
tuae. primum, cum ad me aditum esset ab iis, qui dicerent a se intolerabilia tributa exigi, quid habuit
iniquitatis me scribere, ne facerent, ante quam ego rem causamque cognossem? non poteram, credo, ante
hiemem; sic enim scribis. quasi vero ad cognoscendum ego ad illos, non illi ad me venire debuerint. ‘tam
longe?’ inquis. quid? cum dabas iis litteras, per quas mecum agebas, ne eos impedirem, quo minus ante
hiemem aedificarent, non eos ad me venturos arbitrabare? tametsi id quidem fecerunt ridicule; quas enim
litteras adferebant, ut opus aestate facere possent, eas mihi post brumam reddiderunt. sed scito et multo pluris
esse, qui de tributis recusent, quam qui exigi velint, et me tamen, quod te velle existimem, esse facturum. de
Appianis hactenus.
[4] A Pausania, Lentuli liberto, accenso meo, audivi, cum diceret te secum esse questum, quod tibi obviam
non prodissem. scilicet contempsi te, nec potest fieri me quicquam superbius! Cum puer tuus ad me secunda
fere vigilia venisset isque te ante lucem Iconium mihi venturum nuntiasset, incertumque, utra via, cum essent
duae, altera Varronem, tuum familiarissimum, altera Q. Leptam, praefectum fabrum meum, tibi obviam misi.
mandavi utrique eorum, ut tante ad me excurrerent, ut tibi obviam prodire possem. currens Lepta venit
mihique nuntiavit te iam castra praetergressum esse. confestim Iconium veni. cetera iam tibi nota sunt. an ego
tibi obviam non prodirem, primum Ap. Claudio, deinde imperatori, deinde more maiorum, deinde, quod
caput est, amico, cum in isto genere multo etiam ambitiosius facere soleam, quam honos meus et dignitas
postulat? sed haec hactenus. [5] illud idem Pausania dicebat te dixisse: ‘quidni? Appius Lentulo, Lentulus
Ampio processit obviam, Cicero Appio noluit ?’ quaeso, etiamne tu has ineptias, homo mea sententia summa
prudentia, multa etiam doctrina, plurimo rerum usu, addo urbanitatem, quae est virtus, ut Stoici rectissime
putant? ullam Appietatem aut Lentulitatem valere apud me plus quam ornamenta virtutis existimas? Cum ea
consecutus nondum eram, quae sunt hominum opinionibus amplissima, tamen ista vestra nomina numquam
sum admiratus; viros eos, qui ea vobis reliquissent, magnos arbitrabar. postea vero quam ita et cepi et gessi
maxima imperia, ut mihi nihil neque ad honorem neque ad gloriam adquirendum putarem, superiorem
quidem numquam, sed parem vobis me speravi esse factum. nec mehercule aliter vidi existimare vel Cn.
Pompeium, quem omnibus, qui umquam fuerunt, vel P. Lentulum, quem mihi ipsi antepono; tu si aliter
existimas, nihil errabis, si paulo diligentius, ut, quid sit eu)ge/neia , quid sit nobilitas, intellegas,
Athenodorus, Sandonis filius, quid de his rebus dicat, attenderis. [6] sed ut ad rem redeam, me tibi non
amicum modo, verum etiam amicissimum existimes velim. profecto omnibus officiis meis efficiam, ut ita
esse vere possis iudicare. tu autem si id agis, ut minus mea causa, dum ego absim, debere videaris, quam ego
tua laborarim, libero te ista cura;
LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM
29Epistulae ad familiares
pa/r’ e)/moige kai\ a)/lloi
oi(/ ke/ me timh/sousi, ma/lista de\ mhti/eta Zeu/j.
si autem natura es filai/tioj , illud non perficies, quo minus tua causa velim; hoc adsequere, ut, quam in
partem tu accipias, minus laborem. haec ad te scripsi liberius fretus conscientia offici mei benevolentiaeque,
quam a me certo iudicio susceptam, quoad tu voles, conservabo.
Scr. in castris in agro Mopsuhestiae a. d. viii Id. Oct a. 703 (51).
CICERO S. D. APPIO PVLCHRO
etsi, quantum ex tuis litteris intellegere potui, videbam te hanc epistulam, cum ad urbem esses, esse lecturum
refrigerato iam levissimo sermone hominum provincialium, tamen cum tu tam multis verbis ad me de
improborum oratione scripsisses, faciendum mihi putavi ut tuis litteris brevi responderem. [2] sed prima duo
capita epistulae tuae tacita mihi quodam modo relinquenda sunt; nihil enim habent, quod definitum sit aut
certum, nisi me vultu et taciturnitate significasse tibi non esse amicum, idque, pro tribunali cum aliquid
ageretur, et non nullis in conviviis intellegi potuisse. hoc totum nihil esse possum intellegere; sed, cum sit
nihil, ne quid dicatur quidem intellego; illud quidem scio, meos multos et inlustris et ex superiore et ex aequo
loco sermones habitos cum tua summa laude et cum magna [sollicitudine] significatione nostrae familiaritatis
ad te vere potuisse deferri. nam quod ad legatos attinet, quid a me fieri potuit aut elegantius aut iustius quam
ut sumptus egentissimarum civitatum minuerem sine ulla imminutione dignitatis tuae, praesertim ipsis
civitatibus postulantibus? nam mihi totum genus legationum tuo nomine proficiscentium notum non erat.
Apameae cum essem, multarum civitatum principes ad me detulerunt sumptus decerni legatis nimis magnos,
cum solvendo civitates non essent. hic ego multa simul cogitavi. [3] primum te, hominem non solum
sapientem, verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum, non arbitrabar genere isto legationum delectari, idque
me arbitror Synnadis pro tribunali multis verbis disputavisse, primum Ap. Claudium senatui populoque
Romano non Midaeensium testimonio (in ea enim civitate mentio facta est), sed sua sponte esse laudatum;
deinde me ista vidisse accidere multis, ut eorum causa legationes Romam venirent, sed iis legationibus non
meminisse ullum tempus laudandi aut locum dari; studia mihi corum placere, quod in te bene merito grati
essent; consilium totum videri minime necessarium; si autem vellent declarare in eo officium suum,
laudaturum me, si qui suo sumptu functus esset officio, concessurum, si legitimo, non permissurum, si
infinito. quid enim reprehendi potest ? nisi quod addis visum esse quibusdam edictum meum quasi consulto
ad istas legationes impediendas esse accommodatum. iam non tantum mihi videntur iniuriam facere ii qui
haec disputant, quam si cuius aures ad hanc disputationem patent. [4] Romae composui edictum; nihil
addidi, nisi quod publicani me rogarunt, cum Samum ad me venissent, ut de tuo edicto totidem verbis
transferrem in meum. diligentissime scriptum caput est, quod pertinet ad minuendos sumptus civitatum. quo
in capite sunt quaedam nova salutaria civitatibus, quibus ego magno opere delector; hoc vero, ex quo suspicio
nata est me exquisisse aliquid in quo te offenderem, tralaticium est. neque enim eram tam desipiens, ut
privatae rei causa legari putarem, qui et tibi non privato et pro re non privata sua, sed publica, non in privato,
sed in publico orbis terrae consilio, id est in senatu, ut gratias agerent, mittebantur; neque, cum edixi ne quis
iniussu meo proficisceretur, exclusi eos, qui me in castra et qui trans Taurum persequi non possent. nam id est
maxime in tuis litteris inridendum. quid enim erat, quod me persequerentur in castra Taurumve transirent,
cum ego Laudicea usque ad Iconium iter ita fecerim, ut me omnium illarum dioecesium, quae eis Taurum
sunt, omniumque carum civitatum magistratus legationesque convenirent? [5] nisi forte postea coeperunt
legare quam ego Taurum transgressus sum; quod certe non ita est. Cum enim Laudiceae, cum Apameae, cum
Synnadis, cum Philomeli, cum Iconi essem, quibus in oppidis omnibus commoratus sum, omnes iam istius
generis legationes crant constitutae. atque hoc tamen te scire volo, me de isto sumptu legationum aut
minuendo aut remittendo decrevisse nil nisi quod principes civitatum a me postulassent, ne in venditionem
tributorum et illam acerbissimam exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque ostiorum inducerentur
sumptus minime necessarii. ego autem, cum hoc suscepissem non solum iustitia, sed etiam misericordia
adductus, ut levarem miseriis perditas civitates et perditas maxime per magistratus suos, non potui in illo
sumptu non necessario neglegens esse. tu, si istius modi sermones ad te delati de me sunt, non debuisti
LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM
30Epistulae ad familiares
credere; si autem hoc genere delectaris, ut, quae tibi in mentem veniant, aliis attribuas, genus sermonis
inducis in amicitiam minime liberale. ego, si in provincia de tua fama detrahere umquam cogitassem, non
tuum libertum Brundisi neque ad praefectum fabrum Corcyrae, quem in locum me venire velles, rettulissem.
qua re potes doctissimis hominibus auctoribus, quorum sunt de amicitia gerenda praeclarissime scripti libri,
genus hoc totum orationis tollere: ‘disputabant, ego contra disserebam; dicebant, ego negabam.’ [6] an mihi
de te nihil esse dictum umquam putas? ne hoc quidem, quod, cum me Laudiceam venire voluisses, Taurum
ipse transisti? quod isdem diebus meus conventus crat Apameae, Synnade, Philomeli, tuus Tarsi? non dicam
plura, ne, in quo te obiurgem, id ipsum videar imitari; illud dicam ut sentio: si ista, quae alios loqui dicis, ipse
sentis, tua summa culpa est; sin autem alii tecum haec loquuntur, tua tamen, quod audis, culpa non nulla est.
mea ratio in tota amicitia nostra constans et gravis reperietur. quod si qui me astutiorem fingit, quid potest
esse callidius quam, cum te absentem semper defenderem, cum praesertim mihi usu venturum non arbitrarer,
ut ego quoque a te absens defendendus essem, nunc committere, ut tu iure optimo me absentem deserere
posses? [7] unum genus excipio sermonis, in quo persaepe aliquid dicitur, quod te putem nolle dici, si aut
legatorum tuorum quoipiam aut praefectorum aut tribunorum militum male dicitur; quod tamen ipsum non
mehercule adhuc accidit, me audiente ut aut gravius diceretur aut in pluris, quam mecum Corcyrae Clodius
est locutus, cum in eo genere maxime quereretur te aliorum improbitate minus felicem fuisse. hos ego
sermones, quod et multi sunt et tuam existimationem, ut ego sentio, non offendunt, lacessivi numquam, sed
non valde repressi. si quis est qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse, non nostram is perfidiam
coarguit, sed indicat suam, simulque non de me is peius quam de te existimat; sin autem quem mea instituta
in provincia non delectant et quadam dissimilitudine institutorum meorum ac tuorum laedi se putat, cum
uterque nostrum recte fecerit, sed non idem uterque secutus sit, hunc ego amicum habere non curo.
[8] liberalitas tua ut hominis nobilissimi latius in provincia patuit; nostra si angustior est (etsi de tua prolixa
beneficaque natura limavit aliquid posterior annus propter quandam tristitiam temporum), non debent mirari
homines, cum et natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior et temporibus, quibus alii
moventur, isdem ego movear, ‘med esse acerbum sibi, uti sim dulcis mihi.’
[9] de rebus urbanis quod me certiorem fecisti, cum per se mihi gratum fuit, tum quod significasti tibi omnia
mea mandata curae fore. in quibus unum illud te praecipue rogo ut cures, ne quid mihi ad hoc negoti aut
oneris accedat aut temporis, Hortensiumque, nostrum conlegam et familiarem, roges ut, si umquam mea
causa quicquam aut sensit aut fecit, de hac quoque sententia bima decedat, qua mihi nihil potest esse
inimicius.
[10] de nostris rebus quod scire vis, Tarso Nonis Octobribus ad Amanum versus profecti sumus; haec scripsi
postridie eius dici, cum castra haberem in agro Mopsuhestiae si quid egero, scribam ad te neque domum
umquam ad me litteras mittam, quin adiungam eas, quas tibi reddi velim. de Parthis quod quaeris, fuisse
nullos puto; Arabes qui fuerunt admixto Parthico ornatu, dicuntur omnes revertisse; hostem esse in Syria
negant ullum. tu velim ad me quam saepissime et de tuis rebus scribas et de meis et de omni rei publicae
statu; de quo sum sollicitus eo magis, quod ex tuis litteris cognovi Pompeium nostrum in Hispaniam iturum.
Scr. Laudiceae paulo post x K. Mart. a. 704 (50).
CICERO APPIO PVLCHRO S.
vix tandem legi litteras dignas Ap. Claudio, plenas humanitatis, offici, diligentiae. aspectus videlicet urbis tibi
tuam pristinam urbanitatem reddidit; nam quas ex itinere ante quam ex Asia egressus es ad me litteras misisti,
unas de legatis a me prohibitis proficisci, alteras de Appianorum aedificatione impedita, legi perinvitus;
itaque conscientia meae constantis erga te voluntatis rescripsi tibi subiratus. Iis vero litteris lectis, quas
Philotimo, liberto meo, dedisti, cognovi intellexique in provincia multos fuisse, qui nos, quo animo inter nos
sumus, esse nollent, ad urbem vero ut accesseris vel potius ut primum tuos videris, cognosse te ex iis, qua in
te absentem fide, qua in omnibus officiis tuendis erga te observantia et constantia fuissem. itaque quanti illud
me aestimare putas, quod est in tuis litteris scriptum, si quid inciderit, quod ad meam dignitatem pertineat,
etsi vix fieri possit, tamen te parem mihi gratiam relaturum? tu vero facile facies; nihil est enim quod studio
LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM
31Epistulae ad familiares
et benevolentia vel amore potius effici non possit.
[2] ego, etsi ipse ita iudicabam et fiebam crebro a meis per litteras certior, tamen maximam laetitiam cepi ex
tuis litteris de spe minime dubia et plane explorata triumphi tui, neque vero ob eam causam, quo ipse facilius
consequerer (nam id quidem )Epikou/reion est), sed mehercule quod tua dignitas atque amplitudo mihi est
ipsa cara per se. qua re, quoniam pluris tu habes quam ceteri, quos scias in hanc provinciam proficisci, quod
te adeunt fere omnes, si quid velis, gratissimum mihi feceris, si ad me, simulatque adeptus eris quod et tu
confidis et ego opto, litteras miseris. ‘longi subselli,’ ut noster Pompeius appellat, iudicatio et mora si quem
tibi item unum alterumve diem abstulerit (quid enim potest amplius?), tua tamen dignitas suum locum
obtinebit; sed, si me diligis, si a me diligi vis, ad me litteras, ut quam primum laetitia adficiar, mittito.
[3] et velim, reliquum quod est promissi ac muneris tui, mihi persolvas. Cum ipsam cognitionem iuris auguri
consequi cupio tum mehercule tuis incredibiliter studiis erga me muneribusque delector. quod autem a me
tale quiddam desideras, sane mihi considerandum est, quonam te remunerer potissimum genere. nam profecto
non est meum, qui in scribendo, ut soles admirari, tantum industriae ponam, committere ut neglegens in
scribendo fuisse videar, praesertim cum id non modo neglegentis, sed etiam ingrati animi crimen futurum sit.
[4] verum haec videbimus. illud, quod polliceris, velim pro tua fide diligentiaque et pro nostra non instituta,
sed iam inveterata amicitia cures, enitare, ut supplicatio nobis quam honorificentissime quam primumque
decernatur. omnino serius misi litteras quam vellem (in quo cum difficultas navigandi fuit odiosa, tum in
ipsum discessum senatus incidisse credo meas litteras), sed id feci adductus auctoritate et consilio tuo idque a
me recte factum puto, quod non statim, ut appellatus imperator sim, sed aliis rebus additis aestivisque
confectis litteras miserim. haec igitur tibi erunt curae, quem ad modum ostendis, meque totum et mea et meos
commendatos habebis.
Scr. Laudiceae m. April a. 704 (50).
CICERO APPIO PVLCHRO S.
Cum est ad nos adlatum de temeritate eorum, qui tibi negotium facesserent, etsi graviter primo nuntio
commotus sum, quod nihil tam praeter opinionem meam accidere potuit, tamen, ut me conlegi, cetera mi
facillima videbantur, quod et in te ipso maximam spem et in tuis magnam habebam, multaque mihi veniebant
in mentem, quam ob rem istum laborem tibi etiam honori putarem fore; illud plane moleste tuli, quod
certissimum et iustissimum triumphum hoc invidorum consilio esse tibi ereptum videbam. quod tu si tanti
facies, quanti ego semper iudicavi faciendum esse, facies sapienter et ages victor ex inimicorum dolore
triumphum iustissimum. ego enim plane video fore nervis, opibus, sapientia tua, vehementer ut inimicos tuos
paeniteat intemperantiae suae. de me tibi sic contestans omnis deos promitto atque confirmo, me pro tua
dignitate (malo enim dicere quam ‘pro salute’) in hac provincia, cui tu praefuisti, rogando deprecatoris,
laborando propinqui, auctoritate cari hominis, ut spero, apud civitates, gravitate imperatoris suscepturum
officia atque partis. omnia volo a me et postules et exspectes; vincam meis officiis cogitationes tuas.
[2] Q. Servilius perbrevis mihi a te litteras reddidit, quae mihi tamen nimis longae visae sunt; iniuriam enim
mihi fieri putabam, cum rogabar. nollem accidisset tempus, in quo perspicere posses, quanti te, quanti
Pompeium, quem unum ex omnibus facio, ut debeo, plurimi, quanti Brutum facerem (quamquam in
consuetudine cotidiana perspexisses, sicuti perspicies); sed, quoniam accidit, si quid a me praetermissum erit,
commissum facinus et admissum dedecus confitebor. [3] Pomptinus, qui a te tractatus est praestanti ac
singulari fide, cuius tui benefici sum ego testis, praestat tibi memoriam benevolentiamque, quam debet. qui
cum maximis suis rebus coactus a me invitissimo decessisset, tamen, ut vidit interesse tua, conscendens iam
navem Epheso Laudiceam revertit. talia te cum studia videam habiturum esse innumerabilia, piane dubitare
non possum quin tibi amplitudo ista sollicitudo futura sit; si vero efficis ut censores creentur, et si ita gesseris
censuram, ut et debes et potes, non tibi solum, sed tuis omnibus video in perpetuum summo te praesidio
futurum. illud pugna et enitere, ne quid nobis temporis prorogetur, ut, cum hic tibi satis fecerimus, istic
LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM
32Epistulae ad familiares
quoque nostram in te benevolentiam navare possimus.
[4] quae de hominum atque ordinum omnium erga te studiis scribis ad me, minime mihi miranda et maxime
iucunda acciderunt, eademque ad me perscripta sunt a familiaribus meis. itaque capio magnam voluptatem,
cum tibi, cuius mihi amicitia non solum ampla sed etiam iucunda est, ea tribui, quae debeantur, tum vero
remanere etiam nunc in civitate nostra studia prope omnium consensu erga fortis et industrios viros, quae
mihi ipsi una semper tributa merces est laborum et vigiliarum mearum.
[5] illud vero mihi permirum accidit, tantam temeritatem fuisse in eo adulescente, cuius ego salutem in
duobus capitis iudiciis summa contentione defendi, ut tuis inimicitiis suscipiendis oblivisceretur prope
omnium fortunarum ac rationum suarum, praesertim cum tu omnibus vel ornamentis vel praesidiis
redundares, ipsi, ut levissime dicam, multa dessent. cuius sermo stultus et puerilis erat iam ante ad me a M.
Caelio, familiari nostro, perscriptus; de quo item sermone multa scripta sunt abs te. ego autem citius cum eo,
qui tuas inimicitias suscepisset, veterem coniunctionem diremissem quam novam conciliassem; neque enim
de meo erga te studio dubitare debes, neque id est obscurum cuiquam in provincia nec Romae fuit.
[6] sed tamen significatur in tuis litteris suspicio quaedam et dubitatio tua, de qua alienum tempus est mihi
tecum expostulandi, purgandi autem mei necessarium. Ubi enim ego cuiquam legationi fui impedimento, quo
minus Romam ad laudem tuam mitteretur? aut in quo potui, si te palam odissem, minus quod tibi obesset
facere, si clam, magis aperte inimicus esse? quod si essem ea perfidia, qua sunt ii, qui in nos haec conferunt,
tamen ea stultitia certe non fuissem, ut aut in obscuro odio apertas inimicitias aut, in quo tibi nihil nocerem,
summam ostenderem voluntatem nocendi. ad me adire quosdam memini, nimirum ex Epicteto, qui dicerent
nimis magnos sumptus legatis decerni. quibus ego non tam imperavi quam censui sumptus legatis quam
maxime ad legem Corneliam decernendos; atque in eo ipso me non perseverasse testes sunt rationes
civitatum, in quibus, quantum quaeque voluit, legatis tuis datum. induxit. [7] te autem quibus mendaciis
homines levissimi onerarunt! non modo sublatos sumptus, sed etiam a procuratoribus eorum, qui iam profecti
essent, repetitos et ablatos, eamque causam multis omnino non eundi fuisse. quererer tecum atque
expostularem, ni, ut supra scripsi, purgare me tibi hoc tuo tempore quam accusare te mallem idque putarem
esse rectius. itaque nihil de te, quod credideris, de me, quam ob rem non debueris credere, pauca dicam. nam
si me virum bonum, si dignum iis studiis eaque doctrina, cui me a pueritia dedi, si satis magni animi, non
minimi consili in maximis rebus perspectum habes, nihil in me non modo perfidiosum et insidiosum et fallax
in amicitia, sed ne humile quidem aut ieiunum debes agnoscere. [8] sin autem me astutum et occultum libet
fingere, quid est quod minus cadere in eius modi naturam possit quam aut florentissimi hominis aspernari
benevolentiam aut eius existimationem oppugnare in provincia, cuius laudem domi defenderis, aut in ea re
animum ostendere inimicum, in qua nihil obsis, aut id eligere ad perfidiam, quod ad indicandum odium
apertissimum sit, ad nocendum levissimum? quid erat autem cur ego in te tam implacabilis essem, cum te ex
fratre meo ne tunc quidem, cum tibi prope necesse esset eas agere partis, inimicum mihi fuisse cognossem?
Cum vero reditum nostrum in gratiam uterque expetisset, quid in consulatu tuo frustra mecum egisti, quod me
aut facere aut sentire voluisses? quid mihi mandasti, cum te Puteolos prosequerer, in quo non exspectationem
tuam diligentia mea [9] vicerim? quod si id est maxime astuti, omnia ad suam utilitatem referre, quid mihi
tandem erat utilius, quid commodis meis aptius quam hominis nobilissimi atque honoratissimi coniunctio,
cuius opes, ingenium, liberi, adfines, propinqui mihi magno vel ornamento vel praesidio esse possent? quae
tamen ego omnia in expetenda amicitia tua non astutia quadam, sed aliqua potius sapientia secutus sum.
quid? illa vincula, quibus quidem libentissime astringor, quanta sunt, studiorum similitudo, suavitas
consuetudinis, delectatio vitae atque victus, sermonis societas, litterae interiores! atque haec domestica; quid
illa tandem popularia, reditus inlustris in gratiam, in quo ne per imprudentiam quidem errari potest sine
suspicione perfidiae, amplissimi sacerdota collegium, in quo non modo amicitiam violari apud maiores
nostros fas non erat, sed ne coptari quidem sacerdotem licebat, qui cuiquam ex collegio esset inimicus?
[10] quae ut omittam tam multa atque tanta, quis umquam tanti quemquam fecit aut facere potuit aut debuit
quanti ego Cn. Pompeium, socerum tuae filiae? etenim si merita valent, patriam, liberos, salutem, dignitatem,
memet ipsum mihi per illum restitutum puto, si consuetudinis iucunditas, quae fuit umquam amicitia
LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM
33Epistulae ad familiares
consularium in nostra civitate coniunctior?. si illa amoris atque offici signa, quid mihi ille non commisit, quid
non mecum communicavit, quid de se in senatu, cum ipse abesset, per quemquam agi maluit, quibus ille me
rebus non ornatissimum voluit amplissime, qua denique ille facilitate, qua humanitate tulit contentionem
meam pro Milone adversantem interdum actionibus suis, quo studio providit, ne quae me illius temporis
invidia attingeret, cum me consilio, cum auctoritate, cum armis denique texit suis? quibus quidem temporibus
haec in eo gravitas, haec animi altitudo fuit, non modo ut Phrygi alicui aut Lycaoni, quod tu in legatis fecisti,
sed ne summorum quidem hominum malevolis de me sermonibus crederet. huius igitur filius cum sit gener
tuus, cumque, praeter hanc coniunctionem adfinitatis quam sis Cn. Pompeio carus quamque iucundus,
intellegam, quo tandem animo in te esse debeo? cum praesertim eas ad me litteras is miserit, quibus, etiam si
tibi, cui sum amicissimus, hostis essem, placarer tamen totumque me ad eius viri ita de me meriti voluntatem
nutumque converterem.
[11] sed haec hactenus; pluribus enim etiam fortasse verbis, quam necesse fuit, scripta sunt. nunc ea, quae a
me profecta quaeque instituta sunt cognosce. . . . atque haec agimus et agemus magis pro dignitate quam pro
periculo tuo. te enim, ut spero, propediem censorem audiemus, cuius magistratus officia, quae sunt maximi
animi summique consili, tibi diligentius et accuratius quam haec, quae nos de te agimus, cogitanda esse
censeo.
Scr. in castris ad Pyramum post Id. Iun. 704 (50).
CICERO APPIO PVLCHRO VT SPERO, CENSORI S. D.
Cum essem in castris ad fluvium Pyramum, redditae mihi sunt uno tempore a te epistulae duae, quas ad me
Q. Servilius Tarso miserat. earum in altera dies erat ascripta Nonarum Aprilium, in altera, quae mihi recentior
videbatur, dies non erat. respondebo igitur superiori prius, in qua scribis ad me de absolutione maiestatis. de
qua etsi permulto ante certior factus eram litteris, nuntiis, fama denique ipsa (nihil enim fuit clarius; non quo
quisquam aliter putasset, sed nihil de insignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet), tamen eadem illa
laetiora fecerunt mihi tuae litterae, non solum quia planius loquebantur et uberius quam vulgi sermo, sed
etiam quia magis videbar tibi gratulari, cum de te ex te ipso audiebam. [2] complexus igitur sum cogitatione
te absentem, epistulam vero osculatus etiam ipse mihi gratulatus sum; quae enim a cuncto populo, a senatu, a
iudicibus ingenio, industriae, virtuti tribuuntur, quia mihi ipse adsentor fortasse, cum ea esse in me fingo,
mihi quoque ipsi tribui puto. nec tam gloriosum exitum tui iudici exstitisse, sed tam pravam inimicorum
tuorum mentem fuisse mirabar. ‘de ambitu vero quid interest,’ inquies, ‘an de maiestate?’ ad rem nihil; alterum
enim non attigisti, alteram auxisti. verum tamen est maiestas, etsi Sulla voluit, ne in quemvis impune
declamari liceret; ambitus vero ita apertam vim habet, ut aut accusetur improbe aut defendatur. quid enim?
facta necne facta largitio, ignorari potest? tuorum autem honorum cursus cui suspectus umquam fuit? [3] me
miserum, qui non, adfuerim! quos ego risus excitassem! sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis litteris
iucundissima fuerunt, unum, quod te ab ipsa re publica defensum scribis, quae quidem etiam in summa
bonorum et fortium civium copia tueri talis viros deberet, nunc vero eo magis, quod tanta penuria est in omni
vel honoris vel aetatis gradu, ut tam orba civitas talis tutores complecti debeat; alterum, quod Pompei et Bruti
fidem benevolentiamque mirifice laudas. laetor virtute et officio quom tuorum necessariorum, meorum
amicissimorum, tum alterius omnium saeculorum et gentium principis, alterius iam pridem iuventutis,
celeriter, ut spero, civitatis. de mercennariis testibus a suis civitatibus notandis nisi iam factum aliquid est per
Flaccum, fiet a me, cum per Asiam decedam.
[4] nunc ad alteram epistulam venio. quod ad me quasi formam communium temporum et totius rei publicae
misisti expressam, prudentia litterarum tuarum valde mihi est grata; video enim et pericula leviora, quam
timebam, et maiora praesidia, siquidem, ut scribis, omnes vires civitatis se ad Pompei ductum applicaverunt;
tuumque simul promptum animum et alacrem perspexi ad defendendam rem publicam mirificamque cepi
voluptatem ex hac tua diligentia, quod in summis tuis occupationibus mihi tamen rei publicae statum per te
notum esse voluisti. nam auguralis libros ad commune utriusque nostrum otium serva. ego enim, a te cum tua
promissa per litteras flagitabam, ad urbem te otiosissimum esse arbitrabar; nunc tamen, ut ipse polliceris, pro
LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM
34Epistulae ad familiares
auguralibus libris orationes tuas confectas omnis exspectabo.
[5] D. Tullius, cui mandata ad me dedisti, non convenerat me; nec erat iam quisquam mecum tuorum praeter
omnis meos, qui sunt omnes tui. ‘stomachosiores’ meas litteras quas dicas esse, non intellego. Bis ad te scripsi
me purgans diligenter, te leviter accusans in eo, quod de me cito credidisses. quod genus querelae mihi
quidem videbatur esse amici; sin tibi displicet, non utar eo posthac. sed si, ut scribis, eae litterae non fuerunt
‘disertae,’ scito meas non fuisse. ut enim Aristarchus Homeri versum negat, quem non probat, sic tu (libet
enim mihi iocari), quod disertum non erit, ne putaris meum. vale et in censura, si iam es censor, ut spero, de
proavo multum cogitato tuo.
Scr. Sidae a. d. iii aut prid. Non. Sext. a. 704 (50).
CICERO APPIO PVLCHRO S.
gratulabor tibi prius; ita enim rerum ordo postulat; deinde ad me convertar. ego vero vehementer gratulor de
iudicio ambitus, neque id, quod nemini dubium fuit, absolutum esse te, sed illud, quod, quo melior civis, quo
vir clarior, quo fortior amicus es, quoque plura virtutis, industriae ornamenta in te sunt, eo mirandum est
magis nullam ne in tabellae quidem latebra fuisse absconditam malevolentiam, quae te impugnare auderet.
non horum temporum, non horum hominum atque morum negotium! nihil iam sum pridem admiratus magis.
[2] de me autem suscipe paulisper meas partis et eum te esse finge, qui sum ego. si facile inveneris, quid
dicas, noli ignoscere haesitationi meae. ego vero velim mihi Tulliaeque meae, sicut tu amicissime et
suavissime optas, prospere evenire ea, quae me insciente facta sunt a meis; sed ita cecidisse, ut agerentur eo
tempore! spero omnino cum aliqua felicitate et opto, verum tamen plus me in hac spe tua sapientia et
humanitas consolatur quam opportunitas temporis. itaque, quem ad modum expediam exitum huius institutae
orationis, non reperio; neque enim tristius dicere quicquam debeo ea de re, quam tu ipse ominibus optimis
prosequeris, neque non me tamen mordet aliquid. in quo unum non vereor, ne tu parum perspicias ea, quae
gesta sunt, ab aliis esse gesta; quibus ego ita mandaram, ut, cum tam longe afuturus essem, ad me ne
referrent; agerent, quod probassent. [3] in hoc autem mihi illud occurrit: ‘quid tu igitur, si adfuisses?’ rem
probassem, de tempore nihil te invito, nihil sine consilio egissem tuo. vides sudare me iam dudum
laborantem, quo modo ea tuear, quae mihi tuenda sunt, et te non offendam. leva me igitur hoc onere;
numquam enim mihi videor tractasse causam difficiliorem. sic habeto tamen: Nisi iam tunc omnia negotia
cum summa tua dignitate diligentissime confecissem, tametsi nihil videbatur ad meum erga te pristinum
studium addi posse, tamen hac mihi adfinitate nuntiata non maiore equidem studio, sed acrius, apertius,
significantius dignitatem tuam defendissem.
[4] decedenti mihi et iam imperio annuo terminato ante 4 d. III Nonas Sext., cum ad Sidam navi accederem
et mecum Q. Servilius esset, litterae a meis sunt redditae. dixi statim Servilio (etenim videbatur esse
commotus), ut omnia a me maiora exspectaret. quid multa? benevolentior tibi quam fui nilo sum factus,
diligentior ad declarandam benevolentiam multo. nam, ut vetus nostra simultas antea stimulabat me ut
caverem ne cui suspicionem ficte reconciliatae gratiae darem, sic adfinitas nova curam mihi adfert cavendi ne
quid de summo meo erga te amore detractum esse videatur.
Scr. Rhodi circ. iv Id. Sext. a. 704 (50).
CICERO APPIO PVLCHRO S.
quasi divinarem tali in officio fore mihi aliquando ex petendum studium tuum, sic, cum de tuis rebus gestis
agebatur, inserviebam honori tuo; dicam tamen vere: plus quam acceperas reddidisti. quis enim ad me non
perscripsit te non solum auctoritate orationis, sententia tua, quibus ego a tali viro contentus eram, sed etiam
opera, consilio, domum veniendo, conveniendis meis nullum onus offici cuiquam reliquum fecisse? haec
mihi ampliora multo sunt quam illa ipsa, propter quae haec laborantur. [2] insignia enim virtutis multi etiam
sine virtute adsecuti sunt, talium virorum tanta studia adsequi sola virtus potest. itaque mihi propono fructum
amicitiae nostrae ipsam amicitiam, qua nihil est uberius, praesertim in iis studiis, quibus uterque nostrum
LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM
35Epistulae ad familiares
devinctus est. nam tibi me profiteor et in re publica socium, de qua idem sentimus, et in cotidiana vita
coniunctum, quam his artibus studiisque colimus. vellem ita fortuna tulisset, ut, quanti ego omnis tuos facio,
tanti tu meos facere posses, quod tamen ipsum nescio qua permotus animi divinatione non despero. sed hoc
nihil ad te; nostrum est onus. illud velim sic habeas, quod intelleges hac re novata additum potius aliquid ad
meum erga te studium, quo nihil videbatur addi posse, quam quicquam esse detractum Cum haec scribebam,
censorem iam te esse sperabam. eo brevior est epistula et ut adversus magistrum morum modestior.
LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM
36Epistulae ad familiares
LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS
Scr. in Laterito aut Arcano Q. Ciceronis circ. Non. Apr. a. 705 (49).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.
C. Trebativs, familiaris meus, ad me scripsit te ex se quaesisse, quibus in locis essem, molesteque te ferre,
quod me propter valetudinem tuam, cum ad urbem accessissem, non vidisses, et hoc tempore velle te mecum,
si propius accessissem, de officio utriusque nostrum communicare. utinam, Servi, salvis rebus (sic enim est
dicendum) conloqui potuissemus inter nos! profecto aliquid opis occidenti rei publicae tulissemus. cognoram
enim iam absens te haec mala multo ante providentem defensorem pacis et in consulatu tuo et post
consulatum fuisse; ego autem, cum consilium tuum probarem et idem ipse sentirem, nihil proficiebam; sero
enim veneram, solus eram, rudis esse videbar in causa, incideram in hominum pugnandi cupidorum insanias.
. nunc, quoniam nihil iam videmur opitulari posse rei publicae, si quid est, in quo nobismet ipsis consulere
possimus, non ut aliquid ex pristino statu nostro retineamus, sed ut quam honestissime lugeamus, nemo est
omnium, quicum potius mihi quam tecum communicandum putem; nec enim clarissimorum virorum, quorum
similes esse debemus, exempla neque doctissimorum, quos semper coluisti, praecepta te fugiunt. atque ipse
antea ad te scripsissem te frustra in senatum sive potius in conventum senatorum esse venturum, ni veritus
essem ne eius animum offenderem, qui a me, ut te imitarer, petebat. cui quidem ego, cum me rogaret ut
adessem in senatu, eadem omnia, quae a te de pace et de Hispaniis dicta sunt, ostendi me esse dicturum.
[2] res vides quo modo se habeat, orbem terrarum .imperiis distributis ardere bello, urbem sine legibus, sine
iudiciis, sine iure, sine fide relictam direptioni et incendiis. itaque mihi venire in mentem nihil potest, non
modo quod sperem, sed vix iam quod audeam optare. sin autem tibi, homini prudentissimo, videtur utile esse
nos conloqui, quamquam longius etiam cogitabam ab urbe discedere, cuius iam etiam nomen invitus audio,
tamen propius accedam, Trebatioque mandavi ut, si quid tu eum velles ad me mittere, ne recusaret, idque ut
facias velim aut, si quem tuorum fidelium voles, ad me mittas, ne aut tibi exire ex urbe necesse sit aut mihi
accedere. ego tantum tibi tribuo, quantum mihi fortasse adrogo, ut exploratum habeam, quicquid nos
communi sententia statuerimus, id omnis homines probaturos. vale.
Scr. in Cumano a. d. iv K. Mai. a. 705 (49).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.
A. d. iii K. Maias cum essem in Cumano, accepi tuas litteras; quibus lectis cognovi non satis prudenter
fecisse Philotimum, qui, cum abs te mandata haberet, ut scribis de omnibus rebus, ipse ad me non venisset,
litteras tuas misisset, quas intellexi breviores fuisse, quod eum perlaturum putasses. sed tamen, postquam tuas
litteras legi, Postumia tua me convenit et Servius noster. his placuit ut tu in Cumanum venires, quod etiam
mecum ut ad te scriberem egerunt
[2] quod meum consilium exquiris, id est tale, ut capere facilius ipse possim quam alteri dare. quid enim est
quod audeam suadere tibi, homini summa auctoritate summaque prudentia? si quid rectissimum sit
quaerimus, perspicuum est, si quid maxime expediat, obscurum; sin ii sumus, qui profecto esse debemus, ut
nihil arbitremur expedire nisi quod rectum honestumque sit, non potest esse dubium, quid faciendum nobis
sit.
[3] quod existimas meam causam coniunctam esse cum tua, certe similis in utroque nostrum, cum optime
sentiremus, error fuit. nam omnia utriusque consilia ad concordiam spectaverunt; qua quom ipsi Caesari nihil
esset utilius, gratiam quoque nos mire ab eo defendenda pace arbitrabamur. quantum nos fefellerit et quem in
locum res deducta sit, vides. neque solum ea perspicis, quae geruntur quaeque iam gesta sunt, sed etiam qui
cursus rerum, qui exitus futurus sit. ergo aut probare oportet ea, quae fiunt, aut interesse, etiam si non probes;
quorum altera mihi turpis, altera etiam periculosa ratio videtur. [4] restat, ut discedendum putem; in quo
reliqua videtur esse deliberatio, quod consilium in discessu, quae loca sequamur. omnino cum miserior res
numquam accidit tum ne deliberatio quidem difficilior; nihil enim constitui potest, quod non incurrat in
LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS
37Epistulae ad familiares
magnam aliquam difficultatem. tu, si videbitur, ita censeo facias, ut, si habes iam statutum, quid tibi agendum
putes, in quo non sit coniunctum consilium tuum cum meo, supersedeas hoc labore itineris. sin autem est
quod mecum communicare velis, ego te exspectabo; tu, quod tuo commodo fiat, quam primum velim venias,
sicut intellexi et Servio et Postumiae placere. vale.
Scr. Romae ante vi K. intercal. priores a. 708 (46).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.
vehementer te esse sollicitum et in communibus miseriis praecipuo quodam dolore angi multi ad nos cotidie
deferunt. quod quamquam minime miror et meum quodam modo agnosco, doleo tamen te sapientia
praeditum prope singulari non tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare. me quidem, etsi nemini
concedo, qui maiorem ex pernicie et peste rei publicae molestiam traxerit, tamen multa iam consolantur
maximeque conscientia consiliorum meorum. multo enim ante tamquam ex aliqua specula prospexi
tempestatem futuram, neque id solum mea sponte, sed multo etiam magis monente et denuntiante te. etsi
enim afui magnam partem consulatus tui, tamen et absens cognoscebam, quae esset tua in hoc pestifero bello
cavendo et praedicendo sententia, et ipse adfui primis temporibus tui consulatus, cum accuratissime monuisti
senatum conlectis omnibus bellis civilibus, ut et illa timerent, quae meminissent, et scirent, cum superiores
nullo tali exemplo antea in re publica cognito tam crudeles fuissent, quicumque postea rem publicam
oppressisset armis, multo intolerabiliorem futurum. nam, quod exemplo fit, id etiam iure fieri putant, ipsi
aliquid atque adeo multa addunt et adferunt de suo. [2] qua re meminisse debes eos, qui auctoritatem et
consilium tuum non sint secuti, sua stultitia occidisse, cum tua prudentia salvi esse potuissent. dices : ‘quid
me ista res consolatur in tantis tenebris et quasi parietinis rei publicae?’ est omnino vix consolabilis dolor;
tanta est omnium rerum amissio et desperatio reciperandi; sed tamen et Caesar ipse ita de te iudicat et omnes
cives sic existimant, quasi lumen aliquod exstinctis ceteris elucere sanctitatem et prudentiam et dignitatem
tuam. haec tibi ad levandas molestias magna esse debent. quod autem a tuis abes, id eo levius ferendum est,
quod eodem tempore a multis et magnis molestiis abes; quas ad te omnis perscriberem, nisi vererer ne ea
cognosceres absens, quae quia non vides, mihi videris meliore esse condicione quam nos, qui videmus.
[3] hactenus existimo nostram consolationem recte adhibitam esse, quoad certior ab homine amicissimo
fieres iis de rebus, quibus levari possent molestiae tuae. reliqua sunt in te ipso neque mihi ignota nec minima
solacia, ut quidem ego sentio, multo maxima; quae ego experiens cotidie sic probo, ut ea mihi salutem adferre
videantur. te autem ab initio aetatis memoria teneo summe omnium doctrinarum studiosum fuisse omniaque,
quae a sapientissimis ad bene vivendum tradita essent, summo studio curaque didicisse; quae quidem vel
optimis rebus et usui et delectationi esse possent, his vero temporibus habemus aliud nihil, in quo
adquiescamus. nihil faciam insolenter neque te tali vel scientia vel natura praeditum hortabor, ut ad eas te
referas artis, quibus a primis temporibus aetatis studium tuum dedisti; [4] tantum dicam, quod te spero
approbaturum, me, postea quam illi arti, cui studueram, nihil esse loci neque in curia neque in foro viderem,
omnem meam curam atque operam ad philosophiam contulisse. tuae scientiae excellenti ac singulari non
multo plus quam nostrae relictum est loci. qua re non equidem te moneo, sed mihi ita persuasi, te quoque in
isdem versari rebus, quae etiam si minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent.
Servius quidem tuus in omnibus ingenuis artibus in primisque in hac, in qua ego me scripsi adquiescere, ita
versatur, ut excellat; a me vero sic diligitur, ut tibi, uni concedam, praeterea nemini; mihique ab eo gratia
refertur, in quo ille existimat, quod facile appareat, cum me colat et observet, tibi quoque in eo se facere
gratissimum.
Scr. Romae ex. m. Sept. aut in. Oct a. 708 (46).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.
accipio excusationem tuam, qua usus es, cur saepius ad me litteras uno exemplo dedisses, sed accipio ex ea
parte, quatenus aut neglegentia aut improbitate eorum, qui epistulas accipiant, fieri scribis ne ad nos
LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS
38Epistulae ad familiares
perferantur; illam partem excusationis, qua te scribis orationis paupertate’ (sic enim appellas) isdem verbis
epistulas saepius mittere, nec nosco nec probo, et ego ipse, quem tu per iocum (sic enim accipio) divitias
orationis ‘ habere dicis, me non esse verborum admodum inopem agnosco (ei)rwneu/esqai enim non necesse
est), . sed tamen idem (nec hoc ei)rwneuo/menoj facile cedo tuorum scriptorum subtilitati et elegantiae.
[2] consilium tuum, quo te usum scribis hoc Achaicum negotium non recusavisse, cum semper probavissem,
tum multo magis probavi lectis tuis proximis litteris; omnes enim causae, quas commemoras, iustissimae sunt
tuaque et auctoritate et prudentia dignissimae. quod aliter cecidisse rem existimas atque opinatus sis, id tibi
nullo modo adsentior; sed quia tanta perturbatio et confusio est rerum ita perculsa et prostrata foedissimo
bello iacent omnia ut is cuique locus, ubi ipse sit, et sibi quisque miserrimus esse videatur, propterea et tui
consili paenitet te, et nos, qui domi sumus, tibi beati videmur, at contra nobis non tu quidem vacuus molestiis,
sed prae nobis beatus. atque hoc ipso melior est tua quam nostra condicio, quod tu, quid doleat, scribere
audes, nos ne id quidem tuto possumus, nec id victoris vitio, quo nihil moderatius, sed ipsius victoriae, quae
civilibus bellis semper est insolens. [3] uno te vicimus, quod de Marcelli, conlegae tui, salute paulo ante
quam tu cognovimus, etiam me hercule quod, quem ad modum ea res ageretur, vidimus. nam sic fac
existimes, post has miserias, id est postquam armis disceptari coeptum sit de iure publico, nihil esse actum
aliud cum dignitate. nam et ipse Caesar accusata ‘acerbitate’ Maricelli (sic enim appellabat) laudataque
honorificentissime et aequitate tua et prudentia repente praeter spem dixit se senatui roganti de Marcello ne
ominis quidem causa negaturum. fecerat autem hoc senatus, ut, cum a L. Pisone mentio esset facta de M.
Marcello et C. Marcellus se ad Caesaris pedes abiecisset, cunctus consurgeret et ad Caesarem supplex
accederet. noli quaerere; ita mihi pulcher hic dies visus est, ut speciem aliquam viderer videre quasi
reviviscentis rei publicae. [4] itaque, cum omnes ante me rogati gratias Caesari egissent praeter Volcacium
(is enim, si eo loco esset, negavit se facturum fuisse), ego rogatus mutavi meum consilium. nam statueram
non me hercule inertia, sed desiderio pristinae dignitatis in perpetuum tacere. fregit hoc meum consilium et
Caesaris magnitudo animi et senatus officium; itaque pluribus verbis egi Caesari gratias, meque metuo ne
etiam in ceteris rebus honesto otio privarim, quod erat unum solacium in malis. sed tamen, quoniam effugi
eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare, si perpetuo tacerem, modice
hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam. nam, etsi a prima aetate me
omnis ars et doctrina liberalis et maxime philosophia delectavit, tamen hoc studium cotidie ingravescit,
credo, et aetatis maturitate ad prudentiam et iis temporum vitiis, ut nulla res alia levare animum molestiis
possit. [5] A quo studio te abduci negotiis intellego ex tuis litteris, sed tamen aliquid iam noctes te
adiuvabunt. Servius tuus vel potius noster summa me observantia colit; cuius ego cum omni probitate
summaque virtute tum studiis doctrinaque delector. is mecum saepe de tua mansione aut decessione
communicat. adhuc in hac sum sententia, nihil ut faciamus nisi quod maxime Caesar velle videatur. res sunt
eius modi, ut, si Romae sis, nihil praeter tuos delectare possit. de reliquis nihil melius ipso est Caesare, cetera
sunt eius modi, ut, si alterum utrum necesse sit, audire ea malis quam videre. hoc nostrum consilium nobis
minime iucundum est, qui te videre cupimus, sed consulimus tibi. vale.
Scr. Athenis circ. medio m. Mart. a. 709 (45).
SERVIVS CICERONI S.
postea quam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae, filiae tuae, sane quam pro eo ac debui, graviter
molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi; qui, si istic adfuissem, neque tibi defuissem
coramque meum dolorem tibi declarassem. etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum est,
propterea quia, per quos ea confieri debet, propinquos ac familiaris, ii ipsi pari molestia adficiuntur neque
sine lacrimis multis id conari possunt, uti magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere quam aliis posse
suum officium praestare, tamen, quae in praesentia in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere,
non quo ea te fugere existimem, sed quod forsitan dolore impeditus minus ea perspicias.
[2] quid est quod tanto opere te commoveat tuus dolor intestinus? cogita, quem ad modum adhuc fortuna
nobis cum egerit; ea nobis erepta esse, quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam,
honestatem, dignitatem honores omnis. hoc ‘uno incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit? aut qui
LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS
39Epistulae ad familiares
non in illis rebus exercitatus animus callere iam debet atque omnia minoris existimare? an illius vicem, cedo,
doles? [3] quotiens in eam cogitationem necesse est et tu veneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus
non pessime cum iis esse actum, quibus sine dolore licitum est mortem cum vita commutare! quid autem fuit
quod illam hoc tempore ad vivendum magno opere invitare posset? quae res, quae spes, quod animi
solacium? ut cum aliquo adulescente primario coniuncta aetatem gereret? licitum est tibi, credo, pro tua
dignitate ex hac iuventute generum deligere, cuius fidei liberos tuos te tuto committere putares. an ut ea
liberos ex sese pareret, quos cum florentis videret laetaretur, qui rem a parente traditam per se tenere possent,
honores ordinatim petituri essent in re publica, in amicorum negotiis libertate sua usuri? quid horum fuit quod
non priusquam datum est ademptum sit? at vero malum est liberos amittere. malum; nisi hoc peius sit, haec
sufferre et perpeti. [4] quae res mihi non mediocrem consolationem attulit, volo tibi commemorare, si forte
eadem res tibi dolorem minuere possit.
ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram versus navigarem coepi regiones circumcirca prospicere. post me
erat Aegina, ante me Megara, dextra Piraeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima
fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. coepi egomet mecum sic cogitare: ‘hem! nos homunculi
indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot
oppidum cadavera proiecta iacent? visne’ tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?’ crede
mihi cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus. hoc idem, si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas.
modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta est, omnes
provinciae conquassatae sunt in unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoveris? quae
si hoc tempore non diei suum obisset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata fuerat.
[5] etiam tu ab hisce rebus animum ac cogitationem tuam avoca atque ea potius reminiscere, quae digna tua
persona sunt, illam, quam diu ei opus fuerit, vixisse, una cum re publica fuisse, te, patrem suum, praetorem,
consulem, augurem vidisse, adulescentibus primariis nuptam fuisse, omnibus bonis prope perfunctam esse,
cum res publica occideret vita excessisse. quid est quod tu aut illa cum fortuna hoc nomine queri possitis?
denique noli te oblivisci Ciceronem esse et eum, qui aliis consueris praecipere et dare consilium, neque
imitare malos medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinae scientiam, ipsi se curare non
possunt, sed potius, quae aliis tute praecipere soles, ea tute tibi subiace atque apud animum propone.
[6] nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat. hoc te exspectare tempus tibi turpe
est ac non ei rei sapientia tua te occurrere. quod si qui etiam inferis sensus est, qui illius in te amor fuit
pietasque in omnis suos, hoc certe illa te facere non vult. da hoc illi mortuae, da ceteris amicis ac
familiaribus, qui tuo dolore maerent, da patriae, ut, si qua in re opus sit, opera et consilio tuo uti possit.
denique, quoniam in eam fortunam devenimus, ut etiam huic rei nobis serviendum sit, noli committere ut
quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae tempora et aliorum victoriam lugere.
plura me ad te de hac re scribere pudet, ne videar prudentiae tuae diffidere. qua re, si hoc unum proposuero,
finem faciam scribendi: vidimus aliquotiens secundam pulcherrime te ferre fortunam magnamque ex ea re te
laudem apisci; fac aliquando intellegamus adversam quoque te aeque ferre posse neque id maius, quam
debeat, tibi onus videri, ne ex omnibus virtutibus haec una tibi videatur deesse.
quod ad me attinet, cum te tranquilliorem animo esse cognoro, de iis rebus, quae hic geruntur,
quemadmodumque se provincia habeat, certiorem faciam. vale.
Scr. in Attici Ficuleano medio m. Apr. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO.
ego vero, Servi, vellem, ut scribis, in meo gravissimo casu adfuisses; quantum enim praesens me adiuvare
potueris et consolando et prope aeque dolendo, facile ex eo intellego, quod litteris lectis aliquantum adquievi.
nam et ea scripsisti, quae levare luctum possent, et in me consolando non mediocrem ipse animi dolorem
adhibuisti. Servius tamen tuus omnibus officiis, quae illi tempori tribui potuerunt, declaravit et quanti ipse me
faceret et quam suum talem erga me animum tibi gratum putaret fore. cuius officia iucundiora scilicet saepe
LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS
40Epistulae ad familiares
mihi fuerunt, numquam tamen gratiora. me autem non oratio tua solum et societas paene aegritudinis, sed
etiam auctoritas consolatur; turpe enim esse existimo me non ita ferre casum meum, ut tu tali sapientia
praeditus ferendum putas. sed opprimor interdum et vix resisto dolori, quod ea me solacia deficiunt, quae
ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in fortuna non defuerunt. nam et Q. Maximus, qui filium
consularem clarum virum et magnis rebus gestis, amisit, et L. Paullus, qui duo septem diebus, et vester Galus
et M. Cato, qui summo ingenio, summa virtute filium perdidit, iis temporibus fuerunt, ut eorum luctum
ipsorum dignitas consolaretur ea, quam ex re publica consequebantur; [2] mihi autem amissis ornamentis iis,
quae ipse commemoras, quaeque eram maximis laboribus adeptus, unum manebat illud solacium, quod
ereptum est. non amicorum negotiis, non rei publicae procuratione impediebantur cogitationes meae, nihil in
foro agere libebat, aspicere curiam non poteram, existimabam, id quod erat, omnis me et industriae meae
fructus et fortunae perdidisse. sed, cum cogitarem haec mihi tecum et cum quibusdam esse communia, et cum
frangerem iam ipse me cogeremque illa ferre toleranter, ,habebam quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius
in sermone et suavitate omnis curas doloresque deponerem. nunc autem hoc tam gravi vulnere etiam illa,
quae consanuisse videbantur, recrudescunt non enim, ut tum me a re publica maestum domus excipiebat,
quae levaret, sic nunc domo maerens ad rem publicam confugere possum, ut in eius bonis adquiescam. itaque
et domo absum et foro, quod nec eum dolorem quem de re publica capio, domus iam consolari potest nec
domesticum res publica.
[3] quo magis te exspecto teque videre quam primum cupio; maius mihi solacium adferre ratio nulla potest
quam coniunctio consuetudinis sermonumque nostrorum; quamquam sperabam tuum adventum (sic enim
audiebam) appropinquare. ego autem cum multis de causis te exopto quam primum videre, tum etiam ut ante
commentemur inter nos, qua ratione nobis traducendum sit hoc tempus, quod est totum ad unius voluntatem
accommodandum et prudentis et liberalis et, ut perspexisse videor, nec a me alieni et tibi amicissimi. quod
cum ita sit, magnae tamen est deliberationis, quae ratio sit ineunda nobis non agendi aliquid, sed illius
concessu et beneficio quiescendi. vale.
Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. M. MARCELLO.
etsi eo te adhuc consilio usum intellego, ut id reprehendere non audeam, .non quin ab eo ipse dissentiam, sed
quod ea te sapientia esse iudicem, ut meum consilium non anteponam tuo, tamen et amicitiae nostrae vetustas
et tua summa erga me benevolentia, quae mihi iam a pueritia tua cognita est, me hortata est ut ea scriberem
ad te, quae et saluti tuae conducere arbitrarer et non aliena esse ducerem a dignitate.
[2] ego eum te esse, qui horum malorum initia multo ante videris, consulatum magnificentissime atque
optime gesseris, praeclare memini; sed idem etiam illa vidi, neque te consilium civilis belli ita gerendi nec
copias Cn. Pompei nec genus exercitus probare semperque summe diffidere; qua in sententia me quoque
fuisse memoria tenere te arbitror. itaque neque tu multum interfuisti rebus gerendis et ego id semper egi, ne
interessem ; non enim iis rebus pugna bamus, quibus valere poteramus, consilio, auctoritate, causa, quae erant
in nobis superiora, sed lacertis et viribus, quibus pares non eramus. victi sumus igitur aut, si vinci dignitas
non potest, fracti certe et abiecti. in quo tuum consilium nemo potest non maxime laudare, quod cum spe
vincendi simul abiecisti certandi etiam cupiditatem ostendistique sapientem et bonum civem initia belli civilis
invitum suscipere, extrema libenter non persequi. [3] qui non idem consilium quod tu secuti sunt, eos video
in duo genera esse distractos ; aut enim renovare bellum conati sunt, ii qui se in Africam contulerunt, aut
quem ad modum nos victori sese crediderunt. medium quoddam tuum consilium fuit qui hoc fortasse humilis
animi duceres, illud pertinacis. fateor a plerisque vel dicam ab omnibus sapiens tuum consilium, a multis
etiam magni ac fortis animi iudicatum ; sed habet ista ratio, ut mihi quidem videtur, quendam modum,
praesertim cum nihil tibi deesse arbitrer ad tuas fortunas omnis obtinendas praeter voluntatem. sic enim
intellexi, nihil aliud esse quod dubitationem adferret ei, penes quem est potestas, nisi quod vereretur ne tu
illud beneficium omnino non putares. de quo quid sentiam nihil attinet dicere, cum appareat, ipse quid
fecerim. [4] sed tamen, si iam ita constituisses, ut abesse perpetuo malles quam ea, quae nolles, videre,
LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS
41Epistulae ad familiares
tamen id cogitare deberes, ubicumque esses, te fore in eius ipsius, quem fugeres, potestate. qui si facile
passurus esset te carentem patria et fortunis tuis quiete et libere vivere, cogitandum tibi tamen esset Romaene
et domi tuae, cuicuimodi res esset, an Mitylenis aut Rhodi malles vivere. sed cum ita late pateat eius potestas,
quem veremur, ut terrarum orbem complexa sit, nonne mavis sine periculo tuae domi esse quam cum periculo
alienae? equidem, etiam si oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem quam in externis atque alienis
locis. hoc idem omnes, qui te diligunt, sentiunt ; quorum est magna pro tuis maximis clarissimisque virtutibus
multitudo. [5] habemus etiam rationem rei familiaris tuae, quam dissipari nolumus. nam, etsi nullam potest
accipere iniuriam, quae futura perpetua sit, propterea quod neque is, qui tenet rem publicam, patietur neque
ipsa res publica, tamen impetum praedonum in tuas fortunas fieri nolo ; ii autem qui essent, auderem scribere,
nisi te intellegere confiderem.
[6] hic te unius sollicitudines, unius etiam multae et assiduae lacrimae, C. Marcelli, fratris optimi,
deprecantur. nos cura et dolore proximi sumus, precibus tardiores, quod ius adeundi, cum ipsi deprecatione
eguerimus, non habemus ; gratia tantum possumus quantum victi ; sed tamen consilio, studio Marcello non
desumus. A tuis reliquis non adhibemur ; ad omnia parati sumus.
Scr. Romae in m. Sext. a. 708 (46).
CICERO S. D. M. MARCELLO
neque monere te audeo, praestanti prudentia virum, nec confirmare, maximi animi hominem unumque
fortissimum, consolari vero nullo modo. nam, si ea, quae acciderunt, ita fers, ut audio, gratulari magis virtuti
debeo quam consolari dolorem tuum; sin te tanta mala rei publicae frangunt, non ita abundo ingenio, ut te
consoler, cum ipse me non possim. reliquum est igitur, ut tibi me in omni re eum praebeam praestemque et ad
omnia, quae tui velint, ita sim praesto, ut me non solum omnia debere tua causa, sed causa quoque, etiam
quae non possim, putem. [2] illud tamen vel tu me monuisse vel censuisse puta vel propter benevolentiam
tacere non potuisse, ut, quod ego facio, tu quoque animum inducas, si sit aliqua res publica, in ea te esse
oportere iudicio hominum reque principem, necessitate cedentem tempori; sin autem nulla sit, hunc tamen
aptissimum esse etiam ad exsulandum locum. si enim libertatem sequimur, qui locus hoc dominatu vacat? sin
qualemcumque locum, quae est domestica sede iucundior? sed, mihi crede, etiam is, qui omnia tenet, favet
ingeniis, nobilitatem vero et dignitates hominum, quantum ei res et ipsius causa concedit, amplectitur. sed
plura quam statueram. redeo ergo ad unum illud, me tuum esse; fore cum tuis, si modo erunt tui, si minus, me
certe in omnibus rebus satis nostrae coniunctioni amorique facturum. vale.
Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. M. MARCELLO.
etsi perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio litteras ad te pluribus verbis scriptas, quibus declaraveram, quo
te animo censerem esse oportere et quid tibi faciendum arbitrarer, tamen, cum Theophilus, libertus tuus,
proficisceretur, cuius ego fidem erga te benevolentiamque perspexeram, sine meis litteris eum ad te venire
nolui. isdem igitur te rebus etiam atque etiam hortor, quibus superioribus litteris hortatus sum, ut in ea re
publica, quaecumque est, quam primum velis esse. multa videbis fortasse, quae nolis, non plura tamen, quam
audis cotidie. non est porro tuum uno sensu solum oculorum moveri, cum idem illud auribus percipias, quod
etiam maius videri solet, minus laborare. [2] at tibi ipsi dicendum erit aliquid, quod non sentias, aut
faciendum, quod non probes. primum tempori cedere, id est necessitati parere, semper. sapientis est habitum;
deinde non habet, ut nunc quidem est, id viti res. dicere fortasse quae sentias non licet, tacere plane licet.
omnia enim delata ad unum sunt; is utitur consilio ne suorum quidem, sed suo. quod non multo secus fieret, si
is rem publicam teneret, quem secuti sumus. an, qui in bello, cum omnium nostrum coniunctum esset
periculum, suo et certorum hominum minime prudentium consilio uteretur, eum magis communem censemus
in victoria futurum fuisse, quam incertis in rebus fuisset? et, qui nec te consule tuum sapientissimum
consilium secutus esset nec fratre tuo consulatum ex auctoritate tua gerente vobis auctoribus uti voluerit,
nunc omnia tenentem nostras sententias desideraturum censes fuisse? [3] omnia sunt misera in bellis
LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS
42Epistulae ad familiares
civilibus, quae maiores nostri ne semel quidem, nostra aetas saepe iam sensit, sed miserius nihil quam ipsa
victoria; quae, etiam si ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit, ut etiam si
natura tales non sint, necessitate esse cogantur; multa enim victori eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito
facienda sunt. an tu non videbas mecum simul, quam illa crudelis esset futura victoria? igitur tunc quoque
careres patria, ne quae nolles videres? ‘non,’ inquies; ‘ego enim ipse tenerem opes et dignitatem meam. at erat
tuae virtutis in minimis tuas res ponere, de re publica vehementius laborare. deinde qui finis istius consili est?
nam adhuc et factum tuum probatur, et ut in tali re etiam fortuna laudatur, factum, quod et initium belli
necessario secutus sis et extrema sapienter persequi nolueris, fortuna, quod honesto otio tenueris et statum et
famam dignitatis tuae. nunc vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria, nec eam diligere minus debes,
quod deformior est, sed misereri potius nec eam multis claris viris orbatam privare etiam aspectu tuo.
[4] denique, si fuit magni animi non esse supplicem victori, vide ne superbi sit aspernari eiusdem
liberalitatem et, si sapientis est carere patria, duri non desiderare; et, si re publica non possis frui, stultum est
nolle privata. caput illud est, ut, si ista vita tibi commodior esse videatur, cogitandum tamen sit, ne tutior non
sit. Magna gladiorum est licentia, sed in externis locis minor etiam ad facinus verecundia. mihi salus tua
tantae cura est, ut Marcello, fratri tuo, aut par aut certe proximus sini; tuum est consulere temporibus et
incolumitati et vitae et fortunis tuis
Scr. Romae in m. Nov. a. 708 (46).
CICERO MARCELLO S.
etsi nihil erat novi, quod ad te scriberem, magisque litteras tuas iam exspectare incipiebam vel te potius
ipsum, tamen, cum Theophilus proficisceretur, non potui nihil ei litterarum dare. cura igitur ut quam primum
venias venies enim, mihi crede, exspectatus, neque solum nobis, id est tuis, sed prorsus omnibus. venit enim
mihi in mentem subvereri interdum, ne te delectet tarda decessio. quod nullum haberes sensum nisi oculorum,
prorsus tibi ignoscerem, si quosdam nolles videre; sed, cum leviora non multo essent, quae audirentur, quam
quae viderentur, suspicarer autem multum interesse rei familiaris tuae te quam primum venire, idque in omnis
partis valeret, putavi ea de re te esse admonendum. sed quoniam, quid mihi placeret, ostendi, reliqua tu pro
tua prudentia considerabis; me tamen velim, quod ad tempus te exspectemus, certiorem facias.
Scr. Mytilenis m. Oct a. 708 (46).
MARCELLVS CICERONI S.
plurimum valuisse apud me tuam semper auctoritatem cum in omni re tum in hoc maxime negotio potes
existimare. cum mihi C. Marcellus, frater amantissimus mei, non solum consilium daret, sed precibus quoque
me obsecraret, non prius mihi persuadere potuit, quam tuis est effectum litteris ut uterer vestro potissimum
consilio. res quem ad modum sit acta, vestrae litterae mihi declarant. gratulatio tua etsi est mihi probatissima,
quod ab optimo fit animo, tamen hoc mihi multo iucundius est et gratius, quod in summa paucitate amicorum,
propinquorum ac necessariorum, qui vere meae saluti faverent, te cupidissimum mei singularemque mihi
benevolentiam praestitisse cognovi. [2] reliqua sunt eius modi, quibus ego, quoniam haec erant tempora,
facile et aequo animo carebam; hoc vero eius modi esse statuo, ut sine talium virorum et amicorum
benevolentia neque in adversa neque in secunda fortuna quisquam vivere possit. itaque in hoc ego mihi
gratulor; tu vero ut intellegas homini amicissimo te tribuisse officium, re tibi praestabo. vale.
Scr. Athenis pr. K. Iunias a. 709 (45).
SERVIVS CICERONI SAL. PLVR.
etsi scio non iucundissimum me nuntium vobis allaturum, tamen, quoniam casus et natura in nobis
dominatur, visum est faciendum, quoquo modo res se haberet, vos certiores facere. A. d. x K. Iun. cum ab
Epidauro Piraeum navi advectus essem, ibi Marcellum, conlegam nostrum, conveni eumque diem ibi
consumpsi, ut cum eo essem. postero die cum ab eo digressus essem eo consilio, ut ab Athenis in Boeotiam
irem reliquamque iuris dictionem ab solverem, ille, ut aiebat, supra Maleas in Italiam versus navigaturus erat.
LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS
43Epistulae ad familiares
[2] post diem tertium eius diei cum ab Athenis proficisci in animo haberem, circiter hora decima noctis P.
Postumius, familiaris eius, ad me venit et mihi nuntiavit M. Marcellum, conlegam nostrum, post cenae
tempus a P. Magio Cilone, familiare eius, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in
stomacho, alterum in capite secundum aurem sperare tamen eum vivere posse; Magium se ipsum interfecisse
postea; se a Marcello ad me missum esse, qui haec nuntiaret et rogaret, uti medicos ei mitterem. itaque
medicos coegi et e vestigio eo sum profectus prima luce. cum non longe a Piraeo abessem, puer Acidim
obviam mihi venit cum codicillis, in quibus erat scriptum paulo ante lucem Marcellum diem suum obisse.
[3] ita vir clarissimus ab homine deterrimo acerbissima morte est adfectus, et, cui inimici propter dignitatem
pepercerant, inventus est amicus, qui ei mortem offerret. ego tamen ad tabernaculum eius perrexi. inveni duos
libertos et pauculos servos; reliquos aiebant profugisse metu perterritos, quod dominus eorum ante
tabernaculum interfectus esset. coactus sum in eadem illa lectica, qua ipse delatus eram, meisque lecticariis in
urbem eum referre ibique pro ea copia, quae Athenis erat, funus ei satis amplum faciendum curavi. ab
Atheniensibus, locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrare non potui, quod religione se impediri
dicerent, neque tamen id antea cuiquam concesserant. quod proximum fuit, uti in quo vellemus gymnasio
eum sepeliremus, nobis permiserunt. nos in nobilissimo orbi terrarum gymnasio Academiae locum delegimus
ibique eum combussimus posteaque curavimus, ut eidem Athenienses in eodem loco monumentum ei
marmoreum faciendum locarent. ita, quae nostra officia fuerunt pro collegio et pro propinquitate, et vivo et
mortuo omnia ei praestitimus. vale. D. pr. K. Iun. Athenis.
Scr. Romae ui. in. Sext. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. P. FIGVLO.
quaerenti mihi iam diu, quid ad te potissimum scriberem, non modo certa res nulla, sed ne genus quidem
litterarum usitatum veniebat in mentem. unam enim partem et consuetudinem earum epistularum, quibus
secundis rebus uti solebamus, tempus eripuerat, perfeceratque fortuna, ne quid tale scribere possem aut
omnino cogitare. relinquebatur triste quoddam et miserum et his temporibus consentaneum genus litterarum.
id quoque deficiebat me, in quo debebat esse aut promissio auxili alicuius aut consolatio doloris tui. quod
pollicerer, non erat; ipse enim pari fortuna adiectus aliorum opibus casus meos sustentabam, saepiusque mihi
veniebat in mentem queri, quod ita viverem, quam gaudere, quod viverem. [2] quamquam enim nulla me
ipsum privatim pepulit insignis iniuria nec mihi quicquam tali tempore in mentem venit optare, quod non
ultro mihi Caesar detulerit, tamen non nihil eis conficior curis, ut ipsum, quod maneam in vita, peccare me
existimem. careo enim cum familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum
omnibus amicis, quorum benevolentiam nobis conciliarat per me quondam te socio defensa res publica,
versorque in eorum naufragiis et bonorum direptionibus nec audio solum, quod ipsum esset miserum, sed
etiam id ipsum video, quo nihil est acerbius, eorum fortunas dissipari, quibus nos olim adiutoribus illud
incendium exstinximus, et, in qua urbe modo gratia, auctoritate, gloria floruimus, in ea nunc his quidem
omnibus caremus; obtinemus ipsius Caesaris summam erga nos humanitatem, sed ea plus non potest quam
vis et mutatio omnium rerum atque temporum. [3] itaque orbus iis rebus omnibus quibus et natura me et
voluntas et consuetudo adsuefecerat, cum ceteris, ut quidem videor, tum mihi ipse displiceo. natus enim ad
agendum semper aliquid dignum viro nunc non modo agendi rationem nullam habeo, sed ne cogitandi
quidem et, qui antea aut obscuris hominibus aut etiam sontibus opitulari poteram, nunc P. Nigidio, uni
omnium doctissimo et sanctissimo et maxima quondam gratia et mihi certe amicissimo, ne benigne quidem
polliceri possum. ergo hoc ereptum est litterarum genus. [4] reliquum est, ut consoler et adferam rationes,
quibus te a molestiis coner abducere. at ea quidem facultas vel tui vel alterius consolandi in te summa est, si
umquam in ullo fuit. itaque eam partem, quae ab exquisita quadam ratione et doctrina proficiscitur, non
attingam, tibi totam relinquam. quid sit forti et sapienti homine dignum, quid gravitas, quid altitudo animi,
quid acta tua vita, quid studia, quid artes, quibus a pueritia floruisti, a te flagitent, tu videbis; ego, quod
intellegere et sentire, quia sum Romae et quia curo attendoque, possum, id tibi adfirmo, te in istis molestiis,
in quibus es hoc tempore, non diutius futurum, in iis autem, in quibus etiam nos sumus, fortasse semper fore.
LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS
44Epistulae ad familiares
[5] videor mihi perspicere primum ipsius animum, qui plurimum potest, propensum ad salutem tuam. non
scribo hoc temere; quo minus familiaris sum, hoc sum ad investigandum curiosior. quo facilius, quibus est
iratior, respondere tristius possit, hoc est adhuc tardior ad te molestia liberandum; familiares vero eius, et ii
quidem, qui illi iucundissimi sunt mirabiliter de te et loquuntur et sentiunt. accedit eodem vulgi voluntas vel
potius consensus omnium. etiam illa, quae minimum nunc quidem potest, sed possit necessest, res publica,
quascumque viris habebit, ab iis ipsis, a quibus tenetur, de te propediem, mihi crede, impetrabit.
[6] redeo igitur ad id, ut iam tibi etiam pollicear aliquid, quod primo omiseram. nam et complectar eius
familiarissimos, qui me admodum diligunt multumque mecum sunt, et in ipsius consuetudinem, quam adhuc
meus pudor mihi clausit, insinuabo et certe omnis vias persequar, quibus putabo ad id, quod volumus,
pervenire posse. in hoc toto genere plura faciam quam scribere audeo. cetera, quae tibi a multis prompta esse
certo scio, a me sunt paratissima. nihil in re familiari ni ea est, quod ego meum malim esse quam tuum. hac
de re et de hoc genere toto hoc scribo parcius, quod te id, quod ipse confido, sperare malo, te esse usurum tuis
[7] extremum illud est, ut te orem et obsecrem, animo ut maximo sis nec ea solum memineris, quae ab aliis
magnis viris accepisti, sed illa etiam, quae ipse ingenio studioque peperisti. quae si conliges, et sperabis
omnia optime et quae accident, qualiacumque erunt, sapienter feres. sed haec tu melius vel optime omnium ;
ego, quae pertinere ad te intellegam, studiosissime omnia diligentissimeque curabo tuorumque tristissimo
meo tempore meritorum erga me memoriam conservabo.
Scr. Romae in. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.
binas a te accepi litteras Corcyrae datas; quarum alteris mihi gratulabare, quod audisses me meam pristinam
dignitatem obtinere, alteris dicebas te velle, quae egissem, bene et feliciter evenire. ego autem, si dignitas est
bene de re publica sentire et bonis viris probare quod sentias, obtineo dignitatem meam; sin autem in eo
dignitas est, si, quod sentias, aut re efficere possis aut denique libera oratione defendere, ne vestigium quidem
ullum est reliquum nobis dignitatis, agiturque praeclare, si nosmet ipsos regere possumus, ut ea, quae partim
iam adsunt, partim impendent, moderate feramus; quod est difficile in eius modi bello, cuius exitus ex altera
parte caedem ostentet, ex altera servitutem. [2] quo in periculo non nihil me consolatur, cum recordor haec
me tum vidisse, cum secundas etiam res nostras, non modo adversas pertimescebam videbamque, quanto
periculo de iure publico disceptaretur armis quibus si ii vicissent, ad quos ego pacis spe, non belli cupiditate
adductus accesseram, tamen intellegebam, et iratorum hominum et cupidorum et insolentium quam crudelis
esset futura victoria, sin autem victi essent, quantus interitus esset futurus civium partim amplissimorum,
partim etiam optimorum, qui me haec praedicentem atque optime consulentem saluti suae malebant nimium
timidum quam satis prudentem existimari. [3] quod autem mihi de eo, quod egerim, gratularis, te ita velle
certo scio; sed ego tam misero tempore nihil novi consili cepissem, nisi in reditu meo nihilo meliores res
domesticas quam rem publicani offendissem. quibus enim pro meis immortalibus beneficiis carissima mea
salus et meae fortunae esse debebant, cum propter eorum scelus nihil mihi intra meos parietes tutum, nihil
insidiis vacuum viderem, novarum me necessitudinum fidelitate contra veterum perfidiam muniendum
putavi. sed de nostris rebus satis vel etiam nimium multa. [4] de tuis velim ut eo sis animo, quo debes esse,
id est ut ne quid tibi praecipue timendum putes. si enim status erit aliquis civitatis, quicumque erit, te omnium
periculorum video expertem fore; nam alteros tibi iam placatos’ esse intellego, alteros numquam iratos fuisse.
de mea autem in ite voluntate sic velim iudices, me, quibuscumque rebus opus esse intellegam, quamquam
videam, qui sini hoc tempore et quid possim, opera tamen et consilio, studio quidem certe rei, famae, saluti
tuae praesto futurum. tu velim, et quid agas et quid acturum te putes, facias me quam diligentissime
certiorem. vale.
Scr. Romae paulo post ep. xiv a. 708 (46).
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.
LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS
45Epistulae ad familiares
accepi perbrevis tuas litteras; quibus id, quod scire cupiebam, cognoscere non potui, cognovi autem id, quod
mihi dubium non fuit; nam quam fortiter ferres communis miserias, non intellexi, quam me amares, facile
perspexi. sed hoc scieram, illud si scissem, ad id meas litteras accommodavissem. [2] sed, tamen etsi antea
scripsi quae existimavi scribi oportere, tamen hoc tempore breviter commonendum putavi, ne quo in periculo
te proprio existimares esse. in magno omnes, sed tamen in communi sumus. qua re non debes aut propriam
fortunam et praecipuam postulare aut communem recusare. quapropter eo animo simus inter nos, quo semper
fuimus; quod de te sperare, de me praestare possum.
LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS
46Epistulae ad familiares
LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS
Scr. in Gallia m. Ian. a. 692 (62).
Q. METELLVS Q. F. CELER PROCOS. S. D. M. TVLLIO CICERONI.
si vales, benest. existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia nec absentem me a te
ludibrio laesum in nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri. quem si parum
pudor ipsius defendebat, debebat vel familiae nostrae dignitas vel meum studium erga vos remque publicam
satis sublevare. nunc video illum circumventum, me desertum, a quibus minime conveniebat. [2] itaque in
luctu et squalore sum, qui provinciae, qui exercitui praesum, qui bellum gero. quae quoniam nec ratione nec
maiorum nostrorum clementia administrastis, non erit mirandum, si vos paenitebit. te tam mobili in me
meosque esse animo non sperabam. me interea nec domesticus dolor nec cuiusquam iniuria ab re p. abducet.
Scr. Romae Vel ex. m. Ian. vel in. Febr. a. 692 (62).
M. TVLLIVS M. F. CICERO Q. METELLO Q. F. CELERI PROCOS. S. D.
si tu exercitusque valetis, benest. scribis ad me ‘te existimasse pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata
gratia numquam te a me ludibrio laesum in.’ quod cuius modi sit, satis intellegere non possum, sed tamen
suspicor ad te esse adlatum me in senatu, cum disputarem permultos esse qui rem p. a me conservatam
dolerent, dixisse a te propinquos tuos, quibus negare non potuisses, impetrasse ut ea, quae statuisses tibi in
senatu de mea laude esse dicenda, reticeres. quod cum dicerem, illud adiunxi mihi tecum ita dispertitum
officium fuisse in rei p. salute retinenda, ut ego urbem a domesticis insidiis et ab intestino scelere, tu Italiam
et ab armatis hostibus et ab occulta coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam praeclari
muneris societatem a tuis propinquis labefactatam, qui, cum tu a me rebus amplissimis atque
honorificentissimis ornatus esses, timuissent ne quae mihi pars abs te voluntatis mutuae tribueretur. [2] hoc
in sermone cum a me exponeretur, quae mea exspectatio fuisset orationis tuae quantoque in errore versatus
essem, visa est oratio non iniucunda, et mediocris quidam est risus consecutus non in te sed magis in errorem
meum, et quod me abs te cupisse laudari aperte atque ingenue confitebar. iam hoc non potest in te non
honorifice esse dictum, me in clarissimis meis atque amplissimis rebus tamen aliquod testimonium tuae vocis
habere voluisse.
[3] quod autem ita scribis: ‘pro mutuo inter nos animo,’ quid tu existimes esse in amicitia mutuum, nescio,
equidem hoc arbitror, cum par voluntas accipitur et redditur. ego si hoc dicam, me tua causa praetermisisse
provinciam tibi ipse levior videar esse; meae enim rationes ita tulerunt, atque eius mei consili maiorem in
dies singulos fructum voluptatemque capio; illud dico, me, ut primum in contione provinciam deposuerim,
statim, quem ad modum eam tibi traderem, cogitare coepisse. nihil dico de sortitione vestra; tantum te
suspicari volo, nihil in ea re per conlegam meum me insciente esse factum. recordare cetera, quam cito
senatum illo die facta sortitione coegerim, quam multa de te verba fecerim, cum tu ipse mihi dixisti
orationem meam non solum in te honorificam sed etiam in conlegas tuos contumeliosam fuisse. [4] iam illud
senatus consultum, quod eo die factum est, ea praescriptione est, ut, dum id exstabit, officium meum in te
obscurum esse non possit. postea vero quam profectus es, velim recordere quae ego de te in senatu egerim,
quae in contionibus dixerim, quas ad te litteras miserim. quae cum omnia conlegeris, tu ipse velim iudices,
satisne videatur his omnibus rebus tuus adventus, cum proxime Romam venisti, mutue respondisse.
[5] quod scribis de ‘reconciliata gratia’ nostra, non intellego cur reconciliatam esse dicas, quae numquam
imminutast. [6] quod scribis non oportuisse ‘Metellum, fratrem tuum, ob dictum a me oppugnari,’ primum
hoc velim existimes, animum mihi istum tuum vehementer probari et fraternam plenam humanitatis ac
pietatis voluntatem; deinde, si qua ego in re fratri tuo rei publicae causa restiterim, ut mihi ignoscas (tam
enim sum amicus rei p. quam qui maxime); si vero meam salutem contra illius impetum in me crudelissimum
defenderim, satis habeas nihil me etiam tecum de tui fratris iniuria conqueri. quem ego cum comperissem
omnem sui tribunatus conatum in meam perniciem parare atque meditari, egi cum Claudia, uxore tua, et cum
LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS
47Epistulae ad familiares
vestra sorore Mucia, cuius erga me studium pro Cn. Pompei necessitudine multis in rebus perspexeram, ut
eum ab illa iniuria deterrerent. [7] atqui ille, quod te audisse certo scio, pr. K. Ian., qua iniuria nemo
umquam in aliquo magistratu improbissimus civis adfectus est, ea me consulem adfecit, cum rem p.
conservassem, atque abeuntem magistratu contionis habendae potestate privavit. cuius iniuria mihi tamen
honori summo fuit; nam cum ille mihi nihil nisi ut iurarem permitteret, magna voce iuravi verissimum
pulcherrimumque ius iurandum, quod populus idem magna voce me vere iurasse iuravit. [8] hac accepta tam
insigni iniuria tamen illo ipso die misi ad Metellum communis amicos, qui agerent cum eo, ut de illa mente
desisteret. quibus ille respondit sibi non esse integrum; etenim paulo ante in contione dixerat ei, qui in alios
animum advertisset indicta causa, dicendi ipsi potestatem fieri non oportere. hominem gravem et civem
egregium! qui, qua poena senatus consensu bonorum omnium eos adfecerat, qui urbem incendere et
magistratus ac senatum trucidare, bellum maximum conflare voluissent, eadem dignum iudicaret eum, qui
curiam caede, urbem incendiis, Italiam bello liberasset. itaque ego Metello, fratri tuo, praesenti restiti. nam in
senatu K. Ianuariis sic cum eo de re p. disputavi, ut sentiret sibi cum viro forti et constanti esse pugnandum.
A. d. tertium non. Ian. cum agere coepisset, tertio quoque verbo orationis suae me appellabat, mihi minabatur,
neque illi quicquam deliberatius fuit quam me, quacumque ratione posset, non iudicio neque disceptatione
sed vi atque impressione evertere. huius ego temeritati si virtute atque animo non restitissem, quis esset qui
me in consulatu non casu potius existimaret quam consilio fortem fuisse?
[9] haec si tu Metellum cogitare de me nescisti, debes existimare te maximis de rebus a fratre esse celatum;
sin autem aliquid impertivit tibi sui consili, lenis a te et facilis existimari debeo, qui nihil tecum de his ipsis
rebus expostulem. et, si intellegis non me ‘dicto’ Metelli, ut scribis, sed consilio eius animoque in me
inimicissimo esse commotum, cognosce nunc humanitatem meam, si humanitas appellandast in acerbissima
iniuria remissio animi ac dis solutio. nullast a me umquam sententia dicta in fratrem tuum; quotienscumque
aliquid est actum, sedens iis adsensi, qui mihi lenissime sentire visi sunt. addam illud etiam, quod iam ego
curare non debui, sed tamen fieri non moleste tuli atque etiam, ut ita fieret, pro mea parte adiuvi, ut senati
consulto meus inimicus, quia tuus frater erat, sublevaretur.
[10] quare non ego ‘oppugnavi’ fratrem tuum, sed fratri tuo repugnavi nec in te, ut scribis, ‘animo fui mobili,’
sed ita stabili, ut in mea erga te voluntate etiam desertus ab officiis tuis permanerem. atque hoc ipso tempore
tibi paene minitanti nobis per litteras hoc rescribo atque respondeo: ego dolori tuo non solum ignosco, sed
summam etiam laudem tribuo (meus enim me sensus, quanta vis fraterni sit amoris, admonet); a te peto ut tu
quoque aequum te iudicem dolori meo praebeas; si acerbe, si crudeliter, si sine causa sum a tuis oppugnatus,
ut statuas mihi non modo non cedendum sed etiam tuo atque exercitus tui auxilio in eius modi causa utendum
fuisse. ego te mihi semper amicum esse volui, me ut tibi amicissimum esse intellegeres laboravi. maneo in
voluntate et, quoad voles tu, permanebo citiusque amore tui fratrem tuum odisse desinam quam illius odio
quicquam de nostra benevolentia detraham.
Scr. in Hispania cit a. 698 (56).
Q. METELLVS NEPOS S. D. M. CICERONI
hominis importunissimi contumeliae, quibus crebris contionibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur et,
ut sunt leves ab eius modi homine, a me despiciuntur, libenterque commutata persona te mihi fratris loco esse
duco. [2] de illo ne meminisse quidem volo, tametsi bis eum invitum servavi. de meis rebus, ne vobis
multitudine litterarum molestior essem, ad Lollium perscripsi, de rationibus provinciae quid vellem fieri, ut is
vos doceret et commonefaceret. si poteris, velim pristinam tuam erga me voluntatem conserves.
Scr. Dyrrhachi circ. m. Apr. a. 697 (57).
M. CICERO S. D. Q. METELLO COS.
Litterae Quinti fratris et T. Pomponi, necessarii mei, tantum spei dederant, ut in te non minus auxili quam in
tuo conlega mihi constitutum fuerit. itaque ad te litteras statim misi, per quas, ut fortuna postulabat, et gratias
LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS
48Epistulae ad familiares
tibi egi et de reliquo tempore auxilium petii. postea mihi non tam meorum litterae quam sermones eorum, qui
hac iter faciebant, animum tuum immutatum significabant; quae res fecit ut tibi litteris obstrepere non
auderem. [2] nunc mihi Quintus frater meus mitissimam tuam orationem, quam in senatu habuisses,
perscripsit; qua inductus ad te scribere sum conatus et abs te, quantum tua fert voluntas, peto quaesoque, ut
tuos mecum serves potius quam propter adrogantem crudelitatem tuorum me oppugnes. tu, tuas inimicitias ut
rei p. donares, te vicisti, alienas ut contra rem p. confirmes, adduceris? quod si mihi tua clementia opem
tuleris, omnibus in rebus me fore in tua potestate tibi confirmo. si mihi neque magistratum neque senatum
neque populum auxiliari propter eam vim, quae me cum re p. vicit, licuerit, vide ne, cum velis revocare
tempus omnium servandorum, cum qui servetur non erit, non possis.
Scr. Romae ex m. Nov. aut in. Dec. a. 692 (62).
M. CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IMP.
etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias (non quo eas intellegerem satis apud te valere,
sed ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem), tamen, cum T.
Pomponius, homo omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri
amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum aliter ipsi Pomponio
satis facere non possem.
[2] ego si abs te summa officia desiderem mirum nemini videri debeat. omnia enim a me in te profecta sunt,
quae ad tuum commodum, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent. pro his rebus nullam mihi abs te
relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs te profectum ex multis audivi; nam
‘comperisse’ me non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod abs te aiunt falso in me solere
conferri. sed ea, quae ad me delata sunt, malo te ex Pomponio, cui non minus molesta fuerunt, quam ex meis
litteris cognoscere. meus in te animus quam singulari officio fuerit, et senatus et p. R. testis est; tu quam
gratus erga me fueris, ipse existimare potes; quantum mihi debeas, ceteri .existimant. [3] ego quae tua causa
antea feci, voluntate sum adductus posteaque constantia; sed reliqua, mihi crede, multo maius meum studium
maioremque gravitatem et laborem desiderant. quae ego si non profundere ac perdere videbor, omnibus meis
viribus sustinebo; sin autem ingrata esse sentiam, non committam ut tibi ipsi insanire videar. ea quae sint et
cuius modi, poteris ex Pomponio cognoscere. atque ipsum tibi Pomponium ita commendo, ut, quamquam
ipsius causa confido’ te facturum esse omnia, tamen abs te hoc petam, ut, si quid in te residet amoris erga me,
id omne in Pomponi negotio ostendas. hoc mihi nihil gratius facere potes.
Scr. Romae circ. Id. Dec. a. 692 (62)
M. CICERO S. D. P. SESTIO L. F. PROQ.
Cum ad me Decius librarius venisset egissetque mecum, ut operam darem ne tibi hoc tempore succederetur,
quamquam illum hominem frugi et tibi amicum existimabam, tamen, quod memoria tenebam, cuius modi ad
me litteras antea misisses, non satis credidi homini prudenti tam valde esse mutatam voluntatem tuam. sed,
postea quam et Cornelia tua Terentiam convenit, et ego cum Q. Cornelio locutus sum, adhibui diligentiam,
quotienscumque senatus fuit, ut adessem, plurimumque in eo negoti habui ut Q. Fufium, tr. pl., et ceteros, ad
quos tu scripseras, cogerem is mihi potius credere quam tuis litteris. omnino res tota in mensem Ianuarium
reiecta erat, sed facile obtinebatur.
[2] ego tua gratulatione commotus, quod ad me pridem scripseras velle te bene evenire, quod de Crasso
domum emissem, cmi cani ipsam domum X_X_X_V_ aliquanto post tuam gratulationem. itaque nunc me
scito tantum habere acris alieni, ut cupiam coniurare, si quisquam recipiat; sed partim odio inducti me
excludunt et aperte vindicem coniurationis oderunt, partim non credunt et a me insidias metuunt nec putant ei
nummos desse posse, qui ex obsidione feneratores exemerit. omnino semissibus magna copia est; ego autem
meis rebus gestis hoc sum adsecutus, ut bonum nomen existimer.
LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS
49Epistulae ad familiares
[3] domum tuam atque aedificationem omnem perspexi et vehementer probavi. Antonium, etsi eius in me
officia omnes desiderant, tamen in senatu gravissime ac diligentissime defendi senatumque vehementer
oratione mea atque auctoritate commovi. tu ad me velim litteras crebrius mittas.
Scr. Romae m. Apr. a. 692 (62).
M. TVLLIVS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. fl
MAGNO IMPERATORI. S. T. E. Q. V. B. E. ex litteris tuis, quas publice misisti, cepi una cum omnibus
incredibilem voluptatem; tantam enim spem oti ostendisti, quantam ego semper omnibus te uno fretus
pollicebar. sed hoc scito, tuos veteres hostis, novos amicos, vehementer litteris perculsos atque ex magna spe
deturbatos iacere. [2] ad me autem litteras quas misisti, quamquam exiguam significationem tuae erga me
voluntatis habebant, tamen mihi scito iucundas fuisse; nulla enim re tam laetari soleo quam meorum
officiorum conscientia; quibus si quando non mutue respondetur, apud me plus offici residere facillime
patior. illud non dubito quin, si te mea summa erga te studia parum mihi adiunxerint, res publica nos inter nos
conciliatura coniuncturaque sit. [3] ac ne ignores quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam aperte, sicut et
mea natura et nostra amicitia postulat. res eas gessi, quarum aliquam in tuis litteris et nostrae necessitudinis et
rei p. causa gratulationem exspectavi; quam ego abs te praetermissam esse arbitror, quod vererere ne cuius
animum offenderes. sed scito ea, quae nos pro salute patriae gessimus, orbis terrae iudicio ac testimonio
comprobari; quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animi magnitudine a me gesta esse cognosces, ut tibi
multo maiori, quam Africanus fuit, me non multo minorem quam Laelium facile et in re p. et in amicitia
adiunctum esse patiare.
Scr. Romae m. Ian. a. 700 (54).
M. CICERO M. LICINIO P. F. CRASSO.
quantum ad meum studium exstiterit dignitatis tuae vel tuendae vel etiam augendae, non dubito quin ad te
omnes tui scripserint; non enim fuit aut mediocre aut obscurum aut eius modi, quod silentio posset praeteriri.
nam et cum consulibus et cum multis consularibus tanta contentione decertavi quanta numquam antea ulla in
causa suscepique mihi perpetuam propugnationem pro omnibus ornamentis tuis veterique nostrae
necessitudini iam diu debitum, sed multa varietate temporum interruptum officium cumulate reddidi.
[2] neque mehercule umquam mihi tui aut colendi aut ornandi voluntas defuit; sed quaedam pestes hominum
laude aliena dolentium et te non numquam a me alienarunt et me aliquando immutarunt tibi. sed exstitit
tempus optatum mihi magis quam speratum, ut florentissimis tuis rebus mea perspici posset et memoria
nostrae voluntatis et amicitiae fides; sum enim consecutus, non modo ut domus tua tota, sed ut cuncta civitas
me tibi amicissimum esse cognosceret. itaque et praestantissima omnium feminarum, uxor tua, et eximia
pietate, virtute, gratia tui Crassi meis consiliis, monitis, studiis actionibusque nituntur, et senatus populusque
R. intellegit tibi absenti nihil esse tam promptum aut tam paratum quam in omnibus rebus, quae ad te
pertineant, operam, curam, diligentiam, auctoritatem meam.
[3] quae sint acta quaeque agantur, domesticorum tibi litteris declarari puto. de me sic existimes ac tibi
persuadeas vehementer velim, non me repentina aliqua voluntate aut fortuito ad tuam amplitudinem meis
officiis amplectendam incidisse, sed, ut primum forum attigerim, spectasse semper, ut tibi possem quam
maxime esse coniunctus. quo quidem ex tempore memoria teneo neque meam tibi observantiam neque mihi
tuam summam benevolentiam ac liberalitatem defuisse. si quae inciderunt non tam re quam suspicione
violata, ea, cum fuerint et falsa et mania, sint evulsa ex omni memoria vitaque nostra. is enim tu vir es et eum
me esse cupio, ut, quoniam in eadem rei p. tempora incidimus, coniunctionem amicitiamque nostram utrique
nostrum laudi sperem fore. [4] quam ob rem tu, quantum tuo indicio tribuendum esse nobis putes, statues
ipse et, ut spero, statues ex nostra dignitate; ego vero tibi profiteor atque polliceor eximium et singulare
meum studium in omni genere offici, quod ad honestatem et gloriam tuam spectet. in quo etiam si multi
mecum contendent, tamen cum reliquis omnibus tum Crassis tuis iudicibus omnis facile superabo; quos
quidem ego ambo unice diligo, sed in Marcum benevolentia pari hoc magis sum Publio deditus, quod me,
LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS
50Epistulae ad familiares
quamquam a pueritia sua semper, tamen hoc tempore maxime sicut alterum parentem et observat et diligit.
[5] has litteras velim existimes foederis habituras esse vim, non epistulae, meque ea, quae tibi promitto ac
recipio, sanctissime esse observaturum diligentissimeque esse facturum. quae a me suscepta defensio est te
absente dignitatis tuae, in ea iam ego non solum amicitiae nostrae sed etiam constantiae meae causa
permanebo. quam ob rem satis esse hoc tempore arbitratus sum hoc ad te scribere, me, si quid ipse
intellegerem aut ad voluntatem aut ad commodum aut ad amplitudinem tuam pertinere, mea sponte id esse
facturum; sin autem quippiam aut a te essem admonitus aut a tuis, effecturum ut intellegeres nihil neque te
scripsisse neque quemquam tuorum frustra ad me detulisse. quam ob rem velim ita et ipse ad me scribas de
omnibus minimis, maximis, mediocribus rebus ut ad hominem amicissimum et tuis praecipias ut opera,
consilio, auctoritate, gratia mea sic utantur in omnibus publicis, privatis, forensibus, domesticis tuis,
amicorum, hospitum, clientium tuorum negotiis, ut, quod eius fieri possit, praesentiae tuae desiderium meo
labore minuatur.
Scr. in castri; Naronae a. d. v Id. Quint a. 709 (45).
VATINIVS IMP. CICERONI SVO S.
V. B. E. E. V. si tuam consuetudinem in patrociniis tuendis servas, P. Vatinius cliens advenit, qui pro se
causam dicier vult. non, puto, repudiabis in honore, quem in periculo recepisti. ego autem quem potius
adoptem aut invocem quam illum, quo defendente vincere didici? an verear ne, qui potentissimorum
hominum conspirationem neglexerit pro mea salute, is pro honore meo pusillorum ac malevolorum
obtrectationes et invidias non prosternat atque obterat? qua re, si me, sicut soles, amas, suscipe meme totum
atque hoc, quicquid est oneris ac muneris, pro mea dignitate tibi tuendum ac sustinendum puta. scis meam
fortunam nescio quo modo facile obtrectatores invenire non meo quidem me hercules merito, sed quanti id
refert, si tamen fato nescio qua accidit? si qui forte fuerit qui nostrae dignitati obesse velit, peto a te ut tuam
consuetudinem et liberalitatem in me absente defendendo mihi praestes. Litteras ad senatum de rebus nostris
gestis, quo exemplo miseram, infra tibi perscripsi.
[2] dicitur mihi tuus servus anagnostes fugitivus cum Vardaeis esse. de quo tu mihi nihil mandasti, ego
tamen, terra marique ut’ conquireretur, praemandavi et profecto tibi illum reperiam, nisi si in Dalmatiam
aufugerit, et inde tamen aliquando eruam. tu nos fac ames. vale. A. d. v Id. Quintilis ex castris Narona.
Scr. Naronae m. Ian. a. 710 (44)..
VATINIVS CICERONI SVO S.
S. V. B. E. E. Q. V. de Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus, quod me frigus Dalmaticum, quod illinc
eiecit, etiam hic refrigeravit; sed tamen non desistam, quin illum aliquando eruam. sed tamen omnia mi dura
imperas. de Catilio nescio quid ad me scripsisti deprecationis diligentissimae. apage te cum nostro Sex.
Servilio; nam me hercule ego quoque illum amo; sed huiusce modi vos clientis, huius modi causas recipitis?
hominem unum omnium crudelissimum, qui tot ingenuos, matresfamilias, . civis Romanos occidit, abripuit,
disperdidit, regiones vastavit? simius, non semissis homo, contra me arma tulit, et eum bello cepi. [2] sed
tamen, mi Cicero, quid facere possum? omnia me hercule cupio, quae tu mi imperas. meam animadversionem
et supplicium, quo usurus eram in eum, quem cepissem, remitto tibi et condono; quid illis respondere
possum, qui ob sua bona direpta, navis expugnatas, fratres, liberos, parentis occisos actiones expostulant? si
me hercules Appios haberem, in cuius locum suffectus sum, tamen hoc sustinere non possem. quid ergo est?
faciam omnia sedulo, quae te sciam velle. defenditur a Q.Volusio, tuo discipulo, si forte ea res poterit
adversarios fugare; in eo maxima spes est. [3] nos, si quid erit istic opus, defendes. Caesar adhuc mi iniuriam
facit; de meis supplicationibus et rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi triumphi
in Dalmatia res gesserim ! nam, si hoc exspectandumst, dum totum bellum conficiam, viginti oppida sunt
Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi asciverunt, amplius sexaginta. haec nisi omnia expugno, si mihi
supplicationes non decernuntur, longe alia condicione ego sum ac ceteri imperatores . . . .
LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS
51Epistulae ad familiares
Scr. Naronae Non. Dec. a. 709 (45).
VATINIVS CICERONI SVO S.
. . . . ego post supplicationes mihi decretas in Dalmatiam profectus sum; sex oppida vi oppugnando cepi;
unum hoc, quod erat maximum, quater a me iam captum; quattuor enim turris et quattuor muros cepi et arcem
eorum totam; ex qua me nives, frigora, imbres detruserunt, indigneque, mi Cicero, oppidum captum et bellum
confectum is relinquere sum coactus. qua re te rogo, si opus erit, ad Caesarem meam causam agas meque tibi
in omnis partis defendendum putes, hoc existimans, neminem te tui amantiorem habere. vale. D. N. Decembr.
Narona.
Scr. Romae ex. m. Oct a. 709 (45).
M. CICERO VATINIO IMP. S.
grata tibi mea esse officia non miror; cognovi enim te gratissimum omnium, idque numquam destiti
praedicare. nec enim tu mihi habuisti modo gratiam, verum etiam cumulatissime rettulisti. quam ob rem in
reliquis tuis rebus omnibus pari me studio erga te et eadem voluntate cognosces.
[2] quod mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura nostro statim tuis
litteris lectis locutus sum, ut ei meis verbis diceret, ut, quicquid opus esset, mihi denuntiaret; me omnia quae
ea vellet, summo studio curaque facturum. itaque faciam eamque, si opus esse videbitur, ipse conveniam. tu
tamen ei velim scribas, ut nullam rem neque tam magnam neque tam parvam putet quae mihi aut difficilis aut
parum me digna videatur. omnia, quae in tuis rebus agam, et non laboriosa mihi et honesta videbuntur.
[3] de Dionysio, si me amas, confice. quamcumque ei fidem dederis, praestabo; si vero improbus fuerit, ut
est, duces eum captivum in triumpho. Dalmatis di male faciant, qui tibi molesti sunt ! sed, ut scribis, brevi
capientur et inlustrabunt res tuas gestas; semper enim habiti sunt bellicosi.
Scr. Ante ut videtur, m. Iun. a. 698 (56).
M. CICERO S. D. L. LVCCEIO Q. F. .
Coram me tecum eadem haec agere saepe conantem deterruit pudor quidam paene subrusticus, quae nunc
expromam absens audacius; epistula enim non erubescit. ardeo cupiditate incredibili neque, ut ego arbitror,
reprehendenda, nomen ut nostrum scriptis inlustretur et celebretur tuis. quod etsi mihi saepe ostendisti te esse
facturum, tamen ignoscas velim huic festinationi meae. genus enim scriptorum tuorum etsi erat semper a me
vehementer exspectatum, tamen vicit opinionem meam meque ita vel cepit vel incendit, ut cuperem quam
celerrime res nostras monumentis commendari tuis. neque enim me solum commemoratio posteritatis ad
spem quandam immortalitatis rapit, sed etiam illa cupiditas, ut vel auctoritate testimoni tui vel indicio
benevolentiae vel suavitate ingeni vivi perfruamur. [2] neque tamen, haec cum scribebam, eram nescius
quantis oneribus premerere susceptarum rerum et iam institutarum sed, quia videbam Italici belli et civilis
historiam iam a te paene esse perfectam, dixeras autem mihi te reliquas res ordiri, desse mihi nolui quin te
admonerem, ut cogitares, coniunctene malles cum reliquis rebus nostra contexere an, ut multi Graeci
fecerunt, Callisthenes Phocicum bellum, Timaeus Pyrrhi, Polybius Numantinum, qui omnes a perpetuis suis
historiis ea, quae dixi, bella separaverunt, tu quoque item civilem coniurationem ab hostilibus externisque
bellis seiungeres. equidem ad nostram laudem non multum video interesse, sed ad properationem meam
quiddam interest non te exspectare, dum ad locum venias, ac statim causam illam totam et tempus arripere; et
simul, si uno in argumento unaque in persona mens tua tota versabitur, cerno iam animo, quanto omnia
uberiora atque ornatiora futura sint. neque tamen ignoro quam impudenter faciam, qui primum tibi tantum
oneris imponam (potest enim mihi denegare occupatio tua), deinde etiam ut ornes me postulem. quid si illa
tibi non tanto opere videntur ornanda? [3] sed tamen, qui semei verecundiae finis transierit, eum bene et
naviter oportet esse impudentem. itaque te plane etiam atque etiam rogo, ut et ornes ea vehementius etiam
quam fortasse sentis, et in eo leges historiae neglegas gratiamque illam, de qua suavissime quodam in
LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS
52Epistulae ad familiares
prooemio scripsisti, a qua te deflecti non magis potuisse demonstras quam Herculem Xenophontium illum a
voluptate, eam, si me tibi vehementius commendabit, ne aspernere amorique nostro plusculum etiam, quam
concedet veritas, largiare.
quod si te adducemus ut hoc suscipias, erit, ut mihi persuadeo, materies digna facultate et copia tua. [4] A
principio enim coniurationis usque ad reditum nostrum videtur mihi modicum quoddam corpus confici posse,
in quo et illa poteris uti civilium commutationum scientia vel in explicandis causis rerum novarum vel in
remediis incommodorum, cum et reprehendes ea, quae vituperanda duces, et quae placebunt exponendis
rationibus comprobabis et, si liberius, ut consuesti, agendum putabis, multorum in nos perfidiam, insidias,
proditionem notabis. multam etiam casus nostri varietatem tibi in scribendo suppeditabunt plenam cuiusdam
voluptatis, quae vehementer animos hominum in legendo te scriptore tenere possit. nihil est enim aptius ad
delectationem lectoris quam temporum varietates fortunaeque vicissitudines. quae etsi nobis optabiles in
experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt iucundae; habet enim praeteriti doloris secura recordatio
delectationem; [5] ceteris vero nulla perfunctis propria molestia, casus autem alienos sine ullo dolore
intuentibus etiam ipsa misericordia est iucunda. quem enim nostrum ille moriens apud Mantineam
Epaminondas non cum quadam miseratione delectat? qui tum denique sibi evelli iubet spiculum, postea quam
ei percontanti dictum est clipeum esse salvum, ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum laude moreretur.
cuius studium in legendo non erectum Themistocli fuga redituque retinetur? etenim ordo ipse annalium
mediocriter nos retinet quasi enumeratione fastorum at viri saepe excellentis ancipites variique casus habent
admirationem, exspectationem, laetitiam, molestiam, spem, timorem; si vero exitu notabili concluduntur,
expletur animus iucundissima lectionis voluptate.
[6] quo mihi acciderit optatius, si in hac sententia fueris ut a continentibus tuis scriptis, in quibus perpetuam
rerum gestarum historiam complecteris, secernas hanc quasi fabulam rerum eventorumque nostrorum. habet
enim varios actus mutationesque et consiliorum et temporum. ac non vereor ne adsentatiuncula quadam
aucupari tuam gratiam videar, quom hoc demonstrem, me a te potissimum ornari celebrarique velle. neque
enim tu is es qui, quid sis, nescias et qui non eos magis, qui te non admirentur, invidos quam eos, qui laudent,
adsentatores arbitrere; neque autem ego sum ita demens, ut me sempiternae gloriae per eum commendari
velim, qui non ipse quoque in me commendando propriam ingeni gloriam consequatur. [7] neque enim
Alexander ille causa ab Apelle potissimum pingi et a Lysippo fingi volebat, sed quod illorum artem cum ipsis
tum etiam sibi gloriae fore putabat. atque illi artifices corporis simulacra ignotis nota faciebant; quae vel si
nulla sint, nihilo sint tamen obscuriores clari viri. nec minus est Spartiates Agesilaus ille perhibendus, qui
neque pictam neque fictam imaginem suam passus est esse, quam qui in eo genere laborarunt; unus enim
Xenophontis libellus in eo rege laudando facile omnis imagines omnium statuasque superavit. atque hoc
praestantius mihi fuerit et ad laetitiam animi et ad memoriae dignitatem, si in tua scripta pervenero quam si in
ceterorum, quod non ingenium mihi solum suppeditatum fuerit tuum, sicut Timoleonti a Timaeo aut ab
Herodoto Themistocli, sed etiam auctoritas clarissimi et spectatissimi viri et in rei p. maximis gravissimisque
causis cogniti atque in primis probati, ut mihi non solum praeconium, quod, cum in Sigeum venisset,
Alexander ab Homero Achilli tributum esse dixit, sed etiam grave testimonium impertitum clari hominis
magnique videatur. placet enim Hector ille mihi Naevianus, qui non tantum ‘laudari’ se laetatur, sed addit
etiam ‘a laudato viro.’
[8] quod si a te non impetro, hoc est, si quae te res impedierit (neque enim fas esse arbitror quicquam me
rogantem abs te non impetrare), cogar fortasse facere, quod non nulli saepe reprehendunt, scribam ipse de
me, multorum tamen exemplo et clarorum virorum. sed, quod te non fugit, haec sunt in hoc genere vitia: et
verecundius ipsi de sese scribant necesse est, si quid est laudandum, et praetereant, si quid reprehendendum
est. accedit etiam ut minor sit fides, minor auctoritas, multi denique reprehendant et dicant verecundiores esse
praecones ludorum gymnicorum, qui cum ceteris coronas imposuerint victoribus eorumque nomina magna
voce pronuntiarint, cum ipsi ante ludorum missionem corona donentur, alium praeconem adhibeant, ne sua
voce se ipsi victores esse praedicent. [9] haec nos vitare cupimus et, si recipis causam nostram, vitabimus,
idque ut facias rogamus.
LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS
53Epistulae ad familiares
ac ne forte mirere cur, cum mihi saepe ostenderis te accuratissime nostrorum temporum consilia atque
eventus litteris mandaturum, a te id nunc tanto opere et tam multis verbis petamus, illa nos cupiditas incendit,
de qua initio scripsi, festinationis, quod alacres animo sumus, ut et ceteri viventibus nobis ex libris tuis nos
cognoscant et nosmet ipsi vivi gloriola nostra perfruamur. [10] his de rebus quid acturus sis, si tibi non est
molestum, rescribas mihi velim. si enim suscipis causam, conficiam commentarios rerum omnium, sin autem
differs me in tempus aliud, coram tecum loquar. tu interea non cessabis et ea, quae habes instituta, perpolies
nosque diliges.
Scr. Asturae aut in Attici Ficuleano m. Mart aut Apr. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. L. LVCCEIO Q. F.
quamquam ipsa consolatio litterarum tuarum mihi gratissima est (declarat enim summam benevolentiam
coniunctam pari prudentia), tamen illum fructum ex iis litteris vel maximum cepi, quod te praeclare res
humanas contemnentem et optime contra fortunam paratum arma tumque cognovi; quam quidem laudem
sapientiae statuo esse maximam, non aliunde pendere nec extrinsecus aut bene aut male vivendi suspensas
habere rationes. [2] quae cogitatio cum mihi non omnino excidisset (etenim penitus insederat), vi tamen
tempestatum et concursu calamitatum is erat aliquantum labefactata atque convulsa; cui te opitulari et video
et id fecisse etiam proximis litteris multumque profecisse sentio. itaque hoc saepius dicendum tibique non
significandum solum sed etiam declarandum arbitror, nihil mihi esse potuisse tuis litteris gratius. [3] ad
consolandum autem cum illa valent, quae eleganter copioseque conlegisti, tum nihil plus quam quod
firmitudinem gravitatemque animi tui perspexi; quam non imitari turpissimum existimo. itaque hoc etiam
fortiorem me puto quam te ipsum, praeceptorem fortitudinis, quod tu mihi videre spem non nullam habere
haec aliquando futura meliora casus enim gladiatorii similitudinesque eae, tum rationes in ea disputatione a te
conlectae vetabant me rei p. penitus diffidere. itaque alterum minus mirum, fortiorem te esse, cum aliquid
speres, alterum mirum, spe ulla teneri. quid est enim non ita adfectum, ut id non deletum exstinctumque esse
fateare? circumspice omnia membra rei p., quae notissima sunt tibi; nullum reperies profecto, quod non
fractum debilitatumve sit. quae persequerer, si aut melius ea viderem quam tu vides, aut commemorare
possem sine dolore; quamquam tuis monitis praeceptisque omnis est abiciendus dolor. [4] ergo et domestica
feremus, ut censes, et publica paulo etiam fortius fortasse quam tu ipse, qui praecipis. te enim aliqua spes
consolatur, ut scribis, nos erimus etiam in omnium desperatione fortes, ut tu tamen idem et hortaris et
praecipis. das enim mihi iucundas recordationes conscientiae nostrae rerumque earum, quas te in primis
auctore gessimus; praestitimus enim patriae non minus certe quam debuimus, plus profecto quam est ab
animo cuiusquam aut consilio hominis postulatum. [5] ignosces mihi de me ipso aliquid praedicanti; quarum
enim tu rerum cogitatione nos levare aegritudine voluisti, earum etiam commemoratione lenimur. itaque, ut
mones, quantum potero, me ab omnibus molestiis et angoribus abducam transferamque animum ad ea, quibus
secundae res ornantur, adversae adiuvantur, tecumque et ero tantum quantum patietur utriusque aetas et
valetudo, et si esse una minus poterimus quam volemus, animorum tamen coniunctione iisdemque studiis ita
fruemur, ut numquam non una esse videamur.
Scr. Romae vii. Id. Mai. a. 709 (45).
L. LVCCEIVS Q. F. S. D. M. TVLLIO M. F.
S. V. B. E. V., sicut soleo, paululo tamen etiam deterius quam soleo. te requisivi saepius, ut viderem; Romae
quia postea non fuisti quam discesseram miratus sum; quod item nunc miror. non habeo certum quae te res
hinc maxime retrahat. si solitudine delectare, cum scribas et aliquid agas eorum, quorum consuesti, gaudeo
neque reprehendo tuum consilium. nam nihil isto potest esse iucundius non modo miseris his temporibus et
luctuosis, sed etiam tranquillis et optatis, praesertim vel animo defetigato tuo, qui nunc requiem quaerat ex
magnis occupationibus, vel erudito, qui semper aliquid ex se promat, quod alios delectet, ipsum laudibus
inlustret. [2] sin autem, sicut hinc discesseras, lacrimis ac tristitiae te tradidisti, doleo, quia doles et angere,
non possum te non, si concedis, quod sentimus, ut liberius dicamus, accusare. quid enim? tu solus aperta non
videbis, qui propter acumen occultissima perspicis? tu non intelleges te querelis cotidianis nihil proficere ?
LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS
54Epistulae ad familiares
non intelleges duplicari sollicitudines, quas elevare tua te prudentia postulat? [3] quod si non possimus
aliquid proficere suadendo, gratia contendimus et rogando, si quid nostra causa vis, ut istis te molestiis laxes
et ad convictum nostrum redeas atque ad consuetudinem vel nostram communem vel tuam solius ac
propriam. cupio non obtundere te, si non delectare nostro studio, cupio deterrere ne permaneas in incepto.
nunc duae res istae contrariae me conturbant, ex quibus aut in altera mihi velim, si potes, obtemperes aut in
altera non offendas. vale.
Scr. Asturae paucis diebus post ep. xiv a. 709 (45).
M. CICERO S. D. L. LVCCEIO Q. F.
omnis amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in iis litteris, quas a te proxime accepi, non ille quidem mihi
ignotus, sed tamen gratus et optatus (dicerem ‘iucundus,’ nisi id verbum in omne tempus perdidissem), neque
ob eam unam causam, quam tu suspicaris et in qua me lenissimis et amantissimis verbis utens re graviter
accusas, sed quod, illius tanti vulneris quae remedia esse debebant, ea nulla sunt. [2] quid enim? ad
amicosne confugiam? quam multi sunt? habuimus enim fere communis; quorum alii occiderunt, alii nescio
quo pacto obduruerunt. tecum vivere possem equidem et maxime vellem; vetustas, . amor, consuetudo, studia
paria; quod vinclum, quaeso, dest nostrae coniunctionis? possumusne igitur esse una? nec me hercule
intellego quid impediat; sed certe adhuc non fuimus, cum essemus vicini in Tusculano, in Puteolano; nam
quid dicam in urbe? in qua cum forum commune sit, vicinitas non requiritur. [3] sed casu nescio quo in ea
tempora nostra aetas incidit, ut cum maxime florere nos oporteret, tum vivere etiam puderet. quod enim esse
poterat mihi perfugium spoliato et domesticis et forensibus ornamentis atque solaciis? Litterae, credo, quibus
utor adsidue; quid enim aliud facere possum? sed nescio quo modo ipsae illae excludere me a portu et
perfugio videntur et quasi exprobrare, quod in ea vita maneam, in qua nihil insit nisi propagatio miserrimi
temporis [4] hic tu me abesse urbe miraris, in qua domus nihil delectare possit, summum sit odium
temporum, hominum, fori, curiae? itaque sic litteris utor, in quibus consumo omne tempus, non ut ab iis
medicinam perpetuam, sed ut exiguam oblivionem doloris petam. [5] quod si id egissemus ego atque tu,
quod ne in mentem quidem nobis veniebat propter cotidianos metus, omne tempus una fuissemus, neque me
valetudo tua offenderet neque te maeror meus. quod quantum fieri poterit consequamur; quid enim est utrique
nostrum aptius? propediem te igitur videbo.
Scr.. Romae, ut videtur, circ. m. Mart. a. 702 (52).
M. CICERO S. D. TITIO.
etsi unus ex omnibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod tantum ex tuis molestiis cepi
doloris, ut consolatione ipse egerem, tamen, cum longius a summi luctus acerbitate meus abesset dolor quam
tuus, statui nostrae necessitudinis esse meaeque in te benevolentiae non tacere tanto in tuo maerore tam diu,
sed adhibere aliquam modicam consolationem, quae levare dolorem tuum posset, si minus sanare potuisset.
[2] est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime, quam semper in ore atque in animo habere
debemus, homines nos ut esse meminerimus ea lege natos, ut omnibus telis fortunae proposita sit vita nostra,
neque esse recusandum quo minus ea, qua nati sumus, condicione vivamus, neve tam graviter eos casus
feramus, quos nullo consilio vitare possimus, eventisque aliorum memoria repetendis nihil accidisse novi
nobis cogitemus.
[3] neque hae neque ceterae consolationes, quae sunt a sapientissimis viris usurpatae memoriaeque litteris
proditae, tantum videntur proficere debere, quantum status ipse nostrae civitatis et haec ‘perturbatio
temporum perditorum, cum beatissimi sint qui liberos non susceperunt, minus autem miseri qui his
temporibus amiserunt quam si eosdem bona aut denique aliqua re p. perdidissent. [4] quod si tuum te
desiderium movet, aut si tuarum rerum cogitatione maeres, non facile exhauriri tibi istum dolorem posse
universum puto; sin illa te res cruciat, quae magis amoris est, ut eorum, qui occiderunt, miserias lugeas, ut ea
non dicam, quae saepissime et legi et audivi, nihil mali esse in morte, ex qua si resideat sensus, immortalitas
LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS
55Epistulae ad familiares
illa potius quam mors ducenda sit, sin sit amissus, nulla videri miseria debeat quae non sentiatur, hoc tamen
non dubitans confirmare possum, ea misceri, parari, impendere rei p., quae qui reliquerit nullo modo mihi
quidem deceptus esse videatur. quid est enim iam non modo pudori, probitati, virtuti, rectis studiis, bonis
artibus, sed omnino libertati ac saluti loci? non me hercule quemquam audivi hoc gravissimo et
pestilentissimo anno adulescentulum aut puerum mortuum, qui mihi non a dis immortalibus ereptus ex his
miseriis atque ex iniquissima condicione vitae videretur. [5] qua re, si tibi unum hoc detrahi potest, ne quid
iis, quos amasti, mali putes contigisse, permultum erit ex maerore tuo deminutum. relinquetur enim simplex
illa iam cura doloris tui, quae non cum illis communicabitur sed ad te ipsum proprie referetur; in qua non est
iam gravitatis et sapientiae tuae, quam tu a puero praestitisti, ferre immoderatius casum incommodorum
tuorum, qui sit ab eorum, quos dilexeris, miseria maloque seiunctus. etenim eum semper te et privatis in
rebus et publicis praestitisti, tuenda tibi ut sit gravitas et constantiae serviendum. nam, quod adlatura est ipsa
diuturnitas, quae maximos luctus vetustate tollit, id nos praecipere consilio prudentiaque debemus.
[6] etenim, si nulla fuit umquam liberis amissis tam imbecillo mulier .animo quae non aliquando lugendi
modum fecerit, certe nos, quod est dies adlatura, id consilio anteferre debemus neque exspectare temporis
medicinam, quam repraesentare ratione possimus.
his ego litteris si quid profecissem, existimabam optandum quiddam me esse adsecutum; sin minus forte
valuissent, officio tamen esse functum viri benevolentissimi atque amicissimi. quem me tibi et fuisse semper
existimes velim et futurum esse confidas.
Scr. Romae a. 697 (57).
M. CICERO S. D. P. SITTIO P. F.
non oblivione amicitiae nostrae neque intermissione consuetudinis meae superioribus temporibus ad te nullas
litteras misi, sed quod priora tempora in ruinis rei p. nostrisque iacuerunt, posteriora autem me a scribendo
tuis iniustissimis atque acerbissimis incommodis retardarunt. Cum vero et intervallum iam satis longum
fuisset et tuam virtutem animique magnitudinem diligentius essem mecum recordatus, non putavi esse
alienum institutis meis haec ad te scribere. [2] ego te, P. Sitti, et primis temporibus illis, quibus in invidiam
absens et in crimen vocabare, defendi et, cum in tui familiarissimi iudicio ac periculo tuum crimen
coniungeretur, ut potui accuratissime te tuamque causam tutatus sum et proxime recenti adventu meo, cum
rem aliter institutam offendissem ac mihi placuisset, si adfuissem, tamen nulla re saluti tuae defui; cumque eo
tempore invidia annonae, inimici non solum tui, verum etiam amicorum tuorum, iniquitas totius iudici
multaque alia rei p. vitia plus quam causa ipsa veritasque valuissent, Publio tuo neque opera neque consilio
neque labore neque gratia neque testimonio defui. [3] quam ob rem omnibus officiis amicitiae diligenter a
me sancteque servatis ne hoc quidem praetermittendum esse duxi, te ut hortarer rogaremque, ut et hominem
te et virum esse meminisses, id est ut et communem incertumque casum, quem neque vitare quisquam
nostrum nec praestare ullo pacto potest, sapienter ferres et dolori fortiter ac fortunae resisteres cogitaresque et
in nostra civitate et in ceteris, quae rerum potitae sunt multis fortissimis atque optimis viris iniustis iudiciis
talis casus incidisse. illud utinam ne vere scriberem, ea te re p. carere, in qua neminem prudentem hominem
res ulla delectet !
[4] de tuo autem filio, vereor ne, si nihil ad te scripserim, debitum eius virtuti videar testimonium non
dedisse, sin autem omnia, quae sentio, perscripserim, ne refricem meis litteris desiderium ac dolorem tuum.
sed tamen prudentissime facies, si illius pietatem, virtutem, industriam, ubicumque eris, tuam esse, tecum
esse duces; nec enim minus nostra sunt quae animo complectimur quam quae oculis intuemur. [5] quam ob
rem et illius eximia virtus summusque in te amor magnae tibi consolationi debet esse et nos ceterique, qui te
non ex fortuna, sed ex virtute tua pendimus semperque pendemus, et maxime animi tui conscientia, cum tibi
nihil merito accidisse reputabis et illud adiunges, homines sapientis turpitudine, non casu et delicto suo, non
aliorum iniuria commoveri. ego et memoria nostrae veteris amicitiae et virtute atque observantia fili tui
monitus nullo loco dero neque ad consolandam neque ad levandam fortunam tuam. tu si quid ad me forte
scripseris, perficiam ne te frustra scripsisse arbitrere.
LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS
56Epistulae ad familiares
Scr. Romae post med. m. Mart. a. 702 (£2).
M. CICERO S. D. T. FADIO.
etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, propterea quod nullam rem gravius iam diu tuli
quam incommodum tuum, tamen te magno opere non hortor solum, sed etiam pro amore nostro rogo atque
oro, te conligas virumque te praebeas et, qua condicione omnes homines et quibus temporibus nos nati simus,
cogites. plus tibi virtus tua dedit quam fortuna abstulit, propterea quod adeptus es quod non multi homines
novi, amisisti quae plurimi homines nobilissimi. ea denique videtur condicio impendere legum, iudiciorum,
temporum, ut optime actum cum eo videatur esse, qui quam levissima poena ab hac re p. discesserit. [2] tu
vero, qui et fortunas et liberos habeas et nos ceterosque necessitudine et benevolentia tecum coniunctissimos,
quomque magnam facultatem sis habiturus nobiscum et cum omnibus tuis vivendi, et cum unum sit iudicium
ex tam multis quod reprehendatur, ut quod una sententia eaque dubia potentiae alicuius condonatum
existimetur, omnibus his de causis debes istam molestiam quam lenissime ferre. meus animus erit in te
liberosque tuos semper, quem tu esse vis et qui esse debet.
Scr. in Cumano circ. iv K. Mai. a. 705 (49).
CICERO RVFO.
etsi mihi numquam dubium fuit quin tibi essem carissimus, tamen cotidie magis id perspicio, exstatque id,
quod mihi ostenderas quibusdam litteris, hoc te studiosiorem in me colendo fore quam in provincia fuisses
(etsi meo iudicio nihil ad tuum provinciale officium addi potest), quo liberius iudicium esse posset tuum.
itaque me et superiores litterae tuae admodum delectaverunt, quibus et exspectatum meum adventum abs te
amanter videbam et, cum aliter res cecidisset ac putasses, te meo consilio magno opere esse laetatum, et ex
his proximis litteris magnum cepi fructum et iudici et offici tui, iudici, quod intellego te, id quod omnes fortes
ac boni viri facere debent, nihil putare utile esse nisi quod rectum honestumque sit, offici, quod te mecum,
quodcumque cepissem consili, polliceris fore; quo neque mihi gratius neque, ut ego arbitror, tibi honestius
esse quicquam potest.
[2] mihi consilium captum iam diu est; de quo ad te, non quo celandus esses, nihil scripsi antea, sed quia
communicatio consili tali tempore quasi quaedam admonitio videtur esse offici vel potius efflagitatio ad
coeundam societatem vel periculi vel laboris. Cum vero ea tua sit voluntas, humanitas, benevolentia erga me,
libenter amplector talem animum, sed ita (non enim dimittam pudorem in rogando meum): si feceris id, quod
ostendis, magnam habebo gratiam, si non feceris, ignoscam et alterum timori, alterum mihi te negare non
potuisse arbitrabor. est enim res profecto maxima. quid rectum sit apparet, quid expediat obscurum est, ita
tamen, ut si nos ii sumus, qui esse debemus, id est studio digni ac litteris nostris, dubitare non possimus quin
ea maxime conducant, quae sunt rectissima. qua re tu, si simul placebit, statim ad me venies; sin idem
placebit atque eodem, nec continuo poterit, omnia tibi ut nota sint faciam. quicquid statueris, te mihi amicum,
sin id, quod opto, etiam amicissimum iudicabo.
Scr. ad urbem paulo post prid. Non. Ian. a. 705 (49).
CICERO RVFO.
quoquo modo potuissem, te convenissem, si eo, quo constitueras, venire voluisses. qua re, etsi mei commodi
causa commovere me noluisti, tamen ita existimes velim, me antelaturum fuisse, si ad me misisses,
voluntatem tuam commodo meo.
ad ea, quae scripsisti, commodius equidem possem de singulis ad te rebus scribere, si M. Tullius, scriba
meus, adesset. A quo mihi exploratum est in rationibus dumtaxat referendis (de ceteris rebus adfirmare non
possum) nihil eum fecisse scientem, quod esset contra aut rem aut existimationem tuam; dein, si rationum
referendarum ius vetas et mos antiquus maneret, me relaturum rationes, nisi tecum pro coniunctione nostrae
necessitudinis contulissem confecissemque, non fuisse. [2] quod igitur fecissem ad urbem, si consuetudo
LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS
57Epistulae ad familiares
pristina maneret, id, quoniam lege Iulia relinquere rationes in provincia necesse erat easdemque totidem
verbis referre ad aerarium, feci in provincia, neque ita feci ut te ad meum arbitrium adducerem, sed tribui tibi
tantum, quantum me tribuisse numquam me paenitebit. totum enim scribam meum, quem tibi video nunc esse
suspectum, tibi tradidi. tu ei M. Mindium, fratrem tuum, adiunxisti. rationes confectae me absente sunt
tecum; ad quas ego nihil adhibui praeter lectionem. ita accepi librum a meo servo scriba, ut eundem
acceperim a fratre tuo. si honos is fuit, maiorem tibi habere non potui, si fides, maiorem tibi habui quam
paene ipsi mihi; si providendum fuit ne quid aliter ac tibi et honestum et utile esset referretur, non habui cui
potius id negoti darem, quam cui dedi. illud quidem certe factum est, quod lex iubebat, ut apud duas civitates,
Laudicensem et Apamensem, quae nobis maxime videbantur, quoniam ita necesse erat, rationes confectas
conlatas deponeremus. itaque huic loco primum respondeo me, quamquam iustis de causis rationes deferre
properarim, tamen te exspectaturum fuisse, nisi in provincia relictas rationes pro relatis haberem, quam ob
rem . . .
[3] de Volusio quod scribis, non est id rationum; docuerunt enim me periti homines, in his cum omnium
peritissimus tum mihi amicissimus, C. Camillus, ad Volusium traferri nomen a Valerio non potuisse, praedes
Valerianos teneri. neque id erat HS x_x_x_, ut scribis, sed HS x_i_x_; erat enim curata nobis pecunia Valeri
mancipis nomine; ex qua reliquum quod erat in rationibus rettuli. [4] sed sic me et liberalitatis fructu privas
et diligentiae et, quod minime tamen laboro, mediocris etiam prudentiae: liberalitatis, quod mavis scribae mei
beneficio quam meo legatum meum praefectumque Q. Leptam maxima calamitate levatos, cum praesertim
non deberent esse obligati; diligentiae, quod existimas de tanto officio meo, tanto etiam periculo, nec scisse
me quicquam nec cogitavisse, scribam, quicquid voluisset, cum id mihi ne recitavisset quidem, rettulisse;
prudentiae, cum rem a me non insipienter excogitatam quidem putas. nam et Volusi liberandi meum fuit
consilium, et, ut multa tam gravis Valerianis praedibus ipsique T. Mario depelleretur, a me inita ratio est;
quam quidem omnes non solum probant, sed etiam laudant, et, si verum scire vis, hoc uni scribae meo
intellexi non nimium placere. sed ego putavi esse viri boni, cum populus suum servaret, consulere fortunis tot
vel amicorum vel civium.
[5] nam de Lucceio est ita actum, ut auctore Cn. Pompeio ista pecunia in fano poneretur. id ego agnovi meo
iussu esse factum. qua pecunia Pompeius est usus ut ea, quam tu deposueras, Sestius. sed haec ad te nihil
intellego pertinere; illud me non animadvertisse moleste ferrem, ut ascriberem te in fano pecuniam iussu meo
deposuisse, nisi ista pecunia gravissimis esset certissimisque monumentis testata, cui data, quo senatus
consulto, quibus tuis, quibus meis litteris P. Sestio tradita esset. quae cum viderem tot vestigiis impressa, ut in
iis errari non posset, non ascripsi id, quod tua nihil referebat; ego tamen ascripsisse mallem, quoniam id te
video desiderare. [6] sicut scribis tibi id esse referendum, idem ipse sentio, neque in eo quicquam a meis
rationibus discrepabunt tuae; addes enim tu, meo iussu, quod ego, qui non addidi, nec causa est cur negem
nec, si causa esset et tu nolles, negarem.
nam de sestertiis nongentis milibus certe ita relatum est, ut tu sive frater tuus referri voluit. sed, si quid est,
quoniam de Lucceio parum provisum est, quod ego in rationibus referendis etiam nunc corrigere possim, de
eo mihi, quoniam senatus consulto non sum usus, quid per leges liceat, considerandum est. te certe in
pecuniam exactam ista referre ex meis rationibus relatis non oportuit, nisi quid me fallit; sunt enim alii
peritiores. illud cave dubites, quin ego omnia faciam, quae interesse tua aut etiam velle te existimem, si ullo
modo facere possim. [7] quod scribis de beneficiis scito a me et tribunos militaris et praefectos et
contubernalis dumtaxat meos delatos esse. in quo quidem me ratio fefellit; liberum enim mihi tempus ad eos
deferendos existimabam dari, postea certior sum factus triginta diebus deferri necesse esse, quibus rationes
rettulissem. sane moleste tuli non illa beneficia tuae potius ambitioni reservata esse quam meae, qui
ambitione nihil uterer. de centurionibus tamen et de tribunorum militarium contubernalibus res est in integro;
genus enim horum beneficiorum definitum lege non erat.
[8] reliquum est de sestertiis centum milibus, de quibus memini mihi a te Myrina litteras esse adlatas, non
mei errati, sed tui; in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris tui et Tulli. sed, cum id corrigi non
LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS
58Epistulae ad familiares
posset, quod iam depositis rationibus ex provincia decessimus, credo me quidem tibi pro animi mei voluntate
proque ea spe facultatum, quam tum habebamus, quam humanissime potuerim, rescripsisse; sed neque tum
me humanitate litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie epistulam de HS c_ sic accepisse, ut
ii accipiunt, quibus epistulae per haec tempora molestae sunt. [9] simul illud cogitare debes, me omnem
pecuniam, quae ad me salvis legibus pervenisset, Ephesi apud publicanos deposuisse; id fuisse HS x_x_i_i_;
eam omnem pecuniam Pompeium abstulisse. quod ego sive aequo animo sive iniquo fero, tu de HS c_ aequo
animo ferre debes et existimare eo minus ad te vel de tuis cibariis vel de mea liberalitate pervenisse. quod si
mihi expensa ista HS c tulisses, tamen, quae tua est suavitas quique in me amor, nolles a me hoc tempore
aestimationem accipere; nam, numeratum si cuperem, non erat.
sed haec iocatum me putato, ut ego te existimo. ego tamen, cum Tullius rure redierit, mittam eum ad te, si
quid ad rem putabis pertinere. hanc epistulam cur conscindi velim causa nulla est.
Scr. Romae in. aut med. m. April. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. L. MESCINIO.
gratae mihi tuae litterae fuerunt; ex quibus intellexi, quod etiam sine litteris arbitrabar, te summa cupiditate
adfectum esse videndi mei. quod ego ita libenter accipio, ut tamen tibi non concedam; nam tecum esse, ita
mihi commoda omnia quae opto, contingant, ut vehementer velim! etenim, cum esset maior et virorum et
civium bonorum et iucundorum hominum et amantium mei copia, tamen erat nemo, quicum essem libentius
quam tecum, et pauci, quibuscum essem aeque libenter; hoc vero tempore cum alii interierint, alii absint, alii
mutati voluntate sint, unum medius fidius tecum diem libentius posuerim quam hoc omne tempus cum
plerisque eorum, quibuscum vivo necessario. noli enim existimare mihi non solitudinem iucundiorem esse,
qua tamen ipsa uti non licet, quam sermones eorum, qui frequentant domum meam, excepto uno aut summum
altero. [2] itaque utor eodem perfugio, quo tibi utendum censeo, litterulis nostris, praeterea conscientia etiam
consiliorum meorum. ego enim is sum, quem ad modum tu facillime potes existimare, qui nihil umquam mea
potius quam meorum civium causa fecerim. cui nisi invidisset is, quem tu numquam amasti (me enim
amabas), et ipse beatus esset et omnes boni. ego sum, qui nullius vim plus valere volui quam honestum otium
idemque, cum illa ipsa arma, quae semper timueram, plus posse sensi quam illum consensum bonorum, quem
ego idem effeceram, quavis tuta condicione pacem accipere malui quam viribus cum valentiore pugnare. sed
et haec et multa alia coram brevi tempore licebit.
[3] neque me tamen ulla res alia Romae tenet nisi exspectatio rerum Africanarum; videtur enim mihi res in
propinquum adducta discrimen. puto autem mea non nihil interesse, quamquam id ipsum, quid intersit, non
sane intellego, verum tamen, quicquid illinc nuntiatum sit, non longe abesse a consiliis amicorum. est enim
res iam in eum locum adducta, ut, quamquam multum intersit inter eorum causas qui dimicant, tamen inter
victorias non multum interfuturum putem.
sed plane animus, qui dubiis rebus forsitan fuerit infirmior, desperatis confirmatus est multum; quem etiam
tuae superiores litterae confirmarunt, quibus intellexi, quam fortiter iniuriam ferres; iuvitque me tibi cum
summam humanitatem tum etiam tuas litteras profuisse. verum enim scribam: teneriore mihi animo videbare
sicut omnes fere, qui vitam ingenuam in beata civitate et in libera re p. viximus. [4] sed, ut illa secunda
moderate tulimus, sic hanc non solum adversam sed funditus eversam fortunam fortiter ferre debemus, ut hoc
saltem in maximis malis boni consequamur, ut mortem, quam etiam beati contemnere debebamus, propterea
quod nullum sensum esset habitura, nunc sic adfecti non modo contemnere debeamus sed etiam optare.
[5] tu, si me diligis, fruere isto otio tibique persuade praeter culpam ac peccatum, qua semper caruisti et
carebis, homini accidere nihil posse quod sit inhonorabile aut pertimescendum. ego, si videbitur recte fieri
posse, ad te. veniam brevi; si quid acciderit, ut mutandum consilium sit, te certiorem faciam statim. tu ita fac
cupidus mei videndi sis, ut istinc te ne moveas tam infirma valetudine, nisi ex me prius quaesieris per litteras
quid te velim facere. me velim, ut facis, diligas valetudinique tuae et tranquillitati animi servias.
LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS
59Epistulae ad familiares
LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS
Scr. Romae ex. m. intercal. post. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. A. TORQVATO.
etsi ea perturbatio est omnium rerum, ut suae quemque fortunae maxime paeniteat nemoque sit quin ubivis
quam ibi, ubi sit, esse malit, tamen mihi dubium non est quin hoc tempore bono viro Romae esse miserrimum
sit. nam, etsi, quocumque in loco quisque est, idem est ei sensus et eadem acerbitas ex interitu rerum et
publicarum et suarum, tamen oculi augent dolorem, qui ea, quae ceteri audiunt, intueri cogunt nec avertere a
miseriis cogitationem sinunt. qua re, etsi multarum rerum desiderio te angi necesse est, tamen illo dolore, quo
maxime te confici audio, quod Romae non sis, animum tuum libera. etsi enim cum magna molestia tuos
tuaque desideras, tamen illa quidem, quae requiris, suum statum tenent nec melius, si tu adesses, tenerent nec
sunt ullo in proprio periculo; nec debes tu, cum de tuis cogitas, aut praecipuam aliquam fortunam postulare
aut communem recusare. [2] de te autem ipso, Torquate, est tuum sic agitare animo, ut non adhibeas in
consilium cogitationum tuarum desperationem aut timorem. nec enim is, qui in te adhuc iniustior quam tua
dignitas postulabat fuit, non magna signa dedit animi erga te mitigati, nec tamen is ipse, a quo salus petitur,
habet explicatam aut exploratam rationem salutis suae; cumque omnium bellorum exitus incerti sint, ab altera
victoria tibi periculum nullum esse perspicio, quod quidem seiunctum sit ab omnium interitu, ab altera te
ipsum numquam timuisse certo scio.
[3] reliquum est ut te id ipsum, quod ego quasi consolationis loco pono, maxime excruciet, commune
periculum rei publicae. cuius tanti mali, quamvis docti viri multa dicant, tamen vereor ne consolatio nulla
possit vera reperiri praeter illam, quae tanta est, quantum in cuiusque animo roboris est atque nervorum. si
enim bene sentire recteque facere satis est ad bene beateque vivendum, vereor ne eum, qui se optimorum
consiliorum conscientia sustentare possit, miserum esse nefas sit dicere. nec enim nos arbitror victoriae
praemiis ductos patriam olim et liberos et fortunas reliquisse; sed quoddam nobis officium iustum et pium et
debitum rei p. nostraeque dignitati videbamur sequi nec, cum id faciebamus, tam eramus amentes, ut
explorata nobis [4] esset victoria. qua re, si id evenit, quod ingredientibus nobis in causam propositum fuit
accidere posse, non debemus ita cadere animis, quasi aliquid evenerit, quod fieri posse numquam putarimus.
simus igitur ea mente, quam ratio et veritas praescribit, ut nihil in vita nobis praestandum praeter culpam
putemus, eaque cum careamus, omnia humana placate et moderate feramus. atque haec eo pertinet oratio, ut
perditis rebus omnibus tamen ipsa virtus se sustentare posse videatur. sed, si est spes aliqua rebus
communibus, ea tu, quicumque status est futurus, carere non debes.
[5] atque haec mihi scribenti veniebat in mentem me esse eum, cuius tu desperationem accusare solitus esses
quemque auctoritate tua cunctantem et diffidentem excitare. quo quidem tempore non ego causam nostram
sed consilium improbabam. sero enim nos iis armis adversari videbam, quae multo ante confirmata per
nosmet ipsos erant, dolebamque pilis et gladiis, non consiliis neque auctoritatibus nostris de iure publico
disceptari. neque ego, ea, quae facta sunt, fore cum dicebam, divinabam futura, sed, quod et fieri posse et
exitiosum fore, si evenisset, videbam, id ne accideret timebam, praesertim cum, si mihi alterum utrum de
eventu atque exitu rerum promittendum esset, id futurum, quod evenit, exploratius possem promittere. Iis
enim rebus praestabamus, quae non prodeunt in aciem, usu autem armorum et militum robore inferiores
eramus. sed tu illum animum nunc adhibe, quaeso, quo me tum esse oportere censebas.
[6] haec eo scripsi, quod mihi Philargyrus tuus omnia de te requirenti fidelissimo animo, ut mihi quidem
visus est, narravit te interdum sollicitum solere esse vehementius. quod facere non debes nec dubitare quin
aut aliqua re p. sis is futurus, qui esse debes, aut perdita non adflictiore condicione quam ceteri. hoc vero
tempus, quo exanimati omnes et suspensi sumus, hoc moderatiore animo ferre debes, quod et in urbe ea es,
ubi nata et alta est ratio ac moderatio vitae, et habes Ser. Sulpicium, quem semper unice dilexisti; qui te
profecto et benevolentia et sapientia consolatur. cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati
potius potentiam quam armati victoriam subissemus. [7] sed haec longiora fortasse fuerunt quam necesse
LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS
60Epistulae ad familiares
fuit; illa, quae maiora sunt, brevius exponam. ego habeo, cui quam tibi debeam, neminem; quibus tantum
debebam, quantum tu intellegis, eos huius mihi belli casus eripuit; qui sim autem hoc tempore intellego; sed,
quia nemo est tam adflictus quin, si nihil aliud studeat nisi id, quod agit, possit navare aliquid et efficere,
omne meum consilium, operam, studium certe velim existimes tibi tuisque liberis esse debitum.
Scr. in Attici Ficuleano ante xii K. Mai. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. A. TORQVATO.
peto a te ne me putes oblivione tui rarius ad te scribere, quam solebam, sed aut gravitate valetudinis, qua
tamen iam paulum videor levari, aut quod absim ab urbe, ut, qui ad te proficiscantur, scire non possim. qua re
velim ita statutum habeas, me tui memoriam cum summa benevolentia tenere tuasque omnis res non minori
mihi curae quam meas esse.
[2] quod maiore in varietate versata est adhuc tua causa quam homines aut volebant aut opinabantur, mihi
crede, non est pro malis temporum quod moleste feras; necesse est enim aut armis urgeri rem p. sempiternis
aut iis positis recreari aliquando aut funditus interire. si arma valebunt, nec eos, a quibus reciperis, vereri
debes nec eos, quos adiuvisti; si armis aut condicione positis aut defetigatione abiectis aut victoria detractis
civitas respiraverit, et dignitate tua frui tibi et fortunis licebit; sin omnino interierint omnia fueritque is exitus,
quem vir prudentissimus, M. Antonius, iam tum timebat, cum tantum instare malorum suspicabatur, misera
est illa quidem consolatio, tali praesertim civi et viro, sed tamen necessaria, nihil esse praecipue cuiquam
dolendum in eo quod accidat universis. [3] quae vis insit in his paucis verbis (plura enim committenda
epistulae non erant), si attendes, quod facis, profecto etiam sine meis litteris intelleges te aliquid habere, quod
speres, nihil, quod aut hoc aut aliquo rei p. statu timeas; omnia si interierint, cum superstitem te esse rei
publicae ne si liceat quidem velis, ferendam esse fortunam, praesertim quae absit a culpa. sed haec hactenus.
tu velim scribas ad me quid agas et ubi futurus sis, ut aut quo scribam aut quo veniam scire possim.
Scr. Romae in. m. Ian. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. A. TORQVATO.
superioribus litteris benevolentia magis adductus, quam quo res ita postularet, fui longior. neque enim
confirmatione nostra egebat virtus tua neque erat ea mea causa atque fortuna, ut, cui ipsi omnia deessent,
alterum confirmarem. hoc item tempore brevior esse debeo. [2] Sive enim nihil tum opus fuit tam multis
verbis, nihilo magis nunc opus est, sive tum opus fuit, illud satis est, praesertim cum accesserit nihil novi.
nam, etsi cotidie aliquid audimus earum rerum, quas ad te perferri existimo, summa tamen eadem est et idem
exitus; quem ego tam video animo quam ea, quae oculis cernimus, nec vero quicquam video, quod non idem
te videre certo sciam. nam, etsi quem exitum acies habitura sit divinare nemo potest, tamen et belli exitum
video et, si id minus, hoc quidem certe, cum sit necesse alterum utrum vincere, qualis futura sit vel haec vel
illa victoria. [3] idque cum optime perspexi, tale video, nihil ut mali videatur futurum, si id vel ante
acciderit, quod vel maximum ad timorem proponitur. ita enim vivere, ut tum sit vivendum, miserrimum est;
mori autem nemo sapiens miserum duxit ne beato quidem. sed in ea es urbe, in qua haec vel plura et ornatiora
parietes ipsi loqui posse videantur. [4] ego tibi hoc confirmo, etsi levis est consolatio ex miseriis aliorum,
nihilo te nunc maiore in discrimine esse quam quemvis aut eorum, qui discesserint; alteri dimicant, alteri
victorem timent. sed haec consolatio levis est; illa gravior, qua te uti spero, ego certe utor; nec enim, dum ero,
angar ulla re, cum omni vacem culpa, et, si non ero, sensu omnino carebo. sed rursus glau=k’ ei)j )Aqh/naj ,
qui ad te haec. mihi tu, tui, tua omnia maximae curae sunt et, dum vivam, erunt. vale.
Scr. Romae ante med. m. Ian. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. A. TORQVATO.
Novi quod ad te scriberem nihil erat, et tamen, si quid esset, sciebam te a tuis certiorem fieri solere; de futuris
autem rebus etsi semper difficile est dicere, tamen interdum coniectura possis propius accedere, cum est res
LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS
61Epistulae ad familiares
eius modi cuius exitus provideri possit. nunc tantum videmur intellegere, non diuturnum bellum; etsi id
ipsum non nullis videmur secus. equidem, cum haec scribebam, aliquid iam actum putabam, non quo, sed
quod difficilis erat coniectura. nam cum omnis belli Mars communis et cum semper incerti exitus proeliorum
sunt, tum hoc tempore ita magnae utrimque copiae, ita paratae ad depugnandum esse dicuntur, ut, utercumque
vicerit, non sit mirum futurum. illa in dies singulos magis magisque opinio hominum confirmatur, etiam si
inter causas armorum aliquantum intersit, tamen inter victorias non multum interfuturum. alteros prope
modum iam sumus experti, de altero nemo est quin cogitet quam sit metuendus iratus victor armatus.
[2] hoc loco si videor augere dolorem tuum, quem consolando levare debeam, fateor me communium
malorum consolationem nullam invenire praeter illam, quae tamen, si possis eam suscipere, maxima est,
quaque ego cotidie magis utor, conscientiam rectae voluntatis maximam consolationem esse rerum
incommodarum nec esse ullum magnum malum praeter culpam. A qua quoniam tantum absumus, ut etiam
optime senserimus eventusque magis nostri consili quam consilium reprehendatur, et quoniam praestitimus
quod debuimus, moderate quod evenit feramus. sed hoc mihi tamen non sumo, ut te consoler de communibus
miseriis, quae ad consolandum maioris ingeni et ad ferendum singularis virtutis indigent; illud cuivis facile
est docere cur praecipue tu dolere nihil debeas. eius enim, qui tardior in te levando fuit quam fore putaremus,
non est mihi dubia de tua salute sententia, de illis autem non arbitror te exspectare quid sentiam.
[3] reliquum est ut te angat, quod absis a tuis tam diu. res molesta, praesertim ab iis pueris, quibus nihil
potest esse festivius; sed, ut ad te scripsi antea, tempus est huius modi ut suam quisque condicionem
miserrimam putet et, ubi quisque sit, ibi esse minime velit. equidem nos, qui Romae sumus, miserrimos esse
duco, non solum quod in malis omnibus acerbius est videre quam audire, sed etiam quod ad omnis casus
subitorum periculorum magis obiecti sumus quam si abessemus. etsi me ipsum consolatorem tuum non
tantum litterae, quibus semper studui, quantum longinquitas temporis mitigavit. [4] quanto fuerim dolore
meministi. in quo prima illa consolatio est, vidisse me plus quam ceteros, cum cupiebam quamvis iniqua
condicione pacem; quod etsi casu, non divinatione mea factum est, tamen in hac mani prudentiae laude
delector. deinde, quod mihi ad consolationem commune tecum est, si iam vocer ad exitum vitae, non ab ea re
p. avellar, qua carendum esse doleam, praesertim cum id sine ullo sensu futurum sit. adiuvat etiam aetas et
acta iam vita, quae cum cursu suo bene confecto delectat tum vetat in eo vim timere, quo nos iam natura ipsa
paene perduxerit. postremo is vir vel etiam ii viri hoc bello occiderunt, ut impudentia videatur eandem
fortunam, si res cogat, recusare. equidem mihi omnia propono, nec ullum est tantum malum quod non putem
impendere. sed, cum plus in metuendo mali sit quam in ipso illo, quod timetur, desino, praesertim cum id
impendeat, in quo non modo dolor nullus, verum finis etiam doloris futurus sit. sed haec satis multa, vel plura
potius quam necesse fuit; facit autem non loquacitas mea, sed benevolentia longiores epistulas.
[5] Servium discessisse Athenis moleste tuli; non enim dubito quin magnae tibi levationi solitus sit esse
cotidianus congressus et sermo cum familiarissimi hominis tum optimi et prudentissimi viri. tu velim te, ut
debes et soles, tua virtute sustentes. ego, quae te velle quaeque ad te et ad tuos pertinere arbitrabor, omnia
studiose diligenterque curabo. quae cum faciam, benevolentiam tuam erga me imitabor, merita non adsequar.
vale.
Scr. Romae ex. m. Dec. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. A. CAECINAE.
quotienscumque filium tuum video (video autem fere cotidie), polliceor ei studium quidem meum et operam
sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac
exceptione, quantum valeam quantumque possim.
Liber tuus et lectus est et legitur a me diligenter et custoditur diligentissime. res et fortunae tuae mihi
maximae curae sunt; quae quidem cotidie faciliores mihi et meliores videntur multisque video magnae esse
curae; quorum de studio et de sua spe filium ad te perscripsisse certo scio. [2] Iis autem de rebus, quas
LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS
62Epistulae ad familiares
coniectura consequi possumus, non mihi sumo ut plus ipse prospiciam quam te videre atque intellegere mihi
persuaserim; sed tamen, quia fieri potest ut tu ea perturbatiore animo cogites, puto esse meum, quid sentiam,
exponere. ea natura rerum est et is temporum cursus, ut non possit ista aut tibi aut ceteris fortuna esse
diuturna neque haerere in tam bona causa et in tam bonis civibus tam acerba iniuria. [3] qua re ad eam spem,
quam extra ordinem de te ipso habemus non solum propter dignitatem et virtutem tuam (haec enim
ornamenta sunt tibi etiam cum aliis communia), accedunt tua praecipua propter eximium ingenium
summamque virtutem, cui mehercules hic, cuius in potestate sumus, multum tribuit. itaque ne punctum
quidem temporis in ista fortuna fuisses, nisi eo ipso bono tuo, quo delectatur, se violatum putasset; quod
ipsum lenitur cotidie significaturque nobis ab iis, qui simul cum eo vivunt, tibi hanc ipsam opinionem ingeni
apud illum plurimum profuturam. [4] quapropter primum fac animo forti atque magno sis (ita enim natus, ita
educatus, ita doctus es, ita etiam cognitus, ut tibi id faciendum sit), deinde spem quoque habeas firmissimam
propter eas causas, quas scripsi. A me vero tibi omnia liberisque tuis paratissima esse confidas velim; id enim
et vetustas nostri amoris et mea consuetudo in meos et tua multa erga me officia postulant.
Scr. Romae circ. K. Oct a. 708 (46).
M. CICERO S. D. A. CAECINAE.
vereor ne desideres officium meum, quod tibi pro nostra et meritorum multorum et studiorum parium
coniunctione deesse non debet; sed tamen vereor ne litterarum a me officium requiras. quas tibi et iam pridem
et saepe misissem, nisi cotidie melius exspectans gratulationem quam confirmationem animi tui complecti
litteris maluissem. [2] nunc, ut spero, brevi gratulabimur; itaque in aliud tempus id argumentum epistulae
differo. his autem litteris animum tuum, quem minime imbecillum esse et audio et spero, etsi non
sapientissimi, at amicissimi hominis auctoritate confirmandum etiam atque etiam puto, nec iis quidem verbis,
quibus te consoler ut adflictum et iam omni spe salutis orbatum, sed ut eum, de cuius incolumitate non plus
dubitem quam te memini dubitare de mea. nam, cum me ex re p. expulissent ii qui illam cadere posse stante
me non putarunt, memini me ex multis hospitibus, qui ad me ex Asia, in qua tu eras, venerant, audire te de
glorioso et celeri reditu meo confirmare. [3] si te ratio quaedam mira Tuscae disciplinae, quam a patre,
nobilissimo atque optimo viro, acceperas, non fefellit, ne nos quidem nostra divinatio fallet, quam cum
sapientissimorum virorum monumentis atque praeceptis plurimoque, ut tu scis, doctrinae studio tum magno
etiam usu tractandae rei p. magnaque nostrorum temporum varietate consecuti sumus; [4] cui quidem
divinationi hoc plus confidimus, quod ea nos nihil in his tam obscuris rebus tamque perturbatis umquam
omnino fefellit. dicerem, quae ante futura dixissem, ni vererer ne ex eventis fingere viderer. sed tamen
plurimi sunt testes me et initio, ne coniungeret se cum Caesare, monuisse Pompeium et postea, ne seiungeret.
coniunctione frangi senatus opes, diiunctione civile bellum excitari videbam. atque utebar familiarissime
Caesare, Pompeium faciebam plurimi, sed erat meum consilium cum fidele Pompeio tum salutare utrique.
[5] quae praeterea providerim praetereo; nolo enim hunc de me optime meritum existimare ea me suasisse
Pompeio, quibus ille si paruisset, esset hic quidem clarus in toga et princeps, sed tantas opes, quantas nunc
habet, non haberet. eundum in Hispaniam censui. quod si fecisset, civile bellum nullum omnino fuisset.
rationem haberi absentis non tam pugnavi ut liceret, quam ut, quoniam ipso consule pugnante populus
iusserat, haberetur. causa orta belli est. quid ego praetermisi aut monitorum aut querelarum, cum vel
iniquissimam pacem iustissimo bello anteferrem? [6] Victa est auctoritas mea non tam a Pompeio (nam is
movebatur) quam ab iis, qui duce Pompeio freti peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus suis illius
belli victoriam fore putabant. susceptum bellum est quiescente me, depulsum ex Italia manente me, quoad
potui; sed valuit apud me plus pudor meus quam timor; veritus sum deesse Pompei saluti, cum ille aliquando
non defuisset meae. itaque vel officio vel fama bonorum vel pudore victus, ut in fabulis Amphiaraus, sic ego
‘prudens et sciens ad pestem ante oculos positam’ sum profectus. quo in bello nihil adversi accidit non
praedicente me. [7] qua re, quoniam, ut augures et astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis
superioribus praedictis constitui apud te auctoritatem auguri et divinationis meae, debebit habere fidem nostra
praedictio. non igitur ex alitis involatu nec e cantu sinistro oscinis, ut in nostra disciplina est, nec ex tripudiis
solistimis aut soniviis tibi auguror, sed habeo alia signa, quae ob servem; quae etsi non sunt certiora illis,
minus tamen habent vel obscuritatis vel erroris. [8] notantur autem mihi ad divinandum signa duplici
LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS
63Epistulae ad familiares
quadam via; quarum alteram duco e Caesare ipso, alteram e temporum civilium natura atque ratione. in
Caesare haec sunt: mitis clemensque natura, qualis exprimitur praeclaro illo libro ‘querelarum’ tuarum.
accedit quod mirifice ingeniis excellentibus, quale est tuum, delectatur. praeterea cedit multorum iustis et
officio incensis, non inanibus aut ambitiosis voluntatibus; [9] in quo vehementer eum consentiens Etruria
movebit. ‘cur haec igitur adhuc parum profecerunt?’ quia non putat se sustinere causas posse multorum, si
tibi, cui iustius videtur irasci posse, concesserit. ‘quae est igitur’ inquies ‘spes ab irato?’ eodem fonte se
hausturum intelleget laudes suas, e quo sit leviter aspersus. postremo homo valde est acutus et multum
providens; intellegit te, hominem in parte Italiae minime contemnenda facile omnium nobilissimum et in
communi re p. cuivis summorum tuae aetatis vel ingenio vel gratia vel fama populi R. parem non posse
prohiberi re publica diutius. nolet hoc temporis potius esse aliquando beneficium quam iam suum.
[10] dixi de Caesare; nunc dicam de temporum rerumque natura. nemo est tam inimicus ei causae, quam
Pompeius animatus melius quam paratus susceperat, qui nos malos civis dicere aut homines improbos audeat.
in quo admirari soleo gravitatem et iustitiam et sapientiam Caesaris. numquam nisi honorificentissime
Pompeium appellat. at in eius persona multa fecit asperius. armorum ista et victoriae sunt facta, non Caesaris;
at nos quem ad modum est complexus ! Cassium sibi legavit, Brutum Galliae praefecit, Sulpicium Graeciae,
Marcellum, cui maxime suscensebat, cum summa illius dignitate restituit. [11] quo igitur haec spectant?
rerum hoc natura et civilium temporum non patietur, nec manens nec mutata ratio feret, primum ut non in
causa pari eadem sit et condicio et fortuna omnium, deinde ut in eam civitatem boni viri et boni cives nulla
ignominia notati non revertantur, in quam tot nefariorum scelerum condemnati reverterunt.
[12] habes augurium meum; quo, si quid addubitarem non potius uterer quam illa consolatione, qua facile
fortem virum sustentarem, te, si explorata victoria arma sumpsisses pro re p. (ita enim tum putabas), non
nimis esse laudandum, sin propter incertos exitus eventusque bellorum posse accidere ut vinceremur putasses,
non debere te ad secundam fortunam bene paratum fuisse, adversam ferre nullo modo posse. disputarem
etiam quanto solacio tibi conscientia tui facti, quantae delectationi in rebus adversis litterae esse deberent;
commemorarem non solum veterum, sed horum etiam recentium vel ducum vel comitum tuorum gravissimos
casus etiam externos multos claros viros nominarem; levat enim dolorem communis quasi legis et humanae
condicionis recordatio; [13] exponerem etiam quem ad modum hic et quanta in turba quantaque in
confusione rerum omnium viveremus; necesse est enim minore desiderio perdita re p. carere quam bona. sed
hoc genere nihil opus est. incolumem te cito, ut spero, vel potius ut perspicio, videbimus.
interea tibi absenti et huic, qui adest, imagini animi et corporis tui, constantissimo atque optimo filio tuo,
studium, officium, operam, laborem meum iam pridem et pollicitus sum et detuli, nunc hoc amplius, quod me
amicissime cotidie magis Caesar amplectitur, familiares quidem eius sicuti neminem. apud quem quicquid
valebo vel auctoritate vel gratia, valebo tibi. tu cura ut cum firmitudine te animi tum etiam spe optima
sustentes.
Scr. in Sicilia med. m. Dec. 708 (46).
CAECINA CICERONI P. S.
quod tibi non tam celeriter liber est redditus, ignosce timori nostro et miserere temporis. filius, ut audio,
pertimuit, neque iniuria, si liber exisset (quoniam non tam interest quo animo scribatur quam quo accipiatur),
ne ea res inepte mihi noceret, cum praesertim adhuc stili poenas dem. qua quidem in re singulari sum fato.
nam cum mendum scripturae litura tollatur, stultitia fama multetur, meus error exsilio corrigitur, cuius
summa criminis est quod armatus adversario male dixi. [2] nemo nostrum est, ut opinor, quin vota victoriae
suae fecerit, nemo, quin, etiam cum de alia re immolaret, tamen eo quidem ipso tempore, ut quam primum
Caesar superaretur, optarit. hoc si non cogitat, omnibus rebus felix est; si scit et persuasus est, quid irascitur
ei qui aliquid scripsit contra suam voluntatem, cum ignorit omnibus qui multa deos venerati sint contra eius
salutem? [3] sed ut eodem revertar, causa haec fuit timoris: scripsi de te parce medius fidius et timide non
revocans me ipse sed paene refugiens. genus autem hoc scripturae non modo liberum sed incitatum atque
LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS
64Epistulae ad familiares
elatum esse debere quis ignorat? solutum existimatur esse alteri male dicere (tamen cavendum est ne in
petulantiam incidas), impeditum se ipsum laudare, ne vitium adrogantiae subsequatur, solum vero liberum
alterum laudare, de quo quicquid detrahas, necesse est aut infirmitati aut invidiae adsignetur. ac nescio an tibi
gratius opportuniusque acciderit; nam quod praeclare facere non poteram, primum erat non attingere,
secundum beneficium quam parcissime facere. sed tamen ego quidem me sustinui; multa minui, multa
sustuli, complura ne posui quidem. quem ad modum igitur, scalarum gradus si alios tollas, alios incidas, non
nullos male haerentis relinquas, ruinae periculum struas, non ascensum pares, sic tot malis tum vinctum tum
fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest adferre?
[4] Cum vero ad ipsius Caesaris nomen veni, toto corpore contremesco non poenae metu, sed illius iudici.
totum enim Caesarem non novi. quem putas animum esse, ubi secum loquitur? ‘hoc probabit, hoc verbum
suspiciosum est. quid, si hoc muto? at vereor ne peius sit. age vero, laudo aliquem; non offendo? Cum porro
reprendo aliquem, quid, si non vult? armati stilum persequitur; victi et nondum restituti quid faciet?’
auges etiam tu mihi timorem, qui in Oratore tuo caves tibi per Brutum et ad excusationem socium quaeris.
Ubi hoc omnium patronus facit, quid me, veterem tuum, nunc omnium clientem, sentire oportet? in hac igitur
calumnia timoris et caecae suspicionis tormento, cum plurima ad alieni sensus coniecturam, non ad suum
iudicium scribantur, quam difficile sit evadere, si minus expertus es, quod te ad omnia summum atque
excellens ingenium armavit, nos sentimus. sed tamen ego filio dixeram, librum tibi legeret et auferret aut ea
condicione daret, si reciperes te correcturum, hoc est si totum alium faceres.
[5] de Asiatico itinere, quamquam summa necessitas premebat, ut imperasti, feci.
te pro me quid horter? vides tempus venisse, quo necesse sit de nobis constitui. nihil est, mi Cicero, quod
filium meum exspectes. adulescens est; omnia excogitare vel studio vel aetate vel metu non potest. totum
negotium tu sustineas oportet; in te mihi omnis spes est. tu pro tua prudentia, quibus rebus gaudeat, quibus
capiatur Caesar, tenes; a te omnia proficiscantur et per te ad exitum perducantur necesse est; apud ipsum
multum, apud eius omnis plurimum potes. [6] unum tibi si persuaseris, non hoc esse tui muneris, si quid
rogatus fueris, ut facias (quamquam id magnum et amplum est), sed totum tuum esse onus, perficies; nisi
forte aut in miseria nimis stulte aut in amicitia nimis impudenter tibi onus impono. sed utrique rei
excusationem tuae vitae consuetudo dat. nam quod ita consuesti pro amicis laborare, non iam sic sperant abs
te sed etiam sic imperant tibi familiares quod ad librum attinet quem tibi filius dabit, peto a te ne exeat, aut ita
corrigas ne mihi noceat.
Scr. Romae in. m. Dec. a. 708 (46).
CICERO CAECINAE.
Cum esset mecum Largus, homo tui studiosus, locutus K. Ianuarias tibi praefinitas esse, quod omnibus rebus
perspexeram, quae Balbus et Oppius absente Caesare egissent, ea solere illi rata esse, egi vehementer cum iis
ut hoc mihi darent, tibi in Sicilia, quoad vellemus, esse uti liceret. qui mihi consuessent aut libenter polliceri
si quid esset eius modi quod eorum animos non offenderet, aut etiam negare et adferre rationem cur negarent,
huic meae rogationi potius non continuo responderunt; eodem die tamen ad me reverterunt; mihi hoc
dederunt ut esses in Sicilia, quoad velles; se praestaturos nihil ex eo te offensionis habiturum.
quoniam quid tibi permittatur cognosti, quid mihi placeat puto te scire oportere. [2] Actis his rebus litterae a
te mihi redditae sunt, quibus a me consilium petis quid sim tibi auctor, in Siciliane subsidas an ut ad reliquias
Asiaticae negotiationis proficiscare. haec tua deliberatio non mihi convenire visa est cum oratione Largi. ille
enim mecum, quasi tibi non liceret in Sicilia diutius commorari, ita locutus erat, tu autem, quasi concessum
sit, ita deliberas. sed ego, sive hoc sive illud est, in Sicilia censeo commorandum. propinquitas locorum vel
ad impetrandum adiuvat crebris litteris et nuntiis vel ad reditus celeritatem re aut impetrata, quod spero, aut
aliqua ratione confecta. quam ob rem censeo magno opere commorandum.
LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS
65Epistulae ad familiares
[3] T. Furfanio Postumo, familiari meo, legatisque eius, item meis familiaribus, diligentissime te
commendabo, cum venerint. erant enim omnes Mutinae. viri sunt optimi et tui similium studiosi et mei
necessarii. quae mihi venient in mentem quae ad te pertinere arbitrabor, ea mea sponte faciam; si quid
ignorabo, de eo admonitus omnium studia vincam. ego etsi coram de te cum Furfanio ita loquar, ut tibi litteris
meis ad eum nihil opus sit, tamen, quoniam tuis placuit te habere meas litteras, quas ei redderes, morem iis
gessi. earum litterarum exemplum infra scriptum est.
Scr. Romae ica. in. Dee. a. 708 (46).
M. CICERO FVRFANIO PROCOS. S.
Cum A. Caecina tanta mihi familiaritas consuetudoque semper fuit, ut nulla maior esse possit; nam et patre
eius, claro homine et forti viro, plurimum usi sumus et hunc a puero, quod et spem magnam mihi adferebat
summae probitatis summaeque eloquentiae et vivebat mecum coniunctissime non solum officiis amicitiae sed
etiam studiis communibus, sic semper dilexi, nullo ut cum homine coniunctius viverem. [2] nihil attinet me
plura scribere; quam mihi necesse sit eius salutem et fortunas quibuscumque rebus possim tueri, vides.
reliquum est ut, cum cognorim pluribus rebus quid tu et de bonorum fortuna et de rei p. calamitatibus
sentires, nihil a te petam nisi ut ad eam voluntatem, quam tua sponte erga Caecinam habiturus es, tantus
cumulus accedat commendatione mea, quanti me a te fieri intellego. hoc mihi gratius facere nihil potes. vale.
Scr. Romae circ. m. Sext. a. 708 (46).
M. CICERO TREBIANO S.
ego quanti te faciam semperque fecerim quantique me a te fieri intellexerim, sum mihi ipse testis. nam et
consilium tuum vel casus potius diutius in armis civilibus commorandi semper mihi magno dolori fuit, et hic
eventus, quod tardius quam est aequum et quam ego vellem reciperas fortunam et dignitatem tuam, mihi non
minori curae est quam tibi semper fuerunt casus mei. itaque et Postumuleno et Sestio et saepissime Attico
nostro proximeque Theudae, liberto tuo, totum me patefeci et haec iis singulis saepe dixi, quacumque re
possem, me tibi et liberis tuis satis facere cupere, idque tu ad tuos velim scribas, haec quidem certe, quae in
potestate mea sunt, ut operam, consilium, rem, fidem meam sibi ad omnis res paratam putent. [2] si
auctoritate et gratia tantum possem quantum in ea re p., de qua ita meritus sum, posse deberem, tu quoque is
esses, qui fuisti, cum omni gradu amplissimo dignissimus tum certe ordinis tui facile princeps. sed quoniam
eodem tempore eademque de causa nostrum uterque cecidit, tibi et illa polliceor quae supra scripsi, quae sunt
adhuc mea, et ea quae praeterea videor mihi ex aliqua parte retinere tamquam ex reliquiis pristinae dignitatis.
neque enim ipse Caesar, ut multis rebus intellegere potui, est alienus a nobis et omnes fere familiarissimi eius
casu devincti magnis meis veteribus officiis me diligenter observant et colunt. itaque, si qui mihi erit aditus
de tuis fortunis, id est de tua incolumitate, in qua sunt omnia, agendi, quod quidem cotidie magis ex eorum
sermonibus adducor ut sperem, agam per me ipse et moliar. [3] singula persequi non est necesse ; universum
studium meum et benevolentiam ad te defero. sed magni mea interest hoc tuos omnis scire, quod tuis litteris
fieri potest ut intellegant, omnia Ciceronis patere Trebiano. hoc eo pertinet, ut nihil existiment esse tam
difficile quod non pro te mihi susceptum iucundum sit futurum.
[4] antea misissem ad te litteras si genus scribendi invenirem; tali enim tempore aut consolari amicorum est
aut polliceri. consolatione non utebar, quod ex multis audiebam quam fortiter sapienterque ferres iniuriam
temporum quamque te vehementer consolaretur conscientia factorum et consiliorum tuorum. quod quidem si
facis, magnum fructum studiorum optimorum capis, in quibus te semper scio esse versatum, idque ut facias
etiam atque etiam te hortor. [5] simul et illud tibi, homini peritissimo rerum et exemplorum et omnis
vetustatis, ne ipse quidem rudis, sed in studio minus fortasse quam vellem, [et] in rebus atque usu plus etiam
quam vellem versatus spondeo, tibi istam acerbitatem et iniuriam non diuturnam fore. nam et ipse, qui
plurimum potest, cotidie mihi delabi ad aequitatem et ad rerum naturam videtur, et ipsa causa ea est, ut iam
simul cum re p. quae in perpetuum iacere non potest, necessario revivescat atque recreetur cotidieque aliquid
fit lenius et liberalius quam timebamus. quae quoniam in temporum inclinationibus saepe parvis posita sunt,
LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS
66Epistulae ad familiares
omnia momenta observabimus neque ullum praetermittemus tui iuvandi et levandi locum.
[6] itaque illud alterum, quod dixi, litterarum genus cotidie mihi, ut spero, fiet proclivius, ut etiam polliceri
possim. id re quam verbis faciam libentius. tu velim existimes et pluris te amicos habere quam qui in isto
casu sint ac fuerint, quantum quidem ego intellegere potuerim, et me concedere eorum nemini. fortem fac
animum habeas et magnum, quod est in uno te; quae sunt in fortuna, temporibus regentur et consiliis nostris
providebuntur.
Scr. in Tusculano in. m. Iun. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. TREBIANO.
Dolabellam antea tantum modo diligebam, obligatus ei nihil eram (nec enim acciderat mihi opus esse, et ille
mihi debebat, quod non defueram eius periculis); nunc tanto sum devinctus eius beneficio, quod et antea in re
et hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satis fecit, ut nemini plus debeam. qua in re tibi gratulor ita
vehementer ut te quoque mihi gratulari quam gratias agere malim; alterum omnino non desidero, alterum vere
facere poteris. [2] quod reliquum est, quoniam tibi virtus et dignitas tua reditum ad tuos aperuit, est tuae
sapientiae magnitudinisque animi quid amiseris oblivisci, quid reciperaris cogitare. vives cum tuis, vives
nobiscum; plus adquisisti dignitatis quam amisisti rei familiaris ; quae ipsa tum esset iucundior, si ulla res
esset publica.
Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas gratias agere. haec praedicatio tua mihi valde
grata est caque te uti facile patior cum apud alios tum me hercule apud Sironem, nostrum amicum. quae enim
facimus, ea prudentissimo cuique maxime probata esse volumus. te cupio videre quam primum.
Scr. Romae ex. m. NOV. a. 708 (46).
CICERO AMPIO S. P.
gratulor tibi, mi Balbe, vereque gratulor nec sum tam stultus ut te usura falsi gaudi frui velim, deinde frangi
repente atque ita cadere ut nulla res te ad aequitatem animi possit postea extollere. egi tuam causam apertius
quam mea tempora ferebant. vincebatur enim fortuna ipsa debilitatae gratiae nostrae tui cantate et meo
perpetuo erga te amore culto a te diligentissime. omnia promissa confirmata certa et rata sunt, quae ad
reditum et ad salutem tuam pertinent; vidi, cognovi, interfui. [2] etenim omnis Caesaris familiaris satis
opportune habeo implicatos consuetudine et benevolentia sic ut, cum ab illo discesserint, me habeant
proximum. hoc Pansa, Hirtius, Balbus, Oppius, Matius, Postumius plane ita faciunt ut me unice diligant. quod
si mihi per me efficiendum fuisset, non me paeniteret pro ratione temporum ita esse molitum; sed nihil est a
me inservitum temporis causa. veteres mihi necessitudines cum his omnibus intercedunt, quibuscum ego
agere de te non destiti; principem tamen habuimus Pansam, tui studiosissimum, mei cupidum, qui valeret
apud illum non minus auctoritate quam gratia. Cimber autem Tillius mihi plane satis fecit. valent tamen apud
Caesarem non tam ambitiosae rogationes quam necessariae; quam quia Cimber habebat, plus valuit quam pro
ullo alio valere potuisset. [3] diploma statim non est datum, quod mirifica est improbitas in quibusdam qui
tulissent acerbius veniam tibi dari, quem illi appellant ‘tubam belli civilis,’ multaque ita dicunt quasi non
gaudeant id bellum incidisse. qua re visum est occultius agendum neque ullo modo divulgandum de te iam
esse perfectum; sed id erit perbrevi, nec dubito quin legente te has litteras confecta iam res futura sit. Pansa
quidem mihi, gravis homo et certus, non solum confirmavit verum etiam recepit perceleriter se ablaturum
diploma. mihi tamen placuit haec ad te perscribi; minus enim te firmum sermo Eppuleiae tuae lacrimaeque
Ampiae declarabant quam significant tuae litterae, atque illae arbitrabantur, quoniam a te abessent ipsae,
multo in graviore te cura futurum. qua re magno opere e re putavi angoris et doloris tui levandi causa pro
certis ad te ea, quae essent certa, perscribi.
[4] scis me antea sic solitum esse scribere ad te, magis ut consolarer fortem virum atque sapientem quam ut
exploratam spem salutis ostenderem nisi eam, quam ab ipsa re p., cum hic ardor restinctus esset, sperari
LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS
67Epistulae ad familiares
oportere censerem. recordare tuas litteras, quibus et magnum animum mihi semper ostendisti et ad omnis
casus ferendos constantem ac paratum. quod ego non mirabar, cum recordarer te et a primis temporibus.
aetatis in re p. esse versatum et tuos magistratus in ipsa discrimina incidisse salutis fortunarumque
communium et in hoc ipsum bellum esse ingressum, non solum ut victor beatus sed etiam ut, si ita accidisset,
victus sapiens esses. [5] deinde, cum studium tuum consumas in virorum fortium factis memoriae prodendis,
considerare debes nihil tibi esse committendum quam ob rem eorum, quos laudas, te non simillimum
praebeas. sed haec oratio magis esset apta ad illa tempora quae iam effugisti; nunc vero tantum te para ad
haec nobiscum ferenda, quibus ego si quam medicinam invenirem tibi quoque eandem traderem. sed est
unum perfugium doctrina ac litterae, quibus semper usi sumus, quae secundis rebus delectationem modo
habere videbantur, nunc vero etiam salutem. sed ut ad initium revertar, cave dubites quin omnia de salute ac
reditu tuo perfecta sint.
Scr. Romae in. m. Sext. a. 708 (46).
CICERO LIGARIO.
etsi tali tuo tempore me aut consolandi aut iuvandi tui causa scribere ad te aliquid pro nostra amicitia
oportebat, tamen adhuc id non feceram, quia neque lenire videbar oratione neque levare posse dolorem tuum.
postea vero quam magnam spem habere coepi fore ut te brevi tempore incolumem haberemus, facere non
potui quin tibi et sententiam et voluntatem declararem meam. [2] primum igitur scribam, quod intellego et
perspicio, non fore in te Caesarem duriorem; nam et res eum cotidie et dies et opinio hominum et ut mihi
videtur, etiam sua natura mitiorem facit; idque cum de reliquis sentio tum de te etiam audio ex familiarissimis
eius. quibus ego ex eo tempore, quo primum ex Africa nuntius venit, supplicare una cum fratribus tuis non
destiti; quorum quidem et virtute et pietate et amor in te singularis et adsidua et perpetua cura salutis tuae
tantum proficit, ut nihil sit, quod non ipsum Caesarem tributurum existimem. [3] sed, si tardius fit quam
volumus, magnis occupationibus eius, a quo omnia petuntur, aditus ad eum difficiliores fuerunt, et simul
Africanae causae iratior diutius velle videtur eos habere sollicitos, a quibus se putat diuturnioribus esse
molestiis conflictatum. sed hoc ipsum intellegimus eum cotidie remissius et placatius ferre. qua re mihi crede
et memoriae manda me tibi id adfirmasse, te in istis molestiis diutius non futurum.
[4] quoniam quid sentirem exposui, quid velim tua causa re potius declarabo quam oratione. si tantum
possem quantum in ea re p., de qua ita sum meritus ut tu existimas, posse debebam, ne tu quidem in istis
incommodis esses; eadem enim causa opes meas fregit quae tuam salutem in discrimen adduxit. sed tamen,
quicquid imago veteris meae dignitatis, quicquid reliquiae gratiae valebunt, studium, consilium, opera, gratia,
fides mea nullo loco deerit tuis is optimis fratribus. [5] tu fac habeas fortem animum quem semper habuisti,
primum ob eas causas quas scripsi, deinde quod ea de re p. semper voluisti atque sensisti, ut non modo nunc
secunda sperare debeas sed etiam, si omnia adversa essent, tamen conscientia et factorum et consiliorum
tuorum, quaecumque acciderent, fortissimo et maximo animo ferre deberes.
Scr. Romae a. d. v K. intercal. priores a. 708 (46).
CICERO LIGARIO.
me scito omnem meum laborem omnem operam, curam, studium in tua salute consumere. nam cum te
semper maxime dilexi, tum fratrum tuorum, quos aeque atque te summa benevolentia sum complexus,
singularis pietas amorque fraternus nullum me patitur offici erga te studique munus aut tempus
praetermittere. sed quae faciam fecerimque pro te, ex illorum te litteris quam ex meis malo cognoscere; quid
autem sperem aut confidam et exploratum habeam de salute tua, id tibi a me declarari volo. nam si quisquam
est timidus in magnis periculosisque rebus semperque magis adversos rerum exitus metuens quam sperans
secundos, is ego sum et, si hoc vitiumst; eo me non carere . confiteor.
[2] ego idem tamen cum a. d. v K. intercalaris priores rogatu fratrum tuorum venissem mane ad Caesarem
atque omnem adeundi et conveniendi illius indignitatem et molestiam pertulissem, cum fratres et propinqui
LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS
68Epistulae ad familiares
tui iacerent ad pedes et ego essem locutus quae causa, quae tuum tempus postulabat, non solum ex oratione
Caesaris, quae sane mollis et liberalis fuit, sed etiam ex oculis et vultu, ex multis praeterea signis, quae
facilius perspicere potui quam scribere, hac opinione discessi ut mihi tua salus dubia non esset. [3] quam ob
rem fac animo magno fortique sis et, si turbidissima sapienter ferebas, tranquilliora laete feras. ego tamen tuis
rebus sic adero ut difficillimis neque Caesari solum sed etiam amicis eius omnibus, quos mihi amicissimos
esse cognovi, pro te, sicut adhuc feci, libentissime,supplicabo. vale.
Scr. Romae Id. Mart. a. 710 (44).
CICERO BASILO SAL.
tibi gratulor, mihi gaudeo; te amo, tua tueor; a te amari et quid agas quidque agatur certior fieri volo.
Scr. in Sicilia ex. m. Mart. a. 710 (44).
BITHYNICVS CICERONI S.
si mihi tecum non et multae et iustae causae amicitiae privatim essent, repeterem initia amicitiae ex
parentibus nostris, quod faciendum iis existimo qui paternam amicitiam nullis ipsi officiis prosecuti sunt.
itaque contentus ero nostra ipsorum amicitia . cuius fiducia peto a te, ut absentem me, quibuscumque in rebus
opus fuerit, tueare, si nullum officium tuum apud me intermoriturum existimas. vale.
Scr. in Latio med. m. Apr. a. 720 (44).
CICERO BITHYNICO.
Cum ceterarum rerum causa cupio esse aliquando rem p. constitutam tum velim mihi credas accedere, id
etiam quo magis expetam, promissum tuum, quo in litteris uteris; [2] scribis enim, si ita sit, te mecum esse
victurum. gratissima mihi tua voluntas est facisque nihil alienum necessitudine nostra iudiciisque patris tui de
me, summi viri. nam sic habeto, beneficiorum magnitudine eos, qui temporibus valuerunt ut valeant,
coniunctiores tecum esse quam me, . necessitudine neminem. quam ob rem grata mihi est et memoria tua
nostrae coniunctionis et eius etiam augendae voluntas
Scr. Romae ex. m. Ian. a. 709 (45).
CICERO LEPTAE.
simul atque accepi a Seleuco tuo litteras, statim quaesivi e Balbo per codicillos quid esset in lege. rescripsit
eos, qui facerent praeconium, vetari esse in decurionibus ; qui fecissent, non vetari. qua re bono animo sint et
tui et mei familiares ; neque enim erat ferendum, cum qui hodie haruspicinam facerent in senatum Romae
legerentur, eos qui aliquando praeconium fecissent in municipiis decuriones esse non licere
[2] de Hispaniis novi nihil. Magnum tamen exercitum Pompeium habere constat ; nam Caesar ipse ad suos
misit exemplum Paciaeci litterarum, in quo erat illas xi esse legiones. scripserat etiam Messalla Q. Salasso P.
Curtium, fratrem eius, iussu Pompei inspectante exercitu interfectum, quod consensisset cum Hispanis
quibusdam, si in oppidum nescio quod Pompeius rei frumentariae causa venisset, eum comprehendere ad
Caesaremque deducere
[3] de tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio, si Galba, consponsor tuus, redierit, homo in re familiari
non parum diligens, non desinam cum illo communicare, si quid expediri possit ; quod videbatur mihi ille
confidere
[4] ‘oratorem’ meum tanto opere a te probari vehementer gaudeo. mihi quidem sic persuadeo me, quicquid
habuerim I iudici de dicendo, in illum librum contulisse. qui si est talis qualem tibi videri scribis, ego quoque
aliquid sum ; sin aliter, non recuso quin, quantum de illo libro, tantundem de mei iudici fama detrahatur.
LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS
69Epistulae ad familiares
Leptam nostrum cupio delectari iam talibus scriptis. etsi abest maturitas aetatis, tamen personare auris eius
huius modi vocibus non est inutile.
[5] me Romae tenuit omnino Tulliae meae partus. sed cum ea, quem ad modum spero, satis firma sit, teneor
tamen, dum a Dolabellae procuratoribus exigam primam pensionem ; et me hercule non tam sum peregrinator
iam quam solebam. aedificia mea me delectant, et otium ; domus est quae nulli mearum villarum cedat, otium
omni desertissima regione maius. itaque ne litterae quidem meae impediuntur, in quibus sine ulla
interpellatione versor. qua re, ut arbitror, prius hic te nos quam istic tu nos videbis. Lepta suavissimus ediscat
Hesiodum et habeat in ore th=j d’ a)reth=j i(drw=ta et cetera.
Scr. Asturae ex. m. Sext. a. 709 (45).
CICERO LEPTAE.
Maculam officio functum esse gaudeo. eius Falernum mihi semper idoneum visum est devorsorio, si modo
tecti satis est ad comitatum nostrum recipiendum. . ceteroqui mihi locus non displicet. nec ea re Petrinum
tuum deseram nam et villa et amoenitas illa commorationis est, non devorsori. [2] de curatione aliqua
munerum regiorum cum Oppio locutus sum; nam Balbum, postea quam tu es profectus, non vidi. tantis
pedum doloribus adficitur, ut se conveniri nolit. omnino de tota re, ut mihi videris, sapientius faceres, si non
curares. quod enim eo labore adsequi vis, nullo modo adsequere. tanta est enim intimorum multitudo, ut ex iis
aliquis potius effluat quam novo sit aditus, praesertim qui nihil adferat praeter operam, in qua ille se dedisse
beneficium putabit (si modo ipsum sciet), non accepisse. sed tamen aliquid videbimus, in quo sit species;
aliter quidem non modo non adpetendum sed etiam fugiendum puto. ego me Asturae diutius arbitror
commoraturum, quoad ille quandoque veniat. vale.
Scr. Asturae ex. m. Quiut a. 709 (45).
CICERO TORANIO S.
dederam triduo ante pueris Cn. Planci litteras ad te; eo nunc ero brevior teque, ut antea consolabar, hoc
tempore monebo. nihil puto tibi esse utilius quam ibidem opperiri, quoad scire possis quid tibi agendum sit.
nam praeter navigationis longae et hiemalis et minime portuosae periculum quod vitaveris, ne illud quidem
non quantivis, subito, cum certi aliquid audieris, te istim posse proficisci. nihil est praeterea cur adventibus te
offerre gestias. multa praeterea metuo, quae cum Cilone nostro communicavi. [2] quid multa? loco
opportuniore in his malis nullo esse potuisti, ex quo te quocumque opus erit facillime et expeditissime
conferas. quod si recipiet ille se ad tempus, aderis; sin (quoniam multa accidere possunt) aliqua res cum vel
impediet vel morabitur, tu ibi eris ubi omnia scire possis. hoc mihi prorsus valde placet. [3] de reliquo, ut te
saepe per litteras hortatus sum, ita velim tibi persuadeas, te in hac causa nihil habere quod tibi timendum sit
praeter communem casum civitatis. qui etsi est gravissimus, tamen ita viximus et id aetatis iam sumus ut
omnia quae non nostra culpa nobis accidant, fortiter ferre debeamus. hic tui omnes valent summaque pietate
te desiderant et diligunt et colunt. tu cura ut valeas et te istim ne temere commoveas.
Scr. Romoe circ. m. Apr. a. 709 (45).
CICERO TORANIO.
etsi cum haec ad te scribebam, aut appropinquare exitus huius calamitosissimi belli aut iam aliquid actum et
confectum videbatur, tamen cotidie commemorabam te unum in tanto exercitu mihi fuisse adsensorem et me
tibi, solosque nos vidisse quantum esset in eo bello mali, in quo spe pacis exclusa ipsa victoria futura esset
acerbissima, quae aut interitum adlatura esset, si victus esses, aut si vicisses, servitutem. itaque ego, quem
tum fortes illi viri et sapientes, Domitii et Lentuli, timidum esse dicebant (eram plane; timebam enim ne
evenirent ea quae acciderunt), idem nunc nihil timeo et ad omnem eventum paratus sum. Cum aliquid
videbatur caveri posse, tum id neglegi dolebam; nunc vero eversis omnibus rebus, cum consilio profici nihil
possit, una ratio videtur, quicquid evenerit, ferre moderate, praesertim cum omnium rerum mors sit extremum
LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS
70Epistulae ad familiares
et mihi sim conscius me, quoad licuerit, dignitati rei p. consuluisse et hac amissa salutem retinere voluisse.
[2] haec scripsi, non ut de me ipse dicerem, sed ut tu, qui coniunctissima fuisti mecum et sententia et
voluntate, eadem cogitares. Magna enim consolatio est cum recordare, etiamsi secus acciderit, te tamen recte
vereque sensisse. atque utinam liceat aliquando aliquo rei p. statu nos frui inter nosque conferre sollicitudines
nostras, quas pertulimus tum cum timidi putabamur, quia dicebamus ea futura quae facta sunt.
[3] de tuis rebus nihil esse quod timeas praeter universae rei p. interitum tibi confirmo; de me autem sic
velim iudices, quantum ego possim, me tibi, saluti tuae liberisque tuis summo cum studio praesto semper
futurum. vale.
Scr. Romae m. Maio a. 708 (46).
CICERO DOMITIO.
non ea res me deterruit quo minus, postea quam in Italiam venisti, litteras ad te mitterem, quod tu ad me
nullas miseras, sed quia nec quid tibi pollicerer ipse egens rebus omnibus nec quid suaderem, cum mihimet
ipsi consilium desset, nec quid consolationis adferrem in tantis malis reperiebam. haec quamquam nihilo
meliora sunt nunc etiam atque etiam multo desperatiora, tamen inanis esse meas litteras quam nullas malui.
[2] ego si te intellegerem plus conatum esse suscipere rei p. causa muneris quam quantum praestare
potuisses, tamen, quibuscumque rebus possem, ad eam condicionem te vivendi, quae daretur quaeque esset,
hortarer; sed cum consili tui bene fortiterque suscepti eum tibi finem statueris quem ipsa fortuna terminum
nostrarum contentionum esse voluisset, oro obtestorque te pro vetere nostra coniunctione ac necessitudine
proque summa mea in te benevolentia et tua in me pari, te ut nobis, parenti, coniugi tuisque omnibus quibus
es fuistique semper carissimus, salvum conserves, incolumitati tuae tuorumque, qui ex te pendent, consulas,
quae didicisti quaeque ab adulescentia pulcherrime a sapientissimis viris tradita memoria et scientia
comprehendisti, iis hoc tempore utare, quos coniunctos summa benevolentia plurimisque officiis amisisti,
eorum desiderium, si non aequo animo, at forti feras. [3] ego quid possim nescio vel potius me parum posse
sentio; illud tamen tibi polliceor, me, quaecumque saluti dignitatique tuae conducere arbitrabor, tanto studio
esse facturum, quanto semper tu et studio et officio in meis rebus fuisti. hanc meam voluntatem ad matrem
tuam, optimam feminam tuique amantis simam, detuli. si quid ad me scripseris, ita faciam, ut te velle
intellexero; sin autem tu minus scripseris, ego tamen omnia quae tibi utilia esse arbitrabor summo studio
diligenterque curabo. vale.
LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS
71Epistulae ad familiares
LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS
Scr. Romae m. Oct a. 699 (55).
M. CICERO S. D. M. MARIO.
si te dolor aliqui corporis aut infirmitas valetudinis tuae tenuit quo minus ad ludos venires, fortunae magis
tribuo quam sapientiae tuae; sin haec, quae ceteri mirantur, contemnenda duxisti et, cum per valetudinem
posses, venire tamen noluisti, utrumque laetor, et sine dolore corporis te fuisse et animo valuisse, cum ea,
quae sine causa mirantur alii, neglexeris, modo ut tibi constiterit fructus oti tui; quo quidem tibi perfrui
mirifice licuit, cum esses in ista amoenitate paene solus relictus. neque tamen dubito quin tu in illo cubiculo
tuo, ex quo tibi Stabianum perforasti et patefecisti sinum, per eos dies matutina tempora lectiunculis
consumpseris, cum illi interea, qui te istic reliquerunt, spectarent communis mimos semisomni. reliquas vero
partis dici tu consumebas iis delectationibus, quas tibi ipse ad arbitrium tuum compararas; nobis autem erant
ea perpetienda, quae Sp. Maecius probavisset. [2] omnino, si quaeris, ludi apparatissimi, sed non tui
stomachi; coniecturam enim facio de meo. nam primum honoris causa in scaenam redierant ii quos ego
honoris causa de scaena decessisse arbitrabar. deliciae vero tuae, noster Aesopus, eius modi fuit ut ei desinere
per omnis homines liceret. is iurare cum coepisset, vox eum defecit in illo loco : ‘si sciens fallo.’ quid tibi ego
alia narrem? nosti enim reliquos ludos; qui ne id quidem leporis habuerunt, quod solent mediocres ludi.
apparatus enim spectatio tollebat omnem hilaritatem, quo quidem apparatu non dubito quin animo aequissimo
carueris. quid enim delectationis habent sescenti muli in ‘Clytaemestra’ aut in ‘Equo Troiano’ creterrarum tria
milia aut armatura varia peditatus et equitatus in aliqua pugna? quae popularem admirationem habuerunt,
delectationem tibi nullam attulissent. [3] quod si tu per eos dies operam dedisti Protogeni tuo, dum modo is
tibi quidvis potius quam orationes meas legerit, ne tu haud paulo plus quam quisquam nostrum delectationis
habuisti. non enim te puto Graecos aut Oscos ludos desiderasse, praesertim cum Oscos vel in senatu vestro
spectare possis, Graecos ita non ames ut ne ad villam quidem tuam via Graeca ire soleas. nam quid ego te
athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris? in quibus ipse Pompeius confitetur se et operam et
oleum perdidisse. reliquae sunt venationes binae per dies quinque, magnificae, nemo negat; sed quae potest
homini esse polito delectatio, cum aut homo imbecillus a valentissima bestia laniatur aut praeclara bestia
venabulo transverberatur? quae tamen, si videnda sunt, saepe vidisti; neque nos, qui haec spectamus,
quicquam novi vidimus. extremus elephantorum dies fuit. in quo admiratio magna vulgi atque turbae,
delectatio nulla exstitit; quin etiam misericordia quaedam consecuta est atque opinio eius modi, esse
quandam illi beluae cum genere humano societatem.
[4] his ego tamen diebus ludis scaenicis, ne forte videar tibi non modo beatus sed liber omnino fuisse, dirupi
me paene in iudicio Galli Canini, familiaris tui. quod si tam facilem populum haberem quam Aesopus habuit,
libenter me hercule artem desinerem tecumque et cum similibus nostri viverem. nam me cum antea taedebat,
cum et aetas et ambitio me hortabatur, et licebat denique, quem nolebam, non defendere, tum vero hoc
tempore vita nulla est. neque enim fructum ullum laboris exspecto et cogor non numquam homines non
optime de me meritos rogatu eorum, qui bene meriti sunt defendere. [5] itaque quaero causas omnis
aliquando vivendi arbitratu meo teque et istam rationem oti tui et laudo vehementer et probo, quodque nos
minus intervisis, hoc fero animo aequiore, quod, si Romae esses, tamen neque nos lepore tuo neque te, si qui
est in me, meo frui liceret propter molestissimas occupationes meas. quibus si me relaxaro (nam, ut plane
exsolvam, non postulo), te ipsum, qui multos annos nihil aliud commentaris, docebo profecto quid sit
humaniter vivere. tu modo istam imbecillitatem valetudinis tuae sustenta et tuere, ut facis ut nostras villas
obire et mecum simul lecticula concursare possis.
[6] haec ad te pluribus verbis scripsi quam soleo, non oti abundantia sed amoris erga te, quod me quadam
epistula subinvitaras, si memoria tenes, ut ad te aliquid eius modi scriberem, quo minus te praetermisisse
ludos paeniteret. quod si adsecutus sum, gaudeo; sin minus, hoc me tamen consolor, quod posthac ad ludos
venies nosque vises neque in epistulis relinques meis spem aliquam delectationis tuae.
LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS
72Epistulae ad familiares
Scr. Romae circ. id. m. Febr. 703 (51).
M. CICERO S. D. M. MARIO.
mandatum tuum curabo diligenter. sed homo acutus ei mandasti potissimum, cui expediret illud venire quam
plurimo. sed eo vidisti multum, quod praefinisti quo ne pluris emerem. quod si mihi permisisses, qui meus
amor in te est, confecissem cum coheredibus; nunc, quoniam tuum pretium novi, inlicitatorem potius ponam
quam illud minoris veneat. sed de ioco satis est. tuum negotium agam, sicuti debeo, diligenter.
[2] de Bursa te gaudere certo scio; sed nimis verecunde mihi gratularis ; putas enim, ut scribis, propter
hominis sordis minus me magnam illam laetitiam putare. credas mihi velim magis me iudicio hoc quam
morte inimici laetatum. primum enim iudicio malo quam gladio, deinde gloria potius amici quam calamitate
in primisque me deIectavit tantum studium bonorum in me exstitisse contra incredibilem contentionem
clarissimi et potentissimi viri; [3] postremo (vix veri simile fortasse videatur) oderam multo peius hunc
quam illum ipsum Clodium. illum enim oppugnaram, hunc defenderam ; et ille, cum omnis res p. in meo
capite discrimen esset habitura, magnum quiddam spectavit, nec sua sponte sed eorum auxilio, qui me stante
stare non poterant, hic simiolus animi causa me in quem inveberetur delegerat persuaseratque non nullis
invidis meis se in me emissarium semper fore. quam ob rem valde iubeo gaudere te. Magna res gesta est.
numquam ulli fortiores cives fuerunt quam qui ausi sunt eum contra tantas opes eius, a quo ipsi lecti iudices
erant, condemnare; quod fecissent numquam, nisi iis dolori meus fuisset dolor. [4] nos hic in multitudine et
celebritate iudiciorum et novis legibus ita distinemur ut cotidie vota faciamus ne intercaletur, ut quam
primum te videre possimus.
Scr. Romae ante K. Sept a. 708 (56).
M. CICERO S. D. M. MARIO.
persaepe mihi cogitanti de communibus miseriis, in quibus tot annos versamur et, ut video, versabimur, solet
in mentem venire illius temporis, quo proxime fuimus una; quin etiam ipsum diem memoria teneo; nam a. d.
iiii Id. Mai. Lentulo et Marcello coss., cum in Pompeianum vesperi venissem, tu mihi sollicito animo praesto
fuisti. sollicitum autem te habebat cogitatio cum offici tum etiam periculi mei. si manerem in Italia, verebare
ne officio dessem; si proficiscerer ad bellum, periculum te meum commovebat. quo tempore vidisti profecto
me quoque ita conturbatum ut non is explicarem quid esset optimum factu. pudori tamen malui famaeque
cedere quam salutis meae rationem ducere. [2] cuius me mei facti paenituit non tam propter periculum
meum quam propter vitia multa, quae ibi offendi quo veneram, primum neque magnas copias neque
bellicosas; deinde extra ducem paucosque praeterea (de principibus loquor) reliqui primum in ipso bello
rapaces, deinde in oratione ita crudeles ut ipsam victoriam horrorem; maximum autem aes alienum
amplissimorum virorum. quid quaeris? nihil boni praeter causam. quae cum vidissem, desperans victoriam
primum coepi suadere pacem cuius fueram semper auctor; deinde, cum ab ea sententia Pompeius valde
abhorreret, suadere institui ut bellum duceret. hoc interdum probabat et in ea sententia videbatur fore et
fuisset fortasse, nisi quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere. ex eo tempore vir ille summus
nullus imperator fuit. signa tirone et collecticio exercitu cum legionibus robustissimis contulit; victus
turpissime amissis etiam castris solus fugit. [3] hunc ego mihi belli finem feci nec putavi, cum integri pares
non fuissemus, fractos superiores fore; discessi ab eo bello, in quo aut in acie cadendum fuit aut in aliquas
insidias incidendum aut deveniendum in victoris manus aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam
exsilio locus aut consciscenda mors voluntaria. certe nihil fuit praeterea, si te victori nolles aut non auderes
committere. ex omnibus autem iis quae dixi incommodis nihil tolerabilius exsilio, praesertim innocenti ubi
nulla adiuncta est turpitudo; addo etiam, cum ea urbe careas in qua nihil sit quod videre possis sine dolore.
ego cum meis, si quicquam nunc cuiusquam est, etiam in meis esse malui. quae acciderunt,omnia dixi futura.
[4] veni domum, non quo optima vivendi condicio esset, sed tamen, si esset aliqua forma rei p. tamquam in
patria ut essem, si nulla, tamquam in exsilio. mortem mihi cur consciscerem causa non visa est, cur optarem
multae causae. vetus est enim, ubi non sis qui fueris, non esse cur velis vivere. sed tamen vacare culpa
magnum est solacium, praesertim cum habeam duas res quibus me sustentem, optimarum artium scientiam et
LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS
73Epistulae ad familiares
maximarum rerum gloriam; quarum altera mihi vivo numquam eripietur, altera ne mortuo quidem.
[5] haec ad te scripsi verbosius et tibi molestus fui, quod te cum mei tum rei p. cognovi amantissimum.
notum tibi omne meum consilium esse volui, ut primum scires me numquam voluisse plus quemquam posse
quam universam rem p., postea autem quam alicuius culpa tantum valeret unus ut obsisti non posset, me
voluisse pacem; amisso exercitu et eo duce, in quo spes fuerat uno, me voluisse etiam reliquis omnibus,
postquam non potuerim, mihi ipsi finem fecisse belli; nunc autem si haec civitas est, civem esse me, si non,
exsulem esse non incommodiore loco quam si Rhodum aut Mytilenas me contulissem.
[6] haec tecum coram malueram; sed quia longius fiebat, volui per litteras eadem, ut haberes quid diceres, si
quando in vituperatores meos incidisses. sunt enim qui, cum meus interitus nihil fuerit rei p. profuturus,
criminis loco putent esse quod vivam; quibus ego certo scio non videri satis multos perisse. qui si me
audissent, quamvis iniqua pace, honeste tamen viverent; armis enim inferiores, non causa fuissent.
habes epistulam verbosiorem fortasse quam velles; quod tibi ita videri putabo, nisi mihi longiorem remiseris.
ego si quae volo expediero, brevi tempore te, ut spero, videbo.
Scr. in Cumano m. intercal. post a. 708 (46).
M. CICERO S. D. M. MARIO.
A. d. xiiii K. in Cumanum veni cum Libone tuo vel nostro potius; in Pompeianum statim cogito, sed faciam
ante te certiorem. te cum semper valere cupio tum certe, dum hic sumus; vides enim quanto post una futuri
simus. qua re, si quod constitutum cum podagra habes, fac ut in alium diem differas. cura igitur ut valeas, et
me hoc biduo aut triduo exspecta.
Scr. Romae m. Apr. 0.700 (54).
CICERO CAESARI IMP. S. D.
vide quam mihi persuaserim te me esse alterum non modo in iis rebus, quae ad me ipsum, sed etiam in iis,
quae ad meos pertinent. C. Trebatium cogitaram, quocumque exirem, mecum ducere, ut eum meis omnibus
studiis, beneficus quam ornatissimum domum reducerem; sed, postea quam et Pompei commoratio diuturnior
erat quam putaram, et mea quaedam tibi non ignota dubitatio aut impedire profectionem meam videbatur aut
certe tardare (vide quid mihi sumpserim), coepi velle ea Trebatium exspectare a te, quae sperasset a me,
neque me hercule minus ei prolixe de tua voluntate promisi quam eram solitus de mea polliceri. [2] Casus
vero mirificus quidam intervenit quasi vel testis opinionis meae vel sponsor humanitatis tuae. nam cum de
hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer accuratius domi meae, litterae mihi dantur a te, quibus in
extremis scriptum erat: M. itfiuium, quem mihi commendas, vel regem Galliae faciam, vel hunc Leptae
delega, si vis. tu ad me alium mitte quem ornem. sustulimus manus et ego et Balbus. tanta fuit opportunitas,
ut illud nescio quid non fortuitum, sed divinum videretur. Mitto igitur ad te Trebatium atque ita mitto ut initio
mea sponte, post autem invitatu tuo mittendum duxerim.
[3] hunc, mi Caesar, sic velim omni tua comitate complectare, ut omnia, quae per me possis adduci ut in
meos conferre velis, in unum hunc conferas. de quo tibi homine haec spondeo non illo vetere verbo meo,
quod cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisti, sed more Romano, quo modo homines non inepti
loquuntur, probiorem hominem, meliorem virum, pudentiorem esse neminem; accedit etiam, quod familiam
ducit in iure civili singulari memoria, summa scientia. huic ego neque tribunatum neque praefecturam neque
ullius benefici certum nomen peto, benevolentiam tuam et liberalitatem peto neque impedio quo minus, si tibi
ita placuerit, etiam hisce eum ornes gloriolae insignibus; totum denique hominem tibi ita trado, ‘de manu,’ ut
aiunt, ‘in manum’ tuam istam et victoria et fide praestantem. simus enim putidiusculi, quamquam per te vix
licet; verum, ut video, licebit. cura ut valeas, et me, ut amas, ama.
LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS
74Epistulae ad familiares
Scr. ui Cumano aut Pompeiano m. Mai. a. 700 (54).
CICERO S. D. TREBATIO.
in omnibus meis epistulis, quas ad Caesarem aut ad Balbum mitto, legitima quaedam est accessio
commendationis tuae, nec ea vulgaris sed cum aliquo insigni indicio meae erga te benevolentiae. tu modo
ineptias istas et desideria urbis et urbanitatis depone et, quo consilio profectus es, id adsiduitate et virtute
consequere. hoc tibi tam ignoscemus nos amici, quam ignoverunt Medeae,
quae/ Corinthum arcem a/ltam habebant ma/tronae opulentae, o/ptimates,
quibus illa manibus gypsatissimis persuasit ne sibi vitio illae verterent, quod abesset a patria; nam
Mu/lti suam rem be/ne gessere et pu/blicam patria/ procul;< Mu/lti, qui domi ae/tatem agerent, pro/pterea sunt i/mprobati. quo in numero tu certe fuisses, nisi te extrusissemus. [2] sed plura scribemus alias. tu, qui ceteris cavere didicisti, in Britannia ne ab essedariis decipiaris caveto et (quoniam Medeam coepi agere) illud semper memento: qui i/pse sibi sapie/ns prodesse no/n quit, nequiqua/m sapit. cura ut valeas. Scr. Romae ex. m. Iun. a. 700 (54). CICERO TREBATIO. ego te commendare non desisto, sed quid proficiam ex te scire cupio. spem maximam habeo in Balbo, ad quem de te diligentissime et saepissime scribo. illud soleo mirari, non me totiens accipere tuas litteras, quotiens a Quinto mihi fratre adferantur. in Britannia nihil esse audio neque auri neque argenti. [2] id si ita est, essedum aliquod capias suadeo et ad nos quam primum recurras. sin autem sine Britannia tamen adsequi quod volumus possumus, perfice ut sis in familiaribus Caesaris. multum te in eo frater adiuvabit meus, multum Balbus, sed, mihi crede, tuus pudor et labor plurimum. imperatorem liberalissimum, aetatem opportunissimam, commendationem certe singularem, ut tibi unum timendum sit ne ipse tibi defuisse videare. Scr. Romae ex. tu. Quiut a. 700 (54). CICERO TREBATIO. scripsit ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse familiarem propter occupationes suas, sed certe fore. cui quidem ego rescripsi, quam mihi gratum esset futurum, si quam plurimum in te studi, offici, liberalitatis suae contulisset. sed ex tuis litteris cognovi praeproperam quandam festinationem tuam et simul sum admiratus cur tribunatus commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris. [2] querar cum Vacerra et Manilio; nam Cornelio nihil audeo dicere, cuius tu periculo stultus es, quoniam te ab eo sapere didicisse profiteris. quin tu urges istam occasionem et facultatem, qua melior numquam reperietur? quod scribis de illo Preciano iure consulto, ego te ei non desino commendare; scribit enim ipse mihi te sibi gratias agere debere. de eo quid sit, cura ut sciam. ego vestras Britannicas litteras exspecto. Scr. Romae ex. m. Sept a. 700 (54). CICERO TREBATIO. iam diu ignoro quid agas; nihil enim scribis; neque ego ad te bis duobus mensibus scripseram. quod cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem aut cui darem nesciebam. cupio scire quid agas et ubi sis LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS 75Epistulae ad familiares hiematurus; equidem velim cum Caesare, sed ad eum propter eius nihil sum ausus scribere; ad
Balbum tamen scripsi. [2] tu tibi desse noli; serius potius ad nos, dum plenior. quod huc properes, nihil est,
praesertim Battara mortuo. sed tibi consilium non dest. quid constitueris, cupio scire. [3] Cn. Octavius est an
Cn. Cornelius quidam, tuus familiaris, summo genere natus, terrae filius. is me quia scit tuum familiarem
esse, crebro ad cenam invitat. adhuc non potuit perducere, sed mihi tamen gratum est.
Scr. Romae ex. m. Dec. a. 700 (54).
M. CICERO S. D. TREBATIO.
legi tuas litteras ex quibus intellexi te Caesari nostro valde iure consultum videri. est quod gaudeas te in ista
loca venisse, ubi aliquid sapere viderere. quod si in Britanniam quoque profectus esses, profecto nemo in illa
tanta insula peritior te fuisset. verum tamen (rideamus licet; sum enim a te invitatus) subinvideo tibi ultro
etiam accersitum ab eo, ad quem ceteri non propter superbiam eius sed propter occupationem aspirare non
possunt. [2] sed tu in ista epistula nihil mihi scripsisti de tuis rebus, quae me hercule mihi non minori curae
sunt quam meae. valde metuo ne frigeas in hibernis. quam ob rem camino luculento utendum censeo (idem
Mucio et Manilio placebat), praesertim qui sagis non abundares. quamquam vos nunc istic satis calere audio;
quo quidem nuntio valde me hercule de te timueram. sed tu in re militari multo es cautior quam in
advocationibus, qui neque in Oceano natare volueris studiosissimus homo natandi neque spectare essedarios,
quem antea ne andabata quidem defraudare poteramus. sed iam satis iocati sumus.
[3] ego de te ad Caesarem quam diligenter scripserim, tute scis, quam saepe, ego; sed me hercule iam
intermiseram, ne viderer liberalissimi hominis meique amantissimi voluntati erga me diffidere. sed tamen iis
litteris, quas proxime dedi, putavi esse hominem commonendum. id feci; quid profecerim, facias me velim
certiorem et simul de toto statu tuo consiliisque omnibus; scire enim cupio quid agas, quid exspectes, quam
longum istum tuum discessum a nobis futurum putes. [4] sic enim tibi persuadeas velim, unum mihi esse
solacium qua re facilius possim pati te esse sine nobis, si tibi esse id emolumento sciam; sin autem id non est,
nihil duobus nobis est ‘stultius, me, qui te non Romam attraham, te, qui non huc advoles. una me hercule
nostra vel severa vel iocosa congressio pluris erit quam non modo hostes, sed etiam fratres nostri Haedui. qua
re omnibus de rebus fac ut quam primum sciam.
aut consolando aut consilio aut re iuvero.
Scr. fort. in Tusculano (?) m. Ian. a. 701 (53).
CICERO TREBATIO.
Nisi ante Roma profectus esses, nunc eam certe relinqueres; quis enim tot interregnis iure consultum
desiderat? ego omnibus, unde petitur, hoc consili dederim, ut a singulis interregibus binas advocationes
postulent. satisne tibi videor abs te ius civile didicisse? [2] sed heus tu! quid agis? ecquid fit? video enim te
iam iocari per litteras haec signa meliora sunt quam in meo Tusculano. sed quid sit scire cupio. consuli
quidem te a Caesare scribis; sed ego tibi ab illo consuli mallem. quod si aut fit aut futurum putas, perfer istam
militiam et permane; ego enim desiderium tui spe tuorum commodorum consolabor; sin autem ista sunt
inaniora, recipe te ad nos. nam aut erit hic aliquid aliquando aut, si minus, una me hercule conlocutio nostra
pluris erit quam omnes Samarobrivae. denique, si cito te rettuleris, sermo nullus erit; si diutius frustra afueris,
non modo Laberium sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco; mira enim persona induci potest
Britannici iure consulti. [3] haec ego non rideo, quamvis tu rideas, sed de re severissima tecum, ut soleo,
iocor. remoto ioco tibi hoc amicissimo animo praecipio, ut, si istic mea commendatione tuam dignitatem
obtinebis, perferas nostri desiderium, honestatem et facultates tuas augeas, sin autem ista frigebunt, recipias
te ad nos. omnia tamen quae vis et tua virtute profecto et nostro summo erga te studio consequere.
Scr. Romae in. Febr. a. 701 (53).
CICERO TREBATIO.
LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS
76Epistulae ad familiares
mirabar quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses: indicavit mihi Pansa meus Epicureum te esse
factum. O castra praeclara! quid tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobrivam misissem? iam tum mihi
non placebas, cum idem tuebare quod Zeius, familiaris meus. [2] sed quonam modo ius civile defendes, cum
omnia tua causa facias, non civium ? Ubi porro illa erit formula fiduciae: ‘VT INTER BONOS BENE AGIER
OPORTET ? quis enim est, qui facit nihil nisi sua causa? quod ius statues ‘COMMVNI DIVIDVNDO,’ quom
commune nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur? quo modo autem tibi placebit
‘IOVEM LAPIDEM IVRARE,’ cum scias Iovem iratum esse nemini posse? quid fiet porro populo Ulubrano,
si tu statueris politeu/esqai non oportere? qua re si plane a nobis deficis, moleste fero, sin Pansae adsentari
commodumst, ignosco; modo scribe aliquando ad nos quid agas et a nobis quid fieri aut curari velis.
Scr. Romae iv Non. Mart. a. 701 (53).
M. CICERO S. D. TREBATIO.
adeone me iniustum esse existimasti ut tibi irascerer, quod parum mihi constans et nimium cupidus decedendi
viderere, ob eamque causam me arbitrarere litteras ad te iam diu non misisse? mihi perturbatio animi tui,
quam primis litteris perspiciebam, molestiam attulit; neque alia ulla fuit causa intermissionis epistularum, nisi
quod ubi esses plane nesciebam. hic tu me etiam insimulas nec satisfactionem meam accipis ? audi, Testa mi:
utrum superbiorem te pecunia facit, an quod te imperator consulit? moriar ni, quae tua gloria est, puto te
malle a Caesare consuli quam inaurari. si vero utrumque est, quis te feret praeter me, qui omnia ferre
possum? [2] sed ut ad rem redeam, te istic invitum non esse vehementer gaudeo et, ut illud erat molestum,
sic hoc est iucundum. tantum metuo ne artificium tuum tibi parum prosit; nam, ut audio, istic
non ex iure manum consertum, sed magis ferro
rem repetunt,
et tu soles ad vim faciundam adhiberi, neque est quod illam exceptionem in interdicto pertimescas: ‘QVOD
TV PRIOR vi HOMINIBVS ARMATIS NON VENERIS'; scio enim te non esse procacem in lacessendo. sed
ut ego quoque te aliquid admoneam de vestris cautionibus, Treviros vites censeo. audio capitalis esse; mallem
‘aere, argento, auro’ essent. sed alias iocabimur. tu ad me de istis rebus omnibus scribas velim quam
diligentissime. D. IIII non. Mart
Scr. Romae circ. m. Quint. a. 701 (53).
CICERO TREBATIO.
Chrysippus Vettius, Cyri architecti libertus fecit ut te non immemorem putarem mei; salutem enim verbis tuis
mihi nuntiarat. valde iam lautus es qui gravere litteras ad me dare homini praesertim prope domestico. quod si
scribere oblitus es, minus multi iam te advocato causa cadent si nostri oblitus es, dabo operam ut istuc veniam
ante quam plane ex animo tuo effluo; sin aestivorum timor te debilitat, aliquid excogita, ut fecisti de
Britannia. [2] illud quidem perlibenter audivi ex eodem Chrysippo, te esse Caesari familiarem; sed me
hercule mallem, id quod erat aequius, de tuis rebus ex tuis litteris quam saepissime cognoscerem. quod certe
ita fieret, si tu maluisses benevolentiae quam litium iura perdiscere. sed haec iocati sumus et tuo more et non
nihil etiam nostro. te valde amamus nosque a te amari cum volumus tum etiam confidimus.
Scr. Romae m. Iun. a. 701 (53).
CICERO TREBATIO.
quam sint morosi qui amant, vel ex hoc intellegi potest: moleste ferebam antea te invitum istic esse; pungit
me rursus, quod scribis esse te istic libenter. neque enim mea commendatione te non delectari facile patiebar
et nunc angor quicquam tibi sine me esse iucundum. [2] sed hoc tamen malo ferre nos desiderium quam te
non ea quae spero consequi. quom vero in C. Mati, suavissimi doctissimique hominis, familiaritatem venisti,
non dici potest quam valde gaudeam. qui fac ut te quam maxime diligat. mihi crede, nihil ex ista provincia
LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS
77Epistulae ad familiares
potes quod iucundius sit deportare. cura ut valeas.
Scr. Romae ex. m. Nov. a. 700 (54).
M. CICERO S. D. TREBATIO.
in ‘Equo Troiano’ scis esse in extremo ‘sero sapiunt.’ tu tamen, mi vetule, non sero. primas illas rabiosulas sat
fatuas dedisti; deinde quod in Britannia non nimis filoqe/wron te praebuisti, plane non reprehendo. nunc vero
in hibernis iniectus mihi videris itaque te commovere non curas.
Usquequaque sapere oportet; id erit telum acerrimum.
[2] ego si foris cenitarem, Cn. Octavio, familiari tuo, non defuissem; cui tamen dixi, cum me aliquotiens
invitaret: ‘oro te, quis tu es?’ sed me hercules extra iocum homo bellus est; vellem eum tecum abduxisses.
[3] quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te
divitem futurum. id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an quo modo Stoici dicunt,
omnis esse divites qui caelo et terra frui possint, postea videbo. qui istinc veniunt, superbiam tuam accusant,
quod negent te percontantibus respondere. sed tamen est quod gaudeas; constat enim inter omnis neminem te
uno Samarobrivae iuris peritiorem esse.
Scr. Romae ex. m. Od. a. 700 (54).
CICERO TREBATIO S.
ex tuis litteris et Quinto fratri gratias egi et te aliquando conlaudare possum, quod iam videris certa aliqua in
sententia constitisse. nam primorum mensum litteris tuis vehementer commovebar, quod mihi interdum (pace
tua dixerim) levis in urbis urbanitatisque desiderio, interdum piger, interdum timidus in labore militari, saepe
autem etiam, quod a te alienissimum est, subimpudens videbare. tamquam enim syngrapham ad imperatorem
non epistulam attulisses, sic pecunia ablata domum redire properabas, nec tibi in mentem veniebat eos ipsos
qui cum syngraphis venissent Alexandream nummum adhuc nullum auferre potuisse. [2] ego si mei
commodi rationem ducerem, te mecum esse maxime vellem; non enim mediocri adficiebar vel voluptate ex
consuetudine nostra vel utilitate ex consilio atque opera tua; sed cum te ex adulescentia tua in amicitiam et
fidem meam contulisses; semper te non modo tuendum mihi sed etiam augendum atque ornandum putavi.
itaque quoad opinatus sum me in provinciam exiturum, quae ad te ultro detulerim meminisse te credo. postea
quam ea mutata ratio est, cum viderem me a Caesare honorificentissime tractari et unice diligi hominisque
liberalitatem incredibilem et singularem fidem nossem, sic ei te commendavi et tradidi, ut gravissime
diligentissimeque potui. quod ille ita et accepit et mihi saepe litteris significavit et tibi et verbis et re ostendit
mea commendatione sese valde esse commotum. hunc tu virum nactus, si me aut sapere aliquid aut velle tua
causa putas, ne dimiseris et, si quae te forte res aliquando offenderit, cum ille aut occupatione aut difficultate
tardior tibi erit visus, perferto et ultima exspectato; quae ego tibi iucunda et honesta praestabo. [3] pluribus
te hortari non debeo; tantum moneo, neque amicitiae confirmandae clarissimi ac liberalissimi viri neque
uberioris provinciae neque aetatis magis idoneum tempus, si hoc amiseris, te esse ullum umquam reperturum.
‘hoc,’ quem ad modum vos scribere soletis in vestris libris, ‘idem Q. Cornelio videbatur.’ in Britanniam te
profectum non esse gaudeo, quod et labore caruisti et ego te de rebus illis non audiam. Ubi sis hibernaturus et
qua spe aut condicione perscribas ad me velim.
Scr. in Pomptino vi Id. Apr. a. 701 (53).
CICERO TREBATIO S.
accepi a te aliquot epistulas uno tempore, quas tu diversis temporibus dederas. in quibus me cetera
delectarunt significabant enim te istam militiam iam firmo animo ferre et esse fortem virum et constantem;
quae ego paulisper in te ita desideravi non imbecillitate animi tui sed magis ut desiderio nostri te aestuare
LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS
78Epistulae ad familiares
putarem. qua re perge, ut coepisti; forti animo istam tolera militiam. multa, mihi crede, adsequere; ego enim
renovabo commendationem, sed tempore. sic habeto, non tibi maiori esse curae ut iste tuus a me discessus
quam fructuosissimus tibi sit, quam mihi. itaque quoniam vestrae cautiones infirmae sunt, . Graeculam tibi
misi cautionem chirographi mei. tu me velim de ratione Gallici belli certiorem facias; ego enim ignavissimo
cuique maximam fidem habeo.
[2] sed ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: quis solet eodem exemplo pluris dare, qui sua
manu scribit? nam quod in palimpsesto, laudo equidem parsimoniam; sed miror quid in illa chartula fuerit
quod delere malueris quam non haec scribere nisi forte tuas formulas; non enim puto te meas epistulas delere
ut reponas tuas. an hoc significas, nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi suppeditare? iam ista tua culpa
est, qui verecundiam tecum extuleris et non hic nobiscum reliqueris.
[3] ego te Balbo, cum ad vos proficiscetur, more Romano commendabo. tu si intervallum longius erit
mearum litterarum ne sis admiratus; eram enim afuturus mense Aprili. has litteras scripsi in Pomptino, cum
ad villam M. Aemili Philemonis devertissem, ex qua iam audieram fremitum clientium meorum, quos
quidem tu mihi conciliasti; nam Ulubris honoris mei causa vim maximam ranunculorum se commosse
constabat. cura ut valeas. VI id. April. de Pomptino.
[4] epistulam tuam, quam accepi ab L. Arruntio, conscidi innocentem; nihil enim habebat quod non vel in
contione recte legi posset. sed et Arruntius ita te mandasse aiebat et tu adscripseras. verum illud esto; nihil te
ad me postea scripsisse demiror, praesertim tam novis rebus.
Scr. Regiv K. Sext. u. 710 (44).
CICERO TREBATIO S.
vide quanti apud me sis; etsi iure id quidem; non enim te amore vinco. verum tamen quod praesenti tibi prope
subnegaram, non tribueram certe id absenti debere non potui. itaque ut primum Velia navigare coepi, institui
Topica Aristotelea conscribere ab ipsa urbe commonitus amantissima tui. Eum librum tibi misi Regio,
scriptum quam planissime res illa scribi potuit. sin tibi quaedam videbuntur obscuriora, cogitare debebis
nullam artem litteris sine interprete et sine aliqua exercitatione percipi posse. non longe abieris; num ius
civile vestrum ex libris cognosci potest? qui quamquam plurimi sunt, doctorem tamen usumque desiderant.
quamquam, tu, si attente leges, si saepius, per te omnia consequere ut certe intellegas; ut vero etiam ipsi tibi
loci proposita quaestione occurrant exercitatione consequere; in qua quidem nos te continebimus, si et salvi
redierimus et salva ista offenderimus. v K. Sextil. Regio.
Scr. Veliae xiii K. Sext. a. 710 (44).
CICERO TREBATIO S.
amabilior mihi Velia fuit, quod te ab ea sensi amari. sed quid ego dicam ‘te,’ quem quis non amat? rufio
medius fidius tuus ita desiderabatur ut si esset unus e nobis. sed te ego non reprehendo qui illum ad
aedificationem tuam traduxeris. quamquam enim Velia non est vilior quam Lupercal, tamen istuc malo quam
haec omnia. tu si me audies, quem soles, has paternas possessiones tenebis (nescio quid enim Velienses
verebantur) neque Haletem, nobilem amnem, relinques nec Papirianam domum deseres; quamquam illa
quidem habet lotum, a quo etiam advenae teneri solent; quem tamen si excideris, multum prospexeris.
[2] sed in primis opportunum videtur, his praesertim temporibus, habere perfugium primum eorum urbem
quibus carus sis, deinde tuam domum tuosque agros, eaque remoto, salubri, amoeno loco; idque etiam mea
interesse, mi Trebati, arbitror. sed valebis meaque negotia videbis meque dis iuvantibus ante brumam
exspectabis. [3] ego a Sex. Fadio, Niconis discipulo, librum abstuli Ni/kwnoj peri\ Polufagi/aj . O medicum
suavem meque docilem ad hanc disciplinam! sed Bassus noster me de hoc libro celavit, te quidem non
videtur. ventus increbrescit. cura ut valeas. xiii K. Sext. Velia.
LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS
79Epistulae ad familiares
Scr. in Tusculano ex. m. Iun. a. 710 (44).
CICERO TREBATIO S.
Sili causam te docui. is postea fuit apud me. Cum ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine periculo
facere posse, ‘SI BONORVM TVRPILIAE POSSESSIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO SVO
MIHI DEDIT,’ negare aiebat Servium tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is qui factionem testamenti
non habuerit; hoc idem Ofilium dicere; tecum se locutum negabat meque rogavit ut se et causam suam tibi
commendarem. nec vir melior, mi Testa, nec mihi amicior P. Silio quisquam est, te tamen excepto.
gratissimum mihi igitur feceris si ad eum ultro veneris eique pollicitus eris, sed, si me amas, quam primum.
hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
Scr. in Tusculano m. Iun. ut videtur, a. 710 (44).
CICERO TREBATIO S.
inluseras heri inter scyphos, quod dixeram controversiam esse, possetne heres, quod furtum antea factum
esset, furti recte agere. itaque etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controversia
est, notavi et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, M’.
Manilium, M. Brutum sensisse. ego tamen Scaevolae et Testae adsentior.
Scr. Romae ex. a. 692 (62) aut paulo post, ut videtur.
CICERO S. D. M. FADIO GALLO.
tantum quod ex Arpinati veneram cum mihi a te litterae redditae sunt, ab eodemque accepi Aviani litteras, in
quibus hoc inerat liberalissimum, nomina se facturum, cum venisset, qua ego vellem die. fac, quaeso, qui ego
sum esse te estne aut tui pudoris aut nostri primum rogare de die, deinde plus annua postulare? sed essent, mi
Galle, omnia facilia, si et ea mercatus esses quae ego desiderabam et ad eam summam quam volueram. ac
tamen ista ipsa, quae te emisse scribis, non solum rata mihi erunt sed etiam grata; piane enim intellego te non
modo studio sed etiam amore usum, quae te delectarint, hominem, ut ego semper iudicavi, in omni iudicio
elegantissimum, quae me digna putaris, coemisse. [2] sed velim maneat Damasippus in sententia; prorsus
enim ex istis emptionibus nullam desidero. tu autem ignarus instituti mei, quanti ego genus omnino signorum
omnium non aestimo, tanti ista quattuor aut quinque sumpsisti. Bacchas istas cum Musis Metelli comparas.
quid simile? primum ipsas ego Musas numquam tanti putassem atque id fecissem Musis omnibus
approbantibus, sed tamen erat aptum bybliothecae studiisque nostris congruens; Bacchis vero ubi est apud me
locus? at pulchellae sunt. Novi optime et saepe vidi. nominatim tibi signa mihi nota mandassem, si
probassem. ea enim signa ego emere soleo quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra
locum. Martis vero signum quo mihi pacis auctori? gaudeo nullum Saturni signum fuisse; haec enim duo
signa putarem mihi aes alienum attulisse. Mercuri mallem aliquod fuisset; felicius, puto, cum Avianio
transigere possemus. [3] quod tibi destinaras trapezophorum, si te delectat, habebis; sin autem sententiam
mutasti, ego habebo scilicet. ista quidem summa ne ego multo libentius emerim deversorium Tarracinae, ne
semper hospiti molestus sim. omnino liberti mei video esse culpam, cui plane res certas mandaram, itemque
Iuni, quem puto tibi notum esse, Aviani familiarem. Exhedria quaedam mihi nova sunt instituta in porticula
Tusculam. ea volebam tabellis ornare; etenim si quid generis istius modi me delectat, pictura delectat. sed
tamen si ista mihi sunt habenda, certiorem velim me facias ubi sint, quando arcessantur, quo genere vecturae.
si enim Damasippus in sententia non manebit, aliquem Pseudodamasippum vel cum iactura reperiemus.
[4] quod ad me de domo scribis iterum, iam id ego proficiscens mandabam meae Tulliae; ea enim ipsa hora
acceperam tuas litteras. egeram etiam cum tuo Nicia, quod is utitur, ut scis, familiariter Cassio. ut redii autem
prius quam tuas legi has proximas litteras, quaesivi de mea Tullia quid egisset. per Liciniam se egisse dicebat
(sed opinor Cassium uti non ita multum sorore); eam porro negare se audere, cum vir abesset (est enim
profectus in Hispaniam Dexius), illo et absente et insciente migrare. est mihi gratissimum tanti a te
aestimatam consuetudinem vitae victusque nostri, primum ut eam domum sumeres, ut non modo prope me
LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS
80Epistulae ad familiares
sed plane mecum habitare posses, deinde ut migrare tanto opere festines. sed ne vivam, si tibi concedo ut eius
rei tu cupidior sis quam ego sum. itaque omnia experiar; video enim quid mea intersit, quid utriusque
nostrum. si quid egero, faciam ut scias. tu et ad omnia rescribes et quando te exspectem facies me, si tibi
videtur, certiorem.
Scr. in Tusculano ci’n xiii K. Sept a. 709 (45).
M. CICERO S. D. M. FADIO GALLO.
amoris quidem tui, quoquo me verti, vestigia, vel proxime de Tigellio; sensi enim ex litteris tuis valde te
laborasse. amo igitur voluntatem. sed pauca de re. Cipius opinor, olim: ‘non omnibus dormio.’ sic ego non
omnibus, mi Galle, servio. etsi quae est haec servitus? olim cum regnare existimabamur, non tam ab ullis
quam hoc tempore observor a familiarissimis Caesaris omnibus praeter istum. id ego in lucris pono, non ferre
hominem pestilentiorem patria sua; eumque addictum iam totum puto esse Calvi [2] Licini Hipponacteo
praeconio. at vide quid suscenseat. Phameae causam receperam ipsius quidem causa; erat enim mihi sane
familiaris. is ad me venit dixitque iudicem sibi operam dare constituisse eo ipso die quo de P. Sestio in
consilium iri necesse erat. respondi nullo modo me facere posse; quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei
non defuturum. ille autem, qui sciret se nepotem bellum tibicinem habere et sat bonum unctorem, discessit a
me, ut mi videbatur, iratior. habes ‘Sardos venalis alium alio nequiorem.’ Cognosti meam causam et istius
salaconis iniquitatem. ‘Catonem’ tuum mihi mitte; cupio enim legere. me adhuc non legisse turpe utrique
nostrum est.
Scr. in Tusculano circ. ix K. Sept. a. 709 (45).
CICERO S. D. M. FADIO GALLO.
quod epistulam conscissam doles, noli laborare, salva est; domo petes, cum libebit. quod autem me mones,
valde gratum est, idque ut semper facias rogo; videris enim mihi vereri, nisi istum habuerimus, rideamus
ge/lwta sarda/nion . sed heus tu, manum de tabula! magister adest citius quam putaramus; vereor ne in
catomum Catonianos. [2] mi Galle, cave putes quicquam melius quam epistulae tuae partem ab eo loco:
‘cetera labuntur.’ secreto hoc audi, tecum habeto, ne Apellae quidem, liberto tuo, dixeris. praeter duo nos
loquitur isto modo nemo; bene malene videro, sed, quicquid est, nostrum est. urge igitur nec ‘transversum
unguem,’ quod aiunt, a stilo; is enim est dicendi opifex. atque equidem aliquantum iam etiam noctis adsumo.
Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708 (46).
CICERO S. D. GALLO.
Cum decimum iam diem graviter ex intestinis laborarem neque iis qui mea opera uti volebant me probarem
non valere, quia febrim non haberem, fligi in Tusculanum, cum quidem biduum ita ieiunus fuissem ut ne
aquam quidem gustarem. itaque confectus languore et fame magis tuum officium desideravi quam a te requiri
putavi meum. ego autem quom omnis morbos reformido tum in quo Epicurum tuum Stoici male accipiunt,
quia dicat ‘straggourika\ kai\ dusenterika\ pa/qh ‘ sibi molesta esse; quorum alterum morbum edacitatis esse
putant, alterum etiam turpioris intemperantiae. sane dusenteri/an pertimueram; sed visa est mihi vel loci
mutatio vel animi etiam relaxatio vel ipsa [2] fortasse iam senescentis morbi remissio profuisse. ac tamen ne
mirere unde hoc acciderit quo modove commiserim, lex sumptuaria quae videtur lito/thta attulisse ea mihi
fraudi fuit. nam dum volunt isti lauti terra nata, quae lege excepta sunt, in honorem adducere, fungos,
helvellas, herbas omnis ita condiunt ut nihil possit esse suavius. in eas cum incidissem in cena augurali apud
Lentulum, tanta me dia/rroia adripuit ut hodie primum videatur coepisse consistere. ita ego, qui me ostreis et
murenis facile abstinebam, a beta et a malva deceptus sum. posthac igitur erimus cautiores.
tu tamen cum audisses ab Anicio (vidit enim me nauseantem), non modo mittendi causam iustam habuisti sed
etiam visendi. ego hic cogito commorari quoad me reficiam, nam et viris et corpus amisi; sed si morbum
depulero, facile, ut spero, illa revocabo.
LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS
81Epistulae ad familiares
Scr. Romae, ut videtur, post m. Mart. a. 702 (52).
M. CICERO S. D. GALLO.
miror cur me accuses, cum tibi id facere non liceat. quod si liceret, tamen non debebas. ‘ego enim te in
consulatu observaram,’ et ais fore ut te Caesar restituat. multa tu quidem dicis, sed tibi nemo credit.
tribunatum plebei dicis te mea causa petisse. utinam semper esses tribunus! intercessorem non quaereres.
negas me audere quod sentiam dicere: quasi tibi, cum impudenter me rogares, parum fortiter responderim.
[2] haec tibi scripsi, ut isto ipso in genere, in quo aliquid posse vis, te nihil esse cognosceres. quod si
humaniter mecum questus esses, libenter tibi me et facile purgassem; non enim ingrata mihi sunt quae fecisti,
sed quae scripsisti, molesta. me autem, propter quem ceteri liberi sunt, tibi liberum non visum demiror. nam
si falsa fuerunt quae tu ad me, ut ais, ‘detulisti,’ quod tibi ego debeo? si vera> tu es optimus testis quid mihi p.
R. debeat.
Scr. Romae in. m. Sext. a. 708 (46)
M. CICERO S. D. CVRIO. .
memini cum mihi desipere videbare, quod cum istis potius viveres quam nobiscum. erat enim multo
domicilium huius urbis, cum quidem haec urbs, aptius humanitati et suavitati tuae quam tota Peloponnesus,
nedum Patrae. nunc contra et vidisse mihi multum videris, cum prope desperatis his rebus te in Graeciam
contulisti, et hoc tempore non solum sapiens, qui hinc absis, sed etiam beatus. quamquam quis, qui aliquid
sapiat, nunc esse beatus potest? [2] sed quod tu cui licebat, pedibus es consecutus ut ibi esses, ‘ubi nec
Pelopidarum’ (nosti cetera), nos idem prope modum consequimur alia ratione. Cum enim salutationi nos
dedimus amicorum, quae fit hoc etiam frequentius quam solebat, quod quasi avem albam videntur bene
sentientem civem videre, abdo me in bibliothecam. itaque opera efficio tanta quanta fortasse tu senties;
intellexi enim ex tuo sermone quodam, cum meam maestitiam et desperationem accusares domi tuae, discere
te ex meis libris animum meum desiderare. [3] sed me hercule et tum rem publicam lugebam, quae non
solum suis erga me sed etiam meis erga se beneficiis erat mihi vita mea carior, et hoc tempore, quamquam me
non ratio solum consolatur, quae plurimum debet valere, sed etiam dies, quae stultis quoque mederi solet,
tamen doleo ita rem communem esse dilapsam ut ne spes quidem melius aliquando fore relinquatur. nec vero
nunc quidem culpa in eo est in cuius potestate omnia sunt (nisi forte id ipsum esse non debuit), sed alia casu,
alia etiam nostra culpa sic acciderunt ut de praeteritis non sit querendum. reliquam spem nullam video. qua re
ad prima redeo: sapienter haec reliquisti, si consilio, feliciter. si casu.
Scr. Patris a. d. iiii K. Nov. a. 709 (45).
CVRIVS M. CICERONI SVO S.
S. V. B.; sum enim xrh/sei me\n tuus, kth/sei de\ Attici nostri. ergo fructus est tuus, mancipium illius; quod
quidem si inter senes comptionalis venale proscripserit, egerit non multum. at illa nostra praedicatio quanti
est, nos, quod simus, quod habeamus, quod homines existimemur, id omne abs te habere! qua re, Cicero mi,
persevera constanter nos conservare et Sulpici successori nos de meliore nota commenda, quo facilius tuis
praeceptis obtemperare possimus teque ad ver libentes videre et nostra refigere deportareque tuto possimus.
[2] sed, amice magne, noli hanc epistulam Attico ostendere. Sine eum errare et putare me virum bonum esse
nec solere duo parietes de eadem fidelia dealbare. ergo, patrone mi, bene vale Tironemque meum saluta
nostris verbis. data a. d. iiii K. Nov.
Scr. Romae in. m. Ian. a. 710 (44)
CICERO CVRIO S. D.
ego vero iam te nec hortor nec rogo ut domum redeas; quin hinc ipse evolare cupio et aliquo pervenire, ‘ubi
nec Pelopidarum nomen nec facta audiam.’ incredibile est quam turpiter mihi facere videar, qui his rebus
intersim. ne tu videris multo ante providisse quid impenderet, tum cum hinc profugisti. quamquam haec etiam
LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS
82Epistulae ad familiares
auditu acerba sunt, tamen audire tolerabilius est quam videre. in campo certe non fuisti, cum hora secunda
comitiis quaestoriis institutis sella Q. Maximi, quem illi consulem esse dicebant, posita esset; quo mortuo
nuntiato sella sublata est. ille autem, qui comitiis tributis esset auspicatus, centuriata habuit, consulem hora
septima renuntiavit, qui usque ad K. Ian. esset quae erant futurae mane postridie. ita Caninio consule scito
neminem prandisse. nihil tamen eo consule mali factum est; fuit enim mirifica vigilantia, qui suo toto
consulatu somnum non viderit. [2] haec tibi ridicula videntur; non enim ades. quae si videres, lacrimas non
teneres. quid, si cetera scribam? sunt enim innumerabilia generis eiusdem; quae quidem ego non ferrem, nisi
me in philosophiae portum contulissem et nisi haberem socium studiorum meorum Atticum nostrum. cuius
quoniam proprium te esse scribis mancipio et nexo, meum autem usu et fructu, contentus isto sum. id enim
est cuiusque proprium, quo quisque fruitur atque utitur. sed haec alias pluribus.
[3] Acilius, qui in Graeciam cum legionibus missus est, maximo meo beneficiost (bis enim est a me iudicio
capitis rebus salvis defensus) et est homo non ingratus meque vehementer observat. ad eum de te
diligentissime scripsi eamque epistulam cum hac epistula coniunxi. quam ille quo modo acceperit et quid tibi
pollicitus sit velim ad me scribas.
Scr. Romae ut Febr. a. 710 (44). 5
CICERO CVRIO S. D.
facile perspexi ex tuis litteris, quod semper studui, et me a te plurimi fieri et te intellegere quam mihi carus
esses. quod quoniam uterque nostrum consecutus est, reliquum est ut officiis certemus inter nos; quibus
aequo animo vel vincam te vel vincar abs te. Acilio non fuisse necesse meas dari litteras facile patior;
[2] Sulpici tibi operam intellego ex tuis litteris non multum opus fuisse propter tuas res ita contractas ut
quem ad modum scribis, ‘nec caput nec pedes.’ equidem vellem uti pedes haberent, ut aliquando redires. vides
enim exaruisse iam veterem urbanitatem, ut Pomponius noster suo iure possit dicere:
Nisi nos pauci retineamus gloriam antiquam Atticam.
ergo is tibi, nos ei succedimus. veni igitur, quaeso, ne tamen semen urbanitatis una cum re p. intereat.
Scr. Laudiceae post iii Id. Febr. a. 704 (50).
M. CICERO S. D. VOLVMINO.
quod sine praenomine familiariter, ut debebas, ad me epistulam misisti, primum addubitavi an a Volumnio
senatore esset, quocum mihi est magnus usus; deinde eu)trapeli/a litterarum fecit ut intellegerem tuas esse.
quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter possessio salinarum
mearum a te procuratore defenditur. ais enim, ut ego discesserim, omnia omnium dicta, in his etiam Sestiana,
in me conferri. quid? tu id pateris? non me defendis, non resistis? equidem sperabam ita notata me reliquisse
genera dictorum meorum, ut cognosci sua sponte possent; [2] sed quoniam tanta faex est in urbe ut nihil tam
sit a)ku/qhron quod non alicui venustum esse videatur, pugna, si me amas, nisi acuta a)mfiboli/a , nisi elegans
u(perbolh/ , nisi para/gramma bellum, nisi ridiculum para\ prosdoki/an , nisi cetera, quae sunt a me in
secundo libro ‘de oratore’ per Antoni personam disputata de ridiculis, e)/ntexna et arguta apparebunt, ut
sacramento contendas mea non esse. nam de iudiciis quod quereris, multo laboro minus. Trabantur per me
pedibus omnes rei, sit vel Selius tam eloquens ut possit probare se liberum; non laboro; urbanitatis
possessionem, amabo, quibusvis interdictis defendamus; in qua te unum metuo, contemno ceteros. derideri te
putas; nunc demum intellego te sapere. [3] sed me hercules extra iocum: valde mihi tuae litterae facetae
elegantesque visae sunt. illa quà mvis ridicula essent, sicut erant, mihi tamen risum non moverunt; cupio
enim nostrum illum amicum in tribunatu quam plurimum habere gravitatis, id cum ipsius causa est mihi, ut
scis, in amoribus tum me hercule etiam rei p.; quam quidem, quamvis in me ingrata sit, amare non desinam.
tu, mi Volumni, quoniam et instituisti et mihi vides esse gratum, scribe ad me quam saepissime de rebus
urbanis, de re p. iucundus est mihi sermo litterarum tuarum. praeterea Dolabellam, quem ego perspicio et
LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS
83Epistulae ad familiares
iudico cupidissimum esse atque amantissimum mei, cohortare et confirma et redde plane meum, non me
hercule quo quicquam desit; sed quìa valde ei cupio, non videor nimium laborare.
Scr. in Tusculano circ. med. m. Quint a. 708 (46)
M. CICERO S. D VOLVMNIO.
quod declamationibus nostris cares, damni nihil facis; quod Hirtio invideres, nisi eum amares non erat causa
invidendi, nisi forte ipsius eloquentiae magis quam quod me audiret invideres. nos enim piane, mi suavissime
Volumni, aut nihil sumus aut nobis quidem ipsis displicemus gregalibus illis, quibus te plaudente vigebamus,
ami_is, ut etiam, si quando aliquid dignum nostro nomine emisimus, ingemescamus, quod haec ‘pinnigero,
non armigero in corpore tela exerceantur,’ ut ait Philoctetes apud Accium, ‘abiecta gloria.’ [2] sed tamen
omnia mihi erunt, si tu veneris, hilariora; quamquam venis, ut ipse intellegis, in maximarum quasi concursum
occupationum. quas si, ut volumus, exceperimus, ego vero multam salutem et foro dicam et curiae vivamque
tecum multum et cum communibus nostris amatoribus. nam et Cassius tuus et Dolabella noster vel potius
uterque noster studiis iisdem tenentur et meis aequissimis utuntur auribus. opus est huc limatulo et polito tuo
iudicio et illis interioribus litteris Emeisi, quibus saepe verecundiorem me in loquendo facis. mihi enim
iudicatum est, si modo hoc Caesar aut patietur aut volet, deponere illam iam personam, in qua me saepe illi
ipsi probavi, ac me totum in litteras abdere tecumque et cum ceteris earum studiosis honestissimo otio
perfrui< tu vellem ne veritus esses ne pluribus legerem tuas litteras, si mihi, quem ad modum scribis, longiores forte misisses, ac velim posthac sic statuas, tuas mihi litteras longissimas quasque gratissimas fore. LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS 84Epistulae ad familiares LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM Scr. Romae ix K. Iun. aut paulo post a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. quod tibi discedens pollicitus sum me omnis res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data opera paravi qui sic omnia persequeretur, ut verear ne tibi nimium arguta haec sedulitas videatur; tametsi tu scio quam sis curiosus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum, quae domi gerantur, fieri certiores. tamen in hoc te deprecor ne meum hoc officium adrogantiae condemnes, quod hunc laborem alteri delegavi, non quin mihi suavissimum sit et occupato et ad litteras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam, sed ipsum volumen, quod tibi misi, facile, ut ego arbitror, me excusat. nescio quoius oti esset non modo perscribere haec sed omnino animadvertere; omnia enim sunt ibi senatus consulta, edicta, fabulae, rumores. quod exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi cum impensa mea exhibeam, fac me certiorem. [2] si quid in re p. maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quem ad modum actum sit et quae existimatio secuta quae que de eo spes sit diligenter tibi perscribemus. ut nunc est, nulla magno opere exspectatio est. nam et illi rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus caluerunt, Romam cum venissem, ne tenuissimam quidem auditionem de ea re accepi; praeterea Marcellus, quod adhuc nihil rettulit de successione provinciarum Galliarum et in K. Iun., ut mihi ipse dixit, eam distulit relationem, sane quam eos sermones expressit, qui de eo tum fuerant cum Romae nos essemus. [3] tu si Pompeium, ut volebas, offendisti, qui tibi visus sit et quam orationem habuerit tecum quamque ostenderit voluntatem (solet enim aliud sentire et loqui neque tantum valere ingenio, ut non appareat quid cupiat), fac mihi perscribas. [4] quod ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores dumtaxat, veniunt. Alius equitem perdidisse, quod, opinor, certe factum est, alius septimam legionem vapulasse, ipsum apud Bellovacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu; neque adhuc certi quicquam est, neque haec incerta tamen vulgo iactantur, sed inter paucos quos tu nosti palam secreto narrantur at Domitius, cum manus ad os apposuit. te a. d. viiii K. Iun. subrostrani (quod illorum capiti sit!) dissiparant perisse. urbe ac foro toto maximus rumor fuit te a Q. Pompeio in itinere occisum. ego qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo ut ego misererer eius esurire, non sum commotus et hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur optavi. Plancus quidem tuus Ravennae est et magno congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus est. tui politici libri omnibus vigent. . Scr. Romae m. lusi. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. certe, inquam, absolutus est (me repraesentante pronuntiatum est), et quidem omnibus ordinibus et singulis in uno quoque ordine sententiis. 'ride modo,' inquis. non me hercules; nihil umquam enim tam praeter opinionem, tam quod videretur omnibus indignum, accidit. quin ego . cum pro amicitia validissime faverem ei et me iam ad dolendum praeparassem, postquam factum est, obstipui et mihi visus sum captus esse. quid alios putas? clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plane esse quod ferri non posset. itaque relictus legi Liciniae maiore esse periculo videtur. accessit huc quod postridie eius absolutionem in theatrum Curionis Hortensius introiit, puto, ut suum gaudium gauderemus. hic tibi strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus. hoc magis animadversum est, quod intactus ab sibilo pervenerat Hortensius ad senectutem; sed tum tam bene, ut in totam vitam quoivis satis esset et paeniteret eum iam vicisse. [2] de re p. quod tibi scribam nihil habeo. Marcelli impetus resederunt non inertia sed, ut mihi videbantur, consilio. de comitiis consularibus incertissima est existimatio. ego incidi in competitorem nobilem et nobilem agentem; nam M. Octavius Cn. f. et C. Hirrus mecum petit. hoc ideo scripsi, quod scio te acriter propter Hirrum nuntium nostrorum comitiorum exspectaturum. tu tamen simul ac me designatum audieris, ut tibi LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM 85Epistulae ad familiares curae sit quod ad pantheras attinet rogo. syngrapham Sittianam tibi commendo. commentarium rerum urbanarum primum dedi L. Castrinio Paeto, secundum ei qui has litteras tibi dedit. Scr. Romae circ. iv Id. Iun. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. estne? vici et tibi saepe, quod negaras discedens curaturum tibi, litteras mitto? est, si quidem perferuntur, quas do. atque hoc eo diligentius facio quod, cum otiosus sum, piane ubi delectem otiolum meum non habeo. tu cum Romae eras, hoc mihi certum ac iucundissimum vacanti negotium erat, tecum id oti tempus consumere idque non mediocriter desidero, ut mihi non modo solus esse sed Romae te profecto solitudo videatur facta, et, qui, quae mea neglegentia est, multos saepe dies ad te, cum hic eras, non accedebam, nunc cotidie non esse te ad quem cursitem discrucior. maxime vero ut te dies noctesque quaeram competitor Hirrus curat. quo modo illum putas auguratus tuum competitorem dolere et dissimulare me certiorem quam se candidatum? de quo ut quem optas quam primum nuntium accipias, tua medius fidius magis quam mea causa cupio; nam mea, si fio, forsitan cum locupletiore referam; sed hoc usque eo suave est ut, si acciderit, tota vita risus nobis desse non possit. sed tanti sed me hercules non multum M. Octavius eorum odia quae Hirrum premunt, quae permulta sunt, sublevat. [2] quod ad Philotimi liberti officium et bona Milonis attinet, dedimus operam ut et Philotimus quam honestissime Miloni absenti eiusque necessariis satis faceret et secundum eius fidem et sedulitatem existimatio tua conservaretur. [3] illud nunc a te peto, si eris, ut spero, otiosus, aliquod ad nos, ut intellegamus nos tibi curae esse, su/ntagma conscribas. 'qui tibi istuc,' inquis, 'in mentem venit, homini non inepto?' opto aliquod ex tam multis tuis monumentis exstare quod nostrae amicitiae memoriam posteris quoque prodat. cuius modi velim, puto, quaeris. tu citius, qui omnem nosti disciplinam, quod maxime convenit excogitabis, genere tamen quod et ad nos pertineat et didaskali/an quandam, ut versetur inter manus, habeat. Scr. Romae K. Sext. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. invideo tibi; tam multa cotidie quae mirere istoc perferuntur, primum illud, absolutum Messalam, deinde eundem condemnatum, C. Marcellum cos. factum, M. Calidium ab repulsa postulatum a Galliis duobus, P. Dolabellam xv virum factum. hoc tibi non invideo, caruisse te pulcherrimo spectaculo et Lentuli cruris repulsi vultum non vidisse. at qua spe, quam certa opinione descenderat, quam ipso diffidente Dolabella! et hercules, nisi nostri acutius vidissent, paene concedente adversario superasset. [2] illud te non arbitror
miratum, Servaeum, designatum tr. pl., condemnatum; cuius locum C. Curio petiit. sane quam incutit
multis, qui eum facilitatemque eius non norunt, magnum metum; sed ut spero et volo et ut se fert ipse, bonos
et senatum malet; totus, ut nunc est, hoc scaturit. huius autem voluntatis initium et causa est quod eum non
mediocriter Caesar, qui solet infimorum hominum amicitiam sibi qualibet impensa adiungere, valde
contempsit. qua in re mihi videtur illud perquam venuste cecidisse, quod a reliquis quoque usque eo est
animadversum ut Curio, qui nihil consilio facit, ratione et insidiis usus videretur in evitandis consiliis, qui se
intenderant adversarios in eius tribunatum, Laelios et Antonios et id genus valentis dico.
[3] has ego tibi litteras eo maiore misi intervallo, quod comitiorum dilationes occupatiorem me habebant et
exspectare in dies exitum cogebant, ut confectis omnibus te facerem certiorem. ad K. Sext. usque exspectavi.
praetoriis morae quaedam inciderunt. mea porro comitia quem eventum sint habitura nescio; opinionem
quidem, quod ad Hirrum attinet, incredibilem aed. pl. comitiis nacta sunt. nam M. Coelium Vinicianum
mentio illa fatua, quam deriseramus olim, et promulgatio de dictatore subito deiecit et deiectum magno
clamore insecuta est. Inde Hirrum cuncti iam non faciendum flagitare. spero te celeriter et de nobis, quod
sperasti, et de illo, quod vix sperare ausus es, auditurum.
LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM
86Epistulae ad familiares
[4] de re p. iam novi quicquam exspectare desieramus; sed cum senatus habitus esset ad Apollinis a. d. xi K.
Sext. et referretur de stipendio Cn. Pompei, mentio facta est de legione ea, quam expensam tulit C. Caesari
Pompeius, quo numero esset, quoad pateretur eam Pompeius esse in Gallia. coactus est dicere Pompeius se
legionem abducturum, sed non statim sub mentionem et convicium obtrectatorum; inde interrogatus de
successione C. Caesaris; de qua, hoc est de provinciis, placitum est ut quam primum ad urbem reverteretur
Cn. Pompeius, ut coram eo de successione provinciarum ageretur; nam Ariminum ad exercitum Pompeius
erat iturus et statim iit. puto Idibus Sext. de ea re actum iri. profecto aut transigetur aliquid aut turpiter
interce.detur; nam in disputando coiecit illam vocem Cn. Pompeius, omnis oportere senatui dicto audientis
esse. ego tamen sic nihil exspecto quo modo Paulum, cos. designatum, primum sententiam dicentem.
[5] saepius te admoneo de syngrapha Sittiana (cupio enim te intellegere eam rem ad me valde pertinere);
item de pantheris, ut Ciburatas accersas curesque ut mi vehantur; praeterea (nuntiatur nobis et pro
certo iam habetur regem Alexandrinum mortuum), quid mihi suadeas, quo modo regnum illud se habeat, quis
procuret, diligenter mihi perscribas. K. Sext.
Scr. Romae ante Id. Sext. a. 703 (51).
CAELIVS CICERONI S.
qua tu cura sis, quod ad pacem provinciae tuae finitimarumque regionum attinet, nescio; ego quidem
vehementer animi pendeo. nam si hoc modo rem moderari possemus, ut pro viribus copiarum tuarum belli
quoque exsisteret magnitudo et quantum gloriae triumphoque opus esset adsequeremur, periculosam et
gravem illam dimicationem evitaremus, nihil tam esset optandum; nunc si Parthus movet aliquid, scio non
mediocrem fore contentionem; tuus porro exercitus vix unum saltum tueri potest. hanc autem nemo ducit
rationem, sed omnia desiderantur ab eo, tamquam nihil denegatum sit ei quo minus quam paratissimus esset,
qui publico negotio praepositus est. [2] accedit huc quod successionem futuram propter Galliarum
controversiam non video. tametsi hac de re puto te constitutum quid facturus esses habere, tamen, quo
maturius constitueres, cum hunc eventum providebam, visum est ut te facerem certiorem. Nosti enim haec
tralaticia: de Galliis constituetur; erit qui intercedat; deinde alius exsistet qui, nisi libere liceat de omnibus
provinciis decernere senatui, reliquas impediat. sic multum ac diu ludetur, atque ita diu ut plus biennium in
his tricis moretur.
[3] si quid novi de re p. quod tibi scriberem haberem, usus essem mea consuetudine, ut diligenter et quid
actum esset et quid ex eo futurum sperarem per.scriberem. sane tamquam in quodam incili iam omnia
adhaeserunt. Marcellus idem illud de provinciis urget neque adhuc frequentiam senatus efficere potuit. hoc si
praeterito anno Curio tribunus erit, eadem actio de provinciis introibit. quam facile nunc sit omnia impedire et
quam hoc Caesari, qui sua causa rem p. non curent, superet, non te fallit.
Scr. Romae ante ex. m. Febr. a. 704 (50).
CAELIVS CICERONI S.
non dubito quin perlatum ad te sit Appium a Dolabella reum factum sane quam non ea qua existimaveram
invidia; neque enim stulte Appius, qui, simul atque Dolabella accessit ad tribunal, introierat in urbem
triumphique postulationem abiecerat; quo facto rettudit sermones paratiorque visus est quam speraverat
accusator. is nunc in te maximam spem habet. scio tibi eum non esse odio; quam velis eum obligare in tua
manu est. Cum quo si simultas tibi non fuisset, liberius tibi de tota re esset; nunc si ad illam summam
veritatem legitimum ius exegeris, cavendum tibi erit ne parum simpliciter et candide posuisse inimicitias
videaris. in hanc partem porro tutum tibi erit si quid volueris gratificari; nemo enim necessitudine et amicitia
te deterritum ab officio dicet. illud mihi occurrit, quod inter postulationem et nominis delationem uxor a
Dolabella discessit. [2] quid mihi discedens mandaris memini; quid ego tibi scripserim te non arbitror
oblitum. non est iam tempus plura narrandi; unum illud monere te possum, si res tibi non displicebit, tamen
hoc tempore nihil de tua voluntate ostendas et exspectes quem ad modum exeat ex hac causa. denique
LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM
87Epistulae ad familiares
invidiosum tibi sit, si emanarit porro significatio ulla intercessit, clarius, quam deceat aut expediat, fiat. neque
ille tacere eam rem poterit, quae suae spei tam opportuna acciderit quaeque in negotio conficiendo tanto
inlustrior erit, cum praesertim is sit qui, si perniciosum sciret esse loqui de hac re, vix tamen se contineret.
[3] Pompeius dicitur valde pro Appio laborare, ut etiam putent alterum utrum de filiis ad te missurum. hic
nos omnes absolvimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta sunt. consules autem habemus summa
diligentia; adhuc s. c. nisi de feriis Latinis nullum facere potuerunt. Curioni nostro tribunatus conglaciat.
[4] sed dici non potest quo modo hic omnia iaceant. Nisi ego cum tabernariis et aquariis pugnarem, veternus
civitatem occupasset. si Parthi vos nihil calficiunt, nos [nihil] frigore frigescimus. tamen, quoquo modo
potuit, sine Parthis Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum amisit. hoc sic nuntiatum est.
[5] quod tibi supra scripsi Curionem valde frigere, iam calet; nam ferventissime concerpitur. levissime enim,
quia de intercalando non obtinuerat, transfugit ad populum et pro Caesare loqui coepit legemque viariam non
dissimilem agrariae Rulli et alumentariam, quae iubet aedilis metiri, iactavit. hoc nondum fecerat, cum
priorem partem epistulae scripsi. amabo te, si quid, quod opus fuerit Appio, facies, ponito me in gratia. de
Dolabella integrum tibi reserves suadeo. et huic rei de qua loquor et dignitati tuae aequitatisque opinioni hoc
ita facere expedit. turpe tibi erit pantheras Graecas me non habere.
Scr. Romae ex. m. Apr. aut in. Mai. a. 704 (50).
CAELIVS CICERONI S.
quam cito tu istinc decedere cupias nescio; ego quidem eo magis, quo adhuc felicius res gessisti, dum istic
eris, de belli Parthici periculo cruciabor, ne hunc risum meum metus aliqui perturbet. breviores has litteras
properanti publicanorum tabellario subito dedi; tuo liberto pluribus verbis scriptas pridie dederam. [2] res
autem novae nullae sane acciderunt, nisi haec vis tibi scribi, quae certe vis : Cornificius adulescens Orestillae
filiam sibi despondit; Paula Valeria, soror Triari, divortium sine causa, quo die vir e provincia venturus erat,
fecit nuptura est D. Bruto. nondum rettuleras. multa in hoc genere incredibilia te absente acciderunt. Servius
Ocella nemini persuasisset se moechum esse, nisi triduo bis deprensus esset. quaeres, ubi. Ubi hercules ego
minime vellem. relinquo tibi quod ab aliis quaeras; neque enim displicet mihi imperatorem singulos
percontari cum qua sit aliqui deprensus.
Scr. Romae in. m. Oct a. 703 (51).
CAELIVS CICERONI S.
etsi de re p. quae tibi scribam habeo, tamen nihil quod magis gavisurum te putem habeo quam hoc: scito C.
Sempronium Rufum, mel ac delicias tuas, calumniam maximo plausu tulisse. qua quaeris in causa. M.
Tuccium, accusatorem silum, post ludos Romanos reum lege Plotia de vi fecit hoc consilio, quod videbat, si
extraordinarius reus nemo accessisset, sibi hoc anno causam esse dicendam. Dubium porro illi non erat quid
futurum esset. nemini hoc deferre munusculum maluit quam suo accusatori; itaque sine ullo subscriptore
descendit et Tuccium reum fecit. at ego, simul atque audivi, invocatus ad subsellia rei occurro; surgo neque
verbum de re facio; totum Sempronium usque eo perago ut Vestorium quoque interponam et illam fabulam
narrem, quem ad modum tibi pro beneficio dederit, si quod iniuriis suis esset, ut Vestorius teneret.
[2] haec quoque magna nunc contentio forum tenet: M. Servilius postquam, ut coeperat, omnibus in rebus
turbarat nec quod non venderet quicquam reliquerat maximaeque nobis traditus erat invidiae, neque
Laterensis praetor postulante Pausania nobis patronis QVO EA PECVNIA PERVENISSET recipere voluit,
Q. Pilius, necessarius Attici nostri, repetundis eum postulavit. Magna ilico fama surrexit et de
damnatione ferventer loqui est coeptum. quo vento proicitur Appius minor, ut inpicet depecuniam ex bonis
patris pervenisse ad Servilium praevaricationisque causa diceret depositum HS LXXXI. admiraris amentiam
immo, si actionem stultissimasque de se, nefarias de patre confessiones audisses. [3] mittit in consilium
eosdem illos qui litis aestimarant iudices. Cum aequo numero sententiae fuissent, Laterensis leges ignorans
LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM
88Epistulae ad familiares
pronuntiavit quid singuli ordines iudicassent, et ad extremum, ut solent, ‘NON REDIGAM. Postquam
discessit et pro absoluto Servilius haberi coeptus legisque unum et centesimum caput legit, in quo ita erat:
QVOD EORVM IVDICVM MAIOR PARS IVDICARIT, ID IVS RATVMQVE ESTO, in tabulas absolutum
non rettulit, ordinum iudicia perscripsit; postulante rusus Appio cum L. Lollio transegit et se relaturum dixit.
sic nunc neque absolutus neque damnatus Servilius de repetundis saucius Pilio tradetur. nam de divinatione
Appius, cum calumniam iurasset, contendere ausus non est Pilioque cessit et ipse de pecuniis repetundis a
Serviliis est postulatus et praeterea de vi reus a quodam suo emissario, S. Tettio, factus. recte hoc par habet.
[4] quod ad rem publicam pertinet, omnino multis diebus exspectatione Galliarum actum nihil est; aliquando
tamen saepe re dilata et graviter acta et plane perspecta Cn. Pompei voluntate in eam partem ut eum decedere
post K. Martias placeret, senatus consultum, quod tibi misi, factum est auctoritatesque perscriptae.
[5] senatus consultum, auctoritates. Pr. K. Octobris in aede Apollinis scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab.
Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. pom. annalis, C. Septimius T. f.
qui., C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. an. Capito, M. Eppius M. f.
ter. quod M. Marcellus cos. v.f. de provinciis consularibus, d. e. r. l. c., uti L. Paulus, C. Marcellus coss., cum
magistratum inissent, ex K. Mart., quae in suo magistratu futurae essent, de consularibus provinciis ad
senatum referrent, neve quid prius ex K. Mart. ad senatum referrent neve quid coniunctim [de ea re referretur
a consiliis], utique eius rei causa per dies comitialis senatum haberent senatusque cons. facerent et, cum de ea
re ad senatum referretur, a consiliis, qui eorum in CCC iudicibus essent, s.f. s. adducere liceret; si quid de ea
re ad populum pl. ve lato opus esset, uti Ser. Sulpicius, AL Marcellus coss., praetores tr. q. pl., quibus eorum
videretur, ad populum pl. ve ferrent; quod si ii non tulissent, uti quicumque deinceps essent ad populum pl. ve
ferrent C.
[6] Pr. K. Octobris in aede Apollinis scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q.
f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. pom. annalis, C. Septimius T. f. qui., C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L .f. an. Capito, M. Eppius M.f. ter. quod M. Marcellus
cos. v. f. de provinciis, d. e. r. l. c., senatum existimare neminem eorum, qui potestatem habent intercedendi,
impediendi, moram adferre oportere quo minus de r. p. p. R. q. p. ad senatum referri senatique consultum fieri
possit; qui impedierit, prohibuerit, eum senatum existimare contra rem publicam fecisse. si quis huic s. c.
intercesserit, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re ad senatum p. q. t. referri. huic s. c. intercessit
C. Caelius, L. Vinicius, P. Cornelius, C. Vibius Pansa, tr. pl.
[7] item senatui placere de militibus, qui in exercitu C. Caesaris sunt, qui eorum stipendia emerita aut
causas, quibus de causis missi fieri debeant, habeant, ad hunc ordinem referri, ut eorum ratio habeatur
causaeque cognoscantur. si quis huic s. c. intercessisset, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re p. q.
t. adhunc ordinem referri. huic s. c. intercessit C. Caelius, C. Pansa, tr. pl.
[8] itemque senatui placere in Ciliciam provinciam, in VIII reliquas provincias, quas praetorii pro praetore
obtinerent, eos, qui praetores fuerunt neque in provincia cum imperio fuerunt, quos eorum ex s. c. cum
imperio in provincias pro praetore mitti oporteret, eos sortito in provincias mitti placere; si ex eo numero,
quos s. c. in provincias ire oporteret, ad numerum non essent qui in eas provincias proficiscerentur, tum,
uti quodque conlegium primum praetorum fuisset neque in provincias profecti essent, ita sorte in provincias
proficiscerentur; si ii ad numerum non essent, tum deinceps proximi cuiusque conlegii qui praetores fuissent
neque in provincias profecti essent, in sortem coicerentur, quoad is numerus effectus esset, quem ad
numerum in provincias mitti oporteret si quis huic s. c. intercessisset, auctoritas perscriberetur. huic s. c.
intercessit C. Caelius, C. Pansa, tr. pl.
[9] illa praeterea Cn. Pompei sunt animadversa, quae maxime confidentiam attulerunt hominibus, ut diceret
se ante K. Martias non posse sine iniuria de provinciis Caesaris statuere, post K. Martias se non dubitaturum.
Cum interrogaretur, si qui tum intercederent, dixit hoc nihil interesse utrum C. Caesar senatui dicto audiens
LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM
89Epistulae ad familiares
futurus non esset an pararet qui senatum decernere non pateretur. ‘quid, si,’ inquit alius, ‘et consul esse et
exercitum habere volet?’ at ille quam clementer: ‘quid, si filius meus fustem mihi impingere volet?’ his
vocibus, ut existimarent homines Pompeio cum Caesare esse negotium, effecit. itaque iam, ut video, alteram
utram ad condicionem descendere vult Caesar, ut aut maneat neque hoc anno sua ratio habeatur aut, si
designari poterit, decedat. [10] Curio se contra eum totum parat. quid adsequi possit nescio ; illud video,
bene sentientem, etsi nihil effecerit, cadere non posse. me tractat liberaliter Curio et mihi suo munere
negotium imposuit ; nam si mihi non dedisset eas, quae ad ludos ei advectae erant Africanae, potuit
supersederi ; nunc quoniam dari necesse est, velim tibi curae sit, quod a te semper petii, ut aliquid istinc
bestiarum habeamus ; Sittianamque syngrapham tibi commendo. libertum Philonem istoc misi et Diogenem
Graecum, quibus mandata et litteras ad te dedi. Eos tibi et rem, de qua misi, velim curae habeas ; nam quam
vehementer ad me pertineat, in iis quas tibi illi reddent litteris perscripsi.
Scr. Romae iv Non. Sept. a. 703 (51).
CAELIVS CICERONI S.
‘sic tu,’ inquis, ‘ Hirrum tractasti?’ immo, si scias quam facile, quam ne contentionis quidem minimae fuerit,
pudeat te ausum illum umquam esse incedere tamquam tuum competitorem. post repulsam vero risus facit ;
civem bonum ludit et contra Caesarem sententias dicit, exspectationem corripit, Curionem prorsus Curionem
non mediocriter obiurgatus ac repulsa se mutavit. praeterea, qui numquam in foro apparuerit, non multum in
iudiciis versatus sit, agit causas liberalis, sed raro post meridiem. [2] de provinciis quod tibi scripseram
Idibus Sext. actum iri, interpellat iudicium Marcelli, consulis designati. in Kal. res reiecta est ; ne frequentiam
quidem efficere potuerant. has litteras a. d. iiii Non. Septembris dedi, cum ad eam diem ne profligatum
quidem quicquam erat. ut video, causa haec integra in proximum annum transferetur et, quantum divino,
relinquendus tibi erit qui provinciam obtineat ; nam non expeditur successio, quoniam Galliae, quae habent
intercessorem, in eandem condicionem quam ceterae provinciae vocantur. hoc mihi non est dubium ; quo tibi
magis scripsi ut ad hunc eventum te parares.
[3] fere litteris omnibus tibi de pantheris scripsi. turpe tibi erit Patiscum Curioni decem pantheras misisse, te
non multis partibus pluris ; quas ipsas Curio mihi et alias Africanas decem donavit, ne putes illum tantum
praedia rustica dare scire. tu si modo memoria tenueris et Ciburatas arcessieris itemque in Pamphyliam
litteras miseris (nam ibi pluris capi aiunt), quod voles efficies. hoc vehementius laboro nunc, quod seorsus a
conlega puto mihi omnia paranda. amabo te, impera tibi hoc. curare soles libenter, ut ego maiorem partem
nihil curare. in hoc negotio nulla tua nisi loquendi cura est, hoc est imperandi et mandandi ; nam simul atque
erunt captae, qui alant eas et deportent habes eos, quos ad Sittianam syngrapham misi. puto etiam, si ullam
spem mihi litteris ostenderis, me isto missurum alios.
[4] M. Feridium, eq. R., amici mei filium, bonum et strenuum adulescentem, qui ad suum negotium istoc
venit, tibi commendo et te rogo ut eum in tuorum numero habeas. agros, quos fructuarios habent civitates,
vult tuo beneficio, quod tibi facile et honestum factu est, immunis esse. gratos et bonos viros tibi obligaris.
[5] nolo te putare Favonium a columnariis praeteritum ; optimus quisque eum non fecit. Pompeius tuus
aperte Caesarem et provinciam tenere cum exercitu et consul ; ipse tamen hanc sententiam dixit, nullum hoc
tempore senatus consultum faciendum, Scipio hanc, ut K. Martiis de provinciis Galliis neu quid coniunctim
referretur. contristavit haec sententia Balbum Cornelium, et scio eum questum esse cum Scipione. Calidius in
defensione sua fuit disertissimus, in accusatione satis frigidus.
Scr. Romae xiiii K. Dec. a. 703 (51).
CAELIVS CICERONI S.
sane quam litteris C. Cassi et Deiotari sumus commoti ; nam Cassius cis Euphraten copias Parthorum esse
scripsit, Deiotarus profectas per Commagenen in provinciam nostram. ego quidem praecipuum metum, quod
LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM
90Epistulae ad familiares
ad te attinebat, habui, qui scirem quam paratus ab exercitu esses, ne quod hic tumultus dignitati tuae
periculum adferret ; nam de vita, si paratior ab exercitu esses, timuissem ; nunc haec exiguitas copiarum
recessum, non dimicationem mihi tuam praesagiebat. hoc quo modo acciperent homines, quam probabilis
necessitas futura esset, vereor etiam nunc neque prius desinam formidare, quam tetigisse te Italiam audiero.
[2] sed de Parthorum transitu nuntii varios sermones excitarunt ; alius enim Pompeium mittendum, alius ab
urbe Pompeium non removendum, alius Caesarem cum suo exercitu, alius consules, nemo tamen ex senatus
consulto privatos. consules autem, quia verentur ne illud senatus consultum fiat ut paludati exeant, et
contumeliose praeter eos ad alium res transferatur, omnino senatum haberi nolunt, usque eo ut parum
diligentes in re publica videantur ; sed honeste, sive neglegentia sive inertia est sive ille quem proposui
metus, latet sub hac temperantiae existimatione nolle provinciam.
A te litterae non venerunt et, nisi Deiotari subsecutae essent, in eam opinionem Cassius veniebat, quae
diripuisset ipse ut viderentur ab hoste vastata, finxisse bellum et Arabas in provinciam immisisse eosque
Parthos esse senatui renuntiasse. qua re tibi suadeo, quicumque est istic status rerum, diligenter et caute
perscribas, ne aut velificatus aliquoi dicaris aut aliquid quod referret scire reticuisse. [3] nunc exitus est anni
; nam ego has litteras a. d. xiiii K. Decembris scripsi. plane nihil video ante K. Ianuarias agi posse. Nosti
Marcellum, quam tardus et parum efficax sit, itemque Servius quam cunctator. cuius modi putas hos esse aut
quam id quod nolint conficere posse, qui quae cupiunt tamen ita frigide agunt ut nolle existimentur? novis
magistratibus autem, si Parthicum bellum erit, haec causa primos menses occupabit ; sin aut sit aut non erit
istic bellum aut tantum erit ut vos aut successores parvis additis copiis sustinere possint, Curionem video se
dupliciter iactaturum, primum ut aliquid Caesari adimat, inde ut aliquid Pompeio tribuat, quodvis quamlibet
tenue munusculum. Paulus porro non humane de provincia loquitur. huius cupiditati occursurus est Furnius
noster ; pluris suspicari non possum. [4] haec novi ; alia quae possunt accidere non cerno. multa tempus
adferre et praeparata mutare scio ; sed intra finis hos quaecumque acciderint vertentur. illud addo ad actiones
C. Curionis, de agro Campano ; de quo negant Caesarem laborare, sed Pompeium valde nolle, ne vacuus
advenienti Caesari pateat. quod ad tuum decessum attinet, illud tibi non possum polliceri, me curaturum ut
tibi succedatur ; illud certe praestabo ne amplius prorogetur. tui consili est, si tempus, si senatus coget, si
honeste a nobis recusari non poterit, velisne perseverare ; mei offici est meminisse qua obtestatione discedens
mihi ne paterer fieri mandaris.
Scr. Romae ex. m. Apr. aut in. Mai. a. 704 (50).
CAELIVS CICERONI S.
non diu sed acriter nos tuae supplicationes torserunt ; incideramus enim in difficilem nodum. nam Curio tui
cupidissimus, quoi omnibus rationibus comitiales dies eripiebantur, negabat se ullo modo pati posse decerni
supplicationes, ne quod furore Pauli adeptus esset boni sua culpa videretur amisisse et praevaricator causae
publicae existimaretur. itaque ad pactionem descendimus, et confirmarunt consules se his supplicationibus in
hunc annum non usuros. plane quod utrasque consulibus gratias agas est, Paulo magis certe ; nam Marcellus
sic respondit ei, spem in istis supplicationibus non habere, Paulus, se omnino in hunc annum non edicturum.
[2] renuntiatum nobis erat Hirrum diutius dicturum. prendimus eum ; non modo non fecit sed, cum de hostiis
ageretur et posset rem impedire si ut resciit, excanduit et me causam inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si
mihi in pecunia minus satis fecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer. postea non destitit
accersere Polam Servium accusatorem, mire cum Domitio consilia. [3] quibus cum parum procederet ut ulla
lege mihi ponerent accusatorem, compellari ea lege me voluerunt qua dicere non poterant ; insolentissimi
homines summis Circensibus ludis meis postulandum me lege Scantinia curarunt. vix hoc erat Pola elocutus,
cum ego Appium censorem eadem lege postulavi. quod melius caderet nihil vidi ; nam sic est a populo et non
infimo quoque approbatum, ut maiorem Appio dolorem fama quam postulatio attulerit. praeterea coepi
sacellum, in domo quod est, ab eo petere.
[4] conturbat me mora servi huius qui tibi litteras attulit ; nam acceptis prioribus litteris amplius dies
quadraginta mansit. quid tibi scribam nescio. scis Domitio comitiorum diem timori esse. te exspecto valde et
LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM
91Epistulae ad familiares
quam primum videre cupio. A te peto ut meas iniurias proinde doleas, ut me existimas et dolere et ulcisci tuas
solere.
Scr. Romae ex. m. Mai. aut in. Iun. a. 704 (50).
CAELIVS CICERONI S.
gratulor tibi adfinitate viri medius fidius optimi ; nam hoc ego de illo existimo. cetera porro, quibus adhuc ille
sibi parum utilis fuit, et aetate iam sunt decussa, et consuetudine atque auctoritate tua, pudore Tulliae, si qua
restabunt, confido celeriter sublatum in ; non est enim pugnax in vitiis neque hebes ad id quod melius sit
intellegendum. deinde, quod maximum est, ego illum valde amo.
[2] voles, Cicero, Curionem nostrum lautum intercessionis de provinciis exitum habuisse ; nam cum de
intercessione referretur, quae relatio fiebat ex senatus consulto, primaque M. Marcelli sententia pronuntiata
esset, qui agendum cum tribunis pl. censebat, frequens senatus in alia omnia iit. stomacho est scilicet
Pompeius Magnus nunc ita languenti, ut vix id quod sibi placeat reperiat. transierant illuc, rationem eius
habendam qui neque exercitum neque provincias traderet. quem ad modum hoc Pompeius laturus sit, cum
cognoscam ; quidnam rei publicae futurum sit, si aut non curet, vos senes divites videritis. Q. Hortensius,
cum has litteras scripsi, animam agebat.
Scr. Romae circ. viii K. Oct a. 704 (50).
CAELIVS CICERONI S.
tanti non fuit Arsacen capere et Seleuceam expugnare, ut earum rerum quae hic gestae sunt spectaculo careres
; numquam tibi oculi doluissent, si in repulsa Domiti vultum vidisses. Magna illa comitia fuerunt, et plane
studia ex partium sensu apparuerunt ; perpauci necessitudinem secuti officium praestiterunt. itaque mihi est
Domitius inimicissimus ut ne familiarem quidem suum quemquam tam oderit quam me, atque eo magis quod
per iniuriam sibi putat ereptum auguratum, quoius ego auctor fuerim. nunc furit tam gavisos homines suum
dolorem unumque move studiosiorem Antoni ; nam Cn. Saturninum adulescentem ipse Cn. Domitius reum
fecit sane quam superiore a vita invidiosum ; quod iudicium nunc in exspectatione est, etiam in bona spe post
Sex. Peducaei absolutionem.
[2] de summa re publica saepe tibi scripsi me annum pacem non videre et, quo propius ea contentio
quam fieri necesse est accedit, eo clarius id periculum apparet. propositum hoc est, de quo qui rerum
potiuntur sunt dimicaturi, quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem consulem aliter fieri nisi
exercitum et provincias tradiderit, Caesari autem persuasum est se salvum esse non posse si ab exercitu
recesserit ; fert illam tamen condicionem, ut ambo exercitus tradant. sic illi amores et invidiosa coniunctio
non ad occultam recidit obtrectationem, sed ad bellum se erupit ; neque mearum rerum quid consili capiam
reperio ; quod non dubito quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura. nam mihi cum hominibus his et
gratia et necessitudinem cum causam illam unde homines odi. [3] illud te non arbitror fugere quin homines
in dissensione domestica debeant, quam diu civiliter sine armis certetur, honestiorem sequi partem, ubi ad
bellum et castra ventum sit, firmiorem et id melius statuere quod tutius sit. in hac discordia video Cn.
Pompeium senatum quique res iudicant secum habiturum, ad Caesarem omnis qui cum timore aut mala spe
vivant accessuros ; exercitum conferendum non esse. omnino satis spati est ad considerandas utriusque copias
et eligendam partem. [4] prope oblitus sum quod maxime fuit scribendum. scis Appium censorem hic
ostenta facere, de signis et tabulis, de agri modo, de acre alieno acerrime agere? persuasum est ei censuram
lomentum aut nitrum esse. errare mihi videtur ; nam sordis eluere vult, venas sibi omnis et viscera aperit.
curre, per deos atque homines! et quam primum haec risum veni, legis Scantiniae iudicium apud Drusum
fieri, Appium de tabulis et signis agere ; crede mihi, est monerandum. Curio noster sapienter id, quod remisit
de stipendio Pompei, fecisse existimatur. ad summam, quaeris quid putem futurum. si alter uter eorum ad
Parthicum bellum non eat, video magnas impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit ; uterque et
animo et copiis est paratus. si sine summo periculo fieri posset, magnum et iucundum tibi Fortuna
LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM
92Epistulae ad familiares
spectaculum parabat.
Scr. circ. vii Id. Mart. a. 705 (49).
CAELIV5 CICERONI S.
Ecquando tu hominem ineptiorem quam tuum Cn. Pompeium vidisti, qui tantas turbas, qui tam nugax esset,
commorit? ecquem autem Caesare nostro acriorem in rebus gerendis, eodem in victoria temperatiorem aut
legisti aut audisti? quid est? num tibi nostri milites, qui durissimis et frigidissimis locis, taeterrima hieme
bellum ambulando confecerunt, malis orbiculatis esse pasti videntur? ‘quid iam?’ inquis. gloriose omnia. si
scias quam sollicitus sim, tum hanc meam gloriam quae ad me nihil pertinet derideas ; quae tibi exponere nisi
coram non possum, idque celeriter fore spero ; nam me, cum expulisset ex Italia Pompeium, constituit ad
urbem vocare, id quod iam existimo confectum, nisi si maluit Pompeius Brundisi circumsederi. [2] peream,
si minima causa est properandi isto mihi, quod te videre et omnia intima conferre discupio, habeo autem
quam multa. Hui vereor, quod solet fieri, ne cum te videro omnia obliviscar. sed tamen quod ob scelus iter
mihi necessarium retro ad Alpis versus incidit? ideo quod Intimilii in armis sunt, neque de magna causa.
Bellienus, verna Demetri, qui ibi cum praesidio erat, Domitium quendam, nobilem illi, Caesaris hospitem, a
contraria factione nummis acceptis comprendit et strangulavit ; civitas ad arma iit ; eo num cohortibus mihi
per nivis eundum est. ‘usque quaque,’ inquis, ‘se Domitii male dant.’ vellem quidem Venere prognatus tantum
animi habuisset in vestro Domitio quantum Psecade natus in hoc habuit. Ciceroni f. s. d.
Scr. Intimili xvi K. Mai. a. 705 (49).
CAELIVS CICERONI S.
exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti neque id quid esset perscripsisti neque
non tamen quale esset quod cogitares aperuisti, has ad te ilico litteras scripsi. per fortunas tuas, Cicero, per
liberos te oro et obsecro ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas ; nam deos hominesque
amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse neque temere monuisse sed, postquam Caesarem
convenerim sententiamque eius qualis futura esset parta victoria cognorim, te certiorem fecisse. si existimas
eandem rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus ferendis, erras ; nihil nisi atrox et
saevum cogitat atque etiam loquitur ; iratus senatui exiit his intercessionibus plane incitatus est ; non me
hercules erit deprecationi locus. [2] qua re, si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae
sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus, gener tuus, valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare,
ut eam causam in quoius victoria salus nostra est odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem
contra salutem tuam habeamus−−denique illud cogita, quod offensae fuerit in ista cunctatione te subisse ;
nunc te contra victorem Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eos fugatos accedere, quos
resistentis sequi nolueris, summae stultitiae est. vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum
diligenter quid optimum sit eligas. [3] quod si totum tibi persuadere non possum, saltem, dum quid de
Hispaniis agamus scitur, exspecta ; quas tibi nuntio adventu Caesaris fore nostras. quam isti spem habeant
amissis Hispaniis nescio ; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere non medius fidius reperio.
[4] hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac, simul atque ‘have’ mihi dixit, statim quid de
te audisset exposuit. negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad
remanendum commoveri posses. me secum in Hispaniam ducit ; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad
urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te
retinuissem. [5] etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus evertas, ne te ciens
prudensque eo demittas unde exitum vides nullum esse. quod si te aut voces optimatium commovent aut non
nullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a
bello, dum haec decernuntur ; quae iam erunt confecta. id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et
Caesarem non offendes.
Scr. Romae vel ex. m. Ian. vel m. Febr. a. 706 (48).
CAELIVS CICERONI S.
LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM
93Epistulae ad familiares
ergo me potius in Hispania fuisse tum quam Formiis, quom tu profectus es ad Pompeium! quod utinam taut
Appius Claudius in ista parte C. Curio, quoius amicitia me paulatim in hanc perditam causam imposuit ; nam
mihi sentio bonam mentem iracundia et amore ablatam. tu: tu porro, cum ad te proficiscens Ariminum noctu
venissem, dum mihi pacis mandata das ad Caesarem et mirificum civem agis, amici officium neglexisti neque
mi consuluisti. [2] neque haec dico quod diffidam huic causae, sed, crede mihi, perire satius est quam hos
videre. quod si timor vestrae crudelitatis non esset, eiecti iam pridem hinc essemus ; nam hic nunc praeter
faeneratores paucos nec homo nec ordo quisquam est nisi Pompeianus. equidem iam to effeci ut maxime
plebs et, qui antea noster fuit, populus vester esset. ‘cur hoc?’ inquis. immo reliqua exspectate ; vos invitos
vincere coegero. Arruntanum me Catonem ; vos dormitis nec haec adhuc mihi videmini intellegere, qua nos
pateamus et qua simus imbecilli. atque hoc nullius praemi spe faciam sed, quod apud me plurimum solet
valere, doloris atque indignitatis causa. quid istic facitis? proelium exspectatis, quod firmissimum haec?
vestras copias non novi ; nostri valde depugnare et facile algere et esurire consuerunt.
LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM
94Epistulae ad familiares
LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS
Scr. Romae ex. a. 707 (47) aut in. a. 708 (46).
CICERO M. VARRONI S.
ex iis litteris, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses cognovi; quando autem te visuri
essemus, nihil sane ex isdem litteris potui suspicari; in spem tamen venio appropinquare tuum adventum; qui
mihi utinam solacio sit! etsi tot tantisque rebus urgemur, ut nullam adlevationem quisquam non stultissimus
sperare debeat; sed tamen aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare. [2] scito enim me, postea quam
in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum
usum dimiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me subpudebat; videbar enim mihi, cum me in res
turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. ignoscunt mihi,
revocant in consuetudinem pristinam teque, quod in eo permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse.
quam ob rem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si te viderim, et ea, quae premant, et ea, quae
impendeant, me facile laturum. quam ob rem sive in Tusculano sive in Cumano ad te placebit sive, quod
minime velim, Romae dum modo simul simus, perficiam profecto ut id utrique nostrum commodissimum
esse diiudicetur.
Scr. Romae paulo post xii K. Mai. a. 708 (46).
CICERO VARRONI
Caninius tuus et idem noster cum ad me pervesperi venisset et se postridie mane ad te iturum esse dixisset,
dixi ei me daturum litterarum aliquid; mane ut peteret rogavi. conscripsi epistulam noctu; nec ille ad me
rediit; oblitum credidi. ac tamen eam ipsam tibi epistulam misissem per meos, nisi audissem ex eodem
postridie te mane e Tusculano exiturum. at tibi repente paucis post diebus, cum minime exspectarem, venit ad
me Caninius mane; proficisci ad te statim dixit. etsi erat e(/wloj illa epistula, praesertim tantis postea novis
rebus adlatis, tamen perire lucubrationem meam nolui et eam ipsam Caninio dedi; sed cum eo ut cum homine
docto et amantissimo tui locutus ea sum, quae pertulisse illum ad te existimo. [2] tibi autem idem consili do
quod mihimet ipsi, ut vitemus oculos hominum, si linguas minus facile possimus; qui enim victoria se
efferunt, quasi victos nos intuentur, qui autem victos nostros moleste ferunt, nos dolent vivere. quaeres
fortasse cur, cum haec in urbe sint, non absim quem ad modum tu. tu enim ipse, qui et me et alios prudentia
vincis, omnia, credo, vidisti, nihil te omnino fefellit. quis est tam Lynceus qui in tantis tenebris nihil offendat,
nusquam incurrat? [3] ac mihi quidem iam pridem venit in mentem bellum esse aliquo exire, ut ea, quae
agebantur hic quaeque dicebantur, nec viderem nec audirem. sed calumniabar ipse; putabam, qui obviam mihi
venisset, ut cuique commodum esset, suspicaturum aut dicturum, etiam si non suspicaretur: ‘hic aut metuit et
ea re fugit aut aliquid cogitat et hà bet navem paratam.’ denique, levissime qui suspicaretur et qui fortasse
me optime novisset, putaret me idcirco discedere, quod quosdam homines oculi mei ferre non possent. haec
ego suspicans adhuc Romae maneo, et tamen lelhqo/twj consuetudo diurna callum iam obduxit stomacho
meo. habes rationem mei consili. [4] tibi igitur hoc censeo, latendum tantisper ibidem, dum effervescit haec
gratulatio et simul dum audiamus quem ad modum negotium confectum sit; confectum enim esse existimo.
Magni autem intererit qui fuerit victoris animus, qui exitus rerum; quamquam quo me coniectura ducat habeo,
sed exspecto tamen. [5] te vero nolo, nisi ipse rumor iam raucus erit factus, ad Baias venire; erit enim nobis
honestius, etiam cum hinc discesserimus, videri venisse in illa loca ploratum potius quam natatum. sed haec
tu melius; modo nobis stet illud, una vivere in studiis nostris, a quibus antea delectationem modo petebamus,
nunc vero etiam salutem; non deesse, si quis adbibere volet, non modo ut architectos verum etiam ut fabros
ad aedificandam rem publicam et potius libenter accurrere; si nemo utetur opera, tamen et scribere et legere
politei/aj et, si minus in curia atque in foro, at in litteris et libris, ut doctissimi veteres fecerunt, gnavare rem
p. et de moribus ac legibus quaerere. mihi haec videntur; tu quid sis acturus et quid tibi placeat pergratum erit
si ad me scripseris.
LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS
95Epistulae ad familiares
Scr. Romae paulo ante ep. 2.
CICERO VARRONI
etsi quid scriberem non habebam, tamen Caninio. ad te eunti non potui nihil dare. quid ergo potissimum
scribam? quod velle te puto, cito me ad te esse venturum; etsi vide, quaeso, satisne rectum sit nos hoc tanto
incendio civitatis in istis locis esse ; dabimus sermonem iis, qui nesciunt nobis, quocumque in loco simus,
eundem cultum, eundem victum esse. ‘quid refert? tamen in sermonem incidemus. valde id, credo,
laborandum est ne, cum omnes in omni genere et scelerum et flagitiorum volutentur, nostra nobiscum aut
inter nos cessatio vituperetur. ego vero neglecta barbarorum inscitia persequar; quamvis enim sint haec
misera, quae sunt miserrima, tamen artes nostrae nescio quo modo nunc uberiores fructus ferre videntur quam
olim ferebant, sive quia nulla nunc in re alia adquiescimus, sive quod gravitas morbi facit ut medicinae
egeamus, eaque nunc appareat, cuius vim non sentiebamus cum valebamus. sed quid ego nunc haec ad te,
cuius domi nascuntur glau=k’ ei)j )Aqh/naj ? nihil scilicet nisi ut rescriberes aliquid, me exspectares. sic igitur
facies.
Scr. in Tusculano inter viii et iv Id. Iun. a. 708 (46).
CICERO VARRONI
Peri\ dunatw=n me scito kata\ Dio/dwron kri/nein . quapropter si venturus es, scito necesse esse te venire ; sin
autem non es, a)duna/twn est te venire. nunc vide utra te kri/sij magis delectet, Chrysippi an haec, quam
noster Diodotus non concoquebat. sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus, loquemur ; hoc etiam kata\
Xru/sippon dunato\n ? est. de mihi gratum est ; nam id etiam Attico mandaram. tu si minus ad nos,
accurremus ad te ; si hortum in bybliotheca habes, deerit nihil.
Scr. Romae in. m. Iun. a. 708 (46).
CICERO VARRONI
mihi vero ad Nonas bene maturum videtur fore, neque solum propter rei p. sed etiam propter anni tempus ;
qua re istum diem probo, itaque eundem ipse sequar. [2] consili nostri, ne si eos quidem, qui id secuti non
sunt, non paeniteret, nobis paenitendum putarem ; secuti enim sumus non spem sed officium, reliquimus
autem non officium sed desperationem. ita verecundiores fuimus quam qui se domo non commoverunt,
saniores quam qui amissis opibus. domum non reverterunt. sed nihil minus fero quam severitatem otiosorum
et, quoquo modo se res habet, magis illos vereor, qui in bello occiderunt, quam hos curo, quibus non satis
facimus, quia vivimus. [3] mihi si spatium fuerit in Tusculanum ante Nonas veniendi, istic te videbo ; si
minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem faciam, ut lavatio parata sit
Scr. Romae inter xii et vii K. Quint a. 708 (46).
CICERO VARRONI
Caninius noster me tuis verbis admonuit, ut scriberem ad te, si quid esset quod putarem te scire oportere. est
igitur adventus Caesaris scilicet in exspectatione, neque tu id ignoras. sed tamen, cum ille scripsisset, ut
opinor, se in Alsiense venturum, scripserunt ad eum sui ne id faceret ; multos ei molestos fore ipsumque
multis ; Ostiae videri commodius eum exire posse. id ego non intellegebam quid interesset ; sed tamen
Hirtius mihi dixit et se ad eum et Balbum et Oppium scripsisse ut ita faceret, homines, ut cognovi, amantis
tui. [2] hoc ego idcirco nosse te volui, ut scires hospitium tibi ubi parares, vel potius ut utrubique (quid enim
ille facturus sit incertum est), et simul ostentavi tibi me istis esse familiarem et consiliis eorum interesse.
quod ego cur nolim nihil video ; non enim est idem ferre, si quid ferendum est, et probare, si quid non
probandum est. etsi quid non probem equidem iam nescio, praeter initia rerum ; nam haec in voluntate
fuerunt. vidi enim (nam tu aberas) nostros amicos cupere bellum, hunc autem non tam cupere quam non
timere (ergo haec consili fuerunt, reliqua necessaria>, vincere autem aut hos aut illos necesse esse. [3] scio te
semper mecum in luctu fuisse, cum videremus quom illud ingens malum, alterius utrius exercitus et ducum
LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS
96Epistulae ad familiares
interitum, tum vero extremum malorum omnium esse civilis belli victoriam ; quam quidem ego etiam illorum
timebam, ad quos veneramus ; crudeliter enim otiosissimi minabantur, eratque iis et tua invisa voluntas et
mea oratio ; nunc vero, si essent nostri potiti, valde intemperantes fuissent, erant enim nobis perirati ; quasi
quicquam de nostra salute decrevissemus, quod non idem illis censuissemus, aut quasi utilius rei p. fuerit eos
etiam ad bestiarum auxilium confugere quam vel emori vel cum spe, [4] si non optima, at aliqua tamen
vivere. at in perturbata re p. vivimus. quis negat? sed hoc viderint ii, qui nulla sibi subsidia ad omnis vitae
status paraverunt ; huc enim ut venirem, superior longius quam volui fluxit oratio. Cum enim te semper
magnum hominem duxi, tum quod his tempestatibus es prope solus in portu fructusque doctrinae percipis eos
qui maximi sunt, ut ea consideres eaque tractes, quorum et usus et delectatio est omnibus istorum et actis et
voluptatibus anteponenda. equidem hos tuos Tusculanensis dies instar esse vitae puto libenterque omnibus
omnis opes concesserim, ut mihi liceat vi nulla interpellante isto modo vivere ; [5] quod nos quoque
imitamur, ut possumus, et in nostris studiis libentissime conquiescimus. quis enim hoc non dederit nobis ut,
cum opera nostra patria sive non possit uti sive nolit, ad eam vitam revertamur, quam multi docti homines
fortasse non recte, sed tamen multi etiam rei p. praeponendam putaverunt? quae igitur studia magnorum
hominum sententia vacationem habent quandam publici muneris, iis concedente re p. cur non abutamur?
[6] sed plus facio quam Caninius mandavit, iure enim, si quid ego scirem, rogarat, quod tu nescires, ego tibi
ea narro, quae tu melius scis quam ipse, qui narro. faciam ergo illud, quod rogatus sum, ut eorum, quae
temporis huius sint, quae tua audiero, ne quid ignores.
Scr. Romae ex. m. Maio a. 708 (46).
CICERO VARRONI
cenabam apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te litterae. mihi vero iam maturum videtur ; nam
quod ante calumniatus sum, indicabo malitiam meam ; volebam prope alicubi esse, si quid bonae salutis, su/n
te du/’ e)rxome/nw ; nunc quoniam confecta sunt omnia, dubitandum non est quin equis viris. nam ut audivi
de L. Caesare filio, mecum ipse:
qui/d hic mihi facie/t patri?
itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, cenitare. [2] quid faciam? tempori serviendum est. sed
ridicula missa, praesertim cum sit nihil quod rideamus:
Africa terribili tremit horrida terra tumultu.
itaque nullum est a)poprohgme/non quod non verear. sed quod quaeris, quando, qua, quo, nihil adhuc scimus.
istuc ipsum de Baiis, non nulli dubitant an per Sardiniam veniat ; illud enim adhuc praedium suum non
inspexit nec ullum habet deterius, sed tamen non contemnit. ego omnino magis arbitror per Siciliam Veliam,
sciemus ; adventat enim Dolabella. Eum puto magistrum fore.
polloi\ maqhtai\ krei/ssonej didaska/lwn.
sed tamen, si sciam quid tu constitueris’, meum consilium accommodabo potissimum ad tuum ; qua re
exspecto tuas litteras.
Scr. in Tusculano v aut iv Id. Quint a. 709 (45).
CICERO VARRONI
etsi munus flagitare, quamvis quis ostenderit, ne populus quidem solet nisi concitatus, tamen ego
exspectatione promissi tui moveor ut admoneam te, non ut flagitem. misi autem ad te quattuor admonitores
non nimis verecundos ; nosti enim profecto os illius adulescentioris Academiae. ex ea igitur media excitatos
misi ; qui metuo ne te forte flagitent ; ego autem mandavi ut rogarent. exspectabam omnino iam diu meque
LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS
97Epistulae ad familiares
sustinebam, ne ad te prius ipse quid scriberem quam aliquid accepissem, ut possem te remunerari quam
simillimo munere ; sed cum tu tardius faceres, id est, ut ego interpretor, diligentius, teneri non potui quin
coniunctionem studiorum amorisque nostri quo possem litterarum genere declararem. feci igitur sermonem
inter nos habitum in Cumano, cum esset una Pomponius ; tibi dedi partis Antiochinas, quas a te probari
intellexisse mihi videbar ; mihi sumpsi Philonis. puto fore ut, cum legeris, mirere nos id locutos esse inter
nos, quod numquam locuti sumus ; sed nosti morem dialogorum. [2] posthac autem, mi Varro, quam
plurima, si videtur, et de nobis inter nos, sero fortasse ; sed superiorum temporum Fortuna rei p. causam
sustineat, haec ipsi praestare debemus. atque utinam quietis temporibus ‘atque aliquo, si non bono, at saltem
certo statu civitatis haec inter nos studia exercere possemus! quamquam tum quidem vel aliae quaepiam
rationes honestas nobis et curas et actiones darent ; nunc autem quid est sine his cur vivere velimus? mihi
vero cum his ipsis vix, his autem detractis ne vix quidem. sed haec coram et saepius. migrationem et
emptionem feliciter evenire volo tuumque in ea re consilium probo. cura ut valeas.
Scr. in castris Caesaris circ. in. m. Iun. a. 706 (48).
DOLABELLA S. D. CICERONI.
S. v. g. v. et Tullia nostra recte v. Terentia minus belle habuit, sed certum scio iam convaluisse eam ;
praeterea rectissime sunt apud te omnia. etsi nullo tempore in suspicionem tibi debui venire partium causa
potius quam tua tibi suadere, ut te aut cum Caesare nobiscumque coniungeres aut certe in otium referres,
praecipue nunc iam inclinata victoria ne possum quidem in ullam aliam incidere opinionem nisi in eam, in
qua scilicet tibi suadere videar quod pie tacere non possim. tu autem, mi Cicero, sic haec accipies ut, sive
probabuntur tibi sive non probabuntur, ab optimo certe animo ac deditissimo tibi et cogitata et scripta esse
iudices. [2] animadvertis Cn. Pompeium nec nominis sui nec rerum gestarum gloria neque etiam regum ac
nationum clientelis, quas ostentare crebro solebat; esse tutum, et hoc etiam, quod infimo cuique contigit, illi
non posse contingere, ut honeste effugere possit, pulso Italia, amissis Hispaniis, capto exercitu veterano,
circumvallato nunc denique, quod nescio an nulli umquam nostro acciderit imperatori. quam ob rem quid aut
ille sperare possit aut tu animum adverte pro tua prudentia ; sic enim facillime quod tibi utilissimum erit
consili capies. illud autem a te peto, ut, si iam ille evitaverit hoc periculum et se abdiderit in classem, tu tuis
rebus consulas et aliquando tibi potius quam cuivis sis amicus. satis factum est iam a te vel officio vel
familiaritati, satis factum etiam partibus et ei rei p., quam tu probabas ; [3] reliquum est, ubi nunc est res p.,
ibi simus potius quam, dum illam veterem sequamur, simus in nulla. qua re velim, mi iucundissime Cicero, si
forte Pompeius pulsus his quoque locis rursus alias regiones petere cogatur, ut tu te vel Athenas vel in
quamvis quietam recipias civitatem. quod si eris facturus, velim mihi scribas, ut ego, si ullo modo potero, ad
te advolem. quaecumque de tua dignitate ab imperatore erunt impetranda, qua est humanitate Caesar,
facillimum erit ab eo tibi ipsi impetrare, et meas tamen preces apud eum non minimum auctoritatis habituras
puto. erit tuae quoque fidei et humanitatis curare ut is tabellarius, quem ad te misi, reverti possit ad me et a te
mihi litteras referat.
Scr. Romae ex. a. 708 (46) paulo ante iii K. Ian.
M. CICERO S. D. P. DOLABELLAE.
non sum ausus Salvio nostro nihil ad te litterarum dare ; nec me hercule habebam quid scriberem, nisi te a me
mirabiliter amari, de quo etiam nihil scribente me te non dubitare certo scio. omnino mihi magis litterae sunt
exspectandae a te quam a me tibi ; nihil enim Romae geritur quod te putem scire curare, nisi forte scire vis
me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. profert alter, opinor, duobus versiculis expensum Niciae,
alter Aristarchus hos o)beli/zei ; ego tamquam criticus antiquus iudicaturus sum utrum sint tou= poihtou= an
parembeblhme/noi . puto te nunc dicere: [2] ‘oblitusne es igitur fungorum illorum, quos apud Niciam, et
ingentium cularum cum sophia septimae?’ quid ergo? tu adeo mihi excussam severitatem veterem putas, ut ne
in foro quidem reliquiae pristinae frontis appareant? sed tamen suavissimum sumbiwth\n nostrum praestabo
integellum nec committam ut, si ego eum condemnaro, tu restituas, ne habeat Bursa Plancus apud quem
litteras discat. [3] sed quid ago? cum mihi sit incertum tranquillone sis animo an ut in bello in aliqua
LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS
98Epistulae ad familiares
maiuscula cura negotiove versere, labor longius. Cum igitur mihi erit exploratum te libenter esse risurum,
scribam ad te pluribus. te tamen hoc scire volo, vehementer populum sollicitum fuisse de P. Sullae morte ante
quam certum scierit. nunc quaerere desierunt quo modo perierit ; satis putant se scire quod sciunt. ego
ceteroqui animo aequo fero ; unum vereor, ne hasta Caesaris refrixerit.
Scr. in Attici Ficuleano paulo post xii K. Mai. a. 709 (45).
CICERO DOLABELLAE S.
vel meo ipsius interitu mallem litteras meas desiderares quam eo casu, quo sum gravissime adflictus ; quem
ferrem certe moderatius, si te haberem ; nam et oratio tua prudens et amor erga me singularis multum levaret.
sed quoniam brevi tempore, ut opinio nostra est, te sum visurus, ita me adfectum offendes, ut multum a te
possim iuvari ; non quo ita sim fractus, ut aut hominem me esse oblitus sim aut fortunae succumbendum
putem, sed tamen hilaritas illa nostra et suavitas, quae te praeter ceteros delectabat, erepta mihi omnis est ;
firmitatem tamen et constantiam, si modo fuit aliquando in nobis, eandem cognosces quam reliquisti.
[2] quod scribis proelia te mea causa sustinere, non tam id laboro ut, si qui mihi obtrectent, a te refutentur,
quam intellegi cupio, quod certe intellegitur, me a te amari. quod ut facias, te etiam atque etiam rogo,
ignoscasque brevitati litterarum mearum ; nam et celeriter una futuros nos arbitror et nondum satis sum
confirmatus ad scribendum.
Scr. in Cumano mcd. m. Dcc. a. 709 (45).
CICERO DOLABELLAE.
gratulor Baiis nostris, si quidem, ut scribis, salubres repente factae sunt ; nisi forte te amant et tibi adsentantur
et tam diu, dum tu ades, sunt oblitae sui. quod quidem si ita est, minime miror caelum etiam et terras vim
suam, si ita tibi conveniat, dimittere. [2] oratiunculam pro Deiotaro, quam requirebas, habebam mecum,
quod non putaram. itaque eam tibi misi ; quam velim sic legas ut causam tenuem et inopem nec scriptione
magno opere dignam ; sed ego hospiti veteri et amico munusculum mittere volui levidense crasso filo, cuius
modi ipsius solent esse munera. tu velim animo sapienti fortique sis, ut tua moderatio et gravitas aliorum
infamet iniuriam.
Scr. Romae ex. a. 708 (46) aut in. a. 709 (45).
CICERO DOLABELLAE S.
C. Subernius Calenus et meus est familiaris et Leptae nostri familiarissimi pernecessarius. is cum vitandi belli
causa profectus esset in Hispaniam cum M. Varrone ante bellum, ut in ea provincia esset, in qua nemo
nostrum post Afranium superatum bellum ullum fore putaret, incidit in ea ipsa mala, quae summo studio
vitaverat ; oppressus est enim bello repentino, quod bellum commotum a Scapula ita postea confirmatum est
a Pompeio, ut nulla ratione ab illa miseria se eripere posset. [2] eadem causa fere est M. Plani heredis, qui
est item Calenus, Leptae nostri familiarissimus. hosce igitur ambos tibi sic commendo, ut maiore cura, studio,
sollicitudine animi commendare non possim. volo ipsorum causa, meque in eo vehementer et amicitia movet
et humanitas ; Lepta vero cum ita laboret, ut eius fortunae videantur in discrimen venire, non possum ego non
aut proxime atque ille aut etiam aeque laborare. quapropter, etsi saepe expertus sum quantum me amares,
tamen sic velim tibi persuadeas, id me in hac re maxime iudicaturum. [3] peto igitur a te vel, si pateris, oro
ut homines miseros et fortuna, quam vitare nemo potest, magis quam culpa calamitosos conserves incolumis
velisque per te me hoc muneris cum ipsis amicis hominibus, cum municipio Caleno,. quocum mihi magna
necessitudo est, tum Leptae, quem omnibus antepono, dare. [4] quod dicturus sum, puto equidem non valde
ad rem pertinere, sed tamen nihil obest dicere: res familiaris alteri eorum valde exigua est, a_eri vix equestris.
quapropter, quoniam iis Caesar vitam sua liberalitate concessit nec est quod iis praeterea magno opere possit
adimi, reditum, si me tantum amas quantum certe amas, hominibus confice ; in quo nihil est praeter viam
longam, quam idcirco non fugiunt, ut et vivant cum suis et moriantur domi. quod ut enitare contendasque vel
LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS
99Epistulae ad familiares
potius ut perficias (posse enim te mihi persuasi>, vehementer te etiam atque etiam rogo.
Scr. in Pompeiano v Non. Mai. a. 710 (44).
CICERO DOLABELLAE CONSVLI SVO S.
etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam laetitiam voluptatemque capiebam,
tamen non possum non confiteri cumulari me maximo gaudio, quod vulgo hominum opinio socium me
adscribat tuis laudibus. neminem conveni (convenio autem cotidie plurimos ; sunt enim permulti optimi viri,
qui valetudinis causa in haec loca veniant, praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei>, quin omnes,
cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agant ; negant enim se dubitare
quin tu meis praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te civem et singularem consulem praebeas.
[2] quibus ego quamquam verissime possum respondere te, quae facias, tuo iudicio et tua sponte facere nec
cuiusquam egere consilio, tamen neque piane adsentior, ne imminuam tuam laudem, si omnis a meis consiliis
profecta videatur, neque valde nego ; sum enim avidior etiam quam satis est gloriae ; et tamen non alienum
est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni, regum regi, fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis
Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae.
[3] L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim venissem, quamquam erat oppressus totius corporis
doloribus, tamen, ante quam me plane salutavit, ‘O mi Cicero,’ inquit, ‘gratulor tibi, cum tantum vales apud
Dolabellam, quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus ; Dolabellae vero tuo et
gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere.’ deinde multa
de facto ac de re gesta tua: nihil magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil rei p. salutarius. atque
haec una vox omnium est. [4] A te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae gloriae sinas
cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare. quamquam, mi Dolabella (haec
enim iocatus sum) libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae laudes, ad te transfuderim quam aliquam
partem exhauserim ex tuis. nam cum te semper tantum dilexerim, quantum tu intellegere potuisti, tum his tuis
factis sic incensus sum, ut nihil umquam in amore fuerit ardentius. nihil est enim, mihi crede, virtute
formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius. [5] semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum
ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam ; tamen Idibus Martiis tantum
accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo, quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur.
quis erat qui putaret ad eum amorem, quem erga te habebam, pesse aliquid accedere? tantum accessit ut mihi
nunc denique amare videar, antea dilexisse. [6] qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae
servias? proponam tibi claros viros, quod facere solent qui hortantur? neminem habeo clariorem quam te
ipsum ; te imitere oportet, tecum ipse certes ; ne licet quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse.
[7] quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est ; contigit enim tibi quod
haud scio an nemini, ut’ summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset
et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima. hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer
felicitati tuae ; sed contigit magnitudine cum animi tum etiam ingeni atque consili. legi enim contionem tuam
; nihil illa sapientius ; ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa
maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret. [8] liberasti igitur et urbem periculo et civitatem
metu neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti sed etiam ad exemplum. quo facto intellegere
debes in te positam esse rem p. tibique non modo tuendos, sed etiam ornandos esse illos viros, a quibus
initium libertatis profectum est. sed his de rebus coram plura propediem, ut spero. tu quoniam rem p. nosque
conservas, fac ut diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias.
Scr. Romae in. interc. priore a. 708 (46).
CICERO PAETO S.
duabus tuis epistulis respondebo, uni, quam quadriduo ante acceperam a Zetho, alteri, quam attulerat Phileros
tabellarius. ex prioribus tuis litteris inteflexi pergratam tibi esse curam meam valetudinis tuae, quam tibi
perspectam esse gaudeo ; sed, mihi crede, non perinde, ut est reapse, ex litteris perspicere potuisti. nam cum a
satis multis (non enim possum aliter dicere> et coli me videam et diligi, nemo est illorum omnium mihi te
LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS
100Epistulae ad familiares
iucundior. nam quod me amas, quod id et iam pridem et constanter facis, est id quidem magnum atque haud
scio an maximum, sed tibi commune cum multis ; quod tu ipse tam amandus es tamque dulcis tamque in
omni genere iucundus, id est proprie tuum. [2] accedunt non Attici, sed salsiores quam illi Atticorum
Romani veteres atque urbani sales. ego autem (existimes licet quidlibet> mirifice capior facetiis maxime
nostratibus, praesertim cum eas videam primum oblitas Latio tum, cum in urbem nostram est infusa
peregrinitas, nunc vero etiam bracatis et Transalpinis nationibus, ut nullum veteris leporis vestigium appareat.
itaque te cum video, omnis mihi Granios, omnis Lucilios, vere ut dicam, Crassos quoque et Laelios videre
videor. moriar, si praeter te quemquam reliquum habeo, in quo possim imaginem antiquae et vernaculae
festivitatis agnoscere. ad hos lepores cum amor erga me tantus accedat, miraris me tanta perturbatione
valetudinis tuae tam graviter exanimatum fuisse? [3] quod autem altera epistula purgas te non dissuasorem
mihi emptionis Neapolitanae fuisse sed auctorem moderationis, urbane, neque ego aliter accepi ; intellexi
tamen idem, quod his intellego litteris, non existimasse te mihi licere, id quod ego arbitrabar, res has non
omnino quidem sed magnam partem relinquere. Catulum mihi narras et illa tempora. quid simile?’ ne mi
quidem ipsi tunc placebat diutius abesse ab rei p. custodia ; sedebamus enim in puppi et clavum tenebamus ;
nunc autem vix est in sentina locus. [4] an minus multa s. c. futura putas, si ego sim Neapoli? Romae cum
sum et urgeo forum, s. c. scribuntur apud amatorem tuum, familiarem meum ; et quidem, cum in mentem
venit, ponor ad scribendum et ante audio s. c. in Armeniam et Syriam esse perlatum, quod in meam
sententiam factum esse dicatur, quam omnino mentionem ullam de ea re esse factam. atque hoc nolim me
iocari putes ; nam mihi scito iam a regibus ultimis adlatas esse litteras, quibus mihi gratias agant, quod se
mea sententia reges appellaverim, quos ego non modo reges appellatos, sed omnino natos nesciebam.
[5] quid ergo est? tamen quam diu hic erit noster hic praefectus moribus, parebo auctoritati tuae ; quom vero
aberit, ad fungos me tuos conferam. domum si habebo, in denos dies singulos sumptuariae legis dies
conferam ; sin autem minus invenero quod placeat, decrevi habitare apud te ; scio enim me nihil tibi gratius
facere posse. domum Sullanam desperabam iam, ut tibi proxime scripsi, sed tamen non abieci. tu velim, ut
scribis, cum fabris eam perspicias ; si enim nihil est in parietibus aut in tecto viti, cetera mihi probabuntun
Scr. in Tusculano non post med. m. Quint a. 708 (46).
CICERO [PAPIRIO] PAETO S.
delectarunt me tuae litterae, in quibus primum amavi amorem tuum, qui te ad scribendum incitavit verentem
ne Silius suo nuntio aliquid mihi sollicitudinis attulisset ; de quo et tu mihi antea scripseras bis quidem eodem
exemplo, facile ut intellegerem te esse commotum, et ego tibi accurate rescripseram, ut quo modo in tali re
atque tempore aut liberarem te ista cura aut certe levarem. [2] sed quoniam proximis quoque litteris ostendis
quantae tibi curae sit ea res, sic, mi Paete, habeto, quicquid arte fieri potuerit (non enim iam satis est consilio
pugnare ; artificium quoddam excogitandum est>, sed tamen, quicquid elaborari aut effici potuerit ad istorum
benevolentiam conciliandam et conligendam, summo studio me consecutum esse, nec frustra, ut arbitror ; sic
enim color, sic observor ab omnibus iis, qui a Caesare diliguntur, ut ab iis me amari putem ; nam etsi non
facile diiudicatur amor verus et fictus, nisi aliquod incidit eius modi tempus, ut quasi aurum igni sic
benevolentia fidelis periculo aliquo perspici possit ; cetera sunt signa communia, sed ego’ uno utor argumento
quam ob rem me ex animo vereque arbitrer diligi, quia et nostra fortuna ea est et illorum ut simulandi causa
non sit. [3] de illo autem, quem penes est omnis potestas, nihil video quod timeam, nisi quod omnia sunt
incerta, cum a iure discessum est, nec praestari quicquam potest quale futurum sit, quod positum est in
alterius voluntate, ne dicam libidine. sed tamen eius ipsius nulla re a me offensus est animus ; est enim
adhibita in ea re ipsa summa a nobis moderatio. ut enim olim arbitrabar esse meum libere loqui, cuius opera
esset in civitate libertas, sic ea nunc amissa nihil loqui quod offendat aut illius aut eorum, qui ab illo
diliguntur, voluntatem. effugere autem si velim non nullorum acute aut facete dictorum opinionem, fama
ingeni mihi sit abicienda ; quod si [id] possem, non recusarem. [4] sed tamen ipse Caesar habet peracre
iudicium, et, ut Servius, frater tuus, quem litteratissimum fuisse iudico, facile diceret: ‘hic versus Plauti non
est, hic est,’ quod tritas auris haberet notandis generibus poetarum et consuetudine legendi, sic audio
Caesarem, cum volumina iam confecerit a)pofqegma/twn , si quod adferatur ad eum pro meo quod meum non
sit reicere solere ; quod eo nunc magis facit, quia vivunt mecum fere cotidie illius familiares. incidunt autem
LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS
101Epistulae ad familiares
in sermone vario multa, quae fortasse illis, cum dixi, nec inlitterata nec insulsa esse videantur ; haec ad illum
cum reliquis actis perferuntur ; ita enim ipse mandavit. sic fit ut, si quid praeterea de me audiat, non
audiendum putet. quam ob rem Oenomao tuo nihil utor ; etsi posuisti loco versus Accianos. [5] sed quae est
‘invidia,’ aut quid mihi nunc invideri potest? verum fa,c esse omnia ; sic video philosophis placuisse iis, qui
mihi soli videntur vim virtutis tenere, nihil esse sapientis praestare nisi culpam. qua mihi videor dupliciter
carere, et quod ea senserim quae rectissima fuerunt, et quod, cum viderem praesidi non satis esse ad ea
obtinenda, viribus certandum cum valentioribus non putarim. ergo in officio boni civis certe non sum
reprehendendus. reliquum est ne quid stulte, ne quid temere dicam aut faciam contra potentis. id quoque puto
esse sapientis. cetera vero, quid quisque me dixisse dicat, aut quo modo ille accipiat, aut qua fide mecum
vivant ii qui me assidue colunt et observant, praestare non possum. [6] ita fit ut et consiliorum superiorum
conscientia et praesentis temporis moderatione me consoler et illam Acci similitudinem non [modo] iam ad
‘invidiam,’ sed ad fortunam transferam, quam existimo levem et imbecillam ab animo firmo et gravi
‘tamquam fluctum a saxo frangi’ oportere. etenim cum plena sint monumenta Graecorum quem ad modum
sapientissimi viri regna tulerint vel Athenis vel Syracusis, cum servientibus suis civitatibus fuerint ipsi
quodam modo liberi, ego me non putem tueri meum statum sic posse ut neque offendam animum cuiusquam
nec frangam dignitatem meam?
[7] nunc venio ad iocationes tuas, quoniam tu secundum Oenomaum Acci non, ut olim solebat, Atellanam
sed, ut nunc fit, mimum introduxisti. quem tu mihi popillium, quem denarium narras, quam tyrotarichi
patinam? facilitate mea ista ferebantur antea ; nunc mutata res est. Hirtium ego et Dolabellam dicendi
discipulos habeo, cenandi magistros ; puto enim te audisse, si forte ad vos omnia perferuntur, illos apud me
declamitare, me apud illos cenitare. tu autem quod mihi bonam copiam eiures nihil est ; tum enim, cum rem
habebas, quaesticulis te faciebat attentiorem, nunc, cum tam aequo animo bona perdas, non eo sis consilio, ut,
cum me bospitio recipias, aestimationem te aliquam putes accipere ; etiam haec levior est plaga ab amico
quam a debitore. [8] nec tamen eas cenas quaero, ut magnae reliquiae fiant ; quod erit, magnificum sit et
lautum. memini te mihi Phameae cenam narrare. Temperius’ fiat, cetera eodem modo. quod si perseveras me
ad matris tuae cenam revocare, feram id quoque ; volo enim videre animum qui mihi audeat ista, quae scribis,
apponere aut etiam polypum miniati Iovis similem. mihi crede, non audebis ; ante meum adventum fama ad
te de mea nova lautitia veniet ; eam tu extimesces. neque est quod in promulside spei ponas aliquid ; quam
totam sustuli ; solebam enim antea debilitari oleis et lucanicis tuis. [9] sed quid haec loquimur? liceat modo
isto venire. tu vero (volo enim abstergere animi tui metum) ad tyrotarichum antiquum redi. ego tibi unum
sumptum adferam, quod balneum calfacias oportebit ; cetera more nostro. superiora illa lusimus. [10] de
villa Seliciana et curasti diligenter et scripsisti facetissime ; itaque puto me praetermissurum ; salis enim satis
est, sannionum parum.
Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46).
CICERO [L. PAPIRIO] PAETO.
non tu homo ridiculus es qui, cum Balbus noster apud te fuerit, ex me quaeras quid de istis municipiis et agris
futurum putem? quasi aut ego quicquam sciam quod iste nesciat, aut, si quid aliquando scio, non ex isto
soleam scire. immo vero, si me amas, tu fac ut sciam, quid de nobis futurum sit ; habuisti enim in tua
potestate, ex quo vel ex sobrio vel certe ex ebrio scire posses. sed ego ista, mi Paete, non quaero, primum
quia de lucro prope iam quadriennium vivimus, si aut hoc lucrum est aut haec vita, superstitem rei p. vivere ;
deinde quod scire quoque mihi videor, quid futurum sit. fiet enim quodcumque volent, qui valebunt ;
valebunt autem semper arma. satis igitur nobis esse debet, quicquid conceditur. hoc si qui pati non potuit,
mori debuit.
[2] Veientem quidem agrum et Capenatem metiuntur ; hoc non longe abest a Tusculano ; nihil tamen timeo.
fruor dum licet, opto ut semper liceat; si id minus contigerit, tamen quoniam ego vir fortis idemque
philosophus vivere pulcherrimum duxi, non possum eum non diligere, cuius beneficio id consecutus sum. qui
si cupiat esse rem p., qualem fortasse et ille vult et omnes optare debemus, quid faciat tamen non habet ; ita
LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS
102Epistulae ad familiares
se cum multis conligavit. [3] sed longius progredior ; scribo enim ad te. hoc tamen scito non modo me qui
consiliis non intersum sed ne ipsum quidem principem scire quid futurum sit ; nos enim illi servimus, ipse
temporibus. ita nec ille, quid tempora postulatura sint, nec nos, quid ille cogitet, scire possumus.
haec tibi antea non rescripsi, non quo cessator esse solerem, praesertim in litteris, sed, cum explorati nihil
haberem, nec tibi sollicitudinem ex dubitatione mea nec spem ex adfirmatione adferre volui. illud tamen
adscribam, quod est verissimum, me his temporibus adhuc de isto periculo nihil audisse. tu tamen pro tua
sapientia debebis optare optima, cogitare difficillima, ferre quaecumque erunt.
Scr. in Tusculano circ. xiii K. Sext. a. 708 (46).
CICERO S. D. [L. PAPIRIQ PAETO.
Cum essem otiosus in Tusculano, propterea quod discipulos obviam miseram ut eadem me quam maxime
conciliarent familiari suo, accepi tuas litteras plenissimas suavitatis ; ex quibus intellexi probari tibi meum
consilium, quod, ut Dionysius tyrannus, cum Syracusis pulsus esset, Corinthi dicitur ludum aperuisse, sic ego
sublatis iudiciis, amisso regno forensi ludum quasi habere coeperim. [2] quid quaeris? me quoque delectat
consilium ; multa enim consequor. primum, id quod maxime nunc opus est, munio me ad haec tempora. id
cuius modi sit nescio ; tantum video, nullius adhuc consilium me huic anteponere ; nisi forte mori melius fuit.
in lectulo, fateor, sed non accidit ; in acie non fui ; ceteri quidem, Pompeius, Lentulus tuus, Scipio, Afranius
foede perierunt. at Cato praeclare. iam istuc quidem, cum volemus, licebit ; demus modo operam ne tam
necesse nobis sit, quam illi fuit, id quod agimus. ergo hoc primum. [3] sequitur illud: ipse melior fio primum
valetudine, quam intermissis exercitationibus amiseram ; deinde ipsa illa, si qua fuit in me, facultas orationis,
nisi me ad has exercitationes rettulissem, exaruisset. extremum illud est, quod tu nescio an primum putes:
pluris iam pavones confeci quam tu pullos columbinos. tu istic te Hateriano iure delectas, ego me hic
Hirtiano. veni igitur, si vir es, et disce a me prolegome/naj , quas quaeris ; etsi sus Minervam, sed quo modo
video. [4] si aestimationes tuas vendere non potes neque ollam denariorum implere, Romam tibi
remigrandum est ; satius est hic cruditate quam istic fame. video te bona perdidisse ; spero idem istuc
familiaris tuos. actum igitur de te est, nisi provides. potes mulo isto, quem tibi reliquum dicis esse, quoniam
cantherium comedisti, Romam pervehi. sella tibi erit in ludo tamquam hypodidascalo proxima ; eam pulvinus
sequetur.
Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46).
CICERO S. D. LL. PAPIRIO] PAETO.
tamen a malitia non discedis ; tenuiculo apparatu significas Balbum fuisse contentum. hoc videris dicere, cum
reges tam sint continentes, multo magis consularis esse oportere. nescis me ab illo omnia expiscatum ; recta
enim a porta domum meam venisse neque hoc admiror, quod non suam potius, sed illud, quod non ad suam.
ego autem tribus primis verbis : ‘ quid noster Paetus?’ at ille adiurans nusquam se umquam libentius. [2] hoc
si verbis adsecutus es, auris ad te adferam non minus elegantis ; sin autem obsonio, peto a te ne pluris esse
balbos quam disertos putes. me cotidie aliud ex alio impedit ; sed si me expediero ut in ista loca venire
possim, non committam ut te sero a me certiorem factum putes.
Scr. Romae in m. Sext. a. 708 (46).
CICERO PAETO.
dupliciter delectatus sum tuis litteris, et quod ipse risi et quod te intellexi iam posse ridere ; me autem a te ut
scurram velitem malis oneratum esse non moleste tuli ; illud doleo, in ista loca venire me, ut constitueram,
non potuisse ; habuisses enim non hospitem sed contubernalem. at quem virum! non eum, quem tu es solitus
promulside conficere ; integram famem ad ovum adfero, itaque usque ad assum vitulinum opera perducitur.
illa mea, quae solebas antea laudare, ‘O hominem facilem! O hospitem non gravem!’ abierunt ; nam omnem
nostram de re p. curam, cogitationem de dicenda in senatu sententia, commentationem causarum abiecimus,
LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS
103Epistulae ad familiares
in Epicuri nos, adversari nostri, castra coniecimus, nec tamen ad hanc insolentiam, sed ad illam tuam
lautitiam, veterem dico, cum in sumptum habebas ; etsi numquam plura praedia habuisti. [2] proinde te para;
cum homine et edaci tibi res est et qui iam aliquid intellegat (o)yimaqei=j autem homines scis quam
insolentes sint) ; dediscendae tibi sunt sportellae et artologam tui. nos iam ex artis tantum habemus, ut
Verrium tuum et Camillum (qua munditia homines, qua elegantia!) vocare saepius audeamus. sed vide
audaciam ; etiam Hirtio cenam dedi, sine pavone tamen. in ea cena cocus meus praeter ius fervens nihil
potuit imitari. [3] haec igitur est nunc vita nostra: mane salutamus domi et bonos viros multos, sed
tristis, et hos laetos victores, qui me quidem perofficiose et peramanter observant. Ubi salutatio defluxit,
litteris me involvo, aut scribo aut lego ; veniunt etiam qui me audiunt quasi doctum hominem, quia paulo sum
quam ipsi doctior. Inde corpori omne tempus datur. patriam eluxi iam et gravius et diutius quam ulla mater
unicum filium. sed cura, si me amas, ut valeas, ne ego te iacente bona tua comedim ; statui enim tibi ne
aegroto quidem parcere.
Scr. ut videtur, circ. m. intercal. pr. a. 708 (46).
CICERO PAETO S.
ain tandem? insanire tibi videris, quod imitere verborum meorum, ut scribis, ‘fulmina’? tum insanires, si
consequi non posses ; cum vero etiam vincas; me prius inrideas quam te oportet. qua re nihil tibi opus est
illud a Trabea, sed potius a)po/teugma meum. verum tamen quid tibi ego videor in epistulis? nonne plebeio
sermone agere tecum? nec enim semper eodem modo. quid enim simile habet epistula aut iudicio aut
contioni? quin ipsa iudicia non solemus omnia tractare uno modo. privatas causas et eas tenuis agimus
subtilius, capitis aut famae scilicet ornatius ; epistulas vero cotidianis verbis texere solemus.
[2] sed tamen, mi Paete, qui tibi venit in mentem negare Papirium quemquam umquam nisi plebeium fuisse?
fuerunt enim patricii minorum gentium, quorum princeps L. Papirius Mugillanus, qui censor cum L.
Sempronio Atratino fuit, cum ante consui cum eodem fuisset, annis post R. c. cccxii; sed tum Papisii
dicebamini. post hunc xiii fuerunt sella curuli ante L. Papirium Crassum, qui primum Papisius est vocari
desitus. is dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum factus est annis post Romam conditam ccccxv et
quadriennio post consui cum K. Duilio. hunc secutus est Cursor, homo valde honoratus ; deinde L. Masso
aedilicius ; inde multi Massones. quorum quidem tu omnium patriciorum imagines habeas volo. deinde
Carbones et Turdi insequuntur. [3] hi plebeii fuerunt ; quos contemnas censeo ; nam praeter hunc C.
Carbonem, quem Damasippus occidit, civis e re p. Carbonum nemo fuit. cognovimus Cn. Carbonem et eius
fratrem scurram ; quid iis improbius? de hoc amico meo, Rubriae filio, nihil dico. tres illi fratres fuerunt, C.,
Cn., M. Carbones. Marcus P. Flacco accusante condemnatus, fur magnus, ex Sicilia ; Gaius accusante L.
Crasso cantharidas sumpsisse dicitur. is et tr. pl. seditiosus et P. Africano vim attulisse existimatus est. hoc
vero, qui Lilybaei a Pompeio nostro est interfectus, improbior nemo meo iudicio fuit. iam pater eius
accusatus a M. Antonio sutorio atramento absolutus putatur. qua re ad patres censeo revertare ; plebeii quam
fuerint importum vides.
Scr. fort. in Tusculano m. Iun. aut Quint. a. 709 (45).
CICERO PAETO.
amo verecundiam vel potius libertatem loquendi. atqui hoc Zenoni placuit, homini me hercule acuto, etsi
Academiae nostrae cum eo magna rixa est−−sed, ut dico, placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare.
sic enim disserunt, nihil esse obscenum, nihil turpe dictu ; nam si quod sit in obscenitate flagitium, id aut in
re esse aut in verbo ; nihil esse tertium. in re non est. itaque non modo in comoedus res ipsa narratur (ut ille in
Demiurgo:
modo forte−−−− ,
Nosti canticum ; meministi Roscium:
LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS
104Epistulae ad familiares
ita me/ destituit nu/dum−−−− ,
totus est sermo verbis tectus, re impudentior), sed etiam in tragoediis. quid est enim illud:
quae mu/lier una−−−−
quid, inquam, est:
U/surpat duple/x cubile’?
quid?
huius ferei ‘hi/c cubile ini/re est ausus’?
quid est:
virginem me quondam invitam per vim violat Iuppiter’?
bene ‘violat’ ; atqui idem significat, sed alterum nemo tulisset. [2] vides igitur, cum eadem res sit, quia verba
non sint, nihil videri turpe. ergo, in re non est ; multo minus in verbis. si enim quod verbo significatur, id
turpe non est, verbum, quod significat, turpe esse non potest. ‘anum’ appellas alieno nomine ; cur non suo
potius? si turpe est, ne alieno quidem ; si non est, suo potius. caudam antiqui ‘penem’ vocabant, ex quo est
propter similitudinem ‘penicillus ; at hodie ‘penis’ est in obscenis. ‘at vero Piso ille Frugi in Annalibus suis
queritur adulescentis “peni deditos” esse.’ quod tu in epistula appellas suo nomine, ille tectius ‘penem ; sed,
quia multi, factum est tam obscenum quam id verbum, quo tu usus es. quid, quod vulgo dicitur: ‘cum nos te
voluimus convenire,’ num obscenum est? memini in senatu disertum consularem ita eloqui: ‘hanc culpam
maiorem an illam dicam?’ potuit obscenius? ‘non,’ inquis ; ‘non enim ita sensit.’ non ergo in verbo est ; docui
autem in re non esse ; nusquam igitur est. [3] ‘Liberis dare operam’ quam honeste dicitur ! etiam patres
rogant filios ; eius operae nomen non audent dicere. Socraten fidibus docuit nobilissimus fidicen ; ‘Connus’
vocitatus est ; num id obscenum putas? Cum loquimur ‘terni,’ nihil flagiti dicimus ; at cum ‘bini,’ obscenum
est. ‘Graecis quidem,’ inquies. nihil est ergo in verbo, quoniam et ego Graece scio et tamen tibi dico ‘bini,’
idque tu facis, quasi ego Graece, non Latine dixerim. ‘ruta’ et ‘menta’ recte utrumque ; volo mentam pusillam
ita appellare ut ‘rutulam ; non licet. belle ‘tectoriola ; dic ergo etiam ‘pavimenta’ isto modo ; non potes. Viden
igitur nihil esse nisi ineptias, turpitudinem nec in verbo esse nec in re, itaque nusquam esse? [4] igitur in
verbis honestis obscena ponimus. quid enim? non honestum verbum est ‘divisio’? at inest obscenum, cui
respondet ‘intercapedo.’ num haec ergo obscena sunt? nos autem ridicule: si dicimus ‘ille patrem strangulavit,’
honorem non praefamur ; sin de Aurelia aliquid aut Lollia, honos praefandus est. et quidem iam etiam non
obscena verba pro obscenis sunt. ‘”Batuit,” inquit, impudenter, “depsit” multo impudentius.’ atqui neutrum est
obscenum. stultorum plena sunt omnia. ‘testes’ verbum honestissimum in iudicio, alio loco non nimis ; et
honesti ‘colei Lanuvini,’ ‘Cliternini’ non honesti. quid? ipsa res modo honesta, modo turpis ; suppedit,
flagitium est ; iam erit nudus in balneo, non reprehendes. [5] habes scholam Stoicam: o( sofo\j
eu)qurrhmonh/sei . quam multa ex uno verbo tuo! te adversus me omnia audere gratum est ; ego servo et
servabo (sic enim adsuevi) Platonis verecundiam. itaque tectis verbis ea ad te scripsi, quae apertissimis agunt
Stoici ; sed illi etiam crepitus aiunt aeque liberos ac ructus esse oportere. honorem igitur K. Martiis. tu me
diliges et valebis.
Scr. in Cumano m. interc. post a. 708 (46).
CICERO PAETO.
Here veni in Cumanum, cras ad te fortasse ; sed cum certum sciam, faciam te paulo ante certiorem ; etsi M.
Caeparius, cum mihi in silva gallinaria obviam venisset quaesissemque quid ageres, dixit te in lecto esse,
LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS
105Epistulae ad familiares
quod ex pedibus laborares. tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et
viserem et cenarem etiam ; non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere. exspecta igitur hospitem
cum minime edacem tum inimicum cenis sumptuosis.
Scr. Romae ante mcd. m. Febi; a. 711 (43).
CICERO PAETO S. D.
Rufum istum, amicum tuum, de quo iterum iam ad me scribis, adiuvarem, quantum possem, etiam si ab eo
laesus essem, cum te tanto opere viderem eius causa laborare ; cum vero et ex tuis litteris et ex illius ad me
missis intellegam et iudicem magnae curae ei salutem meam fuisse, non possum ei non amicus esse, neque
solum tua commendatione, quae apud me, ut debet, valet plurimum, sed etiam voluntate ac iudicio meo. volo
enim te scire, mi Paete, initium mihi suspicionis et cautionis et diligentiae fuisse litteras tuas quibus litteris
congruentes fuerunt aliae postea multorum. nam et Aquini et Fabrateriae consilia sunt inita de me, quae te
video inaudisse, et, quasi divinarent quam iis molestus essem futurus, nihil aliud egerunt nisi me ut
opprimerent. quod ego non suspicans incautior fuissem, nisi a te admonitus essem. quam ob rem iste tuus
amicus apud me commendatione non eget. utinam ea fortuna rei p. sit, ut ille me unum gratissimum possit
cognoscere! sed haec hactenus.
[2] te ad cenas itare desisse moleste fero ; magna enim te delectatione et voluptate privasti ; deinde etiam
vereor (licet enim verum dicere) ne nescio quid illud, quod solebas, dediscas et obliviscare, cenulas facere.
nam si tum, cum habebas quos imitarere, non multum proficiebas, quid nunc te facturum putem? Spurinna
quidem, cum ei rem demonstrassem et vitam tuam superiorem exposuissem, magnum periculum summae rei
p. demonstrabat, nisi ad superiorem consuetudinem tum, cum Favonius flaret, revertisses ; hoc tempore ferri
posse, si forte tu frigus ferre non posses. [3] sed me hercule, mi Paete, extra iocum moneo te, quod pertinere
ad beate vivendum arbitror, ut cum viris bonis, iucundis, amantibus tui vivas. nihil est aptius vitae, nihil ad
beate vivendum accommodatius. nec id ad voluptatem refero sed ad communitatem vitae atque victus
remissionemque animorum, quae maxime sermone efficitur familiari, qui est in conviviis dulcissimus, ut
sapientius nostri quam Graeci ; illi sumpo/sia aut su/ndeipna , id est compotationes aut concenationes, nos
‘convivia,’ quod tum maxime simul vivitur. vides ut te philosophando revocare coner ad cenas. cura ut valeas
; id foris cenitando facillime consequere.
[4] sed cave, si me amas, existimes me, quod iocosius scribam, abiecisse curam rei p. sic tibi, mi Paete,
persuade, me dies et noctes nihil aliud agere, nihil curare, nisi ut mei cives salvi liberique sint. nullum locum
praetermitto monendi, agendi, providendi ; hoc denique animo sum ut, si in hac cura atque administratione
vita mihi ponenda sit, praeclare actum mecum putem. etiam atque etiam vale.
Scr. Laudiceae post iii Id. Febi; a. 704 Qo).
CICERO IMR PAETO.
summum me ducem litterae tuae reddiderunt. plane nesciebam te tam peritum esse rei militaris ; Pyrrhi te
libros et Cineae video lectitasse. itaque obtemperare cogito praeceptis tuis, hoc amplius, navicularum habere
aliquid in ora maritima. contra equitem Parthum negant ullam armaturam meliorem inveniri posse. sed quid
ludimus? nescis quo cum imperatore tibi.negotium sit. Paidei/an Ku/rou quam contrieram legendo, totam in
hoc imperio explicavi. [2] sed iocabimur alias coram, ut spero, brevi tempore ; nunc ades ad imperandum vel
ad parendum potius ; sic enim antiqui loquebantur.
Cum M. Fadio, quod scire te arbitror, mihi summus usus est valdeque eum diligo cum propter summam
probitatem eius ac singularem modestiam, tum quod in iis controversiis, quas habeo cum tuis combibonibus
Epicuriis, optima opera eius uti soleo. [3] is cum ad me Laudiceam venisset mecumque ego eum esse
vellem, repente percussus est atrocissimis litteris, in quibus scriptum erat fundum Herculanensem a Q. Fadio
fratre proscriptum esse, qui fundus cum eo communis esset. id M. Fadius pergraviter tulit existimavitque
LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS
106Epistulae ad familiares
fratrem suum, hominem non sapientem, is impulsu inimicorum suorum eo progressum esse. nunc si me amas,
mi Paeto, negotium totum suscipe ; molestia Fadium libera. auctoritate tua nobis opus est et consilio et etiam
gratia. noti pati litigare fratres et iudiciis turpibus conflictari. Matonem et Pollionem inimicos habet Fadius.
quid multa? non me hercule tam perscribere possum quam mihi gratum feceris, si otiosum Fadium reddideris.
id ille in te positum esse putat mihique persuadet.
Scr. Romae ex. m. interc. pr. aut in. post a. 708 (46).
CICERO PAETO S. D.
accubueram hora nona, cum ad te harum exemplum in codicillis exaravi. dices: ‘ubi?’ apud Volumnium
Eutrapelum, et quidem supra me Atticus, infra Verrius, familiares tui. miraris tam exhilaratam esse
servitutem nostram? quid ergo faciam? (te consulo, qui philosophum audis) angar, excruciem me? quid
adsequar? deinde quem ad finem? ‘vivas,’ inquis ‘in litteris.’ .an quicquam me aliud agere censes aut posse
vivere, nisi in litteris viverem? sed est earum etiam ‘non satietas sed quidam modus ; a quibus cum discessi,
etsi minimum mihi est in cena (quod tu unum zh/thma Dioni philosopho posuisti), tamen quid potius faciam,
prius quam me dormitum conferam, non reperio. audi reliqua: infra Eutrapelum Cytheris accubuit. [2] ‘in eo
igitur,’ inquis, ‘convivio Cicero ille,
quem aspectabant, cuius ob os Graii ora obvertebant sua?
non me hercule suspicatus sum illam adfore. sed tamen ne Aristippus quidem ille Socraticus erubuit, cum
esset obiectum habere eum Laida. ‘habeo,’ inquit, ‘non habeor a Laide’ (Graece hoc melius ; tu, si voles,
interpretabere) ; me vero nihil istorum ne iuvenem quidem movit umquam, ne nunc senem ; convivio delector
; ibi loquor quod in solum, ut dicitur, et gemitum in risus maximos transfero. [3] an tu id melius, qui etiam
[in] philosophum inriseris, cum ille, ‘si quis quid quaereret,’ dixisset, cenam te quaerere a mane
dixeris? ille baro te putabat quaesiturum, unum caelum esset an innumerabilia. quid ad te? at hercule cena
non quid ad te tibi praesertim. sic igitur vivitur: cotidie aliquid legitur aut scribitur ; dein ne amicis nihil
tribuamus, epulamur una non modo non contra legem, si ulla nunc lex est, sed etiam intra legem et quidem
aliquanto. qua re nihil est quod adventum nostrum extimescas ; non multi cibi hospitem accipies, multi ioci.
LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS
107Epistulae ad familiares
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
Scr. Romae paulo post xiii K. Oct a. 710 (44).
CICERO PLANCO.
et afui proficiscens in Graeciam et, postea quam de medio cursu rei p. sum voce revocatus, numquam per M.
Antonium quietus fui ; cuius tanta est non insolentia (nam id quidem vulgare vitium est) sed immanitas, non
modo ut vocem sed ne vultum quidem liberum possit ferre cuiusquam. itaque mihi maximae curae est non de
mea quidem vita cui satis feci vel aetate vel factis vel, si quid etiam hoc ad rem pertinet, gloria, sed me patria
sollicitat in primisque, mi Plance, exspectatio consulatus tui, quae ita longa est, ut optandum sit ut possimus
ad id tempus rei p. spiritum ducere. quae potest enim spes esse in ea re p., in qua hominis impotentissimi
atque intemperantissimi armis oppressa sunt omnia, et in qua nec senatus nec populus vim habet ullam nec
leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum aliquod ac vestigium civitatis? [2] sed quoniam acta
omnia mitti ad te arbitrabar, nihil erat quod singulis de rebus scriberem ; illud autem erat amoris mei, quem a
tua pueritia susceptum non servavi solum sed etiam auxi, monere te atque hortari ut in rem p. omni .
cogitatione curaque incumberes. quae si ad tuum tempus perduc’itur, facilis gubernatio est ut perducatur
autem magnae cum diligentiae est tum etiam fortunae.
[3] sed et te aliquanto ante, ut spero, habebimus et, praeterquam quod rei p. consulere debemus, tamen tuae
dignitati ita favemus, ut omne nostrum consilium, studium, officium, operam, laborem, diligentiam ad
amplitudinem tuam conferamus. ita facillime et rei p., quae mihi carissima est, et amicitiae nostrae, quam
sanctissime nobis colendam puto, me intellego satis facturum.
[4] Furnium nostrum tanti a te fieri, quantum ipsius humanitas et dignitas postulat, nec miror et gaudeo teque
hoc existimare volo, quicquid in eum iudici officique contuleris, id it a me accipere, ut in me ipsum te putem
contulisse.
Scr. Romae inter xiii K. et iii Non. Oct. a. 710 (44).
CICERO PLANCO S.
meum studium honori tuo pro necessitudine nostra non defuisset, si aut tuto in senatum aut honeste venire
potuissem ; sed nec sine periculo quisquam libere de re p. sentiens versari potest in summa impunitate
gladiorum, nec nostrae dignitatis videtur esse ibi sententiam de re p. dicere, ubi me et melius et propius
audiant armati quam senatores. [2] quapropter in privatis rebus nullum neque officium neque studium meum
desiderabis ; ne in publicis quidem, si quid erit in quo me interesse necesse sit, umquam deero ne cum
periculo quidem meo dignitati tuae; in iis autem rebus, quae nihilo minus, ut ego absim, confici poterunt, peto
a te ut me rationem habere velis et salutis et dignitatis meae.
Scr. Romae paulo post iv Id. Dec. a. 710 (44).
CICERO PLANCO S.
binas a te accepi litteras eodem exemplo, quod ipsum libentius quod illum audiens te videbar audire. nam et
in re militari virtutem et in administranda provincia iustitiam et in omni genere prudentiam mihi tuam
exposuit et praeterea mihi non ignaram in consuetudine et familiaritate suavitatem tuam ; adiunxit praeterea
summam erga se liberalitatem. quae omnia mihi iucunda, hoc extremum etiam gratum fuit. [2] ego, Plance,
necessitudinem constitutam habui cum domo vestra ante aliquanto quam tu natus es, amorem autem erga te
ab ineunte pueritia tua, confirmata iam aetate familiaritatem cum studio meo tum iudicio tuo constitutam. his
de causis mirabiliter faveo dignitati tuae, quam mihi tecum statuo debere esse communem. omnia summa
consecutus es vii%ute duce, comite fortuna eaque es adeptus adulescens multis invidentibus, quos ingenio
industriaque fregisti ; nunc me amantissimum tui, nemini concedentem qui tibi vetustate necessitudinis potior
possit esse, si audies, omnem tibi reliquae vitae dignitatem ex optimo rei p. statu adquires. [3] scis profecto
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
108Epistulae ad familiares
(nihil enim te fugere potuit) fuisse quoddam tempus, cum homines existimarent te nimis servire temporibus,
quod ego quoque existimarem, te si ea quae patiebare probare etiam arbitrarer ; sed cum intellegerem quid
sentires, prudenter te arbitrabar videre quid posses. nunc alia ratio est. omnium rerum tuum iudicium est,
idque liberum. consul es designatus, optima aetate, summa eloquentia, maxima orbitate rei p. virorum talium.
incumbe, per deos immortalis! in eam curam et cogitationem, quae tibi summam dignitatem et gloriam
adferat ; unus autem est, hoc praesertim tempore, per tot annos re p. divexata, rei p. bene gerendae cursus ad
gloriam.
[4] haec amore magis impulsus scribenda ad te putavi quam quo te arbitrarer monitis et praeceptis egere ;
sciebam enim ex iisdem te haec haurire fontibus, ex quibus ipse hauseram. qua re modum faciam. nunc
tantum significandum putavi, ut potius amorem tibi ostenderem meum quam ostentarem prudentiam. interea
quae ad dignitatem tuam pertinere arbitrabor studiose diligenterque curabo.
Scr. in Gallia Transalpina ex. m. Dec. a. 710 (44).
PLANCVS CICERONI
gratissimae mihi tuae litterae fuerunt, quas ex Furni sermone te scripsisse animadverti. ego autem praeteriti
temporis excusationem adfero, quod te profectum audieram nec multo ante redisse scii quam ex epistula tua
cognovi. nullum enim in te officium ne minimum quidem sine maxima culpa videor posse praeterire, in quo
tuendo habeo causas plurimas vel paternae necessitudinis vel meae a pueritia observantiae vel tui erga me . .
mutui amoris. [2] qua re, mi Cicero, quod mea tuaque patitur aetas, persuade tibi te unum esse in quo ego
colendo patriam mihi constituerim sanctitatem. omnia igitur tua consilia mihi non magis prudentiae plena,
quae summa est, videntur quam fidelitatis, quam ego ex mea conscientia metior. qua re, si aut aliter sentirem,
certe admonitio tua me reprimere aut, si dubitarem, hortatio impellere posset ut id sequerer, quod tu optimum
putares ; nunc vero quid est quid me in aliam partem trahere possit? quaecumque in me bona sunt aut
fortunae beneficio tributa aut meo labore parta, etsi a te propter amorem carius sunt aestimata, tamen vel
inimicissimi iudicio tanta sunt ut praeter bonam famam nihil desiderare videantur. [3] qua re hoc unum tibi
persuade, quantum viribus eniti, consilio providere, auctoritate monere potuero, hoc omne rei p. semper
futurum. non est ignotus mihi sensus tuus. neque si facultas optabilis mihi quidem tui praesentis esset,
umquam a tuis consiliis discreparem nec nunc committam ut ullum meum factum reprehendere iure possis.
[4] sum in exspectatione omnium rerum, quid in Gallia citeriore, quid in urbe mense Ianuario geratur, ut
sciam. interim maximam hic sollicitudinem curamque sustineo, ne inter aliena vitia hae gentes nostra mala
suam putent occasionem. quod si proinde ut ipse mereor mihi successerit, certe et tibi, cui maxime cupio, et
omnibus viris bonis satis faciam. fac valeas meque mutuo diligas. .
Scr. Romae med. m. Dec. a. 710 (44).
CICERO PLANCO S.
binas a te accepi litteras eodem exemplo, quod ipsum argumento mihi fuit diligentiae tuae intellexi enim te
laborare ut ad me mihi exspectatissimae litterae perferrentur. ex quibus cepi fructum duplicem mihique in
comparatione difficilem ad iudicandum, amoremne erga me tuum an animum in rem p. pluris aestimandum
putarem. est omnino patriae caritas meo quidem iudicio maxima, sed amor voluntatisque coniunctio plus
certe habet suavitatis. itaque commemoratio tua paternae necessitudinis benevolentiaeque eius, quam erga me
a pueritia contulisses, ceterarumque rerum, quae ad eam sententiam pertinebant incredibilem mihi laetitiam
attulerunt ; [2] rursus declaratio animi tui, quem haberes de re p. quemque habiturus esses, mihi erat
iucundissima ; eoque maior erat haec laetitia, quod ad illa superiora accedebat. itaque te non hortor solum, mi
Plance, sed plane etiam oro, quod feci iis litteris, quibus tu humanissime respondisti, ut tota mente omnique
animi impetu in rem p. incumbas. nihil est quod tibi maiori fructui gloriaeque esse possit, nec quicquam ex
omnibus rebus humanis est praeclarius aut praestantius quam de re p. bene mereri. [3] adhuc enim (patitur
tua summa humanitas et sapientia me quod sentiam libere dicere) fortuna suffragante videris res maximas
consecutus quod quamquam sine virtute fieri non potuisset, tamen ex maxima parte ea quae es adeptus
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
109Epistulae ad familiares
fortunae temporibusque tribuuntur ; his temporibus difficillimis rei p. quicquid subveneris, id erit totum et
proprium tuum. incredibile est omnium civium latronibus exceptis odium in Antonium, magna spes in te et in
tuo exercitu, magna exspectatio ; cuius, per deos! gratiae gloriaeque cave tempus amittas. sic moneo ut
filium, sic faveo ut mihi, sic hortor ut et pro patria et amicissimum.
Scr. Romae xiii K. Apr. vesperia. 711 (43).
CICERO PLANCO.
quae locutus est Furnius noster de animo tuo in rem p., ea gratissima fuerunt senatui, p. R. probatissima ;
quae autem tuae recitatae litterae sunt in senatu, nequaquam consentire cum Furni oratione visae sunt. pacis
enim auctor eras; cum conlega tuus, vir clarissimus, a foedissimis, latronibus obsideretur, qui aut positis
armis pacem petere debent aut, si pugnantes eam postulant, victoria pax non pactione parienda est. sed de
pace litterae vel Lepidi vel tuae quam in partem acceptae sint, ex viro optimo, fratre tuo, et ex C. Furnio
poteris cognoscere. [2] me autem impulit tui caritas ut, quamquam nec tibi ipsi consilium deesset, et fratris
Furnique benevolentia fidelisque prudentia tibi praesto esset futura, vellem tamen meae quoque auctoritatis
pro plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod pervenire. crede igitur mihi, Plance, omnis,
quos adhuc gradus dignitatis consecutus sis (es autem adeptus amplissimos) eos honorum vocabula habituros,
non dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi R. et cum senatus auctoritate coniunxeris. seiunge te,
quaeso, aliquando ab iis, cum quibus te non tuum iudicium sed temporum vincla coniunxerunt.
[3] complures in perturbatione rei p. consules dicti, quorum nemo consularis habitus est, nisi qui animo
exstitit in rem p. consularis. talem igitur te esse oportet, qui primum te ab impiorum civium tui
dissimillimorum societate seiungas, deinde te senatui bonisque omnibus auctorem, principem, ducem
praebeas, postremo ut pacem esse iudices non in armis positis sed in abiecto armorum et servitutis metu. haec
si et ages et senties, tum eris non modo consul et consularis, sed magnus etiam consul et consularis ; sin
aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non modo dignitas nulla erit sed erit summa deformitas.
haec impulsus benevolentia scripsi paulo severius ; quae tu in experiendo ea ratione, quae te digna est, vera
esse cognosces. D. xiii K. Apr.
Scr. in Gallia Transalpina paulo post med. m. Mart. a. 711 (43).
PLANCVS CICERONI
plura tibi de meis consiliis scriberem rationemque omnium rerum redderem verbosius, quo magis iudicares
omnia me rei p. praestitisse, quae et tua exhortatione excepi et mea adfirmatione tibi recepi (non minus enim
a te probari quam diligi semper volui, nec te magis in culpa defensorem mihi paravi quam praedicatorem
meritorum meorum esse volui) ; sed breviorem me duae res faciunt, una, quod publicis litteris omnia sum
persecutus, altera, quod M. Varisidium, equitem R., familiarem meum, ipsum ad te transire iussi ex quo
omnia cognoscere posses. [2] non medius fidius mediocri dolore adficiebar cum alii occupare possessionem
laudis viderentur sed usque mihi temperavi dum perducerem eo rem, ut, dignum aliquid et, consulatu meo et
vestra : exspectatione efficerem. quod spero, si me fortuna non fefellerit, me consecuturum ut, maximo
praesidio rei p. nos fuisse et, nunc sentiant, homines et, in posterum memoria teneant. A te peto ut, dignitati
meae suffrageris et, quarum rerum spe ad laudem me vocasti, harum fructu in reliquum facias alacriorem. non
minus posse te quam velle exploratum mihi est. fac valeas meque mutuo diligas.
Scr. in Gallia Ttnnsalpina paulo post med. Mart a. 711 (43).
PLANCVS IMR COS. DESIG. S. D. COS. PR. TR. PL. SENATVI POPVLO PLEBIQVE ROMANAE
si cui forte videor diutius et hominum exspectationem et spem rei p. de mea voluntate tenuisse suspensam,
huic prius excusandum me esse arbitror quam de insequenti officio quicquam ulli pollicendum ; non enim
praeteritam culpam : videri volo redemisse, sed optimae mentis cogitata iam pridem maturo tempore
enuntiare.
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
110Epistulae ad familiares
[2] non me praeteribat in tanta sollicitudine hominum et tam perturbato statu civitatis fructuosissimam esse
professionem bonae voluntatis, magnosque honores ex ea re ; compluris consecutos videbam ; sed cum in
eum casum me fortuna demisisset, ut aut celeriter pollicendo magna mihi ipse ad proficiendum impedimenta
opponerem aut, si in eo mihi temperavissem, maiores occasiones ad opitulandum haberem, expeditius iter
communis salutis quam meae laudis esse volui. nam quis in ea fortuna quae mea est, et ab ea vita quam in me
cognitam hominibus arbitror et cum ea spe quam in manibus habeo, aut sordidum quicquam pati aut
perniciosum concupiscere potest ? [3] sed aliquantum nobis temporis et magni labores et multae impensae
opus fuerunt ut, quae rei p. bonisque omnibus polliceremur, exitu praestaremus neque ad auxilium patriae
nudi cum bona voluntate sed cum facultatibus accederemus. confirmandus erat exercitus nobis magnis saepe
praemiis sollicitatus, ut a b re p. potius moderata quam ab uno infinita speraret ; confirmandae complures
civitates, quae superiore anno largitionibus concessionibusque praemiorum erant obligatae, ut et illa vana
putarent et eadem a melioribus auctoribus petenda existimarent; eliciendae etiam voluntates reliquorum, qui
finitimis provinciis exercitibusque praefuerunt, ut potius cum pluribus societatem defendendae libertatis
iniremus quam cum paucioribus funestam orbi terrarum victoriam partiremur. [4] muniendi vero nosmet ipsi
fuimus aucto exercitu auxiliisque multiplicatis ut, cum praeferremus sensus aperte, tum etiam invitis
quibusdam sciri quid defensuri essemus non esset periculosum. ita numquam diffitebor multa me, ut ad
effectum horum consiliorum pervenirem, et simulasse invitum et dissimulasse cum dolore, quod praematura
denuntiatio boni civis imparati quam periculosa esset ex casu conlegae videbam. [5] quo nomine etiam C.
Furnio legato, viro forti atque strenuo, plura etiam verbo quam scriptura mandata dedimus, ut et tectius ad
vos perferrentur et nos essemus tutiores, quibusque rebus et communem salutem muniri et nos armari
conveniret praecepimus. ex quo intellegi potest curam rei p. summae defendendae iam pridem apud nos
excubare.
[6] nunc cum deum benignitate ab omni re sumus paratiores, non solum bene sperare de nobis homines sed
explorate iudicare volumus. legiones habeo quinque sub signis et sua fide virtuteque rei p. coniunctissimas et
nostra liberalitate nobis obsequentis, provinciam omnium civitatium consensu paratissimam et summa
contentione ad officia certantem, equitatus auxiliorumque tantas copias quantas hae gentes ad defendendam
suam salutem libertatemque conficere possunt ; ipse ita sum animo paratus, ut vel provinciam tueri vel ire
quo res p. vocet vel tradere exercitum, auxilia provinciamque vel omnem impetum belli in me convertere non
recusem, si modo meo casu aut confirmare patriae salutem aut periculum possim morari.
[7] haec si iam expeditis omnibus rebus tranquilloque statu civitatis polliceor, in damno meae laudis rei p.
commodo laetabor ; sin ad societatem integerrimorum et maximorum periculorum accedam, consilia mea
aequis iudicibus ab obtrectatione invidorum defendenda commendo. mihi quidem ipsi fructus meritorum
meorum in rei p. incolumitate satis magnus est paratus ; eos vero, qui meam auctoritatem et multo magis
vestram fidem secuti nec ulla spe decipi nec ullo metu terreri potuerunt, ut commendatos vobis habeatis
petendum videtur.
Scr. in Gallia Narbonensi vi aut v K. Mai. a. 711 (43).
PLANCVS CICERONI S.
nihil me tibi temere aut te ceteris de me frustra recepisse laetor ; certe hoc maius habes testimonium amoris
mei, quo maturius tibi quam ceteris consilia mea volui esse nota. in dies vero meritorum meorum fieri
accessiones pervidere te spero, cogniturum magis recipio. [2] quod ad me attinet, mi Cicero, (ita ab
imminentibus malis res p. me adiuvante liberetur!) sic honores praemiaque vestra suspicio conferenda certe
cum immortalitate, ut sine iis nihil de meo studio perseverantiaque sim remissurus. Nisi in multitudine
optimorum civium impetus animi mei fuerit singularis et opera praecipua, nihil ad meam dignitatem accedere
volo suffragatione vestra. [3] concupisco autem nihil mihi (contra quod ipse pugno) ; et temporis et rei te
moderatorem facile patior esse. nihil aut sero aut exigue a patria civi tributum potest videri.
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
111Epistulae ad familiares
exercitum a. d. vi K. Maias Rhodanum traieci magnis itineribus, Vienna equites mille via breviore praemisi.
ipse si ab Lepido non impediar, celeritate satis faciam ; si autem itineri meo se opposierit, ad tempus
consilium capiam. copias adduco et numero et genere et fidelitate firmissimas. te ut diligas me, si mutuo te
facturum scis, rogo. vale.
Scr. Romae iii K. Apr. a. 711 (43).
CICERO PLANCO.
etsi satis ex Furnio nostro cognoram quae tua voluntas, quod consilium de re p. esset, tamen tuis litteris lectis
liquidius de toto sensu tuo iudicavi. quam ob rem, quamquam in uno proelio omnis fortuna rei p. disceptatur
(quod quidem, cum haec legeres, iam decretum arbitrabar fore), tamen ipsa fama, quae de tua voluntate
percrebruit, magnam es laudem consecutus. itaque si consulem Romae habuissemus, declaratum esset ab
senatu cum tuis magnis honoribus quam gratus esset conatus et apparatus tuus. cuius rei non modo non
praeteriit tempus sed ne maturum quidem etiam nunc meo quidem iudicio fuit. is enim denique honos mihi
videri solet, qui non propter spem futuri benefici sed propter magna merita claris viris de fertur et datur.
[2] qua re, sit modo aliqua res p. in qua honos elucere possit, omnibus; mihi crede, amplissimis honoribus
abundabis. is autem, qui vere appellari potest honos, non invitamentum ad tempus sed perpetuae virtutis est
praemium. quam ob rem, mi Plance, incumbe toto pectore ad laudem, subveni patriae, opitulare conlegae,
omnium gentium consensum et incredibilem conspirationem adiuva. me tuorum consiliorum adiutorem,
dignitatis fautorem, omnibus in rebus tibi amicissimum fidelissimumque cognosces. ad eas enim causas,
quibus inter nos amore sumus, officiis, vetustate coniuncti, patriae cantas accessit, eaque effecit ut tuam
vitam anteferrem meae. iii K. Apr.
Scr. in Allobrogibus ex. m. Apr. a. 711 (43).
PLANCVS CICERONI
immortalis ago tibi gratias agamque, dum vivam nam relaturum me adfirmare non possum. tantis enim tuis
officiis non videor mi respondere posse, nisi forte, ut tu gravissime disertissimeque scripsisti, ita sensurus es,
ut me referre gratiam putes, cum memoria tenebo. si de fili tui dignitate esset actum, amabilius certe nihil
facere potuisses. primae tuae sententiae infinitis cum muneribus, posteriores ad tempus arbitriumque
amicorum meorum compositae, oratio adsidua et perpetua de me, iurgia cum obtrectatoribus propter me
notissima mihi sunt. non mediocris adhibenda mihi est cura ut rei p. me civem dignum tuis laudibus
praestem, in amicitia tua memorem atque gratum. quod reliquum est, tuum munus tuere et me, si quem esse
voluisti eum exitu rebusque cognoscis, defende ac suscipe.
[2] Cum Rhodanum copias omnis traiecissem fratremque cum tribus milibus equitum praemisissem, ipse iter
ad Mutinam dirigerem, in itinere de proelio facto Brutoque et Mutina obsidione liberatis audivi. animadverti
nullum alium receptum Antonium reliquiasque, quae cum eo essent, habere nisi in his partibus, duasque ei
spes esse propositas, unam Lepidi ipsius, alteram exercitus. quod quaedam pars exercitus non minus furiosa
est quam qui cum Antonio fuerunt, equitatum revocavi ; ipse in Allobrogibus constiti, ut proinde ad omnia
paratus essem ac res me moneret. si nudus hoc se Antonius confert, facile mi videor per me sustinere posse
remque publicam ex vestra sententia administrare, quamvis ab exercitu Lepidi recipiatur ; si vero copiarum
aliquid secum adducet et si decima legio veterana, quae nostra opera revocata cum reliquis est, ad eundem
furorem redierit, tamen ne quid detrimenti fiat dabitur opera a me, idque me praestaturum spero, dum istinc
copiae traiciantur coniunctaeque nobiscum facilius perditos opprimant.
[3] hoc tibi spondeo, mi Cicero, neque animum nec diligentiam mihi defuturam. cupio me hercules nullam
residuam sollicitudinem esse ; sed si fuerit, nec animo nec benevolentiae nec patientiae cuiusquam pro vobis
cedam. . do quidem ego operam ut etiam Lepidum ad huius rei societatem incitem, omniaque ei obsequia
polliceor, si modo rem p. respicere volet. utor in hac re adiutoribus interpretibusque fratre meo et Laterense et
Furnio nostro. non me impedient privatae offensiones quo minus pro rei p. salute etiam cum inimicissimo
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
112Epistulae ad familiares
consentiam: quod si nihil profecero, nihilo minus maximo cum animo et maiore fortasse cum mea gloria
vobis satis faciam. fac valeas meque mutuo diligas.
Scr. Romae iii Id. Apr. a. 711 (43).
CICERO PLANCO.
etsi rei p. causa maxime gaudere debeo tantum ei te praesidi, tantum opis attulisse extremis paene
temporibus, tamen ita te victorem complectar re p. reciperata, ut magnam partem mihi laetitiae tua dignitas
adfert, quam et esse iam et futuram amplissimam intellego. cave enim putes ullis umquam litteras gratiores
quam tuas in senatu esse recitatas ; idque contigit cum meritorum tuorum in rem p. eximia quadam
magnitudine tum verborum sententiarumque gravitate. quod mihi quidem minime novum, qui et te nossem et
tuarum litterarum ad me missarum promissa meminissem et haberem a Furnio nostro tua penitus consilia
cognita, sed senatui maiora visa sunt quam erant exspectata, non quo umquam de tua voluntate dubitasset, sed
nec quantum facere posses nec quo progredi velles exploratum satis habebat. [2] itaque cum a. d. vii Idus
Aprilis mane mihi tuas litteras M. Varisidius reddidisset easque legissem, incredibili gaudio sum elatus ;
cumque magna multitudo optimorum virorum et civium me [de] domo deduceret, feci continuo omnis
participes meae voluptatis. interim ad me venit Munatius noster, ut consuerat. at ego ei litteras tuas, nihildum
enim sciebat; nam ad me primum Varisidius, idque sibi a te mandatum esse dicebat. Paulo post idem mihi
Munatius eas litteras legendas dedit quas ipsi miseras, et eas quas publice. [3] placuit nobis ut statim ad
Cornutum, pr. urb., litteras deferremus, qui, quod consules aberant, consulare munus sustinebat more
maiorum. senatus est continuo convocatus frequensque convenit propter famam atque exspectationem tuarum
litterarum. recitatis litteris oblata religio Cornuto est pullariorum admonitu non satis diligenter eum auspiciis
operam dedisse, idque a nostro conlegio comprobatum est. itaque res dilata est in posterum. eo autem die
magna mihi pro tua dignitate contentio cum Servilio ; qui cum gratia effecisset ut sua sententia prima
pronuntiaretur, frequens eum senatus reliquit et in alia omnia discessit, meaeque sententiae, quae secunda
pronuntiata erat, cum frequenter adsentiretur senatus, rogatu . Servili P. Titius intercessit. res in posterum
dilata. [4] venit paratus Servilius Iovi ipsi iniquus, cuius in templo res agebatur. hunc quem ad modum
fregerim quantaque contentione Titium intercessorem abiecerim, ex aliorum te litteris malo cognoscere ;
unum hoc ex meis : senatus gravior, constantior, amicior tuis laudibus esse non potuit quam tum fuit, nec
vero tibi senatus amicior quam cuncta civitas ; mirabiliter enim populus R. universus et omnium generum
ordinumque consensus ad liberandam rem p. conspiravit.
[5] Perge igitur, ut agis, nomenque tuum commenda immortalitati atque haec omnia, quae habent speciem
gloriae conlectam inanissimis splendoris insignibus contemne, brevia, fucata, caduca existima. verum decus
in virtute positum est, quae maxime inlustratur magnis in rem p. meritis. eam facultatem habes maximam.
quam quoniam complexus es et tenes, perfice ut ne minus res p. tibi quam tu rei p. debeas. me tuae dignitatis
non modo fautorem sed etiam amplificatorem cognosces. id cum rei p. quae mihi vita est mea carior, tum
nostrae necessitudini debere me iudico. atque in his curis, quas contuli ad dignitatem tuam, cepi magnam
voluptatem, quod bene cognitam mihi T. Munati prudentiam et fidem magis etiam perspexi in eius incredibili
erga te benevolentia et diligentia. iii Idus Apr.
Scr. Romae circ. v Id. Mai. a. 711 (43).
CICERO PLANCO.
ut primum potestas data est augendae dignitatis tuae, nihil praetermisi in te ornando, quod positum esset aut
in praemio virtutis aut in honore verborum. id ex ipso s. c. poteris cognoscere ita enim est perscriptum, ut a
me de scripto dicta sententia est ; quam senatus frequens secutus est summo studio magnoque consensu.
[2] ego quamquam ex tuis litteris, quas mihi misisti perspexeram te magis iudicio bonorum quam insignibus
gloriae delectari, tamen considerandum nobis existimavi, etiam si tu nihil postulares, quantum tibi a re p.
deberetur. tu contexes extrema cum primis. qui enim M. Antonium oppresserit, is bellum confecerit ; itaque
Homerus non Aiacem nec Achillem sed Ulixem appellavit ptolipo/rqion .
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
113Epistulae ad familiares
Scr. Romae iii Non. Mai. a. 711 (43).
CICERO PLANCO S.
O gratam famam biduo ante victoriam de subsidio tuo, de studio, de celeritate, de copiis ! atque etiam
hostibus fusis spes omnis est in te ; fugisse enim ex proelio Mutinensi dicuntur notissimi latronum duces ; est
autem non minus gratum extrema delere quam prima depellere. [2] equidem exspectabam iam tuas litteras,
idque cum multis, sperabamque etiam Lepidum rei p. temporibus admonitum tecum et cum re p. esse
facturum. in illam igitur curam incumbe, mi Plance, ut ne quae scintilla teterrimi belli relinquatur. quod si erit
factum, et rem publicam divino beneficio adfeceris et ipse aeternam gloriam consequere. D. iii Non. Mai.
Scr. in Gallia Narbonensis cis Isaram circ. iii id. Mai. a. 711 (43).
PLANCVS CICERONI
his litteris scriptis quae postea accidissent scire te ad rem p. putavi pertinere. sedulitas mea, ut spero, et mihi
et rei p. tulit fructum. namque adsiduis internuntiis cum Lepido egi ut omissa omni contentione
reconciliataque voluntate nostra communi consilio rei p. succurreret, se, liberos urbemque pluris quam unum
perditum abiectumque latronem putaret obsequioque meo, si ita faceret, ad omnis res abuteretur. profeci.
[2] itaque per Laterensem internuntium fidem mihi dedit se Antonium, si prohibere provincia sua non
potuisset, bello persecuturum, me ut venirem copiasque coniungerem rogavit, eoque magis, quod et Antonius
ab equitatu firmus esse dicebatur et Lepidus ne mediocrem quidem equitatum habebat ; nam etiam ex
paucitate eius non multis ante diebus decem qui optimi fuerant ad me transierunt. quibus rebus ego cognitis
cunctatus non sum ; in cursu bonorum consiliorum Lepidum adiuvandum putavi. [3] adventus meus quid
profecturus esset vidi, vel quod equitatu meo persequi atque opprimere equitatum eius possem, vel quod
exercitus Lepidi eam partem; quae corrupta est et ab re p. alienata, et corrigere et coercere praesentia mei
exercitus possem. itaque in Isara, flumine maximo, quod in finibus est Allobrogum, ponte uno die facto
exercitum a. d. iiii Idus Mai. traduxi. Cum vero mihi nuntiatum esset L. Antonium praemissum cum equitibus
et cohortibus ad forum Iuli venisse, fratrem cum equitum quattuor milibus ut occurreret ei misi a. d. iii Idus
Mai. ; ipse maximis itineribus cum iiii legionibus expeditis et reliquo equitatu subsequar. [4] si nos
mediocris modo fortuna rei p. adiuverit, et audaciae perditorum et nostrae sollicitudinis hic finem reperiemus.
quod si latro praecognito nostro adventu rursus in Italiam se recipere coeperit, Bruti erit officium occurrere ei
; cui scio nec consilium nec animum defuturum. ego tamen, si id acciderit, fratrem cum equitatu mittam qui
sequatur Italiamque a vastatione defendat. fac valeas meque mutuo diligas.
Scr. Romae ctrc. ex. m. Mai. a. 711 (43).
CICERO PLANCO.
nihil post hominum memoriam gloriosius, nihil gratius, ne tempore quidem ipso opportunius accidere vidi
quam tuas, Plance, litteras. redditae sunt enim frequenti senatu Cornuto, cum is frigidas sane et inconstantis
recitasset litteras Lepidi. sub eas statim recitatae sunt tuae non sine magnis quidem clamoribus. Cum rebus
enim ipsis essent et studiis O beneficiisque in rem p. gratissimae, tum erant gravissimis verbis ac sententiis.
flagitare senatus institit Cornutum ut referret statim de tuis litteris. ille se considerare velle. Cum ei magnum
convicium fieret cuncto a senatu, quinque tribuni plebi rettulerunt. Servilius rogatus rem distulit ; ego eam
sententiam dixi, cui sunt adsensi ad unum. ea quae fuerit ex s. c. cognosces. [2] tu quamquam consilio non
eges vel abundas potius, tamen hoc animo esse debes ut nihil huc reicias neve in rebus tam subitis tamque
angustis a senatu consilium petendum putes, ipse tibi sis senatus, quocumque te ratio rei p. ducet sequare,
cures ut ante factum aliquid a te egregium audiamus quam futurum putarimus. illud tibi promitto, quicquid
erit a te factum, id senatum non modo ut fideliter sed etiam ut sapienter factum comprobaturum. .
Scr. in itinere ad Lepidum xiv aut xiiii K. Iun, a. 711 (43).
PLANCVS CICERONI
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
114Epistulae ad familiares
Antonius id. Mai. ad forum Iuli cum primis copiis venit. Ventidius bidui spatio abest ab eo. Lepidus ad forum
Voconi castra habet, qui locus a foro Iuli quattuor et viginti millia passus abest, ibique me exspectare
constituit, quem ad modum ipse mihi scripsit. quod si omnia mihi integra et ipse et fortuna servarit, recipio
vobis celeriter me negotium ex sententia confecturum. [2] fratrem meum adsiduis laboribus
concursationibusque confectum graviter se habuisse antea tibi scripsi. sed tamen cum primum posse ingredi
coepit, non magis sibi quam rei p. se convaluisse existimans ad omnia pericula princeps esse non recusabat.
sed ego eum non solum hortatus sum verum etiam coegi isto proficisci, quod et illa valetudine magis
conficere se quam me iuvare posset in castris, et quod acerbissimo interitu consulum rem p. nudatam tali cive
praetore in urbanis officiis indigere existimabam. quod si qui vestrum non probabit, mihi prudentiam in
consilio defuisse sciat, non illi erga patriam fidelitatem. [3] Lepidus tamen, quod ego desiderabam, fecit ut
Apellam ad me mitteret, quo obside fidei illius et societatis in re p. administranda uterer. in ea re studium
mihi suum L. Gellius de tribus fratribus Segaviano probavit, quo ego interprete novissime ad Lepidum sum
usus. Amicum eum rei p. cognosse videor libenterque ei sum testimonio et omnibus ero qui bene merentur.
fac valeas meque mutuo diligas dignitatemque meam, si mereor, tuearis, sicut adhuc singulari cum
benevolentia fecisti.
Scr. in castris ex itiitere ab Isara Forum Voconi xv K. Iun. a. 711 (43).
PLANCVS CICERONI
quid in animo habuerim, cum Laevus Nervaque discesserunt a me, et ex litteris, quas eis dedi, et ex ipsis
cognoscere potuisti, qui omnibus rebus consiliisque meis interfuerunt. accidit mihi, quod homini pudenti et
cupido satis faciendi rei p. bonisque omnibus accidere solet, ut consilium sequerer periculosum magis, dum
me probarem, quam tutum, quod habere posset obtrectationem. [2] itaque post discessum legatorum cum
binis continuis litteris et Lepidus me ut venirem rogaret, et Laterensis multo etiam magis prope implorans
obtestaretur non ullam rem aliam extimescens quam eandem, quae mihi quoque facit timorem, varietatem
atque infidelitatem exercitus eius, non dubitandum putavi quin succurrerem meque communi periculo
offerrem. sciebam enim, etsi cautius illud erat consilium exspectare me ad Isaram dum Brutus traiceret
exercitum, et cum conlega consentiente, exercitu concordi ac bene de re p. sentiente, sicut milites faciunt,
hostibus obviam ire, tamen, si quid Lepidus bene sentiens detrimenti cepisset, hoc omne adsignatum iri aut
pertinaciae meae aut timori videbam, si aut hominem offensum mihi, coniunctum cum re p. non sublevassem
aut ipse a certamine belli tam necessari me removissem. [3] itaque potius periclitari volui, a si possem mea
praesentia et Lepidum tueri et exercitum facere meliorem quam nimis cautus videri. sollicitiorem certe
hominem non suis contractis neminem puto fuisse. nam quae res nullam habebat dubitationem, si exercitus
Lepidi absit, ea nunc magnam adfert sollicitudinem magnumque habet casum. mihi enim si contigisset ut,
prior occurrerem Antonio, non me hercules horam constitisset tantum ego et mihi confido et sic perculsas
illius copias Ventidique mulionis castra despicio ; sed non possum non exhorrescere, si quid intra cutem
subest vulneris, quod prius nocere potest quam sciri curarique possit. sed certe, nisi uno loco me tenerem,
magnum periculum ipse Lepidus, magnum’ ea pars exercitus adiret, quae bene de re p. sentit. magnam etiam
perditi hostes accessionem sibi fecissent, si quas copias a Lepido abstraxissent. quae si adventus meus
represserit, agam gratias fortunae constantiaeque meae, quae me ad hanc experientiam excitavit. [4] itaque a.
d. xv K. Iun. ab Isara castra movi ; pontem tamen, quem in Isara feceram, castellis duobus ad capita positis
reliqui praesidiaque ibi firma posui, ut venienti Bruto exercituique eius sine mora transitus esset paratus. ipse,
ut spero, diebus viii, quibus has litteras dabam, cum Lepidi copiis me coniungam.
Scr. Romae circ. vii K. Iun. a. 711 (43).
CICERO PLANCO.
quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, cum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum,
tamen (fatendum est enim) fuit ea mihi periucunda ; sic enim vidi, quasi ea quae oculis cernuntur, me a te
amari. dices : ‘quid antea?’ semper equidem sed numquam inlustrius. Litterae tuae mirabiliter gratae sunt
senatui cum rebus ipsis, quae erant gravissimae et maximae, fortissimi animi summique consili, tum etiam
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
115Epistulae ad familiares
gravitate sententiarum atque verborum. [2] sed, mi Plance, incumbe ut belli extrema perficias. in hoc erit
summa et gratia et gloria. cupio omnia rei p. causa ; sed me hercules in ea conservanda iam defetigatus non
multo plus patriae faveo quam tuae gloriae, cuius maximam facultatem tibi di immortales, ut spero, dedere ;
quam complectere obsecro. qui enim Antonium oppresserit, is hoc bellum taeterrimum periculosissimumque
confecerit.
Scr. Romae iv K. Iun. a. 711 (43).
CICERO PLANCO
ita erant omnia quae istim adferebantur incerta, ut quid ad te scriberem non occurreret. modo enim quae
vellemus de Lepido, modo contra nuntiabantur ; de te tamen fama constans nec decipi posse nec vinci ;
quorum alterius fortuna partem habet quandam, alterum proprium est prudentiae tuae. [2] sed accepi litteras
a conlega tuo datas Idibus Maiis, in quibus erat te ad se scripsisse a Lepido non recipi Antonium ; quod erit
certius, si tu ad nos idem scripseris. sed minus audes fortasse propter inanem laetitiam litterarum superiorum.
verum, ut errare, mi Plance, potuisti (quis enim id effugerit?), sic decipi te non potuisse quis non videt? nunc
vero etiam [iam] erroris causa sublata est ; culpa enim illa ‘his ad eundem’ vulgari reprehensa proverbio est.
sin ut scripsisti ad conlegam, ita se res habet, omni cura liberati sumus nec tamen erimus prius quam ita esse
tu nos feceris certiores. [3] mea quidem, ut ad te saepius scripsi, haec sententia est, qui reliquias huius belli
oppresserit, eum totius belli confectorem fore ; quem te et opto esse et confido futurum. studia mea erga te,
quibus certe nulla esse maiora potuerunt, tibi tam grata esse quam ego putavi fore, minime miror
vehementerque laetor. quae quidem tu, si recte istic erit, maiora et graviora cognosces. iiii K. Iun.
Scr. in castris pnd. Id. Mai. a. 711 (43).
PLANCVS CICERONI
puderet me inconstantiae mearum litterarum, si non haec ex aliena levitate penderent. omnia feci qua re
Lepido coniuncto ad rem p. defendendam minore sollicitudine vestra perditis resisterem ; omnia ei et petenti
recepi et ultro pollicitus sum scripsique tibi biduo ante confidere me bono Lepido esse usurum communique
consilio bellum administraturum. credidi chirographis eius, adfirmationi praesentis Laterensis, qui tum apud
me erat reconciliaremque me Lepido fidemque haberem orabat. non licuit diutius bene de eo sperare ; illud
certe cavi et cavebo ne mea credulitate rei p. summa fallatur.
[2] Cum Isaram flumen uno die ponte effecto exercitum traduxissem pro magnitudine rei celeritatem
adhibens, quod petierat per litteras ipse ut maturarem venire, praesto mihi fuit stator eius cum litteris, quibus
ne venirem denuntiabat; se posse per se conficere negotium ; interea ad Isaram exspectarem. indicabo
temerarium meum consilium tibi : nihilo minus ire decreram existimans eum socium gloriae vitare. putabam
posse me nec de laude ieiuni hominis delibare quicquam et subesse tamen propinquis locis, ut, si durius
aliquid esset, succurrere celeriter possem. [3] ego a non malus homo hoc suspicabar. at Laterensis, vir
sanctis simus suo chirographo mittit mihi litteras nimisque desperans de se, de exercitu, de Lepidi fide
querensque se destitutum, in quibus aperte denuntiat videam ne fallar ; suam fidem solutam esse ; rei p. ne
desim. exemplar eius chirographi Titio misi ; ipsa chirographa omnia, et ea quibus credidi, et quibus
fidem non habendam putavi, Laevo Cispio dabo perferenda, qui omnibus iis interfuit rebus. [4] accessit eo ut
milites eius, cum Lepidus contionaretur, improbi per se, corrupti etiam per eos qui praesunt, Canidios
Rufrenosque et ceteros quos cum opus erit scietis, conclamarent viri boni pacem se velle neque esse cum ullis
pugnaturos duobus iam consulibus singularibus occisis, tot civibus pro patria amissis, hostibus denique
omnibus iudicatis bonisque publicatis ; neque hoc aut vindicarat Lepidus aut sanarat. [5] hoc me venire et
duobus exercitibus coniunctis obicere exercitum fidelissimum, auxilia maxima, principes Galliae, provinciam
cunctam summae dementiae et temeritatis esse vidi, mihique, si ita oppressus essem remque publicam mecum
prodidissem, mortuo non modo honorem sed misericordiam quoque defuturum. itaque rediturus sum nec
tanta munera perditis hominibus dari posse sinam. [6] ut exercitum locis habeam opportunis, provinciam
tuear, etiam si ille exercitus descierit, omniaque integra servem dabo operam, quoad exercitus hoc
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
116Epistulae ad familiares
summittatis parique felicitate rem p. hic vindicetis. nec depugnare, si occasio tulerit, nec obsideri, si necesse
fuerit, nec mori, si casus inciderit, pro vobis paratior fuit quisquam. qua re hortor te, mi Cicero, exercitum
hoc traiciendum quam primum cures et matures, prius quam hostes magis conroborentur et nostri
perturbentur. in quo si celeritas erit adhibita, res p. in possessione victoriae deletis sceleratis permanebit. fac
valeas meque diligas.
Scr. ex itinere ad Isaram paulo post ep. xxi.
PLANCVS CICERONI.
fratrem meum tibi, fortissimum civem et ad omnia paratissimum, excusem litteris? qui ex labore in
febriculam incidit adsiduam et satis molestam. Cum primum poterit, istoc recurrere non dubitabit, ne quo
loco rei p. desit. meam dignitatem commendatam habeas rogo. concupiscere me nihil oportet ; habeo te et
amantissimum mei et, quod optavi, summae auctoritatis ; tu videris quantum et quando tuum munus apud me
velis esse. tantum te rogo, in Hirti locum me subdas et ad tuum amorem et ad meam observantiam.
Scr. Romae inter viii et iii K. Quint a. 711 (43).
CICERO PLANCO.
in te et in conlega omnis spes est dis adprobantibus. Concordia vestra, quae senatui declarata litteris vestris
est, mirifice et senatus et cuncta civitas delectata est. quod ad me scripseras de re agraria, si consultus senatus
esset, ut quisque honorificentissimam de te sententiam dixisset, eam secutus esset ; qui certe ego fuissem. sed
propter tarditatem sententiarum moramque rerum cum ea, quae consule bantur, ad exitum non pervenirent,
commodissimum mihi Plancoque fratri visum est uti eo s.c., quod ne nostro arbitratu componeretur, quis
fuerit impedimento, arbitror te ex Planci litteris cognovisse. [2] sed sive in s. c. sive in ceteris rebus
desideras aliquid, sic tibi persuade, tantam esse apud omnis bonos tui caritatem, ut nullum genus amplissimae
dignitatis excogitari possit, quod tibi non paratum sit. Litteras tuas vehementer exspecto, et quidem talis
qualis maxime opto. vale.
Scr. Cularone in finibus Allobrogum viii Id. Iun. a. 711 (43).
PLANCVS CICERONI
numquam me hercules, mi Cicero, me paenitebit maxima pericula pro patria subire, dum, si quid acciderit
mihi a reprehensione temeritatis absim. confiterer imprudentia me lapsum, si umquam Lepido ex animo
credidissem ; credulitas enim error est magis quam culpa, et quidem in optimi cuiusque mentem facillime
inrepit ; sed ego non hoc vitio paene sum deceptus, Lepidum enim pulchre noram. quid ergo est? pudor me,
qui in bello maxime est periculosus, hunc casum coegit subire ; nam si uno loco essem, verebar ne cui
obtrectatorum viderer et nimium pertinaciter Lepido offensus et mea patientia etiam alere bellum. [2] itaque
copias prope in conspectum Lepidi Antonique adduxi quadragintaque millium passuum spatio relicto consedi
eo consilio ut vel celeriter accedere vel salutariter recipere me possem. adiunxi haec in loco eligendo, flumen
oppositum ut haberem, in quo mora transitus esset, Vocontii sub manu ut essent, per quorum loca fideliter
mihi pateret iter. Lepidus desperato adventu meo, quem non mediocriter captabat, se cum Antonio coniunxit
a. d. iiii K. Iun., eodemque die ad me castra moverunt. viginti millia passuum cum abessent, res mihi nuntiata
est. [3] dedi operam deum benignitate ut et celeriter me reciperem et hic discessus nihil fugae simile haberet,
non miles ullus, non eques, non quicquam impedimentorum amitteretur aut ab illis ferventibus latronibus
interciperetur. itaque pridie Nonas Iunias omnis copias Isaram traieci pontisque quos feceram interrupi, ut
spatium ad colligendum se homines haberent et ego me interea cum conlega coniungerem ; quem triduo, cum
has dabam litteras, exspectabam.
[4] Laterensis nostri et fidem et animum singularem in re p. semper fatebor ; sed certe nimia eius indulgentia
in Lepidum ad haec pericula perspicienda fecit eum minus sagacem. qui quidem cum in fraudem se deductum
videret, manus, quas iustius in Lepidi perniciem armasset, sibi adferre conatus est ; in quo casu tamen
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
117Epistulae ad familiares
interpellatus et adhuc vivit et dicitur victurus ; sed tamen de hoc parum mihi certum est. [5] Magno cum
dolore parricidarum elapsus sum iis ; veniebant enim eodem furore in me quo in patriam incitati, iracundias
autem harum rerum recentis habebant, quod Lepidum castigare non destiteram ut exstingueret bellum, quod
conloquia facta improbabam, quod legatos fide Lepidi missos ad me in conspectum venire vetueram, quod C.
Catium Vestinum, tr. mil., missum ab Antonio ad eum cum litteris exceperam numeroque hostis habueram. in
quo hanc capio voluptatem, quod certe, quo magis me petiverunt, tanto maiorem iis frustratio dolorem attulit.
[6] tu, mi Cicero, quod adhuc fecisti, idem praesta, ut vigilanter nervoseque nos, qui stamus in acie,
subornes. veniat Caesar cum copiis quas habet firmissimas, aut, si ipsum aliqua res impedit, exercitus
mittatur ; cuius ipsius magnum periculum agitur. quicquid aliquando futurum fuit in castris perditorum contra
patriam, hoc omne iam convenit pro urbis vero salute cur non omnibus facultatibus quas habemus utamur?
quod si vos istic non defueritis, profecto, quod ad me attinet, omnibus rebus abunde rei p. satis faciam. [7] te
quidem, mi Cicero, in dies me hercules habeo cariorem, sollicitudinesque meas cotidie magis tua merita
exacuunt ne quid aut ex amore aut ex iudicio tuo perdam. opto ut mihi liceat iam praesenti pietate meorum
officiorum tua beneficia tibi facere iucundiora. viii Idus Iun. Cularone ex finibus Allobrogum.
Scr. in castris v K. Sext. a. 711 (43).
PLANCVS IMR COS. DES. S. D. CICERONI
facere non possum quin in singulas res meritaque tua tibi gratias agam, sed me hercules facio cum pudore.
neque is enim tanta necessitudo, quantam tu mihi tecum esse voluisti, desiderare videtur gratiarum actionem,
neque ego libenter pro maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor orationis et malo praesens
observantia, indulgentia, adsiduitate memorem me tibi probare. quod si mihi vita contigerit, omnis gratas
amicitias atque etiam pias propinquitates in tua observantia, indulgentia, adsiduitate, vincam ; amor enim tuus
ac iudicium de me utrum mihi plus dignitatis in perpetuum an voluptatis cotidie sit adlaturus non facile
dixerim.
[2] de militum commodis fuit tibi curae ; quos ego non potentiae meae causa (nihil enim me non salutariter
cogitare scio; ornari volui a senatu, sed primum quod ita meritos iudicabam, deinde quod ad omnis casus
coniunctiores rei p. esse volebam, novissime ut ab omni omnium sollicitatione aversos eos talis vobis
praestare possem, quales adhuc fuerunt. [3] nos adhuc hic omnia integra sustinuimus. quod consilium
nostrum, etsi quanta sit aviditas hominum non sine causa talis victoriae scio, tamen vobis probari spero. non
enim, si quid in his exercitibus sit offensum, magna subsidia res p. habet expedita, quibus subito impetu ac
latrocinio parricidarum resistat. copias vero nostras notas tibi esse arbitror. in castris meis legiones sunt
veteranae . . tres, tironum vel luculentissima ex omnibus una, in castris Bruti una veterana legio, altera bima,
octo tironum. ita universus exercitus numero amplissimus est, firmitate exiguus. quantum autem in acie tironi
sit committendum, nimium saepe expertum habemus. [4] ad hoc robur nostrorum exercituum sive Africanus
exercitus, qui est veteranus, sive Caesaris accessisset, aequo animo summam rem p. in discrimen
deduceremus ; aliquanto autem propius esse, quod ad Caesarem attinet, videbamus. nihil destiti eum litteris
hortari, neque ille intermisit adfirmare se sine mora venire, cum interim aversum illum ab hac cogitatione ad
alia consilia video se contulisse. ego tamen ad eum Furnium nostrum cum mandatis litterisque misi, si quid
forte proficere posset. [5] scis tu, mi Cicero, quod ad Caesaris amorem attinet, societatem mihi esse tecum,
vel quod in familiaritate Caesaris vivo illo iam tueri eum et diligere fuit mihi necesse, vel quod ipse, quoad
ego nosse potui, moderatissimi atque humanissimi fuit sensus, vel quod ex tam insigni amicitia mea atque
Caesaris hunc filii loco et illius et vestro iudicio substitutum non proinde habere turpe mihi videtur. [6] sed
(quicquid tibi scribo, dolenter me hercules magis quam inimice facio) quod vivit Antonius hodie, quod
Lepidus una est, quod exercitus habent non contemnendos, quod sperant, quod audent, omne Caesari
acceptum referre possunt. neque ego superiora repetam ; sed ex eo tempore, quo ipse mihi professus est se
venire, si venire voluisset, aut oppressum iam bellum esset aut in aversissimam illis Hispaniam cum
detrimento eorum maximo extrusum. quae mens eum aut quorum consilia a tanta gloria, sibi vero etiam
necessaria ac salutari, avocarit et ad cogitationem consulatus bimestris summo cum terrore hominum et
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
118Epistulae ad familiares
insulsa cum efflagitatione transtulerit, exputare non possum. [7] multum in hac re mihi videntur necessarii
eius et rei p. et ipsius causa proficere posse, plurimum, ut puto, tu quoque, cuius ille tanta merita habet,
quanta nemo praeter me. numquam enim obliviscar maxima ac plurima me tibi debere. de his rebus ut
exigeret cum eo Furnio mandavi. quod si quantam debeo habuero apud eum auctoritatem, plurimum ipsum
iuvero. [8] nos interea duriore condicione bellum sustinemus, quod neque expeditissimam dimicationem
putamus neque tamen refugiendo commissuri sumus ut maius detrimentum res p. accipere possit. quod si aut
Caesar se respexerit, aut Africanae legiones celeriter venerint, securos vos ab hac parte reddemus. tu, ut
instituisti, me diligas rogo proprieque tuum esse tibi persuadeas. v. K. Sext. ex castris.
Scr. Romae circ. vii K. Iun. a. 711 (43).
CICERO S. D. FVRNIO.
si interest, id quod homines arbitrantur, rei p. te, ut instituisti atque fecisti, navare operam rebusque maximis,
quae ad exstinguendas reliquias belli pertinent, interesse, nihil videris melius neque laudabilius neque
honestius facere posse, istamque operam tuam, navitatem, animum in rem p. celeritati praeturae
anteponendam censeo. nolo enim te ignorare quantam laudem consecutus sis ; mihi crede, proximam Planco,
idque ipsius Planci testimonio, praeterea fama scientiaque omnium. [2] quam ob rem, si quid operis tibi
etiam nunc restat, id maximo opere censeo persequendum ; quid enim honestius, aut quid honesto
anteponendum? sin autem satis factum rei p. putas, celeriter ad comitia, quoniam mature futura sunt,
veniendum censeo, dum modo ne [quid] haec ambitiosa festinatio aliquid imminuat eius gloriae, quam
consecuti sumus. multi clarissimi viri, cum rei p. darent operam, annum petitionis suae non obierunt. quod eo
facilius nobis est, quod non est annus hic tibi destinatus, ut, si aedilis fuisses, post biennium tuus annus esset.
nunc nihil praetermittere videbere usitati et quasi legitimi temporis ad petendum. video autem Planco cos.,
etsi etiam sine eo rationes expeditas haberes, tamen splendidiorem petitionem tuam, si modo ista ex sententia
confecta essent. [3] omnino plura me scribere, cum tuum tantum consilium iudiciumque sit, non ita necesse
arbitrabar ; sed tamen sententiam meam tibi ignotam esse nolebam ; cuius est haec summa, ut omnia te metiri
dignitate malim quam ambitione maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate
praeturae. haec eadem locutus sum domi meae adhibito Quinto, fratre meo et Caecina et Calvisio
studiosissimis tui, cum Dardanus, libertus tuus, interesset. omnibus probari videbatur oratio mea ; sed tu
optime iudicabis.
Scr. Romae inter viii et iii K. Quint. a. 711 (43).
M. CICERO S. D. C. FVRNIO.
Lectis tuis litteris, quibus declarabas aut omittendos Narbonensis aut cum periculo dimicandum, illud magis
timui; quod vitatum non moleste fero. quod de Planci et Bruti concordia scribis, in eo vel maximam spem
pono victoriae. de Gallorum studio nos aliquando cognoscemus, ut scribis, cuius id opera maxime excitatum
sit ; sed iam, mihi crede, cognovimus. itaque iucundissimis tuis litteris stomachatus sum in extremo ; scribis
enim, si in Sextilem comitia, cito te, sin iam confecta, citius, ne diutius cum periculo fatuus sis. [2] O mi
Furni, quam tu tuam causam non nosti, qui alienas tam facile discas! tu nunc candidatum te putas et id
cogitas, ut aut ad comitia curras aut, si iam confecta, domi tuae sis, ne cum maximo periculo, ut scribis,
stultissimus sis? non arbitror te ita sentire ; omnis enim tuos ad laudem impetus novi. quod si ut scribis ita
sentis, non magis te quam de te iudicium reprehendo meum. te adipiscendi magistratus levissimi et
divulgatissimi, si ita adipiscare ut plerique, praepropera festinatio abducet a tantis laudibus, quibus te omnes
in caelum iure et vere ferunt? scilicet id agitur utrum hac petitione an proxima praetor fias, non ut ita de re p.
mereare, omni honore ut dignissimus iudicere. [3] utrum nescis quam alte ascenderis, an pro nihilo id putas?
si nescis, tibi ignosco, nos in culpa sumus ; sin intellegis, ulla tibi est praetura vel officio, quod pauci, vel
gloria, quam omnes sequuntur, dulcior? hac de re et ego et Calvisius, homo magni iudici tuique
amantissimus, te accusamus cotidie. comitia tamen, quoniam ex iis pendes, quantum facere possumus, quod
multis de causis rei p. arbitramur conducere, in Ianuarium mensem protrudimus. vince igitur et vale.
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
119Epistulae ad familiares
Scr. Romae xiii K. Apr. vesperi a. 711 (43).
CICERO LEPIDO S.
quod mihi pro summa erga te benevolentia magnae curae est, ut quam amplissima dignitate sis, moleste tuli
te senatui gratias non egisse, cum esses ab eo ordine ornatus summis honoribus. pacis inter civis conciliandae
te cupidum esse laetor. eam si a servitute seiungis, consules et rei p. et dignitati tuae ; sin ista pax perditum
hominem in possessionem impotentissimi dominatus restitutura est, hoc animo scito omnis sanos, ut’mortem
servituti anteponant. [2] itaque sapientius meo quidem iudicio facies, si te in istam pacificationem non
interpones, quae neque senatui neque populo nec cuiquam bono probatur. sed haec audies ex aliis aut certior
fies litteris ; tu pro tua prudentia quid optimum factu sit videbis.
Scr. Romae circ. iv Non. Febr. a. 711 (43).
CICERO TREBONIO S.
quam vellem ad illas pulcherrimas epulas me Idibus Martiis invitasses! reliquiarum nihil haberemus. at nunc
cum iis tantum negoti est, ut vestrum illud divinum in rem p. beneficium non nullam habeat querelam. quod
vero a te, viro optimo, seductus est tuoque beneficio adhuc vivit haec pestis, interdum, quod mihi vix fas est,
tibi subirascor ; mihi enim negoti plus reliquisti uni quam praeter me omnibus. ut enim primum post Antoni
foedissimum discessum senatus haberi libere potuit, ad illum animum meum reverti pristinum, quem tu cum
civi acerrimo, patre tuo, in ore et amore semper habuisti. [2] nam cum senatum a. d. xiii K. Ian. tr. pl.
vocavissent deque alia re referrent, totam rem p. sum complexus egique acerrime senatumque iam
languentem et defessum ad pristinam virtutem consuetudinemque revocavi magis animi quam ingeni viribus.
hic dies meaque contentio atque actio spem primum populo R. attulit libertatis reciperandae ; nec vero ipse
postea tempus ullum intermisi de re p. non cogitandi solum sed etiam agendi.
[3] quod nisi res urbanas actaque omnia ad te perferri arbitrarer, ipse perscriberem, quamquam eram
maximis occupationibus impeditus. sed illa cognosces ex aliis ; a me pauca, et ea summatim. habemus fortem
senatum, consularis partim timidos, partim male sentientis; magnum damnum factum est in Servio ; L. Caesar
optime sentit sed, quod avunculus est, non acerrimas dicit sententias ; consules egregii, praeclarus D. Brutus,
egregius puer Caesar, de quo spero equidem reliqua ; hoc vero certum habeto, nisi ille veteranos celeriter
conscripsisset legionesque duae de exercitu Antoni ad eius se auctoritatem contulissent atque is oppositus
esset terror Antonio, nihil Antonium sceleris, nihil crudelitatis praeteriturum fuisse. haec tibi, etsi audita esse
arbitrabar, volui tamen notiora esse. plura scribam, si plus oti habuero.
Scr. Romae prid. Non. Quint. a. 711 (43).
CICERO APPIO S.
de meo studio erga salutem et incolumitatem tuam credo te cognosse ex litteris tuorum ; quibus me
cumulatissime satis fecisse certo scio, nec iis concedo, quamquam sunt singulari in te benevolentia, ut te
salvum malint quam ego. illi mihi necesse est concedant ut tibi plus quam ipsi hoc tempore prodesse possim ;
quod quidem nec destiti facere nec desistam et iam in maxima re feci et fundamenta ieci salutis tuae. tu fac
bono animo magnoque sis meque tibi nulla re defuturum esse confidas. pridie non. Quintilis.
Scr. in castris ad Mutinam a. d. xvii K. Mai. a. 711 (43).
GALBA CICERONI S.
A. d. xviii K. Mai., quo die Pansa in castris Hirti erat futurus, cum quo ego eram (nam ei obviam processeram
millia passus centum, quo maturius veniret), Antonius legiones eduxit duas, secundam et quintam
tricesimam, et cohortis praetorias duas, unam suam, alteram Silani, et evocatorum partem. ita obviam venit
nobis, quod nos quattuor legiones tironum habere solum arbitrabatur. sed noctu, quo tutius venire in castra
potuissemus, legionem Martiam, cui ego praeesse solebam, et duas cohortis praetorias miserat Hirtius nobis.
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
120Epistulae ad familiares
[2] Cum equites Antoni apparuissent, contineri neque legio Martia neque cohortes praetoriae potuerunt ;
quas sequi coepimus coacti, quoniam retinere eas non potueramus. Antonius ad forum Gallorum suas copias
continebat neque sciri volebat se legiones habere ; tantum equitatum et levem armaturam ostendebat. postea
quam vidit se invito legionem ire Pansa, sequi se duas legiones iussit tironum. postea quam angustias paludis
et silvarum transiimus, acies est instructa a nobis xii cohortium ; nondum venerant legiones duae :
[3] repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit et sine mora concurrit. primo ita pugnatum est, ut
acrius non posset ex utraque parte pugnari; etsi dexterius cornu, in quo ego eram cum Martiae legionis
cohortibus octo, impetu primo fugaverat legionem xxxv Antoni, ut amplius passus D ultra aciem, quo loco
steterat, processerit. itaque cum equites nostrum cornu circumire vellent, recipere me coepi et levem
armaturam opponere Maurorum equitibus, ne aversos nostros adgrederentur. interim video me esse inter
Antonianos Antoniumque post me esse aliquanto. repente equum immisi ad eam legionem tironum, quae
veniebat ex castris, scuto reiecto. Antoniani me insequi; nostri pila coicere velle. ita nescio quo fato sum
servatus, quod sum cito a nostris cognitus. [4] in ipsa Aemilia, ubi cohors Caesaris praetoria erat, diu
pugnatum est. cornu sinisterius, quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes erant et to cohors
praetoria, pedem referre coeperunt, quod ab equitatu circumibantur, quo vel plurimum valet Antonius. Cum
omnes se recepissent nostri ordines, recipere me novissimus coepi ad castra. Antonius tamquam victor castra
putavit se posse capere. quo cum venit, compluris ibi amisit nec egit quicquam.
audita re Hirtius cum cohortibus xx veteranis redeunti Antonio in sua castra occurrit copiasque eius omnis
delevit, fugavit eodemque loco, ubi erat pugnatum, ad forum Gallorum ; Antonius cum equitibus hora noctis
quarta se in castra sua ad Mutinam recepit ; [5] Hirtius in ea castra redit, unde Pansa exierat, ubi duas
legiones reliquerat, quae ab Antonio erant oppugnatae. sic partem maiorem suarum copiarum Antonius amisit
veteranarum ; nec id tamen sine aliqua iactura cohortium praetoriarum nostrarum et legionis Martiae fieri
potuit. Aquilae duae, signa Lx sunt relata Antoni ; res bene gesta est. A. d. xvii K. Mai. ex castris.
Scr. Cordubae xvii K. Apr. a. 711 (43).
C. ASINIVS POLLIO CICERONI S. D.
minime mirum tibi debet videri nihil me scripsisse de re p., postea quam itum est ad arma. nam saltus
Castulonensis, qui semper tenuit nostros tabellarios, etsi nunc frequentioribus latrociniis infestior factus est,
tamen nequaquam tanta in hora est, quanta qui locis omnibus dispositi ab utraque parte scrutantur tabellarios
et retinent. itaque nisi nave perlatae litterae essent, omnino nescirem quid istic fieret. nunc vero nactus
occasionem, postea quam navigari coeptum est, cupidissime et quam creberrime potero scribam ad te. [2] ne
movear eius sermonibus quem tametsi nemo est qui videre velit, tamen nequaquam proinde ac dignus est
oderunt homines, periculum non est ; adeo est enim invisus mihi, ut nihil non acerbum putem, quod
commune cum illo sit. natura autem mea et studia trahunt me ad pacis et libertatis cupiditatem. itaque illud
initium civilis belli saepe deflevi ; cum vero non liceret mihi nullius partis esse, quia utrubique magnos
inimicos habebam, ea castra fugi, in quibus plane tutum me ab insidiis inimici sciebam non futurum ;
compulsus eo quo minime volebam, ne in extremis essem, plane pericula non dubitanter adii. [3] Caesarem
vero, quod me in tanta fortuna modo cognitum vetustissimorum familiarium loco habuit, dilexi summa cum
pietate et fide. quae mea sententia gerere mihi licuit, ita feci ut optimus quisque maxime probarit; quod iussus
sum, eo tempore atque ita feci ut appareret invito imperatum esse. cuius facti iniustissima invidia erudire me
potuit quam iucunda libertas et quam misera sub dominatione vita esset. ita si id agitur ut rursus in potestate
omnia unius sint, quicumque is est, ei me profiteor inimicum, nec periculum est ullum quod pro libertate aut
refugiam aut deprecer. [4] sed consules neque senatus consulto neque litteris suis praeceperant mihi quid
facerem ; unas enim post Idus Mart. demum a Pansa litteras accepi, in quibus hortatur me ut senatu scribam
me et exercitum in potestate eius futurum. quod, cum Lepidus contionaretur atque omnibus scriberet se
consentire cum Antonio, maxime contrarium fuit ; nam quibus commeatibus invito illo per illius provinciam
legiones ducerem? aut si cetera transissem, num etiam Alpis poteram transvolare, quae praesidio illius
tenentur? adde huc quod perferri litterae nulla condicione potuerunt ; sescentis enim locis excutiuntur, deinde
etiam retinentur ab Lepido tabellarii. [5] illud me Cordubae pro contione dixisse nemo vocabit in dubium,
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
121Epistulae ad familiares
provinciam me nulli, nisi qui ab senatu missus venisset, traditurum. nam de legione tricesima tradenda
quantas contentiones habuerim quid ego scribam? qua tradita quanto pro re p. infirmior futurus fuerim quis
ignorat? hac enim legione noli acrius aut pugnacius quicquam putare esse. qua re eum me existima esse, qui
primum pacis cupidissimus sim (omnis enim civis plane studeo esse salvos), deinde qui et me et rem
publicam vindicare in libertatem paratus sim. [6] quod familiarem meum tuorum numero habes, opinione tua
mihi gratius est ; invideo illi tamen, quod ambulat et iocatur tecum. quaeres quanti aestimem. si umquam
licuerit vivere in otio, experieris ; nullum enim vestigium abs te discessurus sum. illud vehementer admiror,
non scripsisse te mihi manendo in provincia an ducendo exercitum in Italiam rei p. magis satis facere possim.
ego quidem, etsi mihi tutius ac minus laboriosum est manere, tamen, quia video tali tempore multo magis
legionibus opus esse quam provinciis, quae praesertim reciperari nullo negotio possunt, constitui, ut nunc est,
cum exercitu proficisci. deinde ex litteris, quas ‘ Pansae misi, cognosces omnia ; nam tibi earum exemplar
misi. xvii K. Apr. Corduba.
Scr. Cordubae vi Id. Iun. a. 711 (43).
C. ASINIVS POLLIO CICERONI
Balbus quaestor magna numerata pecunia, magno pondere auri, maiore argenti coacto de publicis
exactionibus, ne stipendio quidem militibus reddito duxit se a Gadibus et triduum tempestate retentus ad
Calpem K. Iun. traiecit sese m regnum Bogudis plane bene peculiatus. his rumoribus utrum Gadis referatur an
Romam (ad singulos enim .nuntios turpissime consilia mutat) nondum scio. [2] sed praeter furta et rapinas et
virgis caesos socios haec quoque fecit, ut ipse gloriari solet, eadem quae Q. Caesar : ludis, quos Gadibus
fecit, Herennium Gallum histrionem summo ludorum die anulo aureo donatum in xiiii sessum deduxit (tot
enim fecerat ordines equestris loci); quattuorviratum sibi prorogavit; comitia bienni biduo habuit, hoc est
renuntiavit quos ei visum est ; exsules reduxit non horum temporum sed illorum quibus a seditiosis senatus
trucidatus aut expulsus est Sex. Varo procos. [3] illa vero iam ne Caesaris quidem exemplo, quod ludis
praetextam de suo itinere ad L. Lentulum procos. sollicitandum posuit, et quidem cum ageretur, flevit
memoria rerum gestarum commotus ; gladiatoribus autem Fadium quendam, militem Pompeianum, quia,
cum depressus in ludum bis gratis depugnasset, auctorare sese nolebat et ad populum confugerat, primum
Gallos equites immisit in populum (coniecti enim lapides sunt in eum, cum abriperetur Fadius), deinde
abstractum defodit in ludo et vivum combussit, cum quidem pransus nudis pedibus, tunica soluta, manibus ad
tergum reiectis inambularet et illi misero quiritanti : ‘C. R. natus sum’ responderet : ‘abi nunc, populi fidem
implora'; bestiis vero civis Romanos, in iis circulatorem quendam auctionum, notissimum hominem Hispali,
quia deformis erat, obiecit. Cum huiusce modi portento res mihi fuit.
[4] sed de illo plura coram nunc, quod praestat, quid me velitis facere constituite. tris legiones firmas habeo,
quarum unam, xxviii, cum ad se initio belli arcessisset Antonius hac pollicitatione, quo die in castra venisset,
denarios quingenos singulis militibus daturum, in victoria vero eadem praemia quae suis legionibus (quorum
quis ullam finem aut modum futurum putabit ?) incitatissimam is retinui aegre me hercules, nec retinuissem
si uno loco habuissem, utpote cum singulae quaedam cohortes seditionem fecerint. reliquas quoque legiones
non destitit litteris atque infinitis pollicitationibus incitare. nec vero minus Lepidus ursit me et suis et Antoni
litteris ut legionem xxx mitterem sibi. [5] itaque quem exercitum neque vendere ullis praemiis volui nec
eorum periculorum metu, quae victoribus illis portendebantur, deminuere, debetis existimare retentum et
conservatum rei p. esse atque ita credere, quodcumque imperassetis, facturum fuisse, si quod iussistis feci.
nam et provinciam in otio et exercitum in mea potestate tenui, finibus meae provinciae nusquam excessi,
militem non modo legionarium sed ne auxiliarium quidem ullum quoquam misi et, si quos equites decedentis
nactus sum, supplicio adfeci. quarum rerum fructum satis magnum re p. salva tulisse me putabo ; sed res p. si
me satis novisset et maior pars senatus, maiores ex me fructus tulisset epistulam, quam Balbo, cum etiam
nunc in provincia esset, scripsi, legendam tibi misi ; etiam praetextam si voles legere, Gallum Cornelium,
familiarem meum, poscito. vi Idus Iun. Corduba.
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
122Epistulae ad familiares
Scr. Cordubae vel ex. m. Maio vel in. Iun. a. 711 (43).
POLLIO CICERONI S. N
S. v. h. e. e. q. v. quo tardius certior fierem de proeliis apud Mutinam factis Lepidus effecit, qui meos
tabellarios novem dies retinuit ; tametsi tantam calamitatem rei p. quam tardissime audire optandum est, sed
illis, qui prodesse nihil possunt neque mederi. atque utinam eodem s. c., quo Plancum et Lepidum in Italiam
arcessistis me quoque iussissetis venire! profecto non accepisset res p. hoc vulnus. quo si qui laetantur in
praesentia, quia videntur et duces et veterani Caesaris partium interisse, tamen postmodo necesse est doleant,
cum vastitatem Italiae respexerint ; nam et robur et suboles militum interiit, si quidem quae nuntiantur ulla ex
parte vera sunt. [2] neque ego non videbam quanto usui rei p. essem futurus, si ad Lepidum venissem ;
omnem enim cunctationem eius discussissem, praesertim adiutore Planco ; sed scribenti ad me eius modi
litteras quas leges et contionibus videlicet, quas Narbone habuisse dicitur, similis palparer necesse erat, si
vellem commeatus per provinciam eius iter faciens habere. praeterea verebar ne, si ante quam ego incepta
perficerem proelium confectum esset, pium consilium meum raperent in contrariam partem obtrectatores mei
propter amicitiam, quae mihi cum Antonio non maior tamen quam Planco fuit
[3] itaque a Gadibus mense Aprili binis tabellariis in duas navis impositis et tibi et consulibus et Octaviano
scripsi ut me faceretis certiorem quonam modo Nurimum possem prodesse rei p. sed, ut rationem ineo, quo
die proelium Pansa commisit, eodem a Gadibus naves profectae sunt nulla enim post hiemem fuit ante eam
diem navigatio. et ego me hercules longe remotus ab omni suspicione futuri civilis tumultus penitus in
Lusitania legiones in hibernis conlocaram. ita porro festinavit uterque confligere, tamquam nihil peius
timerent quam ne sine maximo rei p. detrimento bellum componeretur. sed si properandum fuit, nihil non
summi ducis consilio gessisse Hirtium video.
[4] nunc haec mihi scribuntur ex Gallia Lepidi et nuntiantur, Pansae exercitum concisum esse, Pansam ex
vulneribus mortuum, eodem proelio Martiam legionem interisse et L. Fabatum et C. Peducaeum et D.
Carfulenum ; Hirtino is autem proelio et quartam legionem et omnis peraeque Antoni caesas, item Hirti,
quartam vero, cum castra quoque Antoni cepisset, a quinta legione concisam esse ; ibi Hirtium quoque
perisse et Pontium Aquilam ; dici etiam Octavianum cecidisse (quae si, quod di prohibeant! vera sunt, non
mediocriter doleo); Antonium turpiter Mutinae obsessionem reliquisse sed habere equitum v legiones sub
signis armatas tris et P. Bagienni unam, inermis bene multos ; Ventidium quoque se cum legione vii, viii, viiii
coniunxisse ; si nihil in Lepido spei sit, descensurum ad extrema et non modo nationes sed etiam servitia
concitaturum ; Parmam direptam ; L. Antonium Alpis occupasse. [5] quae si vera sunt, nemini nostrum
cessandum est nec exspectandum quid decernat senatus ; res enim cogit huic tanto incendio succurrere omnis,
qui aut imperium aut nomen denique populi R. salvum volunt esse. Brutum enim cohortis xvii et duas non
frequentis tironum legiones, quas conscripserat Antonius, habere audio. neque tamen dubito quin omnes qui
supersint de Hirti exercitu confluant ad eum. nam in dilectu non multum spei puto esse, praesertim cum nihil
sit periculosius quam spatium confirmandi sese Antonio dari. Anni autem tempus libertatem maiorem mihi
dat, propterea quia frumenta aut in agris aut in villis sunt. itaque proximis litteris consilium meum expedietur
; nam neque desse neque superesse rei p. volo. maxime tamen doleo adeo et longo et infesto itinere ad me
veniri, ut die quadragesimo post aut ultra etiam quam facta sunt omnia nuntientur.
Scr. in castris ad Pontem Argenteum circ. xv K. Iun. a. 711 (43).
LEPIDVS IMP. ITER. PONL MAX. S. D. M. TVLLIO CICERONI
S. v. b. e. e. v. Cum audissem M. Antonium cum suis copiis praemisso L. Antonio cum parte equitatus in
provinciam meam venire, cum exercitu meo ab confluente Rhodam castra movi ac contra eos venire institui.
itaque continuis itineribus ad forum Voconi veni et ultra castra ad flumen Argenteum contra Antonios feci. P.
Ventidius suas legiones 4ris coniunxit cum eo et ultra me castra posuit. habebat antea legionem v et ex
reliquis legionibus magnam multitudinem sed inermorum. equitatum habet magnum ; nam omnis ex proelio
integer discessit ita ut sint amplius equitum milia quinque. ad me complures milites et equites ab eo
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
123Epistulae ad familiares
transierunt et in dies singulos eius copiae minuuntur. [2] Silanus et Culleo ab eo discesserunt. nos etsi
graviter ab iis laesi eramus, quod contra nostram voluntatem ad Antonium ierant, tamen nostrae humanitatis
et necessitudinis .causa eorum salutis rationem habuimus nec tamen eorum opera utimur neque in castris
habemus neque ulli negotio praefecimus. quod ad bellum hoc attinet, nec senatui nec rei p. derimus. quae
postea egerimus faciam te certiorem.
Scr. ibidem xi K. Iun. a. 711 (43).
LEPIDVS CICERONI
[3] etsi omni tempore summa studia offici mutuo inter nos certatim constiterunt pro nostra inter nos
familiaritate et proinde diligenter ab utroque conservata sunt, tamen non dubito in tanto et tam repentino
motu rei p. quin non nulla de me falsis rumoribus a meis obtrectatoribus me indigna ad te delata sint, quae
tuum animum magno opere moverent pro tuo amore in rem p. ea te moderate accepisse neque temere
credendum iudicasse a meis procuratoribus certior sum factus. quae mihi, ut debent, gratissima sunt ; memini
enim et illa superiora, quae abs tua voluntate profecta sunt ad meam dignitatem augendam et ornandam, quae
perpetuo animo meo fixa manebunt. [4] abs te, mi Cicero, magno opere peto, si meam vitam, studium
diligentissime superioribus temporibus in re p. administranda, quae Lepido digna sunt, perspecta habes, ut
paria aut eo ampliora reliquo tempore exspectes et proinde tua auctoritate me tuendum existimes, quo tibi
plura tuo merito debeo. vale. D. xi K. Iun. ex castris ex Ponte Argenteo.
Scr. in Ponte Argenteo iii K. Iun. a. 711 (43).
M. LEPIDVS IMP. ITER. PONT. MAX. S. D. PR. TR. PL. SENATVI POPVLO PLEBIQVE ROMANAE
S. v. liberique vestri v. b. e. e. q. v. deos hominesque testor, p. c., qua mente et quo animo semper in rem p.
fuerim et quam nihil antiquius communi salute ac libertate iudicarim ; quod vobis brevi probassem, nisi mihi
fortuna proprium consilium extorsisset. nam exercitus cunctus consuetudinem suam in civibus conservandis
communique pace seditione facta retinuit meque tantae multitudinis civium Romanorum salutis atque
incolumitatis causam suscipere, ut vere dicam, coegit. [2] in qua re ego vos, p. c., oro atque obsecro ut
privatis offensionibus omissis summae rei p. consulatis neve misericordiam nostram exercitusque nostri in
civili dissensione sceleris loco ponatis. quod si salutis omnium ac dignitatis rationem habueritis, melius et
vobis et rei p. consuletis. D. iii Kal. Jun. a Ponte Argenteo.
LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS
124Epistulae ad familiares
LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS
Scr. Romae xvii K. Apr. a. 710 (44).
D. BRVTVS BRVTO SVO ET CASSIO S.
Qvo in statu simus cognoscite. heri vesperi apud me Hirtius fuit ; qua mente esset Antonius demonstravit,
pessima scilicet et infidelissima. nam se neque mihi provinciam dare posse aiebat neque arbitrari tuto in urbe
esse quemquam nostrum ; adeo esse militum concitatos animos et plebis. quod utrumque esse falsum puto
vos animadvertere atque illud esse verum, quod Hirtius demonstrabat, timere eum ne, si mediocre auxilium
dignitatis nostrae habuissemus, nullae partes iis in re p. relinquerentur. [2] Cum a in his angustiis versarer,
placitum est mihi ut postularem legationem liberam mihi reliquisque nostris, ut aliqua causa proficiscendi
honesta quaereretur. haec se impetraturum pollicitus est, nec tamen impetraturum confido ; tanta est
hominum insolentia et nostri insectatio. ac si dederint quod petimus, tamen paulo post futurum puto ut hostes
iudicemur aut aqua et igni nobis interdicatur. [3] ‘quid ergo a est’ inquis ‘tui consili?’ dandus est locus
fortunae, cedendum ex Italia, migrandum Rhodum aut aliquo terrarum arbitror. si melior casus fuerit,
revertemur Romam ; si mediocris, in exsilio vivemus ; si pessimus, ad novissima auxilia descendemus.
[4] succurret fortasse hoc loco alicui vestrum cur novissimum tempus exspectemus potius quam nunc aliquid
moliamur. quia ubi consistamus non habemus praeter Sex. Pompeium et Bassum Caecilium ; qui mihi
videntur hoc nuntio de Caesare adlato firmiores futuri. satis tempore ad eos accedemus, ubi quid valeant
scierimus. pro Cassio et te si quid me velitis recipere recipiam ; postulat enim hoc Hirtius ut faciam. [5] rogo
vos quam primum mihi rescribatis (nam non dubito quin de his rebus ante horam quartam Hirtius certiorem
me sit facturus) ; quem in locum convenire possimus, quo me velitis venire rescribite.
[6] post novissimum Hirti sermonem placitum est mihi postulare ut liceret nobis Romae esse publico
praesidio. quod illos nobis concessuros non puto ; magnam enim invidiam iis faciemus. nihil tamen non
postulandum putavi quod aequum esse statuerem.
Scr. Lanuvi ex. m. Mai. a. 710 (44).
BRVTVS ET CASSIVS PRAETORES M. ANTONIO COS.
de tua fide et benevolentia in nos nisi persuasum esset nobis, non scripsissemus haec tibi ; quae profecto,
quoniam istum animum habes, in optimam partem accipies. scribitur nobis magnam veteranorum
multitudinem Romam convenisse iam et ad K. Iun. futuram multo maiorem. de te si dubitemus aut vereamur,
simus nostri dissimiles ; sed certe, cum ipsi in tua potestate fuerimus tuoque adducti consilio dimiserimus ex
municipiis nostros necessarios neque solum edicto sed etiam litteris id fecerimus, digni sumus quos habeas
tui consili participes, in ea praesertim re quae ad nos pertinet. [2] qua re petimus a te facias nos certiores tuae
voluntatis in nos, putesne nos tutos fore in tanta frequentia militum veteranorum, quos etiam de reponenda
ara cogitare audimus ; quod velle et probare vix quisquam posse videtur qui nos salvos et honestos velit. nos
ab initio spectasse otium nec quicquam aliud libertate communi quaesisse exitus declarat. fallere nemo nos
potest nisi tu, quod certe abest ab tua virtute et fide ; sed alius nemo facultatem habet decipiendi nos ; tibi
enim uni credidimus et credituri sumus. [3] maximo timore de nobis adficiuntur amici nostri ; quibus etsi tua
fides explorata est, tamen illud in mentem venit, multitudinem veteranorum facilius impelli ab aliis quolibet
quam a te retineri posse. rescribas nobis ad omnia rogamus ; nam illud valde leve est ac nugatorium, ea re
denuntiatum esse veteranis, quod is de commodis eorum mense Iunio laturus esses. quem enim impedimento
futurum putas, cum de nobis certum sit nos quieturos? non debemus cuiquam videri nimium cupidi vitae,
cum accidere nobis nihil possit sine pernicie et confusione omnium rerum.
Scr. Neapoli prid. Non. Sext. a. 710 (44).
BRVTVS ET CASSIVS PR. S. D. ANTONIO COS.
LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS
125Epistulae ad familiares
S. v. b. Litteras tuas legimus simillimas edicti tui, contumeliosas, minacis, minime dignas quae a te nobis
mitterentur. nos, Antoni, te nulla lacessiimus iniuria neque miraturum credidimus, si praetores et ea dignitate
homines aliquid edicto postulassemus a consule. quod si indignaris ausos esse id facere, concede nobis ut
doleamus ne hoc quidem abs te Bruto et Cassio tribui. [2] nam de dilectibus habitis et pecuniis imperatis,
exercitibus sollicitatis et nuntiis trans mare missis quod te questum esse negas, nos quidem tibi credimus
optimo animo te fecisse, sed tamen neque agnoscimus quicquam eorum et te miramur, cum haec reticueris,
non potuisse continere iracundiam tuam quin nobis de morte Caesaris obiceres. [3] illud vero quem ad
modum ferendum sit tute cogita, non licere praetoribus concordiae ac libertatis causa per edictum de suo iure
decedere quin consul arma minetur. quorum fiducia nihil est quod nos terreas ; neque enim decet aut convenit
nobis periculo ulli submittere animum nostrum neque est Antonio postulandum ut iis imperet quorum opera
liber est. nos si alia hortarentur ut bellum civile suscitare vellemus, litterae tuae nihil proficerent; nulla enim
minantis auctoritas apud liberos est ; sed pulchre intellegis non posse nos quoquam impelli et fortassis ea re
minaciter agis ut iudicium nostrum metus videatur. [4] nos in hac sententia sumus, ut te cupiamus in libera re
p. magnum atque honestum esse, vocemus te ad nullas inimicitias, sed tamen pluris nostram libertatem quam
tuam amicitiam aestimemus. tu etiam atque etiam vide quid suscipias, quid sustinere possis, neque quam diu
vixerit Caesar sed quam non diu regnarit fac cogites. deos quaesumus consilia tua rei p. salutaria sint ac tibi ;
si minus, ut salva atque honesta re p. tibi quam minimum noceant optamus. Pr. non. Sext.
Scr. in Gallia citeriore inter med. m. Oct. et ex Nov. a. 710 (44).
D. BRVTVS IMP. COS. DESIG. S. D. CICERONI
si de tua in me voluntate dubitarem, multis a te verbis peterem ut dignitatem meam tuerere, sed profecto est
ita ut mihi persuasi, me tibi esse curae. progressus sum ad Inalpinos cum exercitu non tam nomen
imperatorium captans quam cupiens militibus satis facere firmosque eos ad tuendas nostras res efficere ;
[2] quod mihi videor consecutus ; nam et liberalitatem nostram et animum sunt experti. Cum omnium
bellicosissimis bellum gessi ; multa castella cepi, multa vastavi. non sine causa ad senatum litteras misi.
adiuva nos tua sententia ; quod cum facies, ex magna parte communi commodo inservieris.
Scr. Romae paulo post v Id. Dec. a. 710 (44).
M. CICERO S. D. D. BRVTO IMP. COS. DESIG.
Lupus familiaris noster cum a te venisset cumque Romae quosdam dies commoraretur, ego eram in iis locis
in quibus maxime tuto me esse arbitrabar. eo factum est ut ad te Lupus sine meis litteris rediret, cum tamen
curasset tuas ad me perferendas. Romam autem veni a. d. v Idus Dec. nec habui quicquam antiquius quam ut
Pansam statim con−venirem ; ex quo ea de te cognovi quae maxime optabam. qua re hortatione tu quidem
non eges, si ne in illa quidem re quae a te gesta est post hominum memoriam maxima hortatorem desiderasti ;
[2] illud tamen breviter significandum videtur, populum Romanum omnia a te exspectare atque in te
aliquando reciperandae libertatis omnem spem ponere. tu si dies noctesque memineris, quod te facere certo
scio, quantam rem gesseris, non obliviscere profecto quantae tibi etiam nunc gerendae sint. si enim iste
provinciam nactus erit, cui quidem ego semper amicus fui, ante quam illum intellexi non modo aperte sed
etiam libenter cum re p. bellum gerere, spem reliquam nullam video salutis. quam ob rem te obsecro iisdem
precibus quibus senatus populusque Romanus ut in perpetuum rem p. dominatu regio liberes, ut principiis
consentiant exitus. [3] tuum est hoc munus, tuae partes, a te hoc civitas vel omnes potius gentes non
exspectant solum sed etiam postulant. quamquam, cum hortatione non egeas, ut supra scripsi, non utar ea
pluribus verbis, faciam illud, quod meum est, ut tibi omnia mea officia, studia, curas, cogitationes pollicear,
quae ad tuam laudem et gloriam pertinebunt. quam ob rem velim tibi ita persuadeas, me cum rei p. causa,
quae mihi vita mea est carior, tum quod tibi ipsi faveam tuamque dignitatem amplificari velim, [me] tuis
optimis consiliis amplitudini, gloriae nullo loco defuturum.
Scr. Romae xiii K. Ian. a. 71O (44).
M. CICERO S. D. D. BRVTO IMP. COS. DESIG.
LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS
126Epistulae ad familiares
Lupus noster cum Romam sexto die Mutina venisset, postridie me mane convenit ; tua mihi mandata
diligentissime exposuit et litteras reddidit. quod mihi tuam dignitatem commendas, eodem tempore existimo
te mihi meam dignitatem commendare, quam me hercule non habeo tua cariorem. qua re mihi gratissimum
facies, si exploratum habebis tuis laudibus nullo loco nec consilium nec studium meum defuturum.
[2] Cum tribuni pl. edixissent senatus adesset a. d. xiii K. Ian., haberentque in animo de praesidio consulum
designatorum referre, quamquam statueram in senatum ante K. Ian. non venire, tamen, cum eo die ipso
edictum tuum propositum esset, nefas esse duxi aut ita haberi senatum ut de tuis divinis in rem p. meritis
sileretur (quod factum esset, nisi ego venissem), aut etiam, si quid de te honorifice diceretur, me non adesse.
itaque in senatum veni mane. [3] quod cum esset animadversum, frequentissimi senatores convenerunt. quae
de te in senatu egerim, quae in contione maxima dixerim, aliorum te litteris malo cognoscere ; illud tibi
persuadeas velim, me omnia quae ad tuam dignitatem augendam pertinebunt, quae est per se amplissima,
summo semper studio suscepturum et defensurum. quod quamquam intellego me cum multis esse facturum,
tamen appetam huius rei principatum.
Scr. Romae xiii K. bu a. 710 (44>,.
M. CICERO S. D. D. BRVTO IMP. COS. DESIG.
Cum adhibuisset domi meae Lupus me et Libonem et Servium, consobrinum tuum, quae mea fuerit sententia
cognosse te ex M. Seio arbitror, qui nostro sermoni interfuit ; reliqua, quamquam statim Seium Graeceius est
subsecutus, tamen ex Graeceio poteris cognoscere. [2] caput autem est hoc, quod te diligentissime percipere
et meminisse volo, ut ne in libertate et salute p. R. conservanda auctoritatem senatus exspectes nondum liberi,
ne et tuum factum condemnes (nullo enim publico consilio rem p. liberavisti, quo etiam est res illa maior et
clarior) et adulescentem vel puerum potius Caesarem iudices temere fecisse, qui tantam causam publicam
privato consilio susceperit, denique homines rusticos, sed fortissimos viros civisque optimos, dementis fuisse
iudices, primum milites veteranos commilitones tuos, deinde legionem Martiam, legionem quartam, quae
suum consulem hostem iudicaverunt seque ad salutem rei p. defendendam contulerunt. voluntas senatus pro
auctoritate haberi debet, cum auctoritas impeditur metu. [3] postremo suscepta tibi causa iam his est, ut non
sit integrum, primum Idibus Martiis, deinde proxime exercitu novo et copiis comparatis. quam ob rem ad
omnia ita paratus, ita animatus debes esse, non ut nihil facias nisi iussus, sed ut ea geras quae ab omnibus
summa cum admiratione laudentur.
Scr. Romae circ. ix K. Febr. a. 711 (4;).
M. CICERO S. D. D. BRVTO IMP. COS. DESIG.
eo tempore Polla tua misit ut ad te si quid vellem darem litterarum, cum quid scriberem non habebam ; omnia
enim erant suspensa propter exspectationem legatorum, qui quid egissent nihildum nuntiabatur. haec tamen
scribenda existimavi, primum senatum populumque R. de te laborare non solum salutis suae causa sed etiam
dignitatis tuae. admirabilis enim est quaedam tui nominis caritas amorque in te singularis omnium civium ;
ita enim sperant atque confidunt, ut antea rege sic hoc tempore regno te rem p. liberaturum. [2] Romae
dilectus habetur totaque Italia, si hic dilectus appellandus est, cum ultro se offerunt omnes tantus ardor
animos hominum occupavit desiderio libertatis odioque diutinae servitutis. de reliquis rebus a te iam
exspectare litteras debemus quid ipse agas, quid noster Hirtius, quid Caesar meus ; quos spero brevi tempore
societate victoriae tecum copulatos fore. reliquum est ut de me id scribam, quod te ex tuorum litteris et spero
et malo cognoscere, me neque deesse ulla in re neque umquam defuturum dignitati tuae.
Scr. in castris Regi iii K. Mai. a. 711 (43).
D. BRVTVS S. D. M. CICERONI
Pansa amisso quantum detrimenti res p. acceperit non te praeterit. nunc auctoritate et prudentia tua prospicias
oportet, ne inimici nostri consulibus sublatis sperent se convalescere posse. ego ne consistere possit in Italia
LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS
127Epistulae ad familiares
Antonius dabo operam ; sequar eum confestim. utrumque me praestaturum spero, ne aut Ventidius elabatur
aut Antonius in Italia moretur. in primis rogo te ad hominem ventosissimum, Lepidum, mittas, ne bellum
nobis redintegrare possit Antonio sibi coniuncto. nam de Pollione Asinio puto te perspicere quid facturus sit.
multae et bonae et firmae sunt legiones Lepidi et Asini. [2] neque haec idcirco tibi scribo, quod te non
eadem animadvertere sciam, sed quod mihi persuasissimum est Lepidum recte facturum numquam, si forte
vobis id de hoc dubium est. Plancum quoque confirmetis oro ; quem spero pulso Antonio rei p. non
defuturum. si se Alpis Antonius traiecerit, constitui praesidium in Alpibus conlocare et te de omni re facere
certiorem. iii K. Mai. ex castris Regio.
Scr. hi castris Dertonae iii Non. Mat a. 711 (43).
D. BRVTVS S. D. M. CICERONI
non mihi rem p. plus debere arbitror quam me tibi. gratiorem me esse in te posse, quam isti perversi sint in
me, exploratum habes sit an hoc temporis videatur dici causat, malle me tuum iudicium quam ex altera parte
omnium istorum; tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis ; quod isti ne faciant summa malevolentia et
livore impediuntur. interpellent me quo minus honoratus sim, dum ne interpellent quo minus res p. a me
commode administrari possit. quae quanto sit in periculo quam potero brevissime exponam.
[2] primum omnium quantam perturbationem rerum urbanarum adferat obitus consulum quantamque
cupiditatem hominibus iniciat vacuitas non te fugit. satis me multa scripsisse, quae litteris commendari
possint, arbitror ; scio enim cui scribam.
[3] revertor nunc ad Antonium. qui ex fuga cum parvulam manum peditum haberet inermium, ergastula
solvendo omneque genus hominum abripiendo satis magnum numerum videtur effecisse. hoc accessit manus
Ventidi, quae trans Appenninum itinere facto difficillimo ad Vada pervenit atque ibi se cum Antonio
coniunxit. est numerus veteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio. [4] consilia Antoni haec sint
necesse est, aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur, aut Appennino Alpibusque se teneat et decursionibus
per equites, quos habet multos, vastet ea loca in quae incurrerit, aut rusus se in Etruriam referat, quod ea pars
Italiae sine exercitu est. quod si me Caesar audisset atque Appenninum transisset, in tantas angustias
Antonium compulissem, ut inopia potius quam ferro conficeretur. sed neque Caesari imperari potest nec
Caesar exercitui suo, quod utrumque pessimum est Cum haec talia sint, quo minus, quod ad me pertinebit,
homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio. haec quem ad modum explicari possint aut, a te cum
explicabuntur, ne impediantur timeo. [5] alere iam milites non possum. Cum ad rem p. liberandam accessi,
HS mihi fuit pecuniae cccc amplius. tantum abest ut meae rei familiaris liberum sit quicquam, ut omnis iam
meos amicos aere alieno obstrinxerim. septem numerum nunc legionum alo, qua difficultate tu arbitrare ;
non, si Varronis thensauros haberem, subsistere sumptui possem. Cum primum de Antonio exploratum
habuero, faciam te certiorem. tu me amabis ita, si hoc idem me in te facere senseris. III non. Mai. ex castris
Dertona.
Scr. in castris in finibus Sta6ellcnsium prid. Non. Mai. a. 711 (43).
D. BRVTVS IMR COS. DES. S. D. M. CICERONI
eodem exemplo a te mi litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt. tantum me tibi debere existimo,
quantum persolvere difficile est. scripsi tibi quae hic gererentur. in itinere est Antonius, ad Lepidum
proficiscitur ; ne de Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti qui in me inciderunt ;
in quibus, quos ad Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret scribebat. ego tamen non habui
ambiguum et statim ad Plancum misi et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae legatos exspecto ; quos
confirmatos domum remittam. [2] tu quae istic opus erunt administrari prospicies, ut ex tua voluntate reique
publicae commodo fiant. malevolentiae hominum in me, si poteris, occurres ; si non potueris, hoc
consolabere, quod me de statu meo nullis contumeliis deterrere possunt. Pr. non. Mai. ex castris finibus
Statiellensium.
LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS
128Epistulae ad familiares
Scr. Romae circ. iii Id. Mai. a. 711 (43).
M. CICERO S. D. D. BRVTO IMP. COS. DES.
tris uno die a te accepi epistulas, unam brevem quam Flacco Volumnio dederas, duas pleniores, quarum
alteram tabellarius T. Vibi attulit, alteram ad me misit Lupus. ex tuis litteris et ex Graecei oratione non modo
non restinctum bellum sed etiam inflammatum videtur. non dubito autem pro tua ,singulari prudentia quin
perspicias, si aliquid firmitatis nactus sit Antonius, omnia tua illa praeclara in rem p. merita ad nihilum esse
ventura. ita enim Romam erat nuntiatum, ita persuasum omnibus, cum paucis inermis, perterritis metu, fracto
animo fugisse Antonium. [2] qui si ita se habet ut, quem ad modum audiebam de Graeceio, confligi cum eo
sine periculo non possit, non ille mihi fugisse a Mutina videtur sed locum belli gerendi mutasse. itaque
homines alii facti sunt ; non nulli etiam queruntur, quod persecuti non sitis ; opprimi potuisse, si celeritas
adhibita esset, existimant. omnino est hoc populi maximeque nostri, in eo potissimum abuti libertate per
quem eam consecutus sit ; sed tamen providendum est ne quae iusta querela esse possit. res se sic habet : is
bellum confecerit, qui Antonium oppresserit. hoc quam vim habeat te existimare malo quam me apertius
scribere.
Scr. in castris Pollentiae chr. iv Id. Mai. a. 711 (43).
D. BRVTVS IMR COS. DES. S. D. M. CICERONI
iam non ago tibi gratias ; cui enim re vix referre possum, huic verbis non patitur res satis fieri. attendere te
volo quae in manibus sunt ; qua enim prudentia es, nihil te fugiet, si meas litteras diligenter legeris. sequi
confestim Antonium his de causis, Cicero, non potui : eram sine equitibus, sine iumentis ; Hirtium perisse
nesciebam, Aquilam perisse nesciebam ; Caesari non credebam prius quam convenissem et conlocutus essem.
hic dies hoc modo abiit. [2] postero die mane a Pansa sum accersitus Bononiam. Cum in itinere essem,
nuntiatum mihi est eum mortuum esse. recurri ad meas copiolas ; sic enim vere eas appellare possum ; sunt
extenuatissimae et inopia omnium rerum pessime acceptae. biduo me Antonius antecessit, itinera fecit multo
maiora fugiens quam ego sequens ; ille enim iit passim, ego ordinatim. quacumque iit, ergastula solvit,
homines abripuit, constitit nusquam prius quam ad Vada venit ; quem locum volo tibi esse notum. iacet inter
Appenninum et Alpis impeditissimus ad iter faciendum. [3] Cum abessem ab eo milia passuum xxx et se iam
Ventidius coniunxisset contio eius ad me est adlata, in qua petere coepit a militibus ut se trans Alpis
sequerentur ; sibi cum M. Lepido convenire. succlamatum est ei frequenter a militibus Ventidianis (nam suos
valde quam paucos habet) sibi aut in Italia pereundum esse aut vincendum, et orare coeperunt ut Pollentiam
iter facerent. Cum sustinere eos non posset, in posterum diem iter suum contulit. [4] hac re mihi nuntiata
statim quinque cohortis Pollentiam praemisi meumque iter eo contuli. Hora ante praesidium meum
Pollentiam venit quam Trebellius cum equitibus. sane quam sum gavisus ; in hoc enim victoriam puto
consistere . . .
Scr. Cularone in Allobrogibus circ. iv Id. Iun. a. 711 (43).
PLANCVS ET D. BRVTVS SENA TVI POPVLO PLEBIQVE ROMANAE
[4] . . . in spem venerant, quod neque Planci quattuor legiones omnibus suis copiis paris arbitrabantur neque
ex Italia tam celeriter exercitum traici posse credebant. quos ipsi adhuc satis adroganter Allobroges
equitatusque omnis, qui eo praemissus erat a nobis, sustinebant, nostroque adventu sustineri facilius posse
confidimus. tamen si quo etiam casu Isaram se traiecerint, ne quod detrimentum rei p. iniungant summa a
nobis dabitur opera. [5] vos magnum animum optimamque spem de summa re p. habere volumus, Cum et
nos et exercitus nostros singulari concordia coniunctus ad omnia pro vobis videatis paratos. sed tamen nihil
de diligentia remittere debetis dareque operam ut quam paratissimi et ab exercitu reliquisque rebus pro vestra
salute contra sceleratissimam conspirationem hostium confligamus ; qui quidem eas copias, quas diu
simulatione rei publicae comparabant, subito ad patriae periculum converterunt.
LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS
129Epistulae ad familiares
Scr. in castris Parmae ex. m. Apr. a. 711 (43).
D. BRVTVS COS. DESIG. M. CICERONI S. D.
Parmensis miserrimos . . .
Scr. Romae iv Kat Iun. a. 711 (43).
M. CICERO D. BRVTO COS. DESIG. S. D.
mirabiliter, mi Brute, laetor mea consilia measque sententias a te probari de decem viris, de ornando
adulescente. sed quid refert? mihi crede, homini non glorioso, plane iam, Brute, frigeo ; o)/rganon enim erat
meum senatus ; id iam est dissolutum. tantam spem attulerat exploratae victoriae tua praeclara Mutina
eruptio, fuga Antoni conciso exercitu, ut omnium animi relaxati sint, meaeque illae vehementes contentiones
tamquam skiamaxi/ai esse videantur. [2] sed ut ad rem redeam, legionem Martiam et quartam negant qui
illas norunt ulla condicione ad te posse perduci ; pecuniae, quam desideras, ratio potest haberi, eaque
habebitur. de Bruto arcessendo Caesareque ad Italiae praesidium tenendo valde tibi adsentior ; sed, ut scribis,
habes obtrectatores ; quos equidem facillime sustineo, sed a impediunt tamen. [3] ex Africa legiones
exspectantur ; sed bellum istuc renatum mirantur homines. nihil tam praeter spem umquam ; nam die tuo
natali victoria nuntiata in multa saecula videbamus rem p. liberatam, hi novi timores retexunt superiora.
scripsisti autem ad me litteris iis, quas Idibus . Maus dedisti, modo te accepisse a Planco litteras non recipi
Antonium a Lepido. id si ita est, omnia faciliora ; sin aliter, magnum negotium, cuius exitum non extimesco.
tuae partes sunt ; ego plus quam feci facere non possum. te tamen, id quod spero, omnium maximum et
clarissimum videre cupio.
Scr. Romae inter viii et iii K. Quint a. 711 (43).
M. CICERO D. BRVTO COS. DES. S. D.
etsi mihi tuae litterae iucundissimae sunt, tamen iucundius fuit, quod in summa occupatione tua Planco
conlegae mandasti ut te mihi per litteras excusaret; quod fecit ille diligenter. mihi autem nihil amabilius
officio tuo et diligentia. coniunctio tua cum conlega concordiaque vestra, quae litteris communibus declarata
est, senatui populoque Romano gratissima accidit. [2] quod superest, perge, mi Brute, et iam non cum aliis
sed tecum ipse certa. plura scribere non debeo, praesertim ad te, quo magistro brevitatis uti cogito. Litteras
tuas vehementer exspecto, et quidem talis qualis maxime opto. vale. .
Scr. Romae inter ex. m. Apr. et in. Quint. a. 711 (43).
M. CICERO D. BRVTO COS. DES. S. D.
permagni interest quo tibi haec tempore epistula reddita sit, utrum cum sollicitudinis aliquid haberes an cum
ab omni molestia vacuus esses. itaque ei praecepi, quem ad te misi, ut tempus observaret epistulae tibi
reddendae. nam quem ad modum coram qui ad nos intempestive adeunt molesti saepe sunt, sic epistulae
offendunt non loco redditae. si autem, ut spero, nihil te perturbat, nihil impedit, et ille cui mandavi satis scite
et commode tempus ad te cepit adeundi, confido me quod velim facile a te impetraturum. [2] L. Lamia
praeturam petit. hoc ego utor uno omnium plurimum ; magna vetustas, magna consuetudo intercedit, quodque
plurimum valet, nihil mihi eius est familiaritate iucundius. Magno praeterea beneficio eius magnoque merito
sum obligatus. nam Clodianis temporibus, cum equestris ordinis princeps esset proque mea salute acerrime
propugnaret, a Gabinio consule relegatus est, quod ante id tempus civi Romano Romae contigit nemini. hoc
cum populus Romanus meminit, me ipsum non meminisse turpissimum est. quapropter persuade tibi, mi
Brute, me petere praeturam. [3] quamquam enim Lamia summo splendore, summa gratia est
magnificentissimo munere aedilicio, tamen, quasi ea ita non essent, ego suscepi totum negotium. nunc si me
tanti facis quanti certe facis, quoniam equitum centurias tenes, in quis regnas, mitte ad Lupum nostrum ut is
nobis eas centurias conficiat. non tenebo te pluribus ; ponam in extremo quod sentio : nihil est, Brute, cum
omnia a te exspectem, quod mihi gratius facere possis.
LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS
130Epistulae ad familiares
Scr. ibidem eodem tempore quo ep. 16.
M. CICERO D. BRVTO S. D.
L. Lamia uno omnium familiarissime utor. Magna sunt eius in me, non dico officia, sed merita, eaque sunt
populo Romano notissima. is magnificentissimo munere aedilitatis perfunctus petit praeturam, omnesque
intellegunt nec dignitatem ei deesse nec gratiam ; sed is ambitus excitari videtur ut ego omnia pertimescam
totamque petitionem Lamiae mihi sustinendam putem. [2] in ea re quantum me possis adiuvare facile
perspicio nec vero quantum mea causa velis dubito. velim igitur, mi Brute, tibi persuadeas nihil me maiore
studio a te petere, nihil te mihi gratius facere posse quam si omnibus tuis opibus, omni studio Lamiam in
petitione iuveris. quod ut facias vehementer te rogo.
Scr. Romae xiiii K. Iun. a. 711 (43).
M. CICERO S. D. D. BRVTO IMP. COS. DESIG.
etsi ex mandatis, quae Galbae Volumnioque ad senatum dedisti, quid timendum putares suspicabamur, tamen
timidiora mandata videbantur quam erat dignum tua populique Romani victoria. senatus autem, mi Brute,
fortis est et habet fortis duces. itaque moleste ferebat se a te, quem omnium quicumque fuissent fortissimum
iudicaret, timidum atque ignavum iudicari. [2] etenim cum te incluso spem maximam omnes habuissent in
tua virtute florente Antonio, quis erat qui quicquam timeret profligato illo, te liberato? nec vero Lepidum
timebamus. quis enim esset qui illum tam furiosum arbitraretur ut, qui in maximo bello pacem velle se
dixisset, is in optatissima pace bellum rei p. indiceret? [3] nec dubito quin tu plus provideas ; sed tamen tam
recenti gratulatione quam tuo nomine ad omnia deorum templa fecimus, renovatio timoris magnam
molestiam adferebat. qua re velim equidem, id quod spero, ut plane abiectus et fractus sit Antonius ; sin
aliquid virium forte conlegerit, sentiet nec senatui consilium nec populo Romano virtutem deesse nec rei p. te
vivo imperatorem. xiiii K. Iun.
Scr. Vercellis xii K. Iun. a. 711 (43).
D. BRVTVS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI
ad senatum quas litteras misi velim prius perlegas et si qua tibi videbuntur commutes. necessario me
scripsisse ipse animadvertes ; nam cum putarem quartam et Martiam legiones mecum futuras, ut Druso
Paulloque placuerat vobis adsentientibus, minus de reliquis rebus laborandum existimavi ; nunc vero, cum
sim cum tironibus egentissimis, valde et meam et vestram vicem timeam necesse est. [2] Vicetini me et M.
Brutum praecipue observant. his ne quam patiare iniuriam fieri in senatu vernarum causa a te peto. causam
habent optimam, officium in re p. summum, genus hominum adversariorum seditiosum et incertissimum. xii
K. Iun. Vercellis.
Scr. Eporediae ix K. Iun. a. 711 (43).
D. BRVTVS S. D. M. CICERONI
quod pro me non facio, id pro te facere amor meus in te tuaque officia cogunt, ut timeam. saepe enim mihi
cum esset dictum neque a me contemptum, novissime Labeo Segulius, homo sui simillimus, narrat mihi apud
Caesarem se fuisse multumque sermonem de te habitum esse. ipsum Caesarem nihil sane de te questum, nisi
dictum quod diceret te dixisse ‘laudandum adulescentem, ornandum, tollendum’ ; se non esse commissurum
ut tolli possit. hoc ego Labeonem credo illi rettulisse aut finxisse dictum, non ab adulescente prolatum.
veteranos vero pessime loqui volebat Labeo me credere et tibi ab iis instare periculum maximeque indignari,
quod in decem viris neque Caesar neque ego habiti essemus atque omnia ad vestrum arbitrium essent conlata.
[2] haec cum audissem et iam iri itinere essem, committendum non putavi prius ut Alpis transgrederer quam
quid istic ageretur scirem ; nam de tuo periculo crede mihi iactatione verborum et denuntiatione periculi
sperare eos te pertimefacto, adulescente impulso, posse magna consequi praemia, et totam istam cantilenam
ex hoc pendere ut quam plurimum lucri faciant. neque tamen non te cautum esse volo et insidias vitantem ;
LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS
131Epistulae ad familiares
nihil enim tua mihi vita potest esse iucundius neque carius. [3] illud vide ne timendo magis timere cogare et
quibus rebus a potest occurri veteranis occurras, primum quod desiderant de decem viris facias, deinde de
praemiis, si tibi videtur, agros eorum militum qui cum Antonio veterani fuerunt iis dandos censeas ab
utrisque nobis ; de nummis lente ac ratione habita pecuniae senatum de ea re constituturum. quattuor
legionibus iis, quibus agros dandos censuistis, video facultatem fore ex agris Sullanis et agro Campano ;
aequaliter aut sorte agras legionibus adsignari puto oportere. [4] haec me tibi scribere non prudentia mea
hortatur sed amor in te et cupiditas oti, quod sine te consistere non potest. ego, nisi valde necesse fuerit, ex
Italia non excedam. legiones armo, paro. spero me non pessimum exercitum habiturum ad omnis casus et
impetus hominum. de exercitu quem Pansa habuit legionem mihi Caesar non remittit. ad has litteras statim
mihi rescribe tuorumque aliquem mitte, si quid reconditum magis erit meque scire opus esse putaris. viiii K.
Iun. Eporedia.
Scr. Romae prid. Non. Iun. a. 711 (43).
M. CICERO S. D. D. BRVTO IMR COS. DESIG.
dei isti Segulio male faciant, homini nequissimo omnium, qui sunt, qui fuerunt, qui futuri sunt! quid? tu illum
tecum solum aut cum Caesare? qui neminem praetermiserit, quicum loqui potuerit, cui non eadem ista dixerit.
te tamen, mi Brute, sic amo ut debeo, quod istud quicquid esset nugarum me scire voluisti ; signum enim
magnum amoris dedisti. [2] nam quod idem Segulius, veteranos queri, quod tu et Caesar in decem viris non
essetis, utinam ne ego quidem essem! quid enim molestius? sed tamen, cum ego sensissem de iis qui
exercitus haberent sententiam ferri oportere, idem illi qui solent reclamarunt ; itaque excepti etiam estis me
vehementer repugnante. Quocirca Segulium neglegamus qui res novas quaerit, non quo veterem comederit
(nullam enim habuit) sed hanc ipsam recentem novam devoravit. [3] quod autem scribis te, quod pro te ipso
non facias, id pro me, ut de me timeas aliquid, omni te, vir optime mihique carissime, Brute, de me metu
libero ; ego enim quae provideri poterunt non fallar in iis, quae cautionem non habebunt de iis non ita valde
laboro. sim enim impudens, si plus postulem quam homini a rerum natura tribui potest. [4] quod mihi
praecipis ut caveam ne timendo magis timere cogar, et sapienter et amicissime praecipis ; sed velim tibi
persuadeas, cum te constet excellere hoc genere virtutis ut numquam extimescas, numquam perturbere, me
huic tuae virtuti proxime accedere. quam ob rem nec metuo quicquam et cavebo omnia. sed vide ne tua iam,
mi Brute, culpa futura sit, si ego quicquam timeam. tuis enim opibus et consulatu tuo, etiam si timidi
essemus, tamen omnem timorem abiceremus, praesertim cum persuasum omnibus esset mihique maxime a te
nos unice diligi. consiliis tuis, quae scribis de quattuor legionibus deque agris adsignandis ab utroque
vestrum, vehementer adsentior. itaque cum quidam de conlegis nostris agrariam curationem ligurrirent,
disturbavi rem totamque nobis integram reservavi. si quid erit occultius et, ut scribis, ‘reconditum,’ meorum
aliquem mittam, quo fidelius ad te litterae perferantur. Pr. non. Iun.
Scr. Romae cire. prid. Id. Quint. a. 711 (43).
M. CICERO S. D. D. BRVTO.
Cum Appio Claudio C. f. summa mihi necessitudo est multis eius officiis et meis mutuis constituta. peto a te
maiorem in modum vel humanitatis tuae vel mea causa ut eum auctoritate tua, quae plurimum valet,
conservatum velis. volo te, cum fortissimus vir cognitus sis, etiam clementissimum existimari. Magno tibi erit
ornamento nobilissimum adulescentem beneficio tuo esse salvum ; cuius quidem causa hoc melior debet esse,
quod pietate adductus propter patris restitutionem se cum Antonio coniunxit. [2] qua re etsi minus veram
causam habebis, tamen vel probabilem aliquam poteris inducere. nutus tuus potest hominem summo loco
natum, summo ingenio, summa virtute, officiosissimum praeterea et gratissimum, incolumem in civitate
retinere. quod ut facias ita a te peto, ut maiore studio magisve ex animo petere non possim.
Scr. Eporediae viii K. Iun. a. 711 (43).
D. BRVTVS S. D. M. CICERONI
LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS
132Epistulae ad familiares
nos hic valemus recte et quo melius valeamus operam dabimus. Lepidus commode nobis sentire videtur.
omni timore deposito debemus libere rei p. consulere. quod si omnia essent aliena, tamen tribus tantis
exercitibus, propriis rei p. valentibus magnum animum habere debebas ; quem et semper habuisti et nunc
fortuna adiuvante augere potes. [2] quae tibi superioribus litteris mea manu scripsi, terrendi tui causa
homines loquuntur. si frenum momorderis, peream si te omnes quot sunt conantem loqui ferre poterunt. ego,
tibi ut antea scripsi, dum mihi a te litterae veniant, in Italia morabor. viii K. Iunias Eporedia.
Scr. Romae viii Id. Iun. a. 711 (43).
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
narro tibi : antea subirascebar brevitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax esse videor ; te igitur imitabor.
quam multa quam paucis! te recte valere operamque dare ut cotidie melius, Lepidum commode sentire, tribus
exercitibus quidvis nos oportere confidere. si timidus essem, tamen ista epistula mi omnem metum
abstersisses ; sed, ut mones, ‘frenum momordi’ ; etenim qui te incluso omnem spem habuerim in te, quid nunc
putas? cupio iam vigiliam meam, Brute, tibi tradere, sed ita ut ne desim constantiae meae. [2] quod scribis in
Italia te moraturum dum tibi litterae meae veniant, si per hostem licet, non erraris (multa enim Romae), sin
adventu tuo bellum confici potest, nihil sit antiquius. pecunia expeditissima quae erat tibi decreta est. habes
amantissimum Servium ; nos non desumus. viii Idus Iunias.
Scr. Romae xiv K. Quint a. 711 (43).
M. CICERO S. D. D. BRVTO.
exspectanti mihi tuas cotidie litteras Lupus noster subito denuntiavit ut ad te scriberem si quid vellem. ego
autem, etsi quid scriberem non habebam (acta enim ad te mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum
tibi iniucundum esse audiebam), brevitatem secutus sum te magistro. scito igitur in te et in conlega spem
omnem esse. [2] de Bruto autem nihil adhuc certi ; quem ego, quem ad modum praecipis, privatis litteris ad
bellum commune vocare non desino. qui utinam iam adesset! intestinum urbis malum, quod est non
mediocre, minus timeremus: sed quid ago’? non imitor lakwnismo\n tuum ; altera iam pagella procedit. vince
et vale. xiiii K. Quintil.
Scr. in castris in itinere Cularonem iii Non. Iun. a. 711 (43).
D. BRVTVS S. D. M. CICERONI
maximo meo dolore hoc solacio utor, quod intellegunt homines non sine causa me timuisse ista quae
acciderunt. deliberent utrum traiciant legiones ex Africa necne et ex Sardinia, et Brutum accersant necne, et
mihi stipendium dent an decernant. ad senatum litteras misi. crede mihi, nisi ista omnia ita fiant quem ad
modum scribo, magnum nos omnis adituros periculum. rogo te, videte quibus hominibus negotium detis qui
ad me legiones adducant. et fide opus est et celeritate. iii Non. Iun. ex castris.
Scr. in Tusculano inter x et iii K. Sept. a. 710 (44).
M. CICERO MATIO S.
nondum satis constitui molestiaene plus an voluptatis attulerit mihi Trebatius noster, homo cum plenus offici
tum utriusque nostrum amantissimus. nam cum in Tusculanum vesperi venissem, postridie ille ad me,
nondum satis firmo corpore cum esset, mane venit. quem cum obiurgarem quod parum valetudini parceret,
tum ille nihil sibi longius fuisse quam ut me videret. num quidnam inquam ‘novi?’ detulit ad me querelam
tuam. de qua prius quam respondeo pauca proponam. [2] quantum memoria repetere praeterita possum,
nemo est mihi te amicus antiquior. sed vetustas habet aliquid commune cum multis, amor non habet. dilexi te
quo die cognovi meque a te diligi iudicavi. tuus deinde discessus isque diuturnus ambitio nostra et vitae
dissimilitudo non est passa voluntates nostras consuetudine conglutinari ; tuum tamen erga me animum
agnovi multis annis ante bellum civile, cum Caesar esset in Gallia. quod enim vehementer mihi utile esse
LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS
133Epistulae ad familiares
putabas nec inutile ipsi Caesari perfecisti, ut ille me diligeret, coleret, haberet in suis. multa praetereo quae
temporibus illis inter nos familiarissime dicta, scripta, communicata sunt ; graviora enim consecuta sunt.
[3] et initio belli civilis cum Brundisium versus ires ad Caesarem, venisti ad me in Formianum. primum hoc
ipsum quanti, praesertim temporibus illis! deinde oblitum me putas consili, sermonis, humanitatis tuae?
quibus rebus interesse memini Trebatium. nec vero sum oblitus litterarum tuarum quas ad me misisti, cum
Caesari obviam venisses in agro, ut arbitror, Trebulano. [4] secutum illud tempus est, cum me ad Pompeium
proficisci sive pudor meus coegit sive officium sive fortuna. quod officium tuum, quod studium vel in
absentem me vel in praesentis meos defuit? quem porro omnes mei et mihi et sibi te amiciorem iudicaverunt?
veni Brundisium. oblitumne me putas qua celeritate, ut primum audieris, ad me Tarento advolaris, quae tua
fuerit adsessio, oratio, confirmatio animi mei fracti communium miseriarum metu? [5] tandem aliquando
Romae esse coepimus. quid defuit nostrae familiaritati? in maximis rebus quonam modo gererem me
adversus Caesarem usus tuo consilio sum, in reliquis officio. cui tu tribuisti excepto Caesare praeter me ut
domum ventitares horasque multas saepe suavissimo sermone consumeres, tum cum etiam, si meministi, ut
haec filosofou/mena scriberem tu me impulisti? post Caesaris reditum quid tibi maiori curae fuit quam ut
essem ego illi quam familiarissimus? quod effeceras. [6] quorsum igitur haec oratio longior quam putaram?
quia sum admiratus te, qui haec nosse deberes, quicquam a me commissum, quod esset alienum nostra
amicitia, credidisse. nam praeter haec quae commemoravi, quae testata sunt et inlustria, habeo multa
occultiora, quae vix verbis exsequi possum. omnia me tua delectant sed maxime maxima cum fides in
amicitia, consilium, gravitas, constantia tum lepos, humanitas, litterae. [7] quapropter (redeo nunc ad
querelam) ego te suffragium tulisse in illa lege primum non credidi ; deinde, si credidissem, numquam id sine
aliqua iusta causa existimarem te fecisse. dignitas tua facit ut animadvertatur quicquid facias, malevolentia
autem hominum ut non nulla durius quam a te facta sint proferantur. ea tu si non audis, quid dicam nescio ;
equidem, si quando audio, tam defendo quam me scio a te contra iniquos meos solere defendi. defensio autem
est duplex ; alia sunt quae liquido negare soleam, ut de isto ipso suffragio, alia quae defendam a te pie fieri et
humane, ut de curatione ludorum. [8] sed te, hominem doctissimum, non fugit, si Caesar rex fuerit (quod
mihi quidem videtur), in utramque partem de tuo officio disputari posse, vel in eam qua ego soleo uti,
laudandam esse fidem et humanitatem tuam, qui amicum etiam mortuum diligas, vel in eam qua non nulli
utuntur, libertatem patriae vitae amici anteponendam. ex his sermonibus utinam essent delatae ad te
disputationes meae! illa vero duo, quae maxima sunt laudum tuarum, quis aut libentius is quam ego
commemorat aut saepius, te et non suscipiendi belli civilis gravissimum auctorem fuisse et moderandae
victoriae? in quo qui mihi non adsentiretur inveni neminem. qua re habeo gratiam Trebatio, familiari nostro,
qui mihi dedit causam harum litterarum ; quibus nisi credideris, me omnis offici et humanitatis expertem
iudicaris ; quo nec mihi gravius quicquam potest esse nec te alienius.
Scr. Romae paulo post ep. 27.
MATIVS CICERONI S.
magnam voluptatem ex tuis litteris cepi, quod quam speraram atque optaram habere te de me opinionem
cognovi ; de qua etsi non dubitabam, tamen, quia maximi aestimabam ut incorrupta maneret laborabam.
conscius autem mihi eram nihil a me commissum esse quod boni cuiusquam offenderet animum. eo minus
credebam plurimis atque optimis artibus ornato tibi temere quicquam persuaderi potuisse, praesertim in quem
mea propensa et perpetua fuisset atque esset benevolentia. quod quoniam ut volui scio esse, respondebo
criminibus, quibus tu pro me, ut par erat tua singulari bonitate et amicitia nostra, saepe restitisti. [2] nota
enim mihi sunt quae in me post Caesaris mortem contulerint. vitio mihi dant quod mortem hominis necessari
graviter fero atque eum quem dilexi perisse indignor ; aiunt enim patriam amicitiae praeponendam esse,
proinde ac si iam vicerint obitum eius rei p. fuisse utilem. sed non agam astute ; fateor me ad istum gradum
sapientiae non pervenisse ; neque enim Caesarem in dissensione civili sum secutus sed amicum ; quamquam
re offendebar, tamen non deserui, neque bellum umquam civile aut etiam causam dissensionis probavi, quam
etiam nascentem exstingui summe studui. itaque in victoria hominis necessari neque honoris neque pecuniae
dulcedine sum captus, quibus praemiis reliqui, minus apud eum quam ego cum possent, immoderate sunt
abusi. atque etiam res familiaris mea lege Caesaris de minuta est, cuius beneficio plerique, qui Caesaris morte
LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS
134Epistulae ad familiares
laetantur remanserunt, in civitate. civibus victis ut parceretur aeque ac pro mea salute laboravi. [3] possum
igitur qui omnis voluerim incolumis eum a quo id impetratum est perisse non indignari? cum praesertim idem
homines illi et invidiae et exitio fuerint. ‘plecteris ergo’ inquiunt ‘quoniam factum nostrum improbare audes.’
O superbiam inauditam alios in facinore gloriari, aliis ne dolore quidem impunite licere! at haec etiam servis
semper libera fuerunt, ut timerent, gauderent, dolerent suo potius quam alterius arbitrio ; quae nunc, ut
quidem isti dictitant, ‘libertatis auctores’ metu nobis extorquere conantur. [4] sed nihil agunt ; nullius
umquam periculi terroribus ab officio aut ab humanitate desciscam ; numquam enim honestam mortem
fugiendam, saepe etiam oppetendam putavi. sed quid mihi suscensent, si id opto ut paeniteat eos sui facti?
cupio enim Caesaris mortem omnibus esse acerbam. ‘at debeo pro civili parte rem p. velle salvam.’ id quidem
me cupere, nisi et ante acta vita et reliqua mea spes tacente me probat, dicendo vincere non postulo. [5] qua
re maiorem in modum te rogo ut rem potiorem oratione ducas mihique, si sentis expedire recte fieri, credas
nullam communionem cum improbis esse posse. an quod adulescens praestiti, cum etiam errare cum
excusatione possem, id nunc aetate praecipitata commutem ac me ipse retexam? non faciam neque quod
displiceat committam, praeterquam quod hominis mihi coniunctissimi ac viri amplissimi doleo gravem
casum. quod si aliter essem animatus, numquam quod facerem negarem, ne et in peccando improbus et in
dissimulando timidus ac vanus existimarer. [6] ‘at ludos quos Caesaris victoriae Caesar adulescens fecit
curavi.’ at id ad privatum officium, non ad statum rei p. pertinet ; quod tamen munus et hominis amicissimi
memoriae atque honoribus praestare etiam mortui debui et optimae spei adulescenti ac dignissimo Caesare
petenti negare non potui. [7] veni etiam consulis Antoni domum saepe salutandi causa ; ad quem qui me
parum patriae amantem esse existimant rogandi quidem aliquid aut auferendi causa frequentis ventitare
reperies. sed quae haec est adrogantia, quod Caesar numquam interpellavit quin quibus vellem atque etiam
quos ipse non diligebat tamen iis uterer, eos qui mihi amicum eripuerunt carpendo me efficere conari ne quos
velim diligam? [8] sed non vereor ne aut meae vitae modestia parum valitura sit in posterum contra falsos
rumores aut ne etiam ii, qui me non amant propter meam in Caesarem constantiam, non malint mei quam.sui
similis amicos habere. mihi quidem si optata contingent, quod reliquum est vitae in otio Rhodi degam ; sin
casus aliquis interpellarit, ita ero Romae ut recte fieri semper cupiam. Trebatio nostro magnas ago gratias,
quod tuum erga me animum simplicem atque amicum aperuit et quod eum, quem semper libenter dilexi, quo
magis iure colere atque observare deberem fecit. bene vale et me dilige.
Scr. vel ex. m. Iun. vel in. Quhit. a. 710(44). .
CICERO OPPIO S. D.
dubitanti mihi, quod scit Atticus noster, de hoc toto consilio profectionis, quod in utramque partem in
mentem multa veniebant, magnum pondus accessit ad tollendam dubitationem iudicium et consilium tuum ;
nam et scripsisti aperte quid tibi videretur et Atticus ad me sermonem tuum pertulit. semper iudicavi in te et
in capiendo consilio prudentiam summam esse et in dando fidem maximeque sum expertus, cum initio civilis
belli per litteras te consuluissem quid mihi faciendum esse censeres, eundumne ad Pompeium an manendum
in Italia. suasisti ut consulerem dignitati meae ; ex quo quid sentires intellexi et sum admiratus fidem tuam et
in consilio dando religionem, quod, cum aliud malle amicissimum tuum putares, antiquius tibi officium
meum quam illius voluntas fuit. [2] equidem et ante hoc tempus te dilexi et semper me a te diligi sensi et,
cum abessem atque in magnis periculis essem, et me absentem et meos praesentis a te cultos et defensos esse
memini et, post meum reditum quam familiariter mecum vixeris quaeque ego de te et senserim et
praedicarim, omnis qui solent haec animadvertere testis habemus. gravissimum vero iudicium de mea fide et
constantia fecisti, cum post mortem Caesaris totum te ad amicitiam meam contulisti ; quod tuum iudicium
nisi mea summa bene volentia erga te omnibusque meritis comprobaro, ipse me hominem non putabo. [3] tu,
mi Oppi, conservabis amorem tuum (etsi more magis hoc quidem scribo quam quo te admonendum putem)
meaque omnia tuebere ; quae tibi ne ignota essent Attico mandavi ; a me autem, cum paulum oti nacti erimus,
uberiores litteras exspectato. da operam ut valeas. hoc mihi gratius facere nihil potes.
LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS
135Epistulae ad familiares
LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
Scr. in Pompeiano v Non. Mai. a. 710 (44).
CICERO CASSIO S.
FINEM nullam facio, mihi crede, Cassi, de te et Bruto nostro, id est de tota re p. cogitandi, cuius omnis spes
in vobis est et in D. Bruto ; quam quidem iam habeo ipse meliorem re publica a Dolabella meo praeclarissime
gesta. manabat enim illud malum urbanum et ita corroborabatur cotidie ut ego quidem et urbi et otio
diffiderem urbano, sed ita sedulo compressa est ut mihi videamur omne iam ad tempus ab illo dumtaxat
sordidissimo periculo tuti futuri. reliqua magna sunt ac multa sed posita omnia in vobis. quamquam primum
quidque explicemus. nam ut adhuc quidem actum est, non regno sed rege liberati videmur ; interfecto enim
rege regios omnis nutus tuemur, neque vero id solum sed etiam, quae ipse ille si viveret non faceret, ea nos
quasi cogitata ab illo probamus. nec eius quidem rei finem video. tabulae figuntur, immunitates dantur,
pecuniae maximae discribuntur, exsules reducuntur, senatus consulta falsa deferuntur, ut tantum modo odium
illud hominis impuri et servitutis dolor depulsus esse videatur, res p. iaceat in iis perturbationibus in quas eam
ille coniecit. [2] haec omnia vobis sunt expedienda, nec hoc cogitandum, satis iam habere rem p. a vobis.
habet illa quidem tantum quantum numquam mihi in mentem venit optare, sed contenta non est et pro
magnitudine et animi et benefici vestri a vobis magna desiderat. adhuc ulta suas iniurias est per vos interitu
tyranni ; nihil amplius ; ornamenta vero sua quae reciperavit? an quod ei mortuo paret quem vivum ferre non
poterat? cuius aera refigere debebamus, eius etiam chirographa defendimus? at enim ita decrevimus. fecimus
id quidem temporibus cedentes, quae valent in re p. plurimum ; sed immoderate quidam et ingrate nostra
facilitate abutuntur. verum haec propediem et multa alia coram ; interim velim sic tibi persuadeas, mihi cum
rei p. quam semper habui carissimam, tum amoris nostri causa maximae curae esse tuam dignitatem. da
operam ut valeas. vale.
Scr. Romae inter xiii K. et iii Non. Oct a. 710 (44).
CICERO CASSIO S.
vehementer laetor tibi probari sententiam et orationem meam. qua si saepius uti liceret, nihil esset negoti
libertatem et rem p. reciperare ; sed homo amens et perditus multoque nequior quam ille ipse quem tu
nequissimum occisum esse dixisti caedis initium quaerit nullamque aliam ob causam me auctorem fuisse
Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur ; quod ego periculum non extimesco, modo
vestri facti gloriam cum mea laude communicet. ita nec Pisoni qui in eum primus invectus est nullo
adsentiente, nec mihi qui idem tricesimo post die feci, nec P. Servilio qui me est consecutus, tuto in senatum
venire licet. caedem enim gladiator quaerit eiusque initium a. d. xiii K. Octobr. a me se facturum putavit ; ad
quem paratus venerat, cum in villa Metelli compluris dies commentatus esset. quae autem in lustris et in vino
commentatio potuit esse? itaque omnibus est visus, ut ad te antea scripsi, vomere suo more, non dicere. .
[2] qua re, quod scribis te confidere auctoritate et eloquentia nostra aliquid profici posse, non nihil ut in
tantis malis est profectum. intellegit enim populus R. tris esse consularis, qui, quia de re p. bene senserint,
libere locuti sint, tuto in senatum venire non possint. nec est praeterea quod quicquam exspectes. tuus enim
necessarius adfinitate nova delectatur, itaque iam non est studiosus ludorum infinitoque fratris tui plausu
diruiupitur ; alter item adfinis novis commentariis Caesaris delenitus est. sed haec tolerabilia, . illud non
ferendum, quod est qui vestro anno filium suum consulem futurum putet ob eamque causam se huic latroni
deservire prae se ferat. [3] nam L. Cotta familiaris meus fatali quadam desperatione, ut ait, minus in senatum
venit ; L. Caesar, optimus et fortissimus civis, valetudine impeditur ; Ser. Sulpicius et summa auctoritate et
optime sentiens non adest ; reliquos exceptis designatis ignosce mihi si non numero consularis. habes
auctores consili publici. qui numerus etiam bonis rebus exiguus esset, quid censes perditis? qua re spes est
omnis in vobis ; qui si idcirco abestis ut sitis in tuto, ne in vobis quidem ; sin aliquid dignum vestra gloria
cogitatis, velim salvis nobis ; sin id minus, res tamen publica per vos brevi tempore ius suum reciperabit. ego
tuis neque desum neque dero. qui si quae ad me referent, mea tibi benevolentia fidesque praestabitur. vale.
LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
136Epistulae ad familiares
Scr. Romae inter vi et prid. Non. Oct. a. 710 (44).
CICERO CASSIO S.
auget tuus amicus furorem in dies. primum in statua quam posuit in rostris inscripsit ‘PARENTI OPTIME
MERITO,’ ut non modo sicarii sed iam etiam parricidae iudicemini, quid dico ‘iudicemini’? iudicemur potius ;
vestri enim pulcherrimi facti ille furiosus me principem dicit fuisse. utinam quidem fuissem! molestus nobis
non esset. sed hoc vestrum est ; quod quoniam praeteriit, utinam haberem quid vobis darem consili! sed ne
mihi quidem ipsi reperio quid faciendum sit. quid enim est quod contra vim sine vi fieri possit?
[2] consilium omne autem hoc est illorum, ut mortem Caesaris persequantur. itaque ante diem vi Non. Oct.
productus in contionem a Cannutio turpissime ille quidem discessit, sed tamen ea dixit de conservatoribus
patriae quae dici deberent de proditoribus ; de me quidem non dubitanter quin omnia de meo consilio et vos
fecissetis et Cannutius faceret. cetera cuius modi sint ex hoc iudica quod legato tuo viaticum eripuerunt. quid
eos interpretari putas, cum hoc faciunt? ad hostem scilicet portari. O rem miseram! dominum ferre non
potuimus, conservo servimus. et tamen me quidem favente magis quam sperante etiam nunc residet spes in
virtute tua. sed ubi sunt copiae? de reliquo malo te ipsum tecum loqui quam nostra dicta cognoscere. vale.
Scr. Romae circ. K. Febr. a. 711 (43).
CICERO CASSIO S.
vellem Idibus Martiis me ad cenam invitasses ; reliquiarum nihil fuisset. nunc me reliquiae vestrae exercent et
quidem praeter ceteros me hercule. quamquam egregios consules habemus sed turpissimos consularis,
senatum fortem sed infimo quemque honore fortissimum ; populo vero nihil fortius, nihil melius Italiaque
universa : nihil autem foedius Philippo et Pisone legatis, nihil flagitiosius. qui cum essent missi ut Antonio ex
senatus sententia certas res nuntiarent, cum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia
postulata rettulerunt. itaque ad nos concurritur factique iam in re salutari populares sumus. [2] sed tu quid
ageres, quid acturus, ubi denique esses, nesciebam ; fama nuntiabat te esse in Syria, auctor erat nemo. de
Bruto, quo propius est, eo firmiora videntur esse quae nuntiantur. Dolabella valde vituperabatur ab hominibus
non insulsis, quod tibi tam cito succederet, cum tu vixdum xxx dies in Syria fuisses. itaque constabat eum
recipi in Syriam non oportere. summa laus et tua et Bruti est, quod exercitum praeter spem existimamini
comparasse. scriberem plura, si rem causamque nossem ; nunc quae scribo scribo ex opinione hominum atque
fama. tuas litteras avide exspecto. vale.
Scr. Romae circ. Non. Febr. a. 711 (43).
CICERO CASSIO S.
hiemem credo adhuc prohibuisse quo minus de te certum haberemus quid ageres maximeque ubi esses ;
loquebantur omnes tamen (credo, quod volebant) in Syria te esse, habere copias. id autem eo facilius
credebatur, quia simile veri videbatur. Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus ; res enim tantas
gessit tamque inopinatas ut eae cum per se gratae essent tum ornatiores propter celeritatem. quod si tu ea
tenes quae putamus, magnis subsidiis fulta res p. est ; a prima enim ora Graeciae usque ad Aegyptum
optimorum civium imperiis muniti erimus et copiis. [2] quamquam, nisi me fallebat, res se sic habebat ut
totius belli omne discrimen in D. Bruto positum videretur qui si, ut sperabamus, erupisset Mutina, nihil belli
reliqui fore videbatur. parvis omnino iam copiis obsidebatur, quod magno praesidio Bononiam tenebat
Antonius. erat autem Claternae noster Hirtius, ad forum Corneli Caesar, uterque cum firmo exercitu,
magnasque Romae Pansa copias ex dilectu Italiae compararat. hiems adhuc rem geri prohibuerat. Hirtius nihil
nisi considerate, ut mihi crebris litteris significat, acturus videbatur. praeter Bononiam, Regium Lepidi,
Parmam totam Galliam tenebamus studiosissimam rei publicae ; tuos etiam clientis Transpadanos mirifice
coniunctos cum causa habebamus. erat firmissimus senatus exceptis consularibus, ex quibus unus L. Caesar a
firmus est et rectus. Ser. Sulpici morte magnum praesidium amisimus ; reliqui partim inertes, partim improbi
; non nulli invident eorum laudi quos in re p. probari vident ; populi vero Romani totiusque Italiae mira
consensio est. haec erant fere quae tibi nota esse vellem ; nunc autem opto ut ab istis Orientis partibus virtutis
LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
137Epistulae ad familiares
tuae lumen eluceat. vale.
Scr. Romae inter ex. m. Mart. et vii Id. Apr. a. 711 (43).
CICERO CASSIO S.
qui status rerum fuerit tum cum has litteras dedi scire poteris ex C. Titio Strabone, viro bono et optime de re
p. sentiente ; nam quid dicam ‘cupidissimo tui, qui domo et fortunis relictis ad te potissimum profectus sit?
itaque eum tibi ne commendo quidem ; adventus ipsius ad te satis eum commendabit. [2] tu velim sic
existimes tibique persuadeas, omne perfugium bonorum in te et Bruto esse positum, si, quod nolim, adversi
quid evenerit. res, cum haec scribebam, erat in extremum adducta discrimen ; Brutus enim Mutinae vix iam
sustinebat. qui si conservatus erit, vicimus ; sin, quod di omen avertant! omnis omnium cursus est ad vos.
proinde fac animum tantum habeas tantumque apparatum quanto opus est ad universam rem p reciperandam.
vale.
Scr. Romae circ. Non, Mart. a. 711 (43).
CICERO CASSIO S.
quanto studio dignitatem tuam et in senatu et ad populum defenderim ex tuis te malo quam ex me cognoscere
; quae mea sententia in senatu facile valuisset, nisi Pansa vehementer obstitisset. ea sententia dicta productus
sum in contionem a tr. pl. M. Servilio. dixi de te quae potui tanta contentione quantum forum est, tanto
clamore consensuque populi ut nihil umquam simile viderim. id velim mihi ignoscas quod invita socru tua
fecerim. mulier timida verebatur ne Pansae animus offenderetur. in contione quidem Pansa dixit matrem
quoque tuam et fratrem illam a me sententiam noluisse dici. sed me haec non movebant, alia valebant ;
favebam et rei p., cui semper favi, et dignitati ac gloriae tuae. [2] quod autem et in senatu pluribus verbis
disserui et dixi in contione, in eo velim fidem meam liberes. promisi enim et prope confirmavi te non
exspectasse nec exspectaturum decreta nostra sed te ipsum tuo more rem p. defensurum. et quamquam
nihildum audieramus nec ubi esses nec quas copias haberes, tamen sic statuebam, omnis quae in istis partibus
essent opes copiaeque tuas esse, per teque Asiam provinciam confidebam iam rei p. reciperatam. tu fac in
augenda gloria te ipsum vincas. vale.
Scr. Romae v Id. Iii;;. ant paulo post a. 711 (43).
CICERO CASSIO S.
scelus adfinis tui Lepidi summamque levitatem et inconstantiam ex actis, quae ad te mitti certo scio, cognosse
te arbitror. itaque nos confecto bello, ut arbitrabamur, renovatum bellum gerimus spemque omnem in D.
Bruto et Planco habemus, si verum quaeris, in te et in M. Bruto non solum ad praesens perfugium, si, quod
nolim, adversi quid acciderit, sed etiam ad confirmationem perpetuae libertatis. [2] nos hic de Dolabella
audiebamus quae vellemus, sed certos auctores non habebamus. te quidem magnum hominem et praesenti
iudicio et reliqui temporis exspectatione scito esse. hoc tibi proposito fac ut ad summa contendas. nihil est
tantum quod non p. R. a te perfici atque obtineri posse iudicet. vale.
Scr. Romae inter xvi et iii K. Quint. a. 711 (43).
CICERO CASSIO S.
brevitas tuarum litterarum me quoque breviorem in scribendo facit et, vere ut dicam, non satis occurrit quid
scribam nostras enim res in actis perferri ad te certo scio, tuas autem ignoramus. ‘ tamquam enim clausa sit
Asia, sic nihil perfertur ad nos praeter rumores de oppresso Dolabella satis illos quidem constantis, sed adhuc
sine auctore. [2] nos confectum bellum quom putaremus, repente a Lepido tuo in summam sollicitudinem
sumus adducti. itaque tibi persuade maximam rei p. spem in te et in tuis copiis esse. firmos omnino exercitus
habemus, sed tamen ut omnia, ut spero, prospere procedant multum interest te venire. exigua enim spes est rei
p. (nam nullam non libet dicere), sed, quaecumque est, ea despondetur anno consulatus tui. vale.
LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
138Epistulae ad familiares
Scr. Romae circ. K. Quint a. 711 (43).
CICERO CASSIO S.
Lepidus, tuus adfinis, meus familiaris, pr. K. Quintilis sententiis omnibus hostis a senatu iudicatus est
ceterique qui una cum illo a re p. defecerunt; quibus tamen ad sanitatem redeundi ante K. Sept. potestas facta
est. fortis sane senatus, sed maxime spe subsidi tui. bellum quidem, cum haec scribebam, sane magnum erat
scelere et levitate Lepidi. nos de Dolabella cotidie quae volumus audimus, sed adhuc sine capite, sine auctore,
rumore nuntio. [2] quod cum ita esset, tamen litteris tuis, quas Nonis Maiis ex castris datas acceperamus, ita
persuasum erat civitati ut illum iam oppressum omnes arbitrarentur, te autem in Italiam venire cum exercitu
ut, si haec ex sententia confecta essent, consilio atque auctoritate tua, sin quid forte titubatum, ut fit in bello,
exercitu tuo niteremur. quem quidem ego exercitum quibuscumque potuero rebus ornabo ; cuius rei tum
tempus erit cum quid opis rei p. laturus is exercitus sit aut quid iam tulerit notum esse coepe4t nam adhuc
tantum conatus audiuntur optimi illi quidem et praeclarissimi, sed gesta res exspectatur, quam quidem aut
iam esse aliquam aut appropinquare confido. tua virtute, magnitudine animi nihil est nobilius. [3] itaque
optamus ut quam primum te in Italia videamus. rem p. nos habere arbitrabimur, si vos habebimus. praeclare
viceramus, nisi spoliatum, inermem, fugientem Lepidus recepisset Antonium. itaque numquam tanto odio
civitati Antonius fuit quanto est Lepidus ; ille enim ex turbulenta re p., hic ex pace et victoria bellum
excitavit. huic oppositos consules designatos habemus, in quibus est magna illa quidem spes sed anceps cura
propter incertos exitus proeliorum. [4] persuade tibi igitur in te et in Bruto tuo esse omnia, vos exspectari,
Brutum quidem iam iamque. quod si, ut spero, victis hostibus nostris veneritis, tamen auctoritate vestra res p.
exsurget et in aliquo statu tolerabili consistet; sunt enim permulta quibus erit medendum, etiam si res p. satis
esse videbitur sceleribus hostium liberata. vale.
Scr. in castris Tadolicis Non. Mart. a. 711 (43).
C. CASSIVS PROCOS. S. D. M. CICERONI
S. v. b. e. e. q. v. in Syriam me profectum esse scito ad L. Murcum et Q. Crispum imp. viri fortes optimique
cives, postea quam audierunt quae Romae gererentur, exercitus mihi tradiderunt ipsique mecum una
fortissimo animo rem p. administrant. item legionem quam Q. Caecilius Bassus habuit ad me venisse scito,
quattuorque legiones quas A. Allienus ex Aegypto eduxit traditas ab eo mihi esse scito. [2] nunc te
cohortatione non puto indigere ut nos absentis remque p., quantum est in te, defendas. scire te volo firma
praesidia vobis senatuique non deesse, ut optima spe et maximo animo rem p. defendas. reliqua tecum aget L.
Carteius, familiaris meus. vale. D. Nonis Martiis ex castris taricheis.
Scr. in castris in Syria Non. Mai. a. 711 (43).
CASSIVS PROCOS. S. D. M. CICERONI SV0.
S. v. h. e. e. q. v. legi tuas litteras, in quibus mirificum tuum erga me amorem recognovi ; videbaris enim non
solum favere nobis, id quod et nostra et rei p. causa semper fecisti, sed etiam gravem curam suscepisse
vehementerque esse de nobis sollicitus. itaque quod te primum existimare putabam nos oppressa re p.
quiescere non posse, deinde, .cum suspicarere nos moliri, quod te sollicitum esse et de salute nostra et de
rerum eventu putabam, simul ac legiones accepi quas A. Allienus eduxerat ex Aegypto, scripsi ad te
tabellariosque compluris Romam misi ; scripsi etiam ad senatum litteras, quas reddi vetui prius quam tibi
recitatae essent, si forte mei obtemperare mihi voluerint. quod si litterae perlatae non sunt, non dubito quin
Dolabella, qui nefarie Trebonio occiso Asiam occupavit, tabellarios meos deprenderit litterasque interceperit.
[2] exercitus omnis qui in Syria fuerunt teneo. habui pollulum morae, dum proluissa militibus persolvo ;
nunc iam sum expeditus. A te peto ut dignitatem meam commendatam tibi habeas, si me intellegis nullum
neque periculum neque laborem patriae denegasse, si contra importunissimos latrones arma cepi te hortante et
auctore, si non solum exercitus ad rem p. libertatemque defendendam comparavi sed etiam crudelissimis
tyrannis eripui ; quos si occupasset Dolabella, non solum adventu sed etiam opinione et exspectatione
exercitus sui Antonium confirmasset. [3] quas ob res milites tuere, si eos mirifice de re p. meritos esse
LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
139Epistulae ad familiares
animadvertis, et effice ne quem paeniteat rem p. quam spem praedae et rapinarum sequi maluisse. item Murci
et Crispi imperatorum dignitatem, quantum est in te, tuere. nam Bassus misere noluit mihi legionem tradere.
quod nisi milites invito eo legatos ad me misissent, clausam Apameam tenuisset, quoad vi esset expugnata.
haec a te peto non solum rei p. quae tibi semper fuit carissima, sed etiam amicitiae nostrae nomine, quam
confido apud te plurimum posse. [4] crede mihi hunc exercitum quem habeo senatus atque optimi cuiusque
esse maximeque tuum, de cuius voluntate adsidue audiendo mirifice te diligit carumque habet. qui si
intellexerit commoda sua curae tibi esse, debere etiam se tibi omnia putabit. [5] Litteris scriptis audii
Dolabellam in Ciliciam venisse cum suis copiis. proficiscar in Ciliciam. quid egerim celeriter ut scias dabo
operam ; ac velim, ut meremur de re p., sic felices simus. fac valeas meque ames. Nonis Maiis ex castris.
Scr. in Cypro Crommyuacride Id. Iun. a. 711 (43).
C. CASSIVS Q. S. D. M. CICERONI
S. v. b. e. v. Cum rei p. vel salute vel victoria gaudemus tum instauratione tuarum laudum, quod maximus
consularis maximum consulem te ipse vicisti, et laetamur et mirari satis non possumus. fatale nescio quid
tuae virtuti datum, id quod saepe iam experti sumus. est enim tua toga omnium armis felicior ; quae nunc
quoque nobis paene victam rem p. ex manibus hostium eripuit ac reddidit. nunc ergo vivemus liberi, nunc te,
omnium maxime civis et mihi carissime, id quod maximis rei p. tenebris comperisti, nunc te habebimus
testem nostri et in te et in coniunctissimam tibi rem p. amoris et, quae saepe pollicitus es te et taciturum dum
serviremus, et dicturum de me tum cum mihi profutura essent, nunc illa non ego quidem dici tanto opere
desiderabo quam sentiri a te ipso. neque enim omnium iudicio malim me a te commendari quam ipse tuo
iudicio digne ac mereor commendatus esse, ut haec novissima nostra facta non subita nec convenientia sed
similia illis cogitationibus quarum tu testis es fuisse iudices meque ad optimam spem patriae non minimum
tibi ipsi producendum putes. [2] sunt tibi, M. Tulli, liberi propinquique digni quidem te et merito tibi
carissimi ; esse etiam debent in re p. proxime hos can, qui studiorum tuorum sunt aemuli, quorum esse cupio
tibi copiam ; sed tamen non maxima me turba puto excludi, quo minus tibi vacet me excipere et ad omnia
quae velis et probes producere. animum tibi nostrum fortasse probavimus, ingenium diutina servitus certe,
qualecumque est, minus tamen quam erat passa est videri. [3] nos ex ora maritima Asiae provinciae et ex
insulis quas potuimus navis deduximus, dilectum remigum magna contumacia civitatium tamen satis celeriter
habuimus, secuti sumus classem Dolabellae cui L. Figulus praeerat ; qui spem saepe transitionis praebendo
neque umquam non decedendo novissime Corycum se contulit et clauso portu se tenere coepit. nos illa
relicta, quod et in castra pervenire satius esse putabamus et sequebatur classis altera, quam anno priore in
Bithynia Tillius Cimber compararat, Turullius quaestor praeerat, Cyprum petivimus. ibi quae cognovimus
scribere ad vos quam celerrime voluiiuus. [4] Dolabellam ut Tarsenses, pessimi socii, ita Laudiceni multo
amentiores ultro arcessierunt; ex quibus utrisque civitatibus Graecorum militum numero speciem exercitus
effecit. castra habet ante oppidum Laudiceam posita et partem muri demolitus est et castra oppido coniunxit.
Cassius noster cum decem legionibus et cohortibus xx auxiliariis et quattuor milium equitatu a milibus
passuum xx castra habet posita Pa/ltw? et existimat se sine proelio posse vincere ; nam iam ternis tetrachmis
triticum apud Dolabellam est. Nisi quid navibus Laudicenorum supportarit, cito fame pereat necesse est ; ne
supportare possit et Cassi classis bene magna cui praeest Sextilius Rufus et tres quas nos adduximus, ego,
Turullius, Patiscus, facile praestabunt. te volo bene sperare et rem p., ut vos istic expedistis, ita pro nostra
parte celeriter nobis expediri posse confidere. vale. D. Idib. Iun. Cypro a Crommyuacride.
Scr. Pergae iiii K. Iun. a. 711 (43).
LENTVLVS CICERONI SV0 S. P. D.
Cum Brutum nostrum convenissem eumque tardius in Asiam venturum animadverterem, in Asiam redii ut
reliquias mei laboris conligerem et pecuniam quam primum Romam mitterem. interim cognovi in Lycia esse
classem Dolabellae ampliusque centum navis onerarias in quas exercitus eius imponi posset, idque
Dolabellam ea mente comparasse ut, si Syriae spes eum frustrata esset, conscenderet in navis et Italiam
peteret seque cum Antoniis et reliquis latronibus coniungeret. cuius rei tanto in timore fui, ut omnibus rebus
LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
140Epistulae ad familiares
relictis cum paucioribus et minoribus navibus ad illas ire conatus sim. [2] quae res, si a Rhodiis non essem
interpellatus, fortasse tota sublata esset ; tamen magna ex parte profligata est, quoniam quidem classis
dissipata est adventus nostri timore, milites ducesque effugerunt onerariae omnes ad unam a nobis sunt
exceptae. certe quod maxime timui videor esse consecutus, ut non possit Dolabella in Italiam pervenire nec
suis sociis firmatis durius vobis efficere negotium. [3] Rhodii nos et rem p. quam valde desperaverint ex
litteris quas publice ruisi cognosces. et quidem multo parcius scripsi quam re vera furere eos inveni. quod
vero aliquid de iis scripsi, mirari noli ; mira est eorum amentia. nec me meae ullae privatim iniuriae umquam
malus animus eorum in nostra salute, cupiditas partium aliarum, perseverantia in contemptione optimi
cuiusque ferenda mihi non fuit. nec tamen omnis perditos esse puto ; sed idem illi qui tum fugientem patrem
meum, qui L. Lentulum, qui Pompeium, qui ceteros viros clarissimos non receperunt, idem tamquam aliquo
fato et nunc aut magistratum gerunt aut eos qui sunt in magistratu in sua habent potestate ; itaque eadem
superbia in pravitate utuntur ; quorum improbitatem aliquando retundi et non pati impunitate augeri non
solum utile est rei p. nostrae sed etiam necessarium. [4] de nostra dignitate velim tibi ut semper curae sit
et,quocumque tempore occasionem habueris, et in senatu et ceteris rebus laudi nostrae suffragere. quoniam
consulibus decreta est Asia et permissum est iis ut, dum ipsi venirent, darent negotium qui Asiam optineant,
rogo te petas ab iis ut hanc dignitatem potissimum nobis tribuant et mihi dent negotium ut Asiam obtineam,
dum ipsorum alter uter venit ; nam quod hoc properent in magistratu venire aut exercitum mittere causam non
habent. Dolabella enim in Syria est et, ut tu divina tua mente prospexisti et praedicasti, dum isti veniunt,
Cassius eum opprimet ; exclusus enim ab Antiochia Dolabella et in oppugnando male acceptus nulla alia
confisus urbe Laudiceam, quae est in Syria, ad mare se contulit. ibi spero celeriter eum poenas daturum ; nam
neque quo refugiat habet neque diutius ibi poterit tantum exercitum Cassi sustinere. spero etiam confectum
esse iam et oppressum Dolabellam. [5] qua re non puto Pansam et Hirtium in consulatu properaturos in
provincias exire sed Romae acturos consulatum. itaque si ab iis petieris ut interea nobis procurationem Asiae
dent, spero te posse impetrare. praeterea mihi promiserunt Pansa et Hirtius coram et absenti mihi scripserunt
Verrioque nostro Pansa adfirmavit se daturum operam ne in suo consulatu mihi succedatur. ego porro non
medius fidius cupiditate provinciae produci longius spatium mihi volo ; nam mihi fuit ista provincia plena
laboris, periculi, detrimenti ; quae ego ne frustra subierim nive, prius quam reliquias meae diligentiae
consequar, decedere cogar valde laboro. nam si potuissem quam exegeram pecuniam universam mittere,
postularem ut mihi succederetur ; nunc, quod Cassio dedi, quod Treboni morte amisimus, quod etiam
crudelitate Dolabellae aut perfidia eorum, qui fidem mihi reique publicae non praestiterunt, id consequi et
reficere volo ; quod aliter non potest fieri, nisi spatium habuero. id ut per te consequar velim, ut solet, tibi
curae sit. [6] ego me de re p. puto esse meritum, ut non provinciae istius beneficium exspectare debeam sed
tantum quantum Cassius et Bruti non solum illius facti periculique societate sed etiam huius temporis studio
et virtute. primus enim ego leges Antonias fregi, primus equitatum Dolabellae ad rem p. traduxi Cassioque
tradidi, primus dilectus habui pro salute omnium contra coniurationem sceleratissimam, solus Cassio et rei p.
Syriam exercitusque qui ibi erant coniunxi; nam nisi ego tantam pecuniam tantaque praesidia et tam celeriter
Cassio dedissem, ne ausus quidem esset ire in Syriam et nunc non minora pericula rei p. a Dolabella instarent
quam ab Antonio. [7] atque haec omnia is feci qui sodalis et familiarissimus Dolabellae eram,
coniunctissimus sanguine Antoniis, provinciam quoque illorum beneficio habebam, sed patri/da e)mh\n
ma=llon filw=n omnibus meis bellum primus indixi. haec etsi adhuc non magno opere mihi tulisse fructum
animadverto, tamen non despero nec defetigabor permanere non solum in studio libertatis sed etiam in labore
et periculis. at tamen, si etiam aliqua gloria iusta et merita provocabimur senatus et optimi cuiusque officiis,
maiore cum auctoritate apud ceteros erimus et eo plus prodesse rei p. poterimus. [8] filium tuum, ad Brutum
cum veni, videre non potui, ideo is quod iam in hiberna cum equitibus erat profectus, sed medius fidius ea
esse eum opinione et tua et ipsius et in primis mea causa gaudeo ; fratris enim loco mihi est qui ex te natus
teque dignus est. vale. D. iiii K. Iun. Pergae.
Scr. Pergae 1−6 §§ iiii K., § 7 iiii Non. Iun. a. 711 (43).
P. LENTVLVS P. F. PROQ. PROPR. S. D. COSS. PR. TR. PL. SENATVI POPVLO PLEBIQVE
ROMANAE
LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
141Epistulae ad familiares
S. v. l. v. v. b. e. v. scelere Dolabellae oppressa Asia in proximam provinciam Macedoniam praesidiaque rei
p. quae M. Brutus, v. c., tenebat me contuli et id egi ut, per quos celerrime possent, Asia provincia
vectigaliaque in vestram potestatem redigerentur. quod cum pertimuisset Dolabella vastata provincia,
correptis vectigalibus, praecipue civibus Romanis omnibus crudelissime denudatis ac divenditis celeriusque
Asia excessisset quam eo praesidium adduci potuisset, diutius morari aut exspectare praesidium non necesse
habui et quam primum ad meum officium revertendum mihi esse existimavi, ut et reliqua vectigalia exigerem
et quam deposui pecuniam conligerem, quicquid ex ea correptum esset aut quorum id culpa accidisset
cognoscerem quam primum et vos de omni re facerem certiores. [2] interim cum per insulas in Asiam
naviganti mihi nuntiatum esset classem Dolabellae in Lycia esse Rhodiosque navis compluris instructas et
paratas in aqua habere, cum Hs navibus quas aut mecum adduxeram aut comparaverat Patiscus proq., homo
mihi cum familiaritate tum etiam sensibus in re p. coniunctissimus, Rhodum deverti confisus auctoritate
vestra senatusque consulto quo hostem Dolabellam iudicaratis, foedere quoque quod cum iis M. Marcello,
Ser. Sulpicio coss. renovatum erat, quo iuraverant Rhodii eosdem hostis se habituros quos senatus
populusque R. quae res nos vehementer fefellit ; tantum enim afuit ut illorum praesidio nostram firmaremus
classem, ut etiam a Rhodiis urbe, portu, statione quae extra urbem est, commeatu, aqua denique prohiberentur
nostri milites, nos vix ipsi singulis cum navigiolis reciperemur. quam indignitatem deminutionemque t
maiestatis non solum iuris nostri sed etiam imperi populique Romani idcirco tulimus quod interceptis litteris
cognoramus Dolabellam, si desperasset de Syria Aegyptoque, quod necesse erat fieri, in navis cum omnibus
suis latronibus atque omni pecunia conscendere esse paratum Italiamque petere ; idcirco etiam navis
onerarias, quarum minor nulla erat duum milium amphorum, contractas in Lycia a classe eius obsideri.
[3] huius rei timore, p. c., percitus iniurias perpeti et cum contumelia etiam nostra omnia prius experiri
malui. itaque ad illorum voluntatem introductus in urbem et in senatum eorum quam diligentissime potui
causam rei p. egi periculumque omne quod instaret si ille latro cum suis omnibus navis conscendisset
exposui. Rhodios autem tanta in pravitate animadverti ut omnis firmiores putarent quam bonos, ut hanc
concordiam et conspirationem omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent esse
factam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque manere etiam nunc confiderent nec potuisse audere
quemquam Dolabellam hostem iudicare, ut denique omnia quae improbi fingebant magis vera existimarent
quam quae vere facta erant et a nobis docebantur. [4] qua mente etiam ante nostrum adventum post Treboni
indignissimam caedem ceteraque tot tamque nefaria facinora binae profectae erant ad Dolabellam legationes
eorum, et quidem novo exemplo, contra leges ipsorum, prohibentibus iis qui tum magistratus gerebant. haec
sive timore, ut dictitant, de agris quos in continenti habent sive furore sive patientia paucorum, qui et antea
pari contumelia viros clarissimos adfecerant et nunc maximos magistratus gerentes nullo exemplo neque
nostra ex parte neque nostro praesentium neque imminenti Italiae urbique nostrae periculo, si ille parricida
cum suis latronibus navibus ex Asia Syriaque expulsus Italiam petisset, mederi, cum facile possent,
noluerunt. [5] non nullis etiam ipsi magistratus veniebant in suspicionem detinuisse nos et demorati esse,
dum classis Dolabellae certior fieret de adventu nostro. quam suspicionem consecutae res aliquot auxerunt,
maxime quod subito ex Lycia Sex. Marius et C. Titius, legati Dolabellae, a classe discesserunt navique longa
profugerunt onerariis relictis, in quibus conligendis non minimum temporis laborisque consumpserant. itaque
cum ab Rhodo cum iis quas habueramus navibus in Lyciam venissemus, navis onerarias recepimus
dominisque restituimus idemque, quod maxime verebamur, ne posset Dolabella cum suis latronibus in
Italiam venire, timere desumus ; classem fugientem persecuti suiuus usque Sidam, quae extrema regio est
provinciae meae. [6] ibi cognovi partem navium Dolabellae diffugisse, reliquas Syriam Cyprumque petisse.
quibus disiectis, cum scirem C. Cassi, singularis civis et ducis, classem maximam fore praesto in Syria, ad
meum officium reverti daboque operam ut meum studium, diligentiam vobis, p. c., reique p. praestem
pecuniamque quam maximam potero et quam celerrime cogam omnibusque rationibus ad vos mittam. si
percurrero provinciam et cognovero qui nobis et rei p. fidem praestiterunt in conservanda pecunia a me
deposita quique scelere ultro deferentes pecuniam publicam hoc munere societatem facinorum cum Dolabella
inierunt, faciam vos certiores. de quibus, si vobis videbitur, si, ut meriti sunt, graviter constitueritis nosque
vestra auctoritate firmaveritis, facilius et reliqua exigere vectigalia et exacta servare poterimus. interea quo
commodius vectigalia tueri provinciamque ab iniuria defendere possim, praesidium voluntarium
necessariumque comparavi. [7] his litteris scriptis milites circiter xxx, quos Dolabella ex Asia conscripserat,
LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
142Epistulae ad familiares
ex Syria fugientes in Pamphyliam venerunt. hi nuntiaverunt Dolabellam Antiocheam quae in Syria est
venisse, non receptum conatum esse aliquotiens vi introire ; repulsum semper esse cum magno suo
detrimento itaque DC circiter amissis, aegris relictis noctu Antiochea profugisse Laudiceam versus ; ea nocte
omnis fere Asiaticos milites ab eo discessisse ; ex his ad octingentos Antiocheam redisse et se iis tradidisse
qui a Cassio relicti urbi illi praeerant, ceteros per Amanum in Ciliciam descendisse, quo ex numero se quoque
esse dicebant; Cassium autem cum suis omnibus copiis nuntiatum esse quadridui iter Laudicea afuisse tum
cum Dolabella eo tenderet. quam ob rem opinione celerius confido sceleratissimum latronem poenas
daturum. iiii N. Iun. Pergae.
Scr. Athenis viii K. Iun. a. 710 (44).
TREBONIVS CICERONI S.
S. v. b. Athenas veni a. d. xi K. Iun. atque ibi, quod maxime optabam, vidi filium tuum deditum optimis
studiis summaque modestiae fama. qua ex re quantam voluptatem ceperim scire potes etiam me tacente ; non
enim nescis quanti te faciam et quam pro nostro veterrimo verissimoque amore omnibus tuis etiam minimis
commodis, non modo tanto bono gaudeam. noli putare, mi Cicero, me hoc auribus tuis dare ; nihil
adulescente tuo atque adeo nostro (nihil enim mihi a te potest esse seiunctum) aut amabilius omnibus iis qui
Athenis sunt est aut studiosius earum artium quas tu maxime amas, hoc est optimarum. itaque tibi, quod vere
facere possum, libenter quoque gratulor nec minus etiam nobis quod eum, quem necesse erat diligere
qualiscumque esset, talem habemus ut libenter quoque diligamus. [2] qui cum mihi in sermone iniecisset se
velle Asiam visere, non modo invitatus sed etiam rogatus est a me ut id potis simum nobis obtinentibus
provinciam faceret ; cui nos et caritate et amore tuum officium praestaturos non debes dubitare. illud quoque
erit nobis curae ut Cratippus una cum eo sit, ne putes in Asia feriatum illum ab iis studiis in quae tua
cohortatione incitatur futurum ; nam illum paratum, ut video, et ingressum pleno gradu cohortari non
intermittemus, quo in dies longius discendo exercendoque se procedat. [3] vos quid ageretis in re p., cum has
litteras dabam, non sciebam ; audiebam quaedam turbulenta, quae scilicet cupio esse falsa ut aliquando otiosa
libertate fruamur ; quod vel minime mihi adhuc contigit. ego tamen nactus in navigatione nostra pusillum
laxamenti concinnavi tibi munusculum ex instituto meo et dictum cum magno nostro honore a te dictum
conclusi et tibi infra subscripsi. in quibus versiculis si tibi quibusdam verbis eu)qurrhmone/steroj videbor,
turpitudo personae eius in quam liberius invehimur nos vindicabit. ignosces etiam iracundiae nostrae, quae
iusta est in eius modi et homines et civis. deinde qui magis hoc Lucilio licuerit adsumere libertatis quam
nobis? cum etiam si odio pari fuerit in eos quos laesit, tamen certe non magis dignos habuerit in quos tanta
libertate verborum incurreret. [4] tu sicut mihi pollicitus es, adiunges me quam primum ad tuos sermones ;
namque illud non dubito quin, si quid de interitu Caesaris scribas, non patiaris me minimam partem et rei et
amoris tui ferre. vale et matrem meosque tibi commendatos habe. D. viii K. Iun. Athenis.
Scr. Romae circ. med. in Sept a. 708 (46).
CICERO S. D. CORNIFICIO CONLEGAE.
grata mihi vehementer est memoria nostri tua quam significasti litteris ; quam ut conserves, non quo de tua
con ‘stantia dubitem sed quia mos est ita rogandi, rogo. ex Syria nobis tumultuosiora quaedam nuntiata sunt,
quae quia tibi sunt propiora quam nobis, tua me causa magis movent quam mea. Romae summum otium est,
sed ita ut malis salubre aliquod et honestum negotium ; quod spero fore. video id curae esse Caesari. [2] me
scito, dum tu absis, quasi occasionem quandam et licentiam nactum scribere audacius, et cetera quidem
fortasse quae etiam tu concederes, sed proxime scripsi de optimo genere dicendi, in quo saepe suspicatus sum
te . a iudicio nostro sic scilicet ut doctum hominem ab non indocto paulum dissidere. huic tu libro maxime
velim ex animo, si minus, gratiae causa suffragere. dicam tuis ut eum, si velint, describant ad teque mittant ;
puto enim, etiam si rem minus probabis, tamen in ista solitudine, quicquid a me profectum sit, iucundum tibi
fore. [3] quod mihi existimationem tuam dignitatemque commendas, facis tu quidem omnium more, sed
velim sic existimes, me cum amori quem inter nos mutuum esse intellegam plurimum tribuam, tum de
summo ingenio et de studiis tuis optimis et de spe amplissimae dignitatis ita iudicare ut neminem tibi
LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
143Epistulae ad familiares
anteponam, comparem paucos.
Scr. Romae vel ex. m. Sept. vel in. Oct ,a. 708 (46).
CICERO S. D. CORNIFICIO CONLEGAE.
quod extremum fuit in ea epistula quam a te proxime accepi, ad id primum respondebo ; animum adverti
enim hoc vos magnos oratores facere non numquam. epistulas requiris meas ; ego autem numquam, cum mihi
denuntiatum esset a tuis ire aliquem, non dedi. quod mihi videor ex tuis litteris intellegere te nihil
commissurum esse temere nec ante quam scisses quo iste nescio qui Caecilius Bassus erumperet quicquam
certi constituturum, id ego et speraram prudentia tua fretus et ut confiderem fecerunt tuae gratissimae mihi
litterae, idque ut facias quam saepissime, ut et quid tu agas et quid agatur scire possim et etiam quid acturus
sis, valde te rogo. etsi periniquo patiebar animo te a me digredi, tamen eo tempore me consolabar, quod et in
summum otium te ire arbitrabar et ab impendentibus magnis negotiis discedere [2] utrumque contra accidit ;
istic enim bellum est exortum, hic pax consecuta, sed tamen eius modi pax in qua, si adesses, multa te non
delectarent, ea tamen quae ne ipsum Caesarem quidem delectant. bellorum enim civilium ii semper exitus
sunt, ut non ea solum fiant quae velit victor, sed etiam ut iis mos gerendus sit quibus adiutoribus sit parta
victoria. equidem sic iam obdurui ut ludis Caesaris nostri animo aequissimo viderem T. Plancum, audirem
Laberi et Publili poemata. nihil mihi tam desse scito quam quicum haec familiariter docteque rideam. is tu
eris, si quam primum veneris ; quod ut facias, non mea solum sed etiam tua interesse arbitror.
Scr. Romae m. Dec. a. 708 (46).
CICERO CORNIFICIO S.
libentissime legi tuas litteras ; in quibus iucundissimum mihi fuit, quod cognovi meas tibi redditas esse ; non
enim dubitabam quin eas libenter lecturus esses, verebar ut redderentur. bellum quod est in Syria Syriamque
provinciam tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi. eam rem tibi volo bene et feliciter evenire ;
quod ita fore confido fretus et industria et prudentia tua. [2] sed de Parthici belli suspicione quod scribis,
sane me commovit. quid enim copiarum haberes cum ipse coniectura consequi poteram tum ex tuis litteris
cognovi. itaque opto ne se illa gens moveat hoc tempore, dum ad te legiones eae perducantur quas audio duci.
quod si paris copias ad confligendum non habebis, non te fugiet uti consilio M. Bibuli, qui se oppido
munitissimo et copiosissimo tam diu tenuit quam diu in provincia Parthi fuerunt. sed haec melius ex re et ex
tempore constitues ; mihi quidem usque curae erit quid agas, dum quid egeris sciero. Litteras ad te numquam
habui cui darem, quin dederim ; a te ut idem facias peto, in primisque ut ita ad tuos scribas, ut me tuum sciant
esse.
Scr. Romae iv Non. Sept a. 710 (44).
CICERO CORNIFICIO
gratae mihi tuae litterae, nisi quod Sinuessanum deversoriolum contempsisti. quam quidem contumeliam villa
pusilla iniquo animo feret, nisi in Cumano et Pompeiano reddideris u(pomnhmatismo\n . sic igitur facies
meque amabis et scripto aliquo lacesses ; ego enim respondere facilius possum quam provocare. quod si, ut
es, cessabis, lacessam, nec tua ignavia etiam mihi inertiam adferet. plura otiosus ; haec cum essem in senatu
exaravi.
Scr. Romae nicrise “needo a. 710 (44).
CICERO CORNIFICIO
C. Anicius, familiaris meus, vir omnibus rebus ornatus, negotiorum suorum causa legatus est in Africam
legatione libera. Eum velim rebus omnibus adiuves operamque des ut quam commodissime sua negotia
conficiat, in primisque, quod ei carissimum est, dignitatem eius tibi commendo idque a te peto, quod ipse in
provincia facere sum solitus non rogatus, ut omnibus senatoribus lictores darem ; quod idem acceperam et id
LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
144Epistulae ad familiares
cognoveram a summis viris factitatum. hoc igitur, mi Cornifici, facies ceterisque rebus omnibus eius dignitati
reique, si me amas, consules. erit id mihi gratissimum. da operam ut valeas.
Scr. Romae post xiii K. Oct a. 710 (44).
CICERO CORNIFICIO S.
nos hic cum homine gladiatore omnium nequissimo, conlega nostro, Antonio, bellum gerimus, sed non pari
condicione, contra arma verbis. at etiam de te contionatur, nec impune ; nam sentiet quos lacessierit. ego
autem acta ad te omnia arbitror perscribi ab aliis ; a me futura debes cognoscere ; quorum quidem non est
difficilis coniectura. oppressa omnia sunt, nec habent ducem boni, nostrique tyrannoctoni longe gentium
absunt. Pansa et sentit bene et loquitur fortiter ; Hirtius noster tardius convalescit. quid futurum sit plane
nescio ; spes tamen una est aliquando p. R. maiorum similem fore. ego certe rei p. non deero et, quicquid
acciderit a quo mea culpa absit, animo forti feram ; illud profecto, quoad potero, tuam famam et dignitatem
tuebor.
Scr. Romae a. 710 (44) paulo post xiii K. Ian.
CICERO CORNIFICIO S.
A. d. xiii K. Ian. senatus frequens mihi est adsensus cum de ceteris rebus magnis et necessariis tum de
provinciis ab iis qui obtinerent retinendis neque cuiquam tradendis, nisi qui ex s. c. successisset. hoc ego cum
rei p. causa censui tum me hercule in primis retinendae dignitatis tuae. quam ob rem te amoris nostri causa
rogo, rei p. causa hortor ut ne cui quicquam iuris in tua provincia esse patiare atque ut omnia referas ad
dignitatem, qua nihil esse potest praestantius. [4] vere tecum agam, ut necessitudo nostra postulat in
Sempronio, si meis litteris obtemperasses, maximam ab omnibus laudem adeptus esses. sed illud et praeteriit
et levius est, haec magna res est : fac ut provinciam retineas in potestate rei p. plura scripsissem, nisi tui
festinarent. itaque Chaerippo nostro me velim excuses.
Scr. Romae paulo post vii id. Oct. a. 710 (44).
CICERO CORNIFICIO S.
omnem condicionem imperi tui statumque provinciae mihi demonstravit Tratorius. O multa intolerabilia locis
omnibus! sed quo tua maior dignitas, eo quae tibi acciderunt minus ferenda ; neque enim, quae tu propter
magnitudinem et animi et ingeni moderate fers, a te ea non ulciscenda sunt, etiam si non sunt dolenda. sed
haec posterius. rerum urbanarum acta tibi mitti certo scio. [2] quod ni ita putarem, ipse perscriberem in
primisque Caesaris Octaviani conatum ; de quo multitudini fictum ab Antonio crimen videtur, ut in pecuniam
adulescentis impetum faceret ; prudentes autem et boni viri et credunt factum et probant. quid quaeris? magna
spes est in eo ; nihil est quod non existimetur laudis et gloriae causa facturus. Antonius autem, noster
familiaris, tanto se odio esse intellegit ut, cum interfectores suos domi comprenderit, rem proferre non audeat.
A. d. vii Id. Oct. Brundisium erat profectus obviam legionibus Macedonicis quattuor, quas sibi conciliare
pecunia cogitabat easque ad urbem adducere et in cervicibus nostris conlocare. [3] habes formam rei p., si in
castris potest esse res p. ; in quo tuam vicem saepe doleo, quod nullam partem per aetatem sanae et salvae rei
p. gustare potuisti. atque antehac quidem sperare saltem licebat, nunc etiam id ereptum est. quae enim est
spes, cum in contione dicere ausus sit Antonius Cannutium apud eos locum sibi quaerere quibus se salvo
locus in civitate esse non posset? [4] equidem et haec et omnia quae homini accidere possunt sic fero ut
philosophiae magnam habeam gratiam, quae me non modo ab sollicitudine abducit sed etiam contra omnis
fortunae impetus armat, tibique idem censeo faciendum nec a quo culpa absit quicquam in malis
numerandum. sed haec tu melius. Tratorium nostrum cum semper probassem, tum maxime in tuis rebus
summam eius fidem, diligentiam prudentiamque cognovi. da operam ut valeas ; hoc mihi gratius facere nihil
potes.
LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
145Epistulae ad familiares
Scr. Romae circ. ix K. Febr. a. 711 (43).
CICERO CORNIFICIO S.
ego nullum locum praetermitto (nec enim debeo) non modo laudandi tui sed ne ornandi quidem ; sed mea
studia erga te et officia malo tibi ex tuorum litteris quam ex meis esse nota. te tamen hortor ut omni cura in
rem p. incumbas. hoc est animi, hoc est ingeni tui, hoc eius spei quam habere debes amplificandae dignitatis
tuae. [2] sed hac de re alias ad te pluribus. Cum enim haec scribebam, in exspectatione erant omnia ;
nondum legati redierant, quos senatus non ad pacem deprecandam sed ad denuntiandum bellum miserat nisi
legatorum nuntio paruisset. ego tamen, ut primum occasio data est, meo pristino more rem p. defendi, me
principem senatui populoque R. professus sum nec, postea quam suscepi causam libertatis, minimum tempus
amisi tuendae salutis libertatisque communis. sed haec quoque te ex aliis malo. [3] T. Pinarium,
familiarissimum meum, tanto tibi studio commendo ut maiore non possim ; cui cum propter omnis virtutes
tum etiam propter studia communia sum amicissimus. is procurat rationes negotiaque Dionysi nostri, quem et
tu multum amas et ego omnium plurimum. ea tibi ego non debeo commendare, sed commendo tamen. facies
igitur ut ex Pinari, gratissimi hominis, litteris tuum et erga illum et erga Dionysium studium perspiciamus.
Scr. Romae xiv K. Apr. a. 711 (43).
CICERO CORNIFICIO S.
Liberalibus litteras accepi tuas quas mihi Cornificius altero vicesimo die, ut dicebat, reddidit. eo die non fuit
senatus neque postero. Quinquatribus frequenti senatu causam tuam egi non invita Minerva ; etenim eo ipso
die senatus decrevit ut Minerva nostra, custos urbis, quam turbo deiecerat, restitueretur. Pansa tuas litteras
recitavit. Magna senatus approbatio consecuta est cum summo gaudio et offensione Minotauri, id est Calvisi
et Tauri ; factum de te s. c. honorificum. postulabatur ut etiam illi notarentur ; sed Pansa clementior. [2] ego,
mi Cornifici, quo die primum in spem libertatis ingressus sum et cunctantibus ceteris a. d. xiii K. Ian.
fundamenta ieci rei p. eo ipso die providi multum atque habui rationem dignitatis tuae ; mihi enim est
adsensus senatus de obtinendis provinciis. nec vero postea destiti labefactare eum qui summa cum tua iniuria
contumeliaque rei p. provinciam absens obtinebat. itaque crebras vel potius cotidianas compellationes meas
non tulit seque in urbem recepit invitus neque solum spe sed certa re iam et possessione deturbatus est meo
iustissimo honestissimoque convicio. te tuam dignitatem summa tua virtute tenuisse provinciaeque honoribus
amplissimis adfectum vehementer gaudeo .
[3] quod te mihi de Sempronio purgas, accipio excusationem ; fuit enim illud quoddam caecum tempus
servitutis. ego tuorum consiliorum auctor dignitatisque fautor iratus temporibus in Graeciam desperata
libertate rapiebar, cum me etesiae quasi boni cives relinquentem rem p. prosequi noluerunt austerque
adversus maximo flatu me ad tribulis tuos Regium rettulit, atque inde ventis remis in patriam omni
festinatione properavi postridieque in summa reliquorum servitute liber unus fui. [4] sic sum in Antonium
invectus ut ille non ferret omnemque suum vinulentum furorem in me unum effunderet meque tum elicere
vellet ad caedis causam tum temptaret insidiis. quem ego ructantem et nauseantem conieci in Caesaris
Octaviani plagas. puer enim egregius praesidium sibi primum et nobis, deinde summae rei p. comparavit. qui
nisi fuisset, Antoni reditus a Brundisio pestis patriae fuisset. quae deinceps acta sint scire te arbitror. sed
redeamus illuc unde devertimus. accipio excusationem tuam de Sempronio ; neque enim statuti quid in tanta
perturbatione habere potuisti.
nunc hic dies aliam vitam defert, alios mores postulat,
ut ait Terentius. quam ob rem, mi Quinte, conscende nobiscum et quidem ad puppim. una navis est iam
bonorum omnium, quam quidem nos damus operam ut rectam teneamus, utinam prospero cursu! sed,
quicumque venti erunt, ars nostra certe non aberit. quid enim prae stare aliud virtus potest? tu fac ut magno
animo sis et excelso cogitesque omnem dignitatem tuam cum re p. coniunctam esse debere.
LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
146Epistulae ad familiares
Scr. Romae cire. In. m. Mai. a. 711 (43).
CICERO CORNIFICIO S.
[6] P. Lucceium mihi meum commendas ; quem quibuscumque rebus potero diligenter tuebor. Hirtium
quidem et Pansam, conlegas nostros, homines in consulatu rei p. salutans, alieno sane tempore amisimus, re
publica Antoniano quidem latrocinio liberata sed nondum omnino explicata. quam nos, si licebit, more nostro
tuebimur, quamquam admodum sumus iam defetigati. sed nulla lassitudo impedire officium et fidem debet.
[7] verum haec hactenus. ab aliis te de me quam a me ipso malo cognoscere. de te audiebamus ea quae
maxime vellemus. de Cn. Minucio, quem tu quibusdam litteris ad caelum laudibus extulisti, rumores duriores
erant. id quale sit omninoque quid istic agatur facias me velim certiorem.
Scr. Romae vere a. 711 (43).
CICERO CORniFICIO S.
Q. Turius, qui in Africa negotiatus est, vir bonus et honestus, heredes fecit similis sui, Cn. Saturninum, Sex.
Aufidium, C. Anneum, Q. Considium Gallum, L. Servilium Postumum, C. Rubellium. ex eorum oratione
intellexi gratiarum actione eos magis egere quam commendatione. tanta enim liberalitate se tua usos
praedicabant ut iis plus a te tributum intellegerem quam ego te auderem rogare. [2] audebo tamen ; scio enim
quantum ponderis mea commendatio sit habitura. qua re a te peto ut ad eam liberalitatem qua sine meis
litteris usus es quam maximus his litteris cumulus accedat. caput autem est meae commendationis ne patiare
Erotem Turium, Q. Turi libertum, ut adhuc fecit, hereditatem Turianam avertere ceterisque omnibus rebus
habeas eos a me commendatissimos. magnam ex eorum splendore et observantia capies voluptatem. quod ut
velis te vehementer etiam atque etiam rogo.
Scr. Romae vere a. 711 (43).
CICERO CORNIFICIO S.
Sex. Aufidius et observantia qua me colit accedit ad proximos et splendore, equiti Romano nemini cedit; est
autem ita temperatis moderatisque moribus ut summa severitas summa cum humanitate iungatur. cuius tibi
negotia quae sunt in Africa ita commendo ut maiore studio magisve ex animo commendare non possim.
pergratum mihi feceris, si dederis operam ut is intellegat meas apud te litteras maximum pondus habuisse.
hoc te vehementer, mi Cornifici, rogo.
Scr. Romae paulo post xiii K. Apr.v a. 711 (43).
CICERO CORNIFICIO S.
adsentior tibi eos quos scribis Lilybaeo minari istic poenas dare debuisse ; sed metuisti, ut ais, ne nimis liber
in ulciscendo viderere. metuisti igitur ne gravis civis, ne nimis fortis, ne nimis te dignus viderere. [2] quod
societatem rei p. conservandae tibi mecum a patre acceptam renovas gratum est ; quae societas inter nos
semper, mi Cornifici, manebit. gratum etiam illud, quod mihi tuo nomine gratias agendas non putas ; nec
enim id inter nos facere debemus. senatus saepius pro dignitate tua appellaretur, si absentibus consulibus
umquam nisi ad rem novam cogeretur. itaque nec de HS X_X_ nec de HS D_C_C_ quicquam agi nunc per
senatum potest. tibi autem ex s. c. imperandum mutuumve sumendum censeo. in re p. quid agatur credo a te
ex eorum litteris cognoscere, qui ad te acta debent perscribere. ego sum spe bona consilio, cura, labore non
desum ; omnibus inimicis rei publicae esse me acerrimum hostem prae me fero. res neque nunc difficili loco
mihi videtur esse et fuisset facillimo, si culpa a quibusdam afuisset.
Scr. Romae vere a. 711 (43).
CICERO CORNIFICIO SAL.
LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
147Epistulae ad familiares
non modo tibi cui nostra omnia notissima sunt, sed neminem in populo R. arbitror esse cui sit ignota ea
familiaritas quae mihi cum L. Lamia est. etenim magno theatro spectata est tum cum est ab A. Gabinio
consule relegatus quod libere et fortiter salutem meam defendisset. nec ex eo amor inter nos natus est sed,
quod erat vetus et magnus, propterea nullum periculum pro me adire dubitavit. ad haec officia vel merita
potius iucundissima consuetudo accedit, ut nullo prorsus plus homine delecter. non puto te iam exspectare
quibus eum tibi verbis commendem ; causa enim tanti amoris intellegis quae verba desideret. [2] Iis me
omnibus usum putato. tantum velim existimes, si negotia Lamiae, procuratores, libertos, familiam
quibuscumque rebus opus erit defenderis, gratius mihi futurum quam si ea tua liberalitas pertinuisset ad rem
familiarem meam ; nec dubito quin sine mea commendatione, quod tuum est iudicium de hominibus, ipsius
Lamiae causa studiose omnia facturus sis. quamquam erat nobis dictum te existimare alicui s. c., quod contra
dignitatem tuam fieret, scribendo Lamiam adfuisse ; qui omnino consulibus illis numquam fuit ad
scribendum ; deinde omnia tum falsa senatus consulta deferebantur. Nisi forte etiam illi Semproniano s. c. me
censes adfuisse qui ne Romae quidem fui, ut tum de eo ad te scripsi re recenti. [3] sed haec hactenus. te, mi
Cornifici, etiam atque etiam rogo ut omnia Lamiae negotia mea putes esse curesque ut intellegat hanc
commendationem maximo sibi usui fuisse. hoc mihi gratius facere nihil potes. cura ut valeas.
Scr. Romae paulo post v Id. Iun. a. 711 (43).
CICERO CORNIFICIO S.
itane? praeter litigatores nemo ad te meas litteras? multae istae quidem ; tu enim perfecisti ut nemo sine
litteris meis tibi se commendatum putaret ; sed quis umquam tuorum mihi dixit esse cui darem, quin
dederim? aut quid mi iucundius quam, cum coram tecum loqui non possim, aut scribere ad te aut tuas legere
litteras? illud magis mihi solet esse molestum, tantis me impediri occupationibus, ut ad te scribendi meo
arbitratu facultas nulla detur. non enim te epistulis sed voluminibus lacesserem ; quibus quidem me a te
provocari oportebat. quamvis enim occupatus sis,’ oti tamen plus habes ; aut, si ne tu quidem vacas, noli
impudens esse nec mihi molestiam exhibere et a me litteras crebriores, cum tu mihi raro mittas, flagitare.
[2] nam cum antea distinebar maximis occupationibus, propterea quod omnibus curis rem p. mihi tuendam
putabam, tum hoc tempore multo distineor vehementius. ut enim gravius aegrotant ii qui, cum levati morbo
videntur, in eum de integro inciderunt, sic vehementius nos laboramus, qui profligato bello ac paene sublato
renovatum bellum gerere conamur. sed haec hactenus. .
[3] tu tibi, mi Cornifici, fac ut persuadeas non esse me tam imbecillo animo, ne dicam inhumano, ut a te
vinci possim aut officiis aut amore. non dubitabam equidem, verum tamen multo mihi notiorem amorem
tuum effecit Chaerippus. O hominem semper illum quidem mihi aptum, nunc vero etiam suavem! vultus me
hercule tuos mihi expressit omnis, non solum animum ac verba pertulit. itaque noli vereri ne tibi
suscensuerim, quod eodem exemplo ad me quo ad ceteros. requisivi equidem proprias ad me unum litteras,
sed neque vehementer et amanter.
[4] de sumptu, quem te in rem militarem facere et fecisse dicis, nihil sane possum tibi opitulari, propterea
quod et orbus senatus consulibus amissis et incredibiles angustiae pecuniae publicae ; quae conquiritur
undique, ut optime meritis militibus promissa solvantur ; quod quidem fieri sine tributo posse non arbitror.
[5] de Attio Dionysio nihil puto esse, quoniam mihi nihil dixit Tratorius. de P. Lucceio nihil tibi concedo,
quo studiosior tu sis quam ego sum ; est enim nobis necessarius. sed a magistris cum contenderem de
praeterendo die, probarunt mihi sese quo minus id facerent et compromisso et iure iurando impediri. qua re
veniendum arbitror Lucceio ; quamquam, si meis litteris obtemperavit, cum tu haec leges illum Romae esse
oportebit. [6] ceteris de rebus maximeque de pecunia, cum Pansae mortem ignorares, scripsisti quae per nos
ab eo consequi te posse arbitrarere. quae te non fefellissent, si viveret ; nam te diligebat ; post mortem autem
eius quid fieri posset non videbamus. de Venuleio, Latino, Horatio valde laudo ; illud non nimium probo,
quod scribis, quo illi animo aequiore ferrent, te tuis etiam legatis lictores ademisse (honore enim cum
ignominia dignis non erant comparandi), eosque, ex s. c. si non decedunt, cogendos ut decedant existimo.
LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
148Epistulae ad familiares
haec fere ad eas litteras, quas eodem exemplo is binas accepi ; de reliquo velim tibi persuadeas non esse mihi
meam dignitatem tua cariorem.
LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS
149Epistulae ad familiares
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
Scr. Athenis inter vii K. et prid. Non. Quint. a. 703 (51).
M. CICERO S. D. C. MEMMIO
etsi non satis mihi constiterat cum aliquane animi mei molestia an potius libenter te Athenis visurus essem,
quod iniuria, quam accepisti, dolore me adficeret, sapientia tua, qua fers iniuriam, laetitia, tamen vidisse te
mallem ; nam quod est molestiae non sane multo levius est, cum te non video, quod esse potuit voluptatis
certe, si vidissem te, plus fuisset. itaque non dubitabo dare operam ut te videam, cum id satis commode facere
potuero ; interea quod per litteras et agi tecum et, ut arbitror, confici potest agam. [2] nunc te illud primum
rogabo ne quid invitus mea causa facias, sed id, quod mea intelleges multum, tua nullam in partem interesse,
ita mihi des, si tibi ut id libenter facias ante persuaseris.
Cum zzzPatrone Epicurio mihi omnia sunt, nisi quod in philosophia vehementer ab eo dissentio. sed et initio
Romae, cum te quoque et tuos omnis observabat, me coluit in primis et nuper, cum ea quae voluit de suis
commodis et praemiis consecutus est, me habuit suorum defensorum et amicorum fere principem et iam a
Phaedro, qui nobis, cum pueri essemus, ante quam Philonem cognovimus, valde ut philosophus, postea tamen
ut vir bonus et suavis et officiosus probabatur, traditus mihi commendatusque est. [3] is igitur Patro cum ad
me Romam litteras misisset, uti te sibi placarem peteremque ut nescio quid illud Epicuri parietinarum sibi
concederes, nihil scripsi ad te ob eam rem, quod aedificationis tuae consilium commendatione mea nolebam
impediri ; idem, ut veni Athenas, cum idem ad te scriberem rogasset, ob eam causam impetravit, quod te
abiecisse illam aedificationem constabat inter omnis amicos tuos. [4] quod si ita est et si iam tua plane nihil
interest, velim, si qua offensiuncula facta est animi tui perversitate aliquorum (novi enim gentem illam), des
te ad lenitatem vel propter summam tuam humanitatem vel etiam honoris mei causa. equidem, si quid ipse
sentiam quaeris, nec cur ille tanto opere contendat video, nec cur tu repugnes, nisi tamen multo minus tibi
concedi potest quam illi laborare sine causa. quamquam Patronis et orationem et causam tibi cognitam esse
certo scio ; honorem, officium, testamentorum ius, Epicuri auctoritatem, Phaedri obtestationem, sedem,
domicilium, vestigia summorum hominum sibi tuenda esse dicit. totam hominis vitam rationemque quam
sequitur in philosophia, derideamus licet, si hanc eius contentionem volumus reprehendere ; sed me hercules,
quoniam illi ceterisque, quos illa delectant, non valde inimici sumus nescio an ignoscendum sit huic, si tanto
opere laborat; in quo etiam si peccat, magis ineptiis quam improbitate peccat. [5] sed ne plura (dicendum
enim aliquando est), Pomponium Atticum sic amo ut alterum fratrem. nihil est illo mihi nec carius nec
iucundius. is (non quo sit ex istis ; est enim omni liberali doctrina politissimus, sed valde diligit Patronem,
valde Phaedrum amavit) sic a me hoc contendit, homo minime ambitiosus, minime in rogando molestus, ut
nihil umquam magis, nec dubitat quin ego a te nutu hoc consequi possem, etiam si aedificaturus esses. nunc
vero, si audierit te aedificationem deposuisse neque tamen me a te impetrasse non te in me inliberalem sed
me in se neglegentem putabit. quam ob rem peto a te ut scribas ad tuos posse tua voluntate decretum illud
Areopagitarum, quem u(pomnhmatismo\n illi vocant, tolli. sed redeo ad prima. [6] prius velim tibi
persuadeas ut hoc mea causa libenter facias quam ut facias ; sic tamen habeto, si feceris quod rogo, fore mihi
gratissimum. vale.
Scr. Romae, ut videtur, m. Apr. aut paulo post a. 702 (52).
CICERO MEMMIO S.
C. Avianio Evandro, qui habitat in tuo sacrario, et ipso multum utor et patrono eius M. Aemilio
familiarissime. peto igitur a te in maiorem modum, quod sine tua molestia fiat, ut ei de habitatione
accommodes. nam propter opera instituta multa multorum subitum est ei remigrare K. Quintilibus. impedior
verecundia ne te pluribus verbis rogem ; neque tamen dubito quin, si tua nihil aut non multum intersit, eo sis
animo, quo ego essem si quid tu me rogares. mihi certe gratissimum feceris.
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
150Epistulae ad familiares
Scr. Romae, ut videtur, post m. Apr. 702 (52) aut in. a. 703 (51).
CICERO MEMMIO S.
A. Fufium, unum ex meis intimis observantissimum studiosissimumque nostri, eruditum hominem et summa
humanitate tuaque amicitia dignissimum, velim ita tractes ut mihi coram recepisti. tam gratum mihi id erit
quam quod gratissimum ; ipsum praeterea summo officio et summa observantia tibi in perpetuum devinxeris.
Scr. Romae non ante med. m. Oct. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. Q. VALERIO Q. F. ORCAE LEGATO PROPR.
Cum municipibus Volaterranis mihi summa necessitudo est ; magno enim meo beneficio adfecti
cumulatissime mihi gratiam rettulerunt nam nec in honoribus meis nec in laboribus umquam defuerunt Cum
quibus si mihi nulla causa intercederet, tamen, quod te vehementissime diligo quodque me a te plurimi fieri
sentio, et monerem te et hortarer ut eorum fortunis consuleres, praesertim cum prope praecipuam causam
haberent ad ius obtinendum, primum quod Sullani temporis acerbitatem deorum immortalium benignitate
subterfugerunt, deinde quod summo studio p. R. a me in consulatu meo defensi sunt [2] Cum tribuni plebi
legem iniquissimam de eorum agris promulgavissent, facile senatui populoque R. persuasi ut eos civis,
quibus fortuna pepercisset, salvos esse vellent. hanc actionem meam C. Caesar primo suo consulatu lege
agraria comprobavit agrumque Volaterranum et oppidum omni periculo in perpetuum liberavit, ut mihi
dubium non sit quin is, qui novas necessitudines adiungat, vetera sua beneficia conservari velit. quam ob rem
est tuae prudentiae aut sequi eius auctoritatem, cuius sectam atque imperium summa cum tua dignitate
secutus es, aut certe illi integram omnem causam reservare ; illud vero dubitare non debes quin tam grave,
tam firmum, tam honestum municipium tibi tuo summo beneficio in perpetuum obligari velis.
[3] sed haec quae supra scripta sunt eo spectant ut te horter et suadeam ; reliqua sunt, quae pertinent ad
rogandum, ut non solum tua causa tibi consilium me dare putes sed etiam, quod mihi opus sit, me a te petere
et rogare. gratissimum igitur mihi feceris, si Volaterranos omnibus rebus integros incolumisque esse volueris.
Eorum ego domicilia, sedes, rem, fortunas, quae et a dis immortalibus et a praestantissimis in nostra re p.
civibus summo senatus populique R. studio conservatae sunt, tuae fidei, iustitiae bonitatique commendo.
[4] si pro meis pristinis opibus facultatem mihi res hoc tempore daret ut ita defendere possem Volaterranos
quem ad modum consuevi tueri meos, nullum officium, nullum denique certamen, in quo illis prodesse
possem, praetermitterem ; sed quoniam apud te nihilo minus hoc tempore valere me confido quam valuerim
semper apud omnis, pro nostra summa necessitudine parique inter nos et mutua benevolentia abs te peto ut ita
de Volaterranis mereare, ut existiment eum quasi divino consilio isti negotio praepositum esse, apud quem
unum nos eorum perpetui defensores plurimum valere possemus.
Scr. Romae non ante med. m. Oct a. 709 (45).
CICERO S. D. Q. VALERIO LEG. PROPR.
non moleste fero eam necessitudinem, quae mihi tecum est, notam esse quam plurimis neque tamen ob eam
causam (quod tu optime existimare potes) te impedio quo minus susceptum negotium pro tua fide et
diligentia ex voluntate Caesaris, qui tibi rem magnam difficilemque commisit, gerere possis. nam cum multi a
me petant multa, quod de tua erga me voluntate non dubitent, non committo ut ambitione mea conturbem
officium tuum.
[2] C. Curtio ab ineunte aetate familiarissime sum usus. eius et Sullani temporis iniustissima calamitate dolui
et cum iis, qui similem iniuriam acceperant, amissis omnibus fortunis reditus tamen in patriam voluntate
omnium concedi videretur, adiutor incolumitatis fui. is habet in Volaterrano possessionem, cum in eam
tamquam e naufragio reliquias contulisset. hoc’ autem tempore eum Caesar in senatum legit; quem ordinem
ille ista possessione amissa tueri vix potest. gravissimum autem est, cum superior factus sit ordine, inferiorem
esse fortuna, minimeque convenit ex eo agro, qui Caesaris iussu dividatur, cum moveri, a qui Caesaris
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
151Epistulae ad familiares
beneficio senator sit. [3] sed mihi minus libet multa de aequitate rei scribere, ne causa potius apud te valuisse
videar quam gratia. quam ob rem te in maiorem modum rogo ut C. Curti rem meam putes esse, quicquid mea
causa faceres, ut, id C. Curti causa cum feceris, existimes, quod ille per me habuerit, id me habere abs te. hoc
te vehementer etiam atque etiam rogo.
Scr. Romae pos! med. a. 698 (56).
M. CICERO Q VALERIO Q. F. ORCAE PROCOS.
S. v. b. e. v. credo te memoria tenere me et coram P. Cuspio tecum locutum esse, cum te prosequerer
paludatum, et item postea pluribus verbis tecum egisse ut, quoscumque tibi eius necessarios commendarem,
haberes eos in numero meorum necessariorum. id tu pro tua summa erga me benevolentia perpetuaque
observantia mihi liberalissime atque humanissime recepisti.
[2] Cuspius, homo in omnis suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista provincia tuetur et
diligit, propterea quod fuit in Africa bis, cum maximis societatis negotiis praeesset. itaque hoc eius officium,
quod adhibetur erga illos, ego mea facultate et gratia soleo quantum possum adiuvare. qua re Cuspianorum
omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam putavi, reliquis epistulis tantum faciam ut
notam apponam eam, quae mihi tecum convenit, et simul significem de numero esse Cuspi amicorum ;
[3] sed hanc commendationem quam his litteris consignare volui, scito esse omnium gravissimam ; nam P.
Cuspius singulari studio contendit a me ut tibi quam diligentissime L. Iulium commendarem. eius ego studio
vix videor mihi satis facere posse, si utar verbis iis, quibus, cum diligentissime quid agimus, uti solemus ;
nova quaedam postulat et putat me eius generis artificium quoddam tenere. ei ego pollicitus sum me ex
intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis. [4] id quoniam adsequi non possum, tu
re velim efficias ut ille genere mearum litterarum incredibile quiddam perfectum arbitretur. id facies, si omne
genus liberalitatis, quod et ab humanitate et potestate tua proficisci poterit, non modo re sed etiam verbis,
vultu denique exprompseris ; quae quantum in provincia valeant vellem expertus esse, sed tamen suspicor.
ipsum hominem, quem tibi commendo, perdignum esse tua amicitia, non solum quia mihi Cuspius dicit,
credo, tametsi id satis esse debebat, sed quia novi eius iudicium in hominibus et amicis deligendis.
[5] harum litterarum vis quanta fuerit propediem iudicabo tibique, ut confido, gratias agam. ego quae te velle
quaeque ad te pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo. cura ut valeas.
Scr. ibid. cod. fere tempore.
M. CICERO Q. VALERIO Q. F. ORCAE PROCO£
P. Cornelius, qui tibi litteras has dedit, est mihi a P. Cuspio commendatus ; cuius causa quanto opere cuperem
deberemque profecto ex me facile cognosti. vehementer te rogo ut cures ut ex hac commendatione mihi
Cuspius quam maximas quam primum quam saepissime gratias agat. vale.
Scr. Romae non ante mcd. m. Oct a. 709 (45). .
CICERO CLVVIO S.
Cum in Galliam proficiscens pro nostra necessitudine tuaque summa in me observantia ad me domum
venisses, locutus sum tecum de agro vectigali municipi Atellani qui esset in Gallia, quantoque opere eius
municipi causa laborarem tibi ostendi. post tuam autem profectionem is cum et maxima res municipi
honestissimi mihique coniunctissimi et summum meum officium ageretur, pro tuo animo in me singulari
existimavi me oportere ad te accuratius scribere, etsi non sum nescius et quae temporum ratio et quae tua
potestas sit, tibique negotium datum esse a C. Caesare, non iudicium, praeclare intellego. qua re a te tantum
peto, quantum et te facere posse et libenter mea causa facturum esse arbitror. [2] et primum velim existimes,
quod res est, municipi fortunas omnis in isto vectigali consistere, his autem temporibus hoc municipium
maximis oneribus pressum summis adfectum esse difficultatibus. hoc etsi commune videtur esse cum multis,
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
152Epistulae ad familiares
tamen mihi crede singularis huic municipio calamitates accidisse ; quas idcirco non commemoro, ne de
miseriis meorum necessariorum conquerens homines quos nolo videar offendere. [3] itaque nisi magnam
spem haberem C. Caesari nos causam municipi probaturos, non erat causa cur a te hoc tempore aliquid
contenderem ; sed quia confido mihique persuasi illum et dignitatis municipi et aequitatis et etiam voluntatis
erga se habiturum esse rationem, ideo a te non dubitavi contendere ut hanc causam illi integram conservares.
[4] quod etsi nihilo minus a te peterem, si nihil audivissem te tale fecisse, tamen maiorem spem impetrandi
nactus sum, postea quam mihi dictum est hoc idem a te Regiensis impetravisse ; qui etsi te aliqua
necessitudine attingunt, tamen tuus amor in me sperare me cogit te, quod tuis necessariis tribueris, idem esse
tributurum meis, praesertim cum ego pro his unis petam, habeam autem qui simili causa laborent compluris
necessarios. hoc me non sine causa facere neque aliqua levi ambitione commotum a te contendere etsi te
existimare arbitror, tamen mihi adfirmanti credas velim me huic municipio debere plurimum ; nullum
umquam fuisse tempus neque honorum nec laborum meorum, in quo non huius municipi studium in me
exstiterit singulare.
[5] quapropter a te etiam atque etiam pro nostra summa coniunctione proque tua in me perpetua et maxima
benevolentia maiorem in modum peto atque contendo ut, cum fortunas agi eius municipi intellegas, quod sit
mihi necessitudine, officiis, benevolentia coniunctissimum, id mihi des ; quod erit huius modi ut, si a Caesare
quod speramus impetrarimus, tuo beneficio nos id consecutos esse iudicemus, sin minus, pro eo tamen id
habeamus, quoniam a te data sit opera ut impetraremus. hoc cum mihi gratissimum feceris tum viros optimos
homines honestissimos eosdemque gratissimos et tua necessitudine dignissimos summo beneficio in
perpetuum tibi tuisque devinxeris.
Scr. Romae non ante med. m. Oct a. 709 (45).
M. CICERO M. RVTILIO S.
Cum et mihi conscius essem quanti te facerem et tuam erga me benevolentiam expertus essem, non dubitavi a
te petere, quod mihi petendum esset.
P. Sestium quanti faciam ipse optime scio, quanti autem facere debeam et tu et omnes homines sciunt. is cum
ex aliis te mei studiosissimum esse cognosset, petivit a me ut ad te quam accuratissime scriberem de re C.
Albini senatoris, cuius ex filia natus est L. Sestius, optimus adulescens, filius P. Sesti. hoc idcirco scripsi, ut
intellegeres non solum me pro P. Sestio laborare debere, sed Sestium etiam pro Albinio. [2] res ‘autem est
haec : A M. Laberio C. Albinius praedia in aestimationem accepit, quae praedia Laberius emerat a Caesare de
bonis Plotianis. ea si dicam non esse e re p. dividi, docere te videar, non rogare. sed tamen cum Caesar
Sullanas venditiones et adsignationes ratas esse velit, quo firmiores existimentur suae, si ea praedia
dividentur quae ipse Caesar vendidit, quae tandem in eius venditionibus esse poterit auctoritas? sed hoc quale
sit tu pro tua prudentia considerabis. [3] ego te plane rogo atque ita, ut maiore studio, iustiore de causa,
magis ex animo rogare nihil possim, ut Albinio parcas, praedia Laberiana ne attingas. Magna me adfeceris
non modo laetitia, sed etiam quodam modo gloria, si P. Sestius homini maxime necessario satis fecerit per
me, ut ego illi uni plurimum debeo. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo. Maius mihi dare
beneficium nullum potes ; id mihi intelleges esse gratissimum.
Scr., ut videtur, Tarsi vel ex. a. 703 (51;) vel in. a. 704 (50).
CICERO CRASSIPEDI S.
quamquam tibi praesens commendavi, ut potui diligentissime, socios Bithyniae teque cum mea
commendatione tum etiam tua sponte intellexi cupere ei societati quibuscumque rebus posses commodare,
tamen cum ii, quorum res agitur, magni sua interesse arbitrarentur me etiam per litteras declarare tibi qua
essem erga ipsos voluntate, non dubitavi haec ad te scribere. [2] volo enim te existimare me, cum universo
ordini publicanorum semper libentissime tribuerim idque magnis eius ordinis erga me meritis facere
debuerim, tum in primis amicum esse huic Bithynicae societati, quae societas ordine ipso et hominum genere
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
153Epistulae ad familiares
pars est maxima civitatis (constat enim ex ceteris societatibus), et casu permulti sunt in ea societate valde
mihi familiares in primisque is, cuius praecipuum officium agitur hoc tempore, P. Rupilius P. f. Men., qui est
magister in ea societate.
[3] quae cum ita sint, in maiorem modum a te peto Cn. a Pupium, qui est in operis eius societatis, omnibus
tuis officiis atque omni liberalitate tueare curesque ut eius operae, quod tibi facile factu est, quam gratissimae
sint sociis, remque et utilitatem sociorum (cuius rei quantam potestatem quaestor habeat non sum ignarus) per
te quam maxime defensam et auctam velis. id cum mihi gratissimum feceris, tum illud tibi expertus promitto
et spondeo, te socios Bithyniae, si iis commodaris, memores esse et gratos cogniturum.
Scr. Romae in. a. 708 (46).
CICERO BRVTO S.
Cum ad te tuus quaestor, M. Varro, proficisceretur, commendatione egere eum non putabam ; satis enim
commendatum tibi eum arbitrabar ab ipso more maiorum, qui, ut te non fugit, hanc quaesturae coniunctionem
liberorum necessitudini proximam voluit esse. sed cum sibi ita persuasisset ipse, meas de se accurate scriptas
litteras maximum apud te pondus habituras, a meque contenderet ut quam diligentissime scriberem, malui
facere, quod meus familiaris tanti sua interesse arbitraretur. [2] ut igitur debere me facere hoc intellegas,
cum primum M. Terentius in forum venit, ad amicitiam se meam contulit ; deinde, ut se corroboravit, duae
causae accesserunt quae meam in illum benevolentiam augerent, una, quod versabatur in hoc studio nostro,
quo etiam nunc maxime delectamur, et cum ingenio, ut nosti, nec sine industria deinde, quod mature se
contulit in societates publicorum quod quidem nollem ; maximis enim damnis adfectus est sed tamen causa
communis ordinis mihi commendatissimi fecit amicitiam nostram firmiorem. deinde versatus in utrisque
subselliis optima et fide et fama iam ante hanc commutationem rei p. petitioni sese dedit honoremque
honestissimum existimavit fructum laboris sui. [3] his autem temporibus a me Brundisio cum litteris et
mandatis profectus ad Caesarem est ; qua in re et amorem eius in suscipiendo negotio perspexi et in
conficiendo ac renuntiando fidem. videor mihi, cum separatim de probitate eius et moribus dicturus fuissem,
si prius causam cur eum tanto opere diligerem tibi exposuissem, in ipsa causa exponenda satis etiam de
probitate dixisse. sed tamen separatim promitto in meque recipio fore eum tibi et voluptati et usui ; nam et
modestum hominem cognosces et prudentem et a cupiditate omni remotissimum, praeterea magni laboris
summaeque industriae.
[4] neque ego haec polliceri debeo, quae tibi ipsi, cum bene cognoris, iudicanda sunt ; sed tamen in omnibus
novis coniunctionibus interest qualis primus aditus sit et qua commendatione quasi amicitiae fores aperiantur
; quod ego his litteris efficere volui ; etsi id ipsa per se necessitudo quaesturae effecisse debet ; sed tamen
nihilo infirmius illud hoc addito. cura igitur, si me tanti facis quanti et Varro existimat et ipse sentio, ut quam
primum intellegam hanc meam commendationem tantum illi utilitatis attulisse quantum et ipse sperarit nec
ego dubitarim.
Scr. Romae paulo post ep. x.
CICERO BRVTO S.
quia semper animadverti studiose te operam dare ut ne quid meorum tibi esset ignotum, propterea non dubito
quin scias non solum cuius municipi sim, sed etiam quam diligenter soleam meos municipes Arpinatis tueri.
quorum quidem omnia commoda omnesque facultates, quibus et sacra conficere et sarta tecta aedium
sacrarum locorumque communium tueri possint, consistunt in iis vectigalibus, quae habent in provincia
Gallia. ad ea visenda pecuniasque, quae a colonis debentur, exigendas totamque rem et cognoscendam et
administrandam legatos equites Romanos misimus, Q. Fufidium Q. f., M. Faucium M. f., Q. Mamercium Q.
f. [2] peto a te in maiorem modum pro nostra necessitudine ut tibi ea res curae sit operamque des ut per te
quam commodissime negotium municipi administretur quam primumque conficiatur, ipsosque, quorum
nomina scripsi, ut quam honorificentissime pro tua natura et quam liberalissime tractes. [3] bonos viros ad
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
154Epistulae ad familiares
tuam necessitudinem adiunxeris municipiumque gratissimum beneficio tuo de. vinxeris, mihi vero etiam
gratius feceris, quod cum semper tueri municipes meos consuevi, tum hic annus praecipue ad meam curam
officiumque pertinet. nam constituendi municipi causa hoc anno aedilem filium meum fieri volui et fratris
filium et M. Caesium, hominem mihi maxime necessarium ; is enim magistratus in nostro municipio nec alius
ullus creari solet. quos cohonestaris in primisque me, si res p. municipi tuo studio, diligentia bene
administrata erit. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
Scr. Romae paulo post ep. xi.
CICERO BRVTO S.
Alia epistula communiter commendavi tibi legatos Arpinatium, ut potui diligentissime, hac separatim Q.
Fufidium, quocum mihi omnes necessitudines sunt, diligentius commendo, non ut aliquid de illa
commendatione deminuam, sed ut ad hanc addam. nam et privignus est M. Caesi, mei maxime et familiaris et
necessari, et fuit in Cilicia mecum tribunus militum ; quo in munere ita se tractavit, ut accepisse ab eo
beneficium viderer, non dedisse. [2] est praeterea, quod apud te valet plurimum, a nostris studiis non
abhorrens. qua re velim eum quam liberalissime complectare operamque des ut in ea legatione, quam suscepit
contra suum commodum secutus auctoritatem meam, quam maxime eius excellat industria. vult enim, id
quod optimo cuique natura tributum est, quam maximam laudem cum a nobis, qui eum impulimus, tum a
municipio consequi ; quod ei continget, si hac mea commendatione tuum erga se studium erit consecutus.
Scr. Romae paulo post ep. xis.
CICERO BRVTO S.
L. Castronius Paetus, longe princeps municipi Lucensis, est honestus, gravis, plenus offici, bonus plane vir et
cum virtutibus tum etiam fortuna, si quid hoc ad rem pertinet, ornatus ; meus autem est familiarissimus, sic
prosus ut nostri ordinis observet neminem diligentius. qua re ut et meum amicum et tua dignum amicitia tibi
commendo. cui quibuscumque rebus commodaveris, tibi profecto iucundum, mihi certe erit gratum. vale.
Scr. Romae paulo post ep. xiii.
CICERO BRVTO S.
L. Titio Strabone, equite R. in primis honesto et ornato, familiarissime utor ; omnia mihi cum eo intercedunt
iura summae necessitudinis. huic in tua provincia pecuniam debet P. Cornelius. ea res a Volcacio, qui Romae
ius dicit, reiecta in Galliam est. [2] peto a te hoc diligentius quam si mea res esset, quo est honestius de
amicorum pecunia laborare quam de sua, ut negotium conficiendum cures, ipse suscipias, transigas
operamque des, quoad tibi aequum et rectum videbitur, ut quam commodissima condicione libertus
Strabonis, qui eius rei causa missus est, negotium conficiat ad nummosque perveniat. id et mihi gratissimum
erit et tu ipse L. Titium cognosces amicitia tua dignissimum. quod ut tibi curae sit, ut omnia solent esse quae
me velle scis, te vehementer etiam atque etiam rogo.
Scr. Romae ex. m. Mad. a. 709 (45).
CICERO CAESARI IMP. S.
Precilium tibi commendo unice, tui necessari, mei familiarissimi, viri optimi filium. quem cum adulescentem
ipsum propter eius modestiam, humanitatem, animum et amorem erga me singularem mirifice diligo, tum
patrem eius re doctus intellexi et didici mihi fuisse semper amicissimum. em hic ille est [de illis], maxime qui
inridere atque obiurgare me solitus est, quod me non tecum, praesertim cum abs te honorificentissime
invitarer, coniungerem ;
a)ll’ e)mo\n ou)/ pote qumo\n e)ni\ sth/qessin e)/peiqen.
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
155Epistulae ad familiares
audiebam enim nostros proceres clamitantis :
a)/lkimoj e)/sj’, i(/na ti/j se kai\ o)yigo/nwn e)u\ ei)/ph?.
w(\j fa/to, to\n d’ a)/xeoj nefe/lh e)ka/luye me/laina.
[2] sed tamen idem me consolantur etiam ; hominem perustum etiamnum gloria volunt incendere atque ita
loquuntur :
mh\ ma\n a)spoudi/ ge kai\ a)kleiw=j a)poloi/mhn,
a)lla\ me/ga r(e/caj ti kai\ e)ssome/noisi puqe/sqai.
sed me minus iam movent, ut vides. itaque ab Homeri magniloquentia confero me ad vera praecepta
Eu)ripi/dou :
misw= sofisth/n, o(/stij ou)x au(tw=? sofo/j,
quem versum senex Precilius laudat egregie et ait posse eundem et
a(/ma pro/ssw kai\ o)pi/ssw
videre et tamen nihilo minus
ai)e\n a)risteu/ein kai\ u(pei/roxon e)/mmenai a)/llwn.
[3] sed ut redeam ad id unde coepi, vehementer mihi gratum feceris, si hunc adulescentem humanitate tua,
quae est singularis, comprehenderis et ad id, quod ipsorum Preciliorum causa te velle arbitror, addideris
cumulum commendationis meae. genere novo sum litterarum ad te usus, ut intellegeres non vulgarem esse
commendationem.
Scr. ibid. fere eod. temp. quo ep. xv.
CICERO CAESARI S.
P. Crassum ex omni nobilitate adulescentem dilexi plurimum et ex eo cum ab ineunte eius aetate bene
speravissem, tum perbone existimare coepi eximus iudiciis quae de eo feceras cognitis. eius libertum
Apollonium iam tum equidem cum ille viveret et magni faciebam et probabam ; erat enim et studiosus Crassi
et ad eius optima studia vehementer aptus ; itaque ab eo admodum diligebatur. [2] post mortem to autem
Crassi eo mihi etiam dignior visus est quem in fidem atque amicitiam meam reciperem, quod eos a se
observandos et colendos putabat, quos ille dilexisset et quibus carus fuisset. itaque et ad me in Ciliciam venit
multisque in rebus mihi magno usui fuit et fides eius et prudentia et, ut opinor, tibi in Alexandrino bello,
quantum studio et fidelitate consequi potuit, non defuit. [3] quod cum speraret te quoque ita existimare, in
Hispaniam ad te maxime ille quidem suo consilio sed etiam me auctore est profectus. cui ego
commendationem non sum pollicitus, non quin eam valituram apud te arbitrarer, sed neque egere mihi
commendatione videbatur, qui et in bello tecum fuisset et propter memoriam Crassi de tuis unus esset, et, si
uti commendationibus vellet, etiam per alios eum videbam id consequi posse ; testimonium mei de eo iudici,
quod et ipse magni aestimabat et ego apud te valere eram expertus, ei libenter dedi.
[4] doctum igitur hominem cognovi et studiis optimis deditum, idque a puero ; nam domi meae cum Diodoto
Stoico, homine meo iudicio eruditissimo, multum a puero fuit. nunc autem incensus studio rerum tuarum eas
litteris Graecis mandare cupiebat. posse arbitror ; valet ingenio, habet usum, iam pridem in eo genere studi
litterarumque versatur, satis facere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit.
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
156Epistulae ad familiares
habes opinionis meae testimonium, sed tu hoc facilius multo pro tua singulari prudentia iudicabis. et tamen,
quod negaveram, commendo tibi eum. quicquid ei coin−modaveris, erit id mihi maiorem in modum gratum.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO S. D. SER. 5VLPICIO.
M’. Curius, qui Patris negotiatur, multis et magnis de causis a me diligitur ; nam et amicitia pervetus mihi
cum eo est ut primum in forum venit instituta, et Patris cum aliquotiens antea tum proxime hoc miserrimo
bello domus eius tota mihi patuit; qua si opus fuisset tam essem usus quam mea. maximum autem mihi
vinculum cum eo est quasi sanctioris cuiusdam necessitudinis, quod est Attici nostri familiarissimus eumque
unum praeter ceteros observat ac diligit. [2] quem si tu iam forte cognosti, puto me hoc quod facio facere
serius ; ea est enim humanitate et observantia, ut eum tibi iam ipsum per se commendatum putem. quod
tamen si ita est, magno opere a te quaeso ut ad eam voluntatem, si quam in illum ante bas meas litteras
contulisti, quam maximus potest mea commendatione cumulus accedat ; [3] sin autem propter verecundiam
suam minus se tibi obtulit aut nondum eum satis habes cognitum aut quae causa est cur maioris
commendationis indigeat, sic tibi eum commendo, ut neque maiore studio quemquam neque iustioribus de
causis commendare possim, faciamque id quod debent facere ii qui religiose et sine ambitione commendant ;
spondebo enim tibi vel potius spondeo in meque recipio eos esse M’. Curi mores eamque cum probitatem tum
etiam humanitatem, ut eum et amicitia tua et tam accurata commendatione, si tibi sit cognitus, dignum sis
existimaturus. mihi certe gratissimum feceris, si intellexero has litteras tantum, quantum scribens
confidebam, apud te pondus habuisse.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO. S.
non concedam ut Attico nostro, quem elatum laetitia vidi, iucundiores tuae suavissime ad eum et
humanissime scriptae litterae fuerint quam mihi. nam etsi utrique nostrum prope aeque gratae erant, tamen
ego admirabar magis te, qui, si rogatus aut certe admonitus liberaliter Attico respondisses (quod tamen
dubium nobis quin ita futurum fuerit non erat), ultro ad eum scripsisse eique nec opinanti voluntatem tuam
tantam per litteras detulisse. de quo non modo rogare te ut eo studiosius mea quoque causa facias non debeo
(nihil enim cumulatius fieri potest quam polliceris), sed ne gratias quidem agere, quod tu et ipsius causa et tua
sponte feceris ; [2] illud tamen dicam, mihi id, quod fecisti, esse gratissimum. tale enim tuum iudicium de
homine eo, quem ego unice diligo, non potest mihi non summe esse iucundum ; quod cum ita sit, esse gratum
necesse est. sed tamen, quoniam mihi pro coniunctione nostra vel peccare apud te in scribendo licet,
utrumque eorum, quae negavi mihi facienda esse, faciam ; nam et ad id, quod Attici causa te ostendisti esse
facturum, tantum velim addas, quantum ex nostro amore accessionis fieri potest, et, quod modo verebar, tibi
gratias agere, nunc plane ago teque ita existimare volo, quibuscumque officiis in Epiroticis reliquisque rebus
Atticum obstrinxeris, iisdem me tibi obligatum fore.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
Cum Lysone Patrensi est mihi quidem hospitium vetus, quam ego necessitudinem sancte colendam puto ; sed
ea causa est etiam cum aliis compluribus, familiaritas tanta nullo cum hospite, et ea cum officiis eius multis
tum etiam consuetudine cotidiana sic est aucta, ut nihil sit familiaritate nostra coniunctius. is cum Romae
annum prope ita fuisset, ut mecum viveret, etsi eramus in magna spe te meis litteris commendationeque
diligentissime facturum id, quod fecisti, ut eius rem et fortunas absentis tuerere, tamen, quod in unius
potestate erant omnia et quod Lyso fuerat in nostra causa nostrisque praesidiis, cotidie aliquid timebamus.
effectum tamen est et ipsius splendore et nostro reliquorumque hospitum studio ut omnia quae vellemus a
Caesare impetrarentur, quod intelleges ex iis litteris, quas Caesar ad te dedit. [2] nunc non modo non
remittimus tibi aliquid ex nostra commendatione quasi adepti iam omnia, sed eo vehementius a te
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
157Epistulae ad familiares
contendimus ut Lysonem in fidem necessitudinemque tuam recipias ; cuius dubia fortuna timidius tecum
agebamus verentes ne quid accideret eius modi ut ne tu quidem mederi posses ; explorata vero eius
incolumitate omnia a te summo studio et cura peto. quae ne singula enumerem, totam tibi domum
commendo, in his adulescentem filium eius, quem C. Maenius Gemellus, cliens meus, cum in calamitate
exsili sui Patrensis civis factus esset, Patrensium legibus adoptavit1 ut eius ipsius hereditatis ius causamque
tueare.
[3] caput illud est ut Lysonem, quem ego virum optimum a gratissimumque cognovi, recipias in
necessitudinem tuam. quod si feceris, non dubito quin in eo diligendo ceterisque postea commendando idem
quod ego sis iudici et voluntatis habiturus. quod cum fieri vehementer studeo tum etiam illud vereor ne, si
minus cumulate videbere fecisse aliquid eius causa, me ille neglegenter scripsisse putet, non te oblitum mei.
quanti enim me faceres cum ex sermonibus cotidianis meis tum ex epistulis etiam tuis potuit cognoscere.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
Asclapone Patrensi medico utor familiariter, eiusque cum consuetudo mihi iucunda fuit tum ars etiam, quam
sum expertus in valetudine meorum ; in qua mihi cum ipsa scientia tum etiam fidelitate benevolentiaque satis
fecit. hunc igitur tibi commendo et a te peto ut des operam ut intellegat diligenter me scripsisse de sese
meamque commendationem usui magno sibi fuisse. erit id mihi vehementer gratum.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
M. Aemilius Avianius ab ineunte adulescentia me observavit semperque dilexit, vir cum bonus tum
perhumanus et in omni genere offici diligendus. quem si arbitrarer esse Sicyone et nisi audirem ibi eum etiam
nunc, ubi ego reliqui, Cibyrae commorari, nihil esset necesse plura me ad te de eo scribere ; perficeret enim
ipse profecto suis moribus suaque humanitate ut sine cuiusquam commendatione diligeretur abs te non minus
quam et a me et a ceteris suis familiaribus. [2] sed cum illum abesse putem, commendo tibi in maiorem
modum domum eius quae est Sicyone remque familiarem, maxime C. Avianium Hammonium, libertum eius,
quem quidem tibi etiam suo nomine commendo. nam cum propterea mihi est probatus, quod est in patronum
suum officio et fide singulari, tum etiam in me ipsum magna officia contulit mihique molestissimis
temporibus ita fideliter benevoleque praesto fuit, ut si a me manumissus esset. itaque peto a te ut eum
Hammonium et in patroni eius negotio sic tueare ut eius procuratorem, quem tibi commendo, et ipsum suo
nomine diligas habeasque in numero tuorum. hominem pudentem et officiosum cognosces et dignum qui a te
diligatur. vale.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
T. Manlium, qui negotiatur Thespiis, vehementer diligo ; nam et semper me coluit diligentissimeque
observavit et a studiis nostris non abhorret. accedit eo quod Varro Murena magno opere eius causa vult omnia
; qui tamen existimavit, etsi suis litteris, quibus tibi Manlium commendabat, valde confideret, tamen mea
commendatione aliquid accessionis fore. me quidem cum Manli familiaritas tum Varronis studium commovit
ut ad te quam accuratissime scriberem. [2] gratissimum igitur mihi feceris, si huic commendationi meae
tantum tribueris quantum cui tribuisti plurimum, id est, si T. Manlium quam maxime, quibuscumque rebus
honeste ac pro tua dignitate poteris, iuveris atque ornaveris ; ex ipsiusque praeterea gratissimis et
humanissimis moribus confirmo tibi te eum, quem soles fructum a bonorum virorum officiis exspectare, esse
capturum.
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
158Epistulae ad familiares
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
L. Cossinio, amico et tribuli tuo, valde familiariter utor ; nam et inter nosmet ipsos vetus usus intercedit et
Atticus noster maiorem etiam mihi cum Cossinio consuetudinem fecit. itaque tota Cossini domus me diligit in
primisque libertus eius, L. Cossinius Anchialus, homo et patrono et patroni necessariis, quo in numero ego
sum, probatissimus. [2] hunc tibi ita commendo, ut, si meus libertus esset eodemque apud me loco esset quo
[et] est apud suum patronum, maiore studio commendare non possem. qua re pergratum mihi feceris, si eum
in amicitiam tuam receperis atque eum, quod sine molestia tua fiat, si qua in re opus ei fuerit, iuveris. id et
mihi vehementer gratum erit et tibi postea iucundum ; hominem enim summa probitate, humanitate
observantiaque cognosces.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
Cum antea capiebam ex officio meo voluptatem, quod memineram quam tibi diligenter Lysonem, hospitem et
familiarem meum, commendassem, tum vero, postea quam ex litteris eius cognovi tibi eum falso suspectum
fuisse, vehementissime laetatus sum me tam diligentem in eo commendando fuisse. ita enim scripsit ad me,
sibi meam commendationem maximo adiumento fuisse, quod ad te delatum diceret sese contra dignitatem
tuam Romae de te loqui solitum esse. [2] de quo etsi pro tua facilitate et humanitate purgatum se tibi scribit
esse, tamen primum, ut debeo, tibi maximas gratias ago, cum tantum litterae meae potuerunt, ut iis lectis
omnem offensionem suspicionis, quam habueras de Lysone, deponeres, deinde credas mihi adfirmanti velim
me hoc non pro Lysone magis quam pro omnibus scribere, hominem esse neminem, qui umquam mentionem
tui sine tua summa laude fecerit ; Lyso vero cum mecum prope cotidie esset unaque viveret, non solum quia
libenter me audire arbitrabatur, sed quia libentius ipse loquebatur, omnia mihi tua et facta et dicta laudabat.
[3] quapropter etsi a te ita tractatur, ut iam non desideret commendationem meam unisque se litteris meis
omnia consecutum putet, tamen a te peto in maiorem modum ut eum etiam atque etiam tuis officiis,
liberalitate conplectare. scriberem ad te qualis vir esset, ut superioribus litteris feceram, nisi eum iam per se
ipsum tibi satis notum esse arbitrarer.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
Hagesaretus Larisaeus magnis meis beneficiis ornatus in consulatu meo memor et gratus fuit meque postea
diligentissime coluit. Eum tibi magno opere commendo ut et hospitem meum et familiarem [meum] et gratum
hominem et virum bonum et principem civitatis suae et tua necessitudine dignissimum. pergratum mihi
feceris, si dederis operam ut is intellegat hanc meam commendationem magnum apud te pondus habuisse.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
L. Mescinius ea mecum necessitudine coniunctus est, quod mihi quaestor fuit ; sed hanc causam, quam ego,
ut a maioribus accepi, semper gravem duxi, fecit virtute et humanitate sua iustiorem. itaque eo sic utor ut nec
familiarius ullo nec libentius. is quamquam confidere videbatur te sua causa quae honeste posses libenter esse
facturum, magnum esse tamen speravit apud te meas quoque litteras pondus habituras. id cum ipse ita
iudicabat tum pro familiari consuetudine saepe ex me audierat quam suavis esset inter nos et quanta
coniunctio. [2] peto igitur a te tanto scilicet studio, quanto intellegis debere me petere pro homine tam mihi
necessario et tam familiari, ut eius negotia, quae sunt in Achaia ex eo quod heres est M. Mindio, fratri suo,
qui Elide negotiatus est, explices et expedias cum iure et potestate, quam habes, tum etiam auctoritate et
consilio tuo. sic enim praescripsimus iis, quibus ea negotia mandavimus, ut omnibus in rebus, quae in
aliquam controversiam vocarentur, te arbitro et, quod commodo tuo fieri posset, te disceptatore uterentur. id
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
159Epistulae ad familiares
ut honoris mei causa suscipias, vehementer te etiam atque etiam rogo. [3] illud praeterea, si non alienum tua
dignitate putabis a esse, feceris mihi pergratum, si qui difficiliores erunt, ut rem sine controversia confici
nolint, si eos, quoniam cum senatore res est, Romam reieceris. quod quo minore dubitatione facere possis,
litteras ad te a M. Lepido consule, non quae te aliquid iuberent (neque enim id tuae dignitatis esse arbitramur)
sed quodam modo quasi commendaticias sumpsimus. [4] scriberem quam id beneficium bene apud
Mescinium positurus esses, nisi et te scire confiderem et mihi peterem. sic enim velim existimes, non minus
me de illius re laborare quam ipsum de sua. sed cum illum studeo quam facillime ad suum pervenire tum illud
laboro ut non minimum hac mea commendatibne se consecutum arbitretur.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
licet eodem exemplo saepius tibi huius generis litteras mittam, cum gratias agam, quod meas
commendationes tam diligenter observes (quod feci in aliis et faciam, ut video, saepius), sed tamen non
parcam operae et, ut vos soletis in formulis, sic ego in epistulis ‘DE EADEM RE ALIO MODO [2] C.
Avianius igitur Hammonius incredibilis mihi gratias per litteras egit et suo et Aemili Aviani, patroni sui,
nomine ; nec liberalius nec honorificentius potuisse tractari nec se praesentem nec rem familiarem absentis
patroni sui. id mihi cum iucundum est eorum causa, quos tibi ego summa necessitudine et summa
coniunctione adductus commendaveram, quod M. Aemilius unus est ex meis familiarissimis atque intimis
maxime necessarius, homo et magnis meis beneficiis devinctus et prope omnium, qui mihi debere aliquid
videntur, gratissimus, tum multo iucundius te esse in me tali voluntate, ut plus prosis amicis meis quam ego
praesens fortasse prodessem, credo, quod magis ego dubitarem quid illorum causa facerem, quam tu quid
mea. [3] sed hoc non dubito quin existimes mihi esse gratum ; illud te rogo ut illos quoque gratos esse
homines putes, quod ita esse tibi promitto atque confirmo. qua re velim, quicquid habent negoti, des operam,
quod commodo tuo fiat, ut te obtinente Achaiam conficiant. [4] ego cum tuo Servio iucundissime et
coniunctissime vivo magnamque cum ex ingenio eius singularique studio tum ex virtute et probitate
voluptatem capio.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
etsi libenter petere a te soleo, si quid opus est meorum cuipiam, tamen multo libentius gratias tibi ago, cum
fecisti aliquid commendatione mea, quod semper facis. incredibile est enim quas mihi gratias omnes agant,
etiam mediocriter a me tibi commendati. quae mihi omnia grata, sed de L. Mescinio gratissimum. sic enim
est mecum locutus, te, ut meas litteras legeris, statim procuratoribus suis pollicitum esse omnia, multo vero
plura et maiora fecisse. id igitur (puto enim etiam atque etiam mihi dicendum esse) velim existimes mihi te
fecisse gratissimum. [2] quod quidem hoc vehementius laetor, quod ex ipso Mescinio te video magnam
capturum voluptatem ; est enim in eo cum virtus et probitas et summum officium summaque observantia tum
studia illa nostra, quibus antea delectabamur nunc etiam vivimus. quod reliquum est, velim augeas tua in eum
beneficia omnibus quae te erunt dignae ; sed duo, quae te nominatim rogo, primum ut, si quid satis dandum
erit ‘AMPLIVS EO NOMINE NON PETI,’ cures ut satis detur fide mea ; deinde, cum fere consistat hereditas
in iis rebus, quas avertit Oppia, quae uxor Mindi fuit, adiuves ineasque rationem quem ad modum ea mulier
Romam perducatur. quod si putarit illa fore, ut opinio nostra est, negotium conficiemus. hoc ut adsequamur,
te vehementer etiam atque etiam rogo. [3] illud, quod supra scripsi, id tibi confirmo in meque recipio, te ea
quae fecisti Mescini causa quaeque feceris ita bene conlocaturum, ut ipse iudices homini te gratissimo,
iucundissimo benigne fecisse. volo enim ad id quod mea causa fecisti hoc etiam accedere.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO SERVIO S.
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
160Epistulae ad familiares
nec Lacedaemonios dubitare arbitror quin ipsi sua maiorumque suorum auctoritate satis commendati sint fidei
et iustitiae tuae, et ego, qui te optime novissem, non dubitavi quin tibi notissima et iura et merita populorum
essent. itaque cum a me peteret Philippus Lacedaemonius ut tibi civitatem commendarem etsi memineram me
ei civitati omnia debere, tamen respondi commendatione Lacedaemonios apud te non egere. [2] itaque sic
velim existimes, me omnis Achaiae civitates arbitrari pro horum temporum perturbatione felicis, quod iis tu
praesis, eundemque me ita iudicasse, te, quod unus optime nosses non nostra solum sed etiam Graeciae
monumenta omnia, tua ponte amicum Lacedaemoniis et esse et fore. qua re tantum a te peto ut, quom ea
facies Lacedaemoniorum causa quae tua fides, amplitudo, iustitia postulabit, iis, si tibi videbitur, significes te
non moleste ferre, quod intellegas ea quae facias mihi quoque grata esse. pertinet enim ad officium meum eos
existimare curae mihi suas res esse. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
Scr. Romae vel ex. a. 707 (47) vel in. a. 708 (46).
M. CICERO L. PLANCO S.
non dubito quin scias in iis necessariis, qui tibi a patre relicti sunt, me tibi esse vel coniunctissimum non iis
modo causis, quae speciem habent magnae coniunctionis, sed iis etiam, quae familiaritate et consuetudine
tenentur, quam scis mihi iucundissimam cum patre tuo et summam fuisse. ab his initiis noster in te amor
profectus auxit paternam necessitudinem, et eo magis, quod intellexi, ut primum per aetatem iudicium facere
potueris quanti quisque tibi faciendus esset, me a te in primis coeptum esse observari, coli, diligi. accedebat
non mediocre vinculum cum studio. rum, quod ipsum est per se grave, tum eorum studiorum earumque
artium, quae per se ipsae eos qui voluntate eadem sunt etiam familiaritate devinciunt.
[2] exspectare te arbitror haec tam longe repetita principia quo spectent. id primum ergo habeto, non sine
magna iustaque causa hanc a me commemorationem esse factam. C. Ateio Capitone utor familiarissime.
notae tibi sunt varietates meorum temporum. in omni genere et honorum et laborum meorum et animus et
opera et auctoritas et gratia, etiam res familiaris C. Capitonis praesto fuit et paruit et temporibus et fortunae
meae. [3] huius propinquus fuit T. Antistius. qui cum sorte quaestor Macedoniam obtineret neque ei
successum esset, Pompeius in eam provinciam cum exercitu venit. facere Antistius nihil potuit ; nam si
potuisset, nihil ei fuisset antiquius quam ad Capitonem, quem ut parentem diligebat, reverti, praesertim
sciret quanti is Caesarem faceret semperque fecisset. sed oppressus tantum attigit negoti quantum
recusare non potuit. [4] Cum signaretur argentum Apolloniae, non possum dicere eum praefuisse neque
possum negare adfuisse, sed non plus duobus aut tribus mensibus. deinde afuit a castris ; fugit omne
negotium. hoc mihi ut testi velim credas ; meam enim ille maestitiam in illo bello videbat, mecum omnia
communicabat. itaque abdidit se in intimam Macedoniam, quo potuit longissime a castris, non modo ut non
praeesset ulli negotio sed etiam ut ne interesset quidem. is post proelium se ad hominem necessarium, A.
Plautium, in Bithyniam contulit. ibi eum Caesar cum vidisset, nihil aspere, nihil acerbe dixit, Romam iussit
venire. ille in morbum continuo incidit, ex quo non convaluit. aeger Corcyram venit ibi est mortuus.
testamento, quod Romae Paulo et Marcello consulibus fecerat, heres ex parte dimidia et tertia est Capito ; in
sextante sunt ii quorum pars sine ulla cuiusquam querela publica potest esse ea est ad HS X_X_X_. sed de
hoc Caesar viderit.
[5] te, mi Plance, pro paterna necessitudine, pro nostro amore, pro studiis et omni cursu nostro totius vitae
simillimo rogo et a te ita peto, ut maiore cura, maiore studio nullam possim, ut hanc rem suscipias, meam
putes esse, enitare, contendas, efficias ut mea commendatione, tuo studio, Caesaris beneficio hereditatem
propinqui sui C. Capito obtineat. omnia quae potui in hac summa tua gratia ac potentia a te impetrare, si
petissem, ultro te ad me detulisse putabo, si hanc rem impetravero. [6] illud fore tibi adiumento spero, cuius
ipse Caesar optimus esse iudex potest : semper Caesarem Capito coluit et dilexit. sed ipse huius rei testis est ;
novi hominis memoriam. itaque nihil te doceo ; tantum tibi sumito pro Capitone apud Caesarem quantum
ipsum meminisse senties. [7] ego, quod in me ipso experiri potui, ad te deferam ; in eo quantum sit ponderis
tu videbis. quam partem in re p. causamque defenderim, per quos homines ordinesque steterim quibusque
munitus fuerim non ignoras. hoc mihi velim credas, si quid fecerim hoc ipso in bello minus ex Caesaris
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
161Epistulae ad familiares
voluntate (quod intellexi scire ipsum Caesarem me invitissimum fecisse), id fecisse aliorum consilio, hortatu,
auctoritate ; quod fuerim moderatior temperatiorque quam in ea parte . quisquam, id me fecisse maxime
auctoritate Capitonis ; cuius similis si reliquos necessarios habuissem, rei p. fortasse non nihil, mihi certe
plurimum profuissem. [8] hanc rem, mi Plance, si effeceris, meam de tua erga me benevolentia spem
confirmaveris, ipsum Capitonem, gratissimum, officiosissimum, optimum virum, ad tuam necessitudinem tuo
summo beneficio adiunxeris.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
L. Manlius est Sosis. is fuit Catinensis, sed est una cum reliquis Neapolitanis civis R. factus decurioque
Neapoli ; erat enim adscriptus in id municipium ante civitatem sociis et Latinis datam. eius frater Catinae
nuper mortuus est. nullam omnino arbitramur de ea hereditate controversiam eum habiturum, et est hodie in
bonis ; sed quoniam habet praeterea negotia vetera in Sicilia sua, et hanc hereditatem fraternam et omnia eius
tibi commendo in primisque ipsum, virum optimum mihique familiarissimum, iis studiis litterarum
doctrinaeque praeditum, quibus ego maxime delector. [2] peto igitur abs te ut eum, sive aderit sive non
venerit in Siciliam, in meis intimis maximeque necessariis scias esse itaque tractes, ut intellegat meam sibi
commendationem magno adiumento fuisse.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). .
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
C. Flavio, honesto et ornato equite R., utor valde familiariter fuit enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius
meque diligentissime observant et ipse et L. Flavius, frater eius. quapropter velim honoris mei causa, quibus
rebus honeste et pro tua dignitate poteris, quam honorificentissime et quam liberalissime C. Flavium tractes.
id mihi sic erit gratum, ut gratius esse nihil possit. [2] sed praeterea tibi adfirmo (neque id ambitione
adductus facio sed cum familiaritate et necessitudine tum etiam veritate) te ex C. Flavi officio et observantia
et praeterea splendore atque is inter suos gratia magnam voluptatem esse capturum. vale.
Scr. Romae, ut videtur a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
in Halaesina civitate tam lauta tamque nobili coniunctissimos habeo et hospitio et familiaritate M. et C.
Clodios Archagathum et Philonem. sed vereor ne, quia compluris tibi praecipue commendo, exaequare videar
ambitione quadam commendationes meas ; quamquam a te quidem cumulate satis fit et mihi et meis
omnibus. [2] sed velim sic existimes, hanc familiam et hos mihi maxime esse coniunctos vetustate, officiis,
benevolentia. quam ob rem peto a te in maiorem modum ut iis omnibus in rebus, quantum tua fides
dignitasque patietur, commodes. id si feceris, erit mihi vehementissime gratum.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
Cn. Otacilio Nasone utor familiarissime, ita prorsus ut illius ordinis nullo familiarius ; nam et humanitate eius
et probitate in consuetudine cotidiana magno opere delector. nihil iam opus est exspectare te quibus eum
verbis tibi commendem, quo sic utar ut scripsi. habet is in provincia tua negotia, quae procurant liberti,
Hilarus, . Antigonus, Demostratus ; quos tibi negotiaque omnia Nasonis non secus commendo ac si mea
essent. gratissimum mihi feceris, si intellexero hanc commendationem magnum apud te pondus habuisse.
vale.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
162Epistulae ad familiares
Avitum mihi hospitium est cum Lysone, Lysonis filio, Lilybitano, valdeque ab eo observor cognovique
dignum et patre et avo ; est enim nobilissima familia. quapropter commendo tibi maiorem in modum rem
domumque eius magnoque opere abs te peto cures ut is intellegat meam commendationem maximo sibi apud
te et adiumento et ornamento fuisse.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
C. Avianius Philoxenus antiquus est hospes meus et praeter hospitium valde etiam familiaris ; quem Caesar
meo beneficio in Novocomensis rettulit; nomen autem Aviani secutus est, quod homine nullo plus est usus
quam Flacco Avianio, meo, quem ad modum te scire arbitror, familiarissimo. quae ego omnia conlegi, ut
intellegeres non vulgarem esse commendationem hanc meam. [2] peto igitur abs te ut omnibus rebus, quod
sine molestia tua facere possis, ei commodes habeasque in numero tuorum perficiasque ut intellegat has
litteras meas magno sibi usui fuisse. erit id mihi maiorem in modum gratum.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI $
Cum Demetrio Mega mihi vetustum hospitium est, familiaritas autem tanta quanta cum Siculo nullo. ei
Dolabella rogatu meo civitatem a Caesare impetravit, qua in re ego interfui; itaque nunc P. Cornelius vocatur
; cumque propter quosdam sordidos homines, qui Caesaris beneficia vendebant, tabulam, in qua nomina
civitate donatorum incisa essent, revelli iussisset, eidem Dolabellae me audiente Caesar dixit nihil esse quod
de Mega vereretur ; beneficium suum in eo manere. [2] hoc te scire volui, ut eum in civium Romanorum
numero haberes, ceterisque in rebus tibi eum ita commendo, ut maiore studio neminem commendarim.
gratissimum mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intellegat meam commendationem magno sibi ornamento
fuisse.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI $
Hippiam, Philoxeni filium, Calactinum, hospitem et necessarium meum, tibi commendo in maiorem modum.
eius bona, quem ad modum ad me delata res est, publice possidentur alieno nomine contra leges
Calactinorum. id si ita est, etiam sine mea commendatione ab aequitate tua res ipsa impetrare debet ut ei
subvenias. quoquo modo autem se res habet, peto a te ut honoris mei causa eum expedias tantumque ei
commodes et in hac re et in ceteris quantum tua fides dignitasque patietur. id mihi vehementer gratum erit.
Scr. Romae, iit videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
L. Bruttius, eques R., adulescens omnibus rebus ornatus, in meis familiarissimis est meque observat
diligentissime ; cuius cum patre magna mihi fuit amicitia iam inde a quaestura mea Siciliensi. omnino nunc
ipse Bruttius Romae mecum est ; sed tamen domum eius et rem familiarem et procuratores tibi sic
commendo, ut maiore studio commendare non possim. gratissimum mihi feceris, si curaris ut intellegat
Bruttius, id quod ei recepi, hanc meam commendationem sibi magno adiumento fuisse.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO ACILIO PROCONSVLI S.
Cum familia Titurnia necessitudo mihi intercedit vetus ; ex qua reliquus est M. Titurnius Rufus, qui mihi
omni diligentia atque officio est tuendus. est igitur in tua potestate ut ille in me satis sibi praesidi putet esse.
quapropter eum tibi commendo in maiorem modum et abs te peto efficias ut is commendationem hanc
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
163Epistulae ad familiares
intellegat sibi magno adiumento fuisse. erit id mihi vehementer gratum.
Scr. Romae ex. a. 699 (55) aut a. 700 (54).
M. CICERO S. D. Q. ANCHARIO Q. F. PROCOS.
L. et C. Aurelios L. filios, quibus et ipsis et patre eorum, viro optimo, familiarissime utor, commendo tibi
maiorem in modum, adulescentis omnibus optimis artibus ornatos, meos pernecessarios, tua amicitia
dignissimos. si ulla mea apud te commendatio valuit (quod scio multas plurimum valuisse), haec ut valeat
rogo. quod si eos honorifice liberaliterque tractaris, et tibi gratissimos optimosque adulescentis adiunxeris et
mihi gratissimum feceris.
Scr. Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus post ep. xlii.
CICERO CVLLEOLO S.
quae fecisti L. Luccei causa, scire te plane volo te homini gratissimo commodasse, et cum ipsi quae fecisti
pergrata sunt, tu m Pompeius, quotienscumque me videt (videt autem saepe), gratias tibi agit singularis. addo
etiam illud, quod tibi iucundissimum esse certo scio, me ipsum ex tua erga Lucceium benignitate maxima
voluptate adfici. [2] quod superest, quamquam mihi non est dubium quin, cum antea nostra causa, nunc iam
etiam tuae constantiae gratia mansurus sis in eadem ista liberalitate, tamen abs te vehementer etiam atque
etiam peto ut ea, quae initio ostendisti, deinceps fecisti, ad exitum augeri et cumulari per te velis. id et
Lucceio et Pompeio valde gratum fore teque apud eos praeclare positurum confirmo et spondeo.
de re p. deque his negotiis cogitationibusque nostris perscripseram ad te diligenter paucis ante diebus easque
litteras dederam pueris tuis. vale.
Scr. Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus ante ep. xli.
M. CICERO S. D L. CVLLEOLO PROCOS.
L. Lucceius, meus familiaris, hQmO omnium gratissimus, mirificas tibi apud me gratias egit, cum diceret
omnia te cumulatissime et liberalissime procuratoribus suis pollicitum esse. Cum oratio tua tam ei grata
fuerit, quam gratam rem ipsam existimas fore, cum, ut spero, quae pollicitus es feceris! omnino ostenderunt
Bulliones sese Lucceio Pompei arbitratu satis facturos ; [2] sed vehementer opus est nobis et voluntatem et
auctoritatem et imperium tuum accedere ; quod ut facias te etiam atque etiam rogo. illudque mihi
gratissimum est, quod ita sciunt Luccei procuratores et ita Lucceius ipse ex litteris tuis, quas ad eum misisti,
intellexit, hominis nullius apud te auctoritatem aut gratiam,valere plus quam meam. id ut re experiatur iterum
et saepius te rogo.
Scr. Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus ante ep. xliv.
M. CICERO QVINTIO GALLO.
etsi plurimis rebus spero fore ut perspiciam, quod tamen iam pridem perspicio, me a te amari, tamen ea causa
tibi datur, in qua facile declarare possis tuam erga me benevolentiam. L. Oppius M. f. Philomeli negotiatur,
homo mihi familiaris. Eum tibi unice commendo eoque magis, quod cum ipsum diligo, tum quod negotia
procurat L. Egnati Rufi, quo ego uno equite R. familiarissime utor et qui cum consuetudine cotidiana tum
officiis plurimis maximisque mihi coniunctus est. [2] Oppium igitur praesentem ut diligas, Egnati absentis
rem ut tueare aeque a te peto ac si mea negotia essent. velim memoriae tuae causa des litterarum aliquid, quae
tibi in provincia reddantur, sed ita conscribas, ut tum, cum eas leges, facile recordari possis huius meae
commendationis diligentiam. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
Scr. Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus post ep. xliii.
CICERO GALLO S.
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
164Epistulae ad familiares
etsi ex tuis et ex L. Oppi, familiaris mei, litteris cognovi te memorem commendationi meae fuisse idque pro
tua summa erga me benevolentia proque nostra necessitudine minime sum admiratus, tamen etiam atque
etiam tibi L. Oppium praesentem et L. Egnati, mei familiarissimi, absentis negotia commendo. tanta mihi
cum eo necessitudo est familiaritasque ut, si mea res esset, non magis laborarem. quapropter gratissimum
mihi feceris, si curaris ut is intellegat me a te tantum amari quantum ipse existimo. hoc mihi gratius facere
nihil potes, idque ut facias vehementer te rogo.
Scr. Romae eod. fere a. quo ep. xliv.
CICERO APPVLEIO PROQVAESTORI.
L. Egnatio uno equite R. vel familiarissime utor. eius Anchialum servum negotiaque quae habet in Asia tibi
commendo non minore studio quam si rem meam commendarem. sic enim existimes velim, mihi cum eo non
modo cotidianam consuetudinem summam intercedere, sed etiam officia magna et mutua nostra inter nos
esse. quam ob rem etiam atque etiam a te peto ut cures ut intellegat me ad te satis diligenter scripsisse ; nam
de tua erga me voluntate non dubitabat. id ut facias te etiam atque etiam rogo. vale.
Scr. Romae eod. fere anno quo ep. xlv.
CICERO APPVLEIO S.
L. Nostius Zoilus est coheres meus, heres autem patroni sui. ea re utrumque scripsi, ut et mihi cum illo
causam amicitiae scires esse et hominem probum existimares, qui patroni iudicio ornatus esset. Eum tibi
igitur sic commendo ut unum ex nostra domo. valde mihi gratum erit, si curaris ut intellegat hanc
commendationem sibi apud te magno adiumento fuisse.
Scr., ut videtur, ex. m. Martio a. 701 (51) .
CICERO SILIO S.
quid ego tibi commendem eum, quem tu ipse diligis? sed tamen, ut scires eum a me non diligi solum verum
etiam amari, ob eam rem tibi haec scribo. omnium tuorum officiorum, quae et multa et magna sunt, mihi
gratissimum fuerit, si ita tractaris Egnatium, ut sentiat et se a me et me a te amari. hoc te vehementer etiam
atque etiam rogo. illa nostra scilicet ceciderunt. utamur igitur vulgari consolatione : ‘quid, si hoc melius?’ sed
haec coram. tu fac, quod facis, ut me ames teque amari a me scias.
Scr. Romae, ut videtur, autumno anni 707 (47).
CICERO C. SEXTILIO RVFO QVAESTORI S. D.
omnis tibi commendo Cyprios, sed magis Paphios (quibus tu quaecumque commodaris erunt mihi
gratissima), eoque facio libentius ut eos tibi commendem, quod et tuae laudi, cuius ego fautor sum, conducere
arbitror, cum primus in eam insulam quaestor veneris, ea te instituere quae sequantur alii ; quae, ut spero,
facilius consequere, si et P. Lentuli, necessari tui, legem et ea quae a me constituta sunt sequi volueris ; quam
rem tibi confido magnae laudi fore.
Scr. Romae inter med. ut Oct. a. 707 (47) et 5 Id. Mart a. 710 (44).
CICERO CVRIO PROCOS.
Q. Pompeius Sex. f. multis et veteribus causis necessitudinis mihi coniunctus est. is cum antea meis
commendationibus et rem et gratiam et auctoritatem suam tueri consuerit, nunc profecto te provinciam
obtinente meis litteris adsequi debet ut nemini se intellegat commendatiorem umquam fuisse. quam ob rem a
te maiorem in modum peto ut, cum omnis meos aeque ac tuos observare pro necessitudine nostra debeas,
hunc in primis ita in tuam fidem recipias, ut ipse intellegat nullam rem sibi maiori usui aut ornamento quam
meam commendationem esse potuisse. vale.
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
165Epistulae ad familiares
Scr. Romae in. m. Ian. a. 710 (44). .
CICERO S. D. ACILIO
sumpsi hoc mihi pro tua in me observantia, quam penitus perspexi quam diu Brundisi fuimus, ut ad te
familiariter et quasi pro meo iure scriberem, si quae res esset de qua valde laborarem. M’. Curius, qui Patris
negotiatur, ita mihi familiaris est, ut nihil possit esse coniunctius. multa illius in me officia, multa in illum
mea, quodque maximum est, summus inter nos amor et mutuus. [2] quae cum ita sint, si ullam in amicitia
mea spem habes, si ea, quae in me officia et studia Brundisi, contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere
(quamquam sunt gratissima), si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi da atque largire, ut M’. Curium
‘sartum et tectum,’ ut aiunt, ab omnique incommodo, des trimento, molestia sincerum integrumque conserves.
et ipse spondeo et omnes hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo in me officio maximum te
fructum summamque voluptatem esse capturum. vale.
Scr. loco et anno incerto, fortasse ante 698 (56).
CICERO P. CAESIO S. D.
P. Messienum, equitem R. omnibus rebus ornatum meumque perfamiliarem, tibi commendo ea
commendatione quae potest esse diligentissima. peto a te et pro nostra et pro paterna amicitia ut eum in tuam
fidem recipias eiusque rem famamque tueare. virum bonum tuaque amicitia dignum tibi adiunxeris mihique
gratissimum feceris.
Scr. Romae circ. med. m. Sept. a. 708 (46).
CICERO REGI S.
A. Licinius Aristoteles Melitensis antiquissimus est hospes meus et praeterea coniunctus magno usu
familiaritatis. haec cum ita sint, non dubito quin tibi satis commendatus sit ; etenim ex multis cognosco meam
commendationem plurimum apud te valere. hunc ego a Caesare liberavi ; frequens enim fuerat nobiscum
atque etiam diutius in causa est quam nos commoratus ; quo melius te de eo existimaturum arbitror. fac igitur,
mi Rex, ut intellegat has sibi litteras plurimum profuisse.
Scr. in Cilicia vel ex. a. 70] (51) vel in. a. 704 (50), ut videtur.
CICERO THERMO PROPR. S.
L. Genucilio Curvo iam pridem utor familiarissime, optimo viro et homine gratissimo. Eum tibi penitus
commendo atque trado, primum ut omnibus in rebus ei commodes, quoad fides tua dignitasque patietur ;
patietur autem in omnibus ; nihil enim abs te umquam, quod sit alienum tuis aut etiam suis moribus,
postulabit. [2] praecipue autem tibi commendo negotia eius, quae sunt in Hellesponto, primum ut obtineat id
iuris in agris, quod ei Pariana civitas decrevit et dedit et quod semper obtinuit sine ulla controversia, deinde,
si quid habebit cum aliquo Hellespontio controversiae, ut in illam dioi/khsin reicias. sed non mihi videor,
cum tibi totum hominem diligentissime commendarim, singulas ad te eius causas perscribere debere. summa
illa est : quicquid offici, benefici, honoris in Genucilium contuleris, id te existimabo in me ipsum atque in
rem meam contulisse.
Scr. Laudiceae inter a. d. iii Id. Febr. et m. Apr. a. 704 (50).
CICERO THERMO PROPR. S.
Cum multa mihi grata sunt, quae tu adductus mea commendatione fecisti, tum ‘in primis, quod M. Marcilium,
amici atque interpretis mei filium, liberalissime tractavisti ; venit enim Laudiceam et tibi apud me mihique
propter te gratias maximas egit. qua re, quod reliquum est, a te peto, quoniam apud gratos homines
beneficium ponis, ut eo libentius iis commodes operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus
adulescentis rea ne fiat. ego cum antea studiose commendabam Marcilium tum multo nunc studiosius, quod
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
166Epistulae ad familiares
in longa apparitione singularem et prope incredibilem patris Marcili fidem, abstinentiam modestiamque
cognovi.
Scr. ut videtur, paulo ante ep. liii.
CICERO THERMO PROPR. S.
etsi mihi videor intellexisse, cum tecum Ephesi de re M. Annei, legati mei, locutus sum, te ipsius causa
vehementer omnia velle, tamen et M. Anneium tanti facio, ut mihi nihil putem praetermittendum quod illius
intersit, et me a te tanti fieri puto, ut non dubitem quin ad tuam voluntatem magnus cumulus accedat
commendationis meae. nam cum iam diu diligerem M. Anneium deque eo sic existimarem, ut res declarat,
qui ultro ei detulerim legationem, cum multis petentibus denegassem, tum vero, postea quam mecum in bello
atque in re militari fuit, tantam in eo virtutem, prudentiam, fidem tantamque erga me benevolentiam cognovi,
ut hominem neminem pluris faciam. Eum cum Sardianis habere controversiam scis. causam tibi exposuimus
Ephesi ; quam tu tamen coram facilius meliusque cognosces. [2] de reliquo mihi me hercule diu dubium fuit
quid ad te potissimum scriberem. ius enim quem ad modum dicas clarum et magna cum tua laude notum est ;
nobis autem in hac causa nihil aliud opus est nisi te ius instituto tuo dicere. sed tamen cum me non fugiat
quanta’ sit in praetore auctoritas, praesertim ista integritate, gravitate, clementia, qua te esse inter omnes
constat, peto abs te pro nostra coniunctissima necessitudine plurimisque officiis paribus ac mutuis ut
voluntate, auctoritate, studio tuo perficias ut M. Anneius intellegat te et sibi amicum esse (quod non dubitat ;
saepe enim mecum locutus est) et multo amiciorem his meis litteris esse factum. in tuo toto imperio atque
provincia nihil est quod mihi gratius facere possis ; nam apud ipsum gratissimum hominem atque optimum
virum quam bene positurus sis studium tuum atque officium dubitare te non existimo.
Scr., ut videtur, paulo post ep. liii.
CICERO THERMO PROPR. S.
Cluvius Puteolanus valde me observat valdeque est mihi familiaris. is ita sibi persuadet, quod in tua provincia
negoti habeat nisi te provinciam obtinente meis commendationibus confecerit, id se in perditis et desperatis
habiturum. nunc quoniam mihi ab amico officiosissimo tantum oneris imponitur, ego quoque tibi imponam
pro tuis in me summis officiis, ita tamen ut tibi nolim molestus esse. Mulasei=j et )Alabandei=j pecuniam
Cluvio debent. dixerat mihi Euthydemus, cum Ephesi essem, se curaturum ut ecdici a Mylasinis Romam
mitterentur. id factum non est. legatos audio missos esse, sed malo ecdicos, ut aliquid confici possit. qua re
peto a te ut et eos et )Alabandei=j iubeas ecdicos Romam mittere. [2] praeterea Philocles Alabandensis
u(poqh/kaj Cluvio dedit. eae commissae sunt. velim cures ut aut de hypothecis decedat easque procuratoribus
Cluvi tradat aut pecuniam solvat, praeterea Heracleotae et Bargylietae, qui item debent, aut pecuniam solvant
aut fructibus suis satis faciant. [3] Caunii praeterea debent, sed aiunt se depositam pecuniam habuisse. id
velim cognoscis et, si intellexeris eos neque ex edicto neque ex decreto depositam habuisse, des operam ut
usurae Cluvio instituto tuo conserventur.
his de rebus eo magis laboro, quod agitur res Cn. Pompei etiam, nostri necessari, et quod is magis etiam mihi
labo rare videtur quam ipse Cluvius ; cui satis factum esse a nobis valde volo. his de rebus te vehementer
etiam atque etiam rogo.
Scr. Laudiceae in. m. Apr. a. 704 (50).
CICERO THERMO PROPR. S.
quo magis cotidie ex litteris nuntiisque bellum magnum esse in Syria cognosco, eo vehementius a te pro
nostra necessitudine contendo ut mihi M. Anneium legatum primo quoque tempore remittas ; na m eius
opera, consilio, scientia rei militaris vel maxime intellego me et rem p. adiuvari posse. quod nisi tanta res eius
ageretur, nec ipse adduci potuisset ut a me discederet, neque ego ut eum a me dimitterem. ego in Ciliciam
proficisci cogito circiter K. Mai. ante eam diem M. Anneius ad me redeat oportet. [2] illud quod tecum et
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
167Epistulae ad familiares
coram et per litteras diligentissime egi, id et nunc etiam atque etiam rogo curae tibi sit, ut suum negotium,
quod habet cum populo Sardiano, pro causae veritate et pro sua dignitate conficiat. intellexi ex tua oratione,
cum tecum Ephesi locutus sum, te ipsius M. Annei causa omnia velle ; sed tamen sic velim existimes, te mihi
nihil gratius facere posse quam si intellexero per te illum ipsum negotium ex sententia confecisse, idque
quam primum ut efficias te etiam atque etiam rogo.
Scr. fortasse Laudiceae post a. d. iii Id. Febr. a. 704 (50).
M. CICERO C. TITIO L. F. RVFO PR. VRB. S. .
L. Custidius est tribulis et municeps et familiaris meus. is causam habet, quam causam ad te deferet.
commendo tibi hominem, sic ut tua fides et meus pudor postulat, tantum ut facilis ad te aditus habeat, quae
aequa postulabit ut libente te impetret, sentiatque meam sibi amicitiam, etiam cum longissime absim,
prodesse, in primis apud te.
Scr. Laudiceae post a. d. iii Id. Febr. a. 704 (50).
M. CICERO C. CVRTIO PEDVCAEANO PR. S.
M. Fadium unice diligo, summaque mihi cum eo consuetudo et familiaritas est pervetus. in eius controversiis
quid decernas a te non peto (servabis, ut tua fides et dignitas postulat, edictum et institutum tuum), sed ut
quam facillimos ad te aditus habeat, quae erunt aequa libente te impetret, ut meam amicitiam sibi, etiam cum
procul absim, prodesse sentiat, praesertim apud te. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
Scr. Romae post reditum fortasse ex. a. 698 (46).
M. CICERO C. MVNATIO C. F. S.
L. Livineius Trypho est omnino L. Reguli, familiarissimi mei, libertus ; cuius calamitas etiam officiosiorem
me facit in illum ; nam benevolentior quam semper fui esse non possum. sed ego libertum eius per se ipsum
diligo ; summa enim eius erga me officia exstiterunt iis nostris temporibus, quibus facillime [honam]
benevolentiam hominum et fidem perspicere potui. Eum tibi ita commendo, ut homines grati et memores
bene meritos de se commendare debent. pergratum mihi feceris, si ille intellexerit se, quod pro salute mea
multa pericula adierit, saepe hieme summa navigarit, pro tua erga me benevolentia gratum etiam tibi fecisse.
Scr. fere eod. temp. quo ep. liii.
M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR.
T. Pinnio familiarissime me usum esse scire te arbitror ; quod quidem ille testamento declaravit, qui me cum
tutorem tum etiam secundum heredem instituerit. eius filio mire studioso et erudito et modesto pecuniam
Nicaeenses grandem debent, ad sestertium octogies, et, ut audio, in primis ei volunt solvere. . pergratum
igitur mihi feceris, quoniam non modo reliqui tutores qui sciunt quanti me facias sed etiam puer ipse sibi
persuasit te omnia mea causa facturum esse, si dederis operam, quoad tua fides dignitasque patietuir, ut quam
plurimum pecuniae Pinnio solvatur Nicaeensium nomine.
Scr. paulo post ep. 1xi ut videtur.
M. CICERO S. D. N SILIO PROPR.
et in Atili negotio te amavi (cum enim sero venissem, tamen honestum equitem R. beneficio tuo conservavi)
et me hercule semper sic in animo habui, te in meo aere esse propter Lamiae nostri coniunctionem et
singularem necessitudinem. itaque primum tibi ago gratias quod me omni molestia liberas, deinde impudentia
prosequor, sed idem sarciam te enim semper sic colam et tuebor ut quem diligentissime. Quintum, fratrem
meum, si me diligis, eo numero cura ut habeas quo me. ita magnum beneficium tuum magno cumulo auxeris.
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
168Epistulae ad familiares
Scr. foetasse Laudiceae post a. d. iii Id. Febr. a. 704 (50).
M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR.
non putavi fieri posse ut mihi verba dessent, sed tamen in M. Laenio commendando desunt. itaque rem tibi
exponam paucis verbis, sed tamen ut plane perspicere possis voluntatem meam. incredibile est quanti
faciamus et ego et frater meus, qui mihi carissimus est, M. Laenium. id fit cum plurimis eius officiis tum
summa probitate et singulari modestia. Eum ego a me invitissimus dimisi cum propter familiaritatem et
consuetudinis suavitatem tum quod consilio eius fideli ac bono libenter utebar. [2] sed vereor ne iam
superesse mihi verba putes, quae dixeram defutura. commendo tibi hominem sic, ut intellegis me eum de quo
ea supra scripserim debere commendare, a teque vehementer etiam atque etiam peto ut quod habet in tua
provincia negoti expedias, quod tibi videbitur rectum esse ipsi dicas. hominem facillimum liberalissimumque
cognosces. itaque te rogo ut eum solutum, liberum confectis eius negotiis per te quam primum ad me
remittas. id mihi fratrique meo gratissimum feceris.
Scr. paulo post ep. lxii.
M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR.
Nero meus mirificas apud me tibi gratias egit, prorsus incredibilis, ut nullum honorem sibi haberi potuisse
diceret qui a te praetermissus esset. Magnum fructum ex ipso capies ; nihil est enim illo adulescente gratius ;
sed me hercule mihi quoque gratissimum fecisti ; pluris enim ex omni nobilitate neminem facio. itaque si ea
feceris quae ille per me tecum agi voluit, gratissimum mihi feceris, primum de Pausania Alabandensi
sustentes rem, dum Nero veniat (vehementer eius causa cupere eum intellexi ; itaque hoc valde te rogo);
deinde Nysaeos, quos Nero in primis habet necessarios diligentissimeque tuetur ac defendit, habeas tibi
commendatissimos, ut intellegat illa civitas sibi in Neronis patrocinio summum esse praesidium. Strabonem
Servilium tibi saepe commendavi ; nunc eo facio id impensius, quod eius causam Nero suscepit. tantum a te
petimus ut agas eam rem ne relinquas hominem innocentem ad alicuius tui dissimilis quaestum. id cum
gratum mihi erit tum etiam existimabo te humanitate tua esse usum.
[2] summa huius epistulae haec est, ut ornes omnibus rebus Neronem, sicuti instituisti atque fecisti. Magnum
theatrum habet ista provincia, non ut haec nostra, ad adulescentis nobilis, ingeniosi, abstinentis
commendationem atque gloriam. qua re si te fautore usus erit, sicuti profecto et utetur et usus est,
amplissimas clientelas acceptas a maioribus confirmare poterit et beneficiis suis obligare. hoc in genere si
eum adiuveris eo studio quo ostendisti, apud ipsum praeclarissime posueris sed mihi etiam gratissimum
feceris.
Scr. paulo post ep. lxiv.
M. CICERO S. D. P. SILIO PROPS:.
Cum P. Terentio Hispone, qui operas in scriptura pro magistro dat, mihi summa familiaritas consuetudoque
est, multaque et magna inter nos officia paria et mutua intercedunt. eius summa existimatio agitur in eo ut
pactiones cum civitatibus reliquis conficiat. non me praeterit nos eam rem Ephesi expertos esse neque ab
Ephesiis ullo modo impetrare potuisse ; sed quoniam, quem ad modum omnes existimant et ego intellego, tua
cum summa integritate tum singulari humanitate et mansuetudine consecutus es ut libentissimis Graecis nutu
quod velis consequare, peto a te in maiorem modum ut honoris mei causa hac laude Hisponem adfici velis.
[2] praeterea cum sociis scripturae mihi summa necessitudo est non solum ob eam causam quod ea societas
universa in mea fide est, sed etiam quod plerisque sociis utor familiarissime. ita et Hisponem meum per me
ornaris et societatem mihi coniunctiorem feceris tuque ipse et ex huius observantia, gratissimi hominis, et ex
sociorum gratia, hominum amplissimorum, maximum fructum capies et me summo beneficio adfeceris. sic
enim velim existimes, ex tota tua provincia omnique isto imperio nihil esse quod mihi gratius facere possis.
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
169Epistulae ad familiares
Scr. Romae vel ex. m. Ian. vel in. Febr. a. 709 (45).
M. CICERO P. SERVILIO S.
A. Caecinam, maxime proprium clientem familiae vestrae, non commendarem tibi, cum scirem qua fide in
tuos, qua clementia in calamitosos soleres esse, nisi me et patris eius, quo sum familiarissime usus, memoria
et huius fortuna ita moveret, ut hominis omnibus mecum studiis officiisque coniunctissimi movere debebat. A
te hoc omni contentione peto, sic ut maiore cura, maiore animi labore petere non possim, ut ad ea, quae tua
sponte sine cuiusquam commendatione faceres in hominem tantum et talem et calamitosum, aliquem adferant
cumulum meae litterae, quo studiosius eum quibuscumque rebus possis iuves. [2] quod si Romae fuisses,
etiam salutem A. Caecinae essemus, ut opinio mea fert, per te consecuti ; de qua tamen magnam spem
habemus freti clementia conlegae tui. nunc quoniam tuam iustitiam secutus tutissimum sibi portum
provinciam istam duxit esse, etiam atque etiam te rogo atque oro ut eum et in reliquus veteris negotiationis
conligendis iuves et ceteris rebus tegas atque tueare. hoc mihi gratius facere nihil potes.
Scr. Romae, ut videtur. a. 708 (46).
M. CICERO P. SERVILIO PROPR. S.
ex provincia mea Ciliciensi, cui scis trei=j dioikh/seij Asiaticas adtributas fuisse, nullo sum familiarius usus
quam Androne, Artemonis filio, Laudicensi, eumque habui in ea civitate cum hospitem tum vehementer ad
meae vitae rationem et consuetudinem accommodatum ; quem quidem multo etiam pluris postea quam
decessi facere coepi, quod multis rebus expertus sum gratum hominem meique memorem. itaque eum Romae
libentissime vidi ; non te enim fugit, qui plurimis in ista provincia benigne fecisti, quam multi grati
reperiantur.
[2] haec propterea scripsi, ut et me non sine causa laborare intellegeres et tu ipse eum dignum hospitio tuo
iudicares. feceris igitur mihi gratissimum, si ei declararis quanti me facias, id est si receperis eum in fidem
tuam et quibuscumque rebus honeste ac sine molestia tua poteris adiuveris. hoc mihi erit vehementer gratum
idque ut facias te etiam atque etiam rogo.
Scr. Romae circ. med. in. Sept. a. 708 (46).
M. TVLLIVS CICERO P. SERVILIO ISAVRICO PROCOS. CONLEGAE S. P.
gratae mihi vehementer tuae litterae fuerunt, ex quibus cognovi cursus navigationum tuarum significabas
enim memoriam tuam nostrae necessitudinis, qua mihi nihil poterat esse iucundius. quod reliquum est, multo
etiam erit gratius, si ad me de re p., id est de statu provinciae, −de institutis tuis familiariter scribes. quae
quamquam ex multis pro tua claritate audiam, tamen libentissime ex tuis litteris cognoscam.
[2] ego ad te de re p. summa quid sentiam non saepe scribam propter periculum eius modi litterarum ; quid
agatur autem scribam saepius. sperare tamen videor Caesari, conlegae nostro, fore curae et esse ut habeamus
aliquam rem p. cuius consiliis magni referebat te interesse sed si tibi utilius est, id est gloriosius, Asiae
praeesse et istam partem rei p. male adfectam tueri, mihi quoque idem quod tibi et laudi tuae profuturum est
optatius debet esse. [3] ego quae ad tuam dignitatem pertinere arbitrabor summo studio diligentiaque curabo
in primisque tuebor omni observantia clarissimum virum, patrem tuum, quod et pro vetustate necessitudinis
et pro beneficiis vestris et pro dignitate ipsius facere debeo.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
CICERO P. SERVILIO CONLEGAE S. P.
C. Curtius Mithres est ille quidem, ut scis, libertus Postumi, familiarissimi mei, sed me colit et observat aeque
is atque illum ipsum patronum suum. apud eum ego sic Ephesi fui, quotienscumque fui, tamquam domi meae,
multaque acciderunt in quibus et benevolentiam eius erga me experirer et fidem. itaque si quid aut mihi aut
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
170Epistulae ad familiares
meorum cuipiam in Asia opus est, ad hunc scribere consuevi, huius cum opera et fide tum domo et re uti
tamquam mea.
haec ad te eo pluribus scripsi ut intellegeres me non vulgare nec ambitiose, sed ut pro homine intimo ac mihi
pernecessario scribere. [2] peto igitur a te ut in ea controversia, quam habet de fundo cum quodam
Colophonio, et in ceteris rebus quantum fides tua patietur quantumque tuo commodo poteris tantum ei
honoris mei causa commodes ; etsi ut eius modestiam cognovi, gravis tibi nulla in re erit. si et mea
commendatione et sua probitate adsecutus erit ut de se bene existimes, omnia se adeptum arbitrabitur. ut
igitur eum recipias in fidem habeasque in numero tuorum te vehementer etiam atque etiam rogo. ego quae te
velle quaeque ad te pertinere arbitrabor omnia studiose diligenterque curabo.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
M. CICERO P. SERVILIO CONLEGAE S. R
quia non est obscura tua in me benevolentia, sic fit ut multi per me tibi velint commendari ; ego autem tribuo
non numquam in vulgus, sed plerumque necessariis, ut hoc tempore. nam cum T. Ampio Balbo mihi summa
familiaritas necessitudoque est. eius libertum, T. Ampium Menandrum, hominem frugi et modestum et
patrono et nobis vehementer probatum, tibi commendo maiorem in modum. vehementer mihi gratum feceris,
si quibuscumque rebus sine tua molestia poteris ei commodaris. quod ut facias te vehementer etiam atque
etiam rogo.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
M. CICERO S. D. P. SERVILIO CONLEGAE.
multos tibi commendem necesse est, quoniam omnibus nota nostra necessitudo est tuaque erga me
benevolentia ; sed tamen etsi omnium causa quos commendo velle debeo, tamen cum omnibus non eadem
mihi causa est. T. Agusius et comes meus fuit illo miserrimo tempore et omnium itinerum, navigationum,
laborum, periculorum meorum socius neque hoc tempore discessisset a me nisi ego ei permisissem. qua re sic
tibi eum commendo ut unum de meis domesticis et maxime necessariis. pergratum mihi feceris, si eum ita
tractaris, ut intellegat hanc commendationem sibi magno usu atque adiumento fuisse.
Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46).
M. CICERO P. SERVILIO CONLEGAE S.
Caerelliae, necessariae meae, rem, nomina, possessiones Asiaticas commendavi tibi praesens in hortis tuis
quam potui diligentissime, tuque mihi pro tua consuetudine proque tuis in me perpetuis maximisque officiis
omnia te facturum liberalissime recepisti. meminisse te id spero ; scio enim solere. sed tamen Caerelliae
procuratores scripserunt te propter magnitudinem provinciae multitudinemque negotiorum etiam atque etiam
esse commonefaciendum.
[2] peto igitur ut memineris te omnia, quae tua fides pateretur, mihi cumulate recepisse. equidem existimo
habere te magnam facultatem (sed hoc tui est consili et iudici) ex eo s. c., quod in heredes C. Vennoni factum
est, Caerelliae commodandi. id senatus consultum tu interpretabere pro tua sapientia ; scio enim eius ordinis
auctoritatem semper apud te magni fuisse. quod reliquum est, sic velim existimes quibuscumque rebus
Caerelliae benigne feceris mihi te gratissimum esse facturum.
Scr. Romae anno post ep. irxiv.
M. CICERO Q. PHILIPPO PROCOS. S.
gratulor tibi, quod ex provincia salvum te ad tuos recepisti incolumi fama et re p. quod si Romae fuissem, te
vidissem coramque gratias egissem, quod tibi L. Egnatius familiarissimus meus, absens, L. Oppius praesens
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
171Epistulae ad familiares
curae fuisset.
[2] Cum Antipatro Derbete mihi non solum hospitium verum etiam summa familiaritas intercedit. ei te
vehementer suscensuisse audivi et moleste tuli. de re nihil possum iudicare, nisi illud mihi persuadeo, te,
talem virum, nihil temere so fecisse. A te autem pro vetere nostra necessitudine etiam atque etiam peto ut eius
filios, qui in tua potestate sunt, mihi potissimum condones, nisi quid existimas in ea re violari existimationem
tuam. quod ego si arbitrarer, num quam te rogarem mihique tua fama multo antiquior esset quam illa
necessitudo est ; sed mihi ita persuadeo (potest fieri ut fallar) eam rem laudi tibi potius quam vituperationi
fore. quid fieri possit et quid mea causa facere possis (nam quin velis non dubito) velim, si tibi grave non erit,
. certiorem me facias.
Scr. Romae eod. temp. quo ep. xliv.
M. CICERO Q. PHILIPPO PROCOS. S.
etsi non dubito pro tua in me observantia proque nostra necessitudine quin commendationem meam memoria
teneas, tamen etiam atque etiam eundem tibi L. Oppium, familiarem meum, praesentem et L. Egnati,
familiarissimi mei, absentis negotia commendo. tanta mihi cum eo necessitudo est familiaritasque, ut si mea
res esset non magis laborarem. quapropter gratissimum mihi feceris, si curaris ut is intellegat me a te tantum
amari quantum ipse existimo. hoc mihi gratius facere nihil potes, idque ut facias te vehementer rogo.
Scr. Romae vel ex. a. 702 (52) vel in. a. 703 (51).
M. CICERO T. TITIO T. F. LEG. S. D.
etsi non dubito quin apud te mea commendatio prima satis valeat, tamen obsequor homini familiarissimo, C.
Avianio Flacco, cuius causa omnia cum cupio tum me hercule etiam debeo. de quo et praesens tecum egi
diligenter, cum tu mihi humanissime respondisti, et scripsi ad te accurate antea ; sed putat interesse sua me ad
te quam so saepissime scribere. qua re velim mihi ignoscas, si illius voluntati obtemperans minus videbor
meminisse constantiae tuae. [2] A te idem illud peto ut de loco, quo deportet frumentum, et de tempore
Avianio commodes, quorum utrumque per eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio
praefuit. summa est, in quo mihi gratissimum facere possis, si curaris ut Avianius, quoniam se a me amari
putat, me a te amari sciat. erit id mihi pergratum.
Scr. Romae anno incerto fort. 691 (6j).
M. CICERO IIII VIRIS ET DECVRIONIBVS S. D.
tantae mihi cum Q. Hippio causae necessitudinis sunt, ut nihil possit esse coniunctius quam nos inter nos
sumus. quod nisi ita esset, uterer mea consuetudine ut vobis nulla in re molestus essem. etenim vos mihi
optimi testes estis, quom mihi persuasum esset nihil esse quod a vobis impetrare non possem, numquam me
tamen gravem vobis esse voluisse. [2] vehementer igitur vos etiam atque etiam rogo ut honoris mei causa
quam liberalissime C. Valgium Hippianum tractetis remque cum eo conficiatis, ut quam possessionem habet
in agro Fregellano a vobis emptam eam liberam et immunem habere possit. id si a vobis impetraro, summo
me beneficio vestro adfectum arbitrabor.
Scr. Romae mense intere. pr. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. n SVLPICIO IMfl
Cum his temporibus non sane in senatum ventitarem, tamen, ut tuas litteras legi, non existimavi me salvo iure
nostrae veteris amicitiae multorumque inter nos officiorum facere posse ut honori tuo deessem. itaque adfui
supplicationemque tibi libenter decrevi nec reliquo tempore ullo aut rei aut existimationi aut dignitati tuae
deero. atque hoc ut tui necessarii sciant, hoc me animo erga te esse, velim facias eos per litteras certiores, ut
si quid tibi opus sit ne dubitent mihi iure suo denuntiare.
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
172Epistulae ad familiares
[2] M. Bolanum, virum bonum et fortem et omnibus rebus ornatum meumque veterem amicum, tibi magno
opere commendo. pergratum mihi feceris, si curaris ut is intellegat hanc commendationem sibi magno
adiumento fuisse ; ipsumque virum optimum gratissimumque cognosces. promitto tibi te ex eius amicitia
magnam voluptatem esse capturum.
[3] praeterea a te peto in maiorem modum pro nostra amicitia et pro tuo perpetuo in me studio ut in hac re
etiam elabores : Dionysius, servus meus, qui meam bibliothecen multorum nummorum tractavit, cum multos
libros surripuisset nec se impune laturum putaret, aufugit. is est in provincia tua. Eum et M. Bolanus, meus
familiaris, et multi alii Naronae viderunt, sed, cum se a me manu missum esse diceret, crediderunt. hunc tu si
mihi restituendum curaris, non possum dicere quam mihi gratum futurum sit. res ipsa parva, sed animi mei
dolor magnus est. Ubi sit et quid fieri possit Bolanus te docebit. ego si hominem per te reciperaro, summo me
a te beneficio adfectum arbitrabor.
Scr. Romae in. a. 708 (46).
M. CICERO ALLIENO S.
Democritus Sicyonius non solum hospes meus est sed etiam, quod non multis contigit, Graecis praesertim,
valde familiaris ; est enim in eo summa probitas, summa virtus, summa in hospites liberalitas et observantia,
meque praeter ceteros et colit et observat et diligit. Eum tu non modo suorum civium verum paene Achaiae
principem cognosces. [2] huic ego tantum modo aditum ad tuam cognitionem patefacio et munio ; cognitum
per te ipsum, quae tua natura est, dignum tua amicitia atque hospitio iudicabis. peto igitur a te ut his litteris
lectis recipias eum in tuam fidem, polliceare omnia te facturum mea causa. de reliquo si, id quod confido
fore, dignum eum tua amicitia hospitioque cognoveris, peto ut eum complectare, diligas, in tuis habeas. erit id
mihi maiorem in modum gratum. vale.
Scr. Romae in. a. 708 (46).
M. CICERO D. ALLIENO PROCOS.
et te scire arbitror quanti fecerim C. Avianium Flaccum, et ego ex ipso audiveram, optimo et gratissimo
homine, quam a te liberaliter esset tractatus. eius filios dignissimos illo patre meosque necessarios, quos ego
unice diligo, commendo tibi sic, ut maiore studio nullos commendare possim. C. Avianius in Sicilia est;
Marcus est nobiscum. ut illius dignitatem praesentis ornes, rem utriusque defendas te rogo. hoc mihi gratius
in ista provincia facere nihil potes, idque ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS
173Epistulae ad familiares
LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM
Scr. Dyrrhachi a. d. vi K. Dec. a. 696 (48).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE, TVLLIOLAE SVAE, CICERONI SVO S. D.
et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse
teque nec animi neque corporis laboribus defetigari. me miserum! te ista virtute, fide, probitate, humanitate in
tantas aerumnas propter me incidisse, Tulliolamque nostram, ex quo patre tantas voluptates capiebat, ex eo
tantos percipere luctus! nam quid ego de Cicerone dicam? qui cum primum sapere coepit, acerbissimos
dolores miseriasque percepit. quae si, tu ut scribis, ‘fato facta’ putarem, ferrem paulo facilius ; sed omnia sunt
mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam qui invidebant, eos non sequebar qui petebant. [2] quod si
nostris consiliis usi essemus neque apud nos, tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut
improborum, beatissimi viveremus. nunc quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam ne mea valetudo
tuo labori desit. res quanta sit intellego quantoque fuerit facilius manere domi quam redire ; sed tamen si
omnis tr. pl. habemus, si Lentulum tam studiosum quam videtur, si vero etiam Pompeium et Caesarem, non
est desperandum.
[3] de familia quo modo placuisse scribis amicis faciemus. de loco nunc quidem iam abiit pestilentia, sed
quam diu fuit me non attigit. Plancius, homo officiosissimus, me cupit esse secum et adhuc retinet. ego
volebam loco magis deserto esse in Epiro, quo neque Piso veniret nec milites, sed adhuc Plancius me retinet ;
sperat posse fieri ut mecum in Italiam decedat. quem ego diem si videro et si in vestrum complexum venero
ac si et vos et me ipsum reciperaro, satis magnum mihi fructum videbor percepisse et vestrae pietatis et meae.
[4] Pisonis humanitas, virtus, amor in omnis nos tantus est, ut nihil supra possit. utinam ea res ei voluptati sit
! gloriae quidem video fore. de Quinto fratre nihil ego te accusavi, sed vos, cum praesertim tam pauci sitis,
volui esse quam coniunctissimos. [5] quibus me voluisti agere gratias egi et me a te certiorem factum esse
scripsi.
quod ad me, mea Terentia, scribis te vicum vendituram, quid, obsecro te, me miserum! quid futurum est? et si
nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiet? non queo reliqua scribere ; tanta vis lacrimarum est ;
neque te in eundem fletum adducam ; tantum scribo : si erunt in officio amici, pecunia non dent ; si non
erunt, tu efficere tua pecunia non poteris. per fortunas miseras nostras, vide ne puerum perditum perdamus ;
cui si aliquid erit ne egeat, mediocri virtute opus est et mediocri fortuna ut cetera consequatur. [6] fac valeas
et ad me tabellarios mittas, ut sciam quid agatur et vos quid agatis. mihi omnino iam brevis exspectatio est,
Tulliolae et Ciceroni salutem dic. valete. D. a. d. vi K. Decembr. Dyrrhachi.
[7] Dyrrhachium veni, quod et libera civitas est et in me officiosa et proxima Italiae ; sed si offendet me loci
celebritas, alio me conferam, ad te scribam.
Scr. Thessalonicae a. d. iii Noti. Oct. a. 696 (58).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE ET TVLLIOLAE ET CICERONI SVIS.
noli putare me ad quemquam longiores epistulas scribere, nisi si quis ad me plura scripsit, cui puto rescribi
oportere ; nec enim habeo quid scribam nec hoc tempore quicquam difficilius facio ; ad te vero et ad nostram
Tulliolam non queo sine plurimis lacrimis scribere ; vos enim video esse miserrimas, quas ego beatissimas
semper esse volui, idque praestare debui et, nisi tam timidi fuissemus, praestitissem. Pisonem nostrum merito
eius amo plurimum. [2] Eum, ut potui, per litteras cohortatus sum gratiasque egi, ut debui. in novis tr. pl.
intellego spem te habere. id erit firmum, si Pompei voluntas erit ; sed Crassum tamen metuo. A te quidem
omnia fieri fortissime et amantissime video nec miror, sed maereo casum eius modi ut tantis tuis miseriis
meae miseriae subleventur. nam ad me P. Valerius, homo officiosus, scripsit, id quod ego maximo cum fletu
legi, quem ad modum a Vestae ad tabulam Valeriam ducta esses. hem, mea lux, meum desiderium, unde
LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM
174Epistulae ad familiares
omnes opem petere solebant! te nunc, mea Terentia, sic vexari, sic iacere in lacrimis et sordibus, idque fieri
mea culpa, qui ceteros servavi, ut nos periremus!
[3] quod de domo scribis, hoc est de area, ego vero tum denique mihi videbor restitutus, si illa nobis erit
restituta. verum haec non sunt in nostra manu ; illud doleo, quae impensa facienda est, in eius partem te
miseram et despoliatam venire. quod si conficitur negotium, omnia consequemur ; sin eadem nos fortuna
premet, etiamne reliquias tuas misera proicies? obsecro te, mea vita, quod ad sumptum attinet, sine alios, qui
possunt si modo volunt, sustinere et valetudinem istam infirmam, si me amas, noli vexare. nam mihi ante
oculos dies noctesque versaris ; omnis labores te excipere video ; timeo ut sustineas. sed video in te esse
omnia. qua re, ut id quod speras et quod agis consequamur, servi valetudini. [4] ego ad quos scribam nescio,
nisi ad eos qui ad me scribunt, aut ad eos de quibus ad me vos aliquid scribitis. longius, quoniam ita vobis
placet, non discedam ; sed velim quam saepissime litteras mittatis, praesertim si quid est firmius quod
speremus. valete, mea desideria, valete. D. a. d. iii Non. Oct. Thessalonica.
Scr. Dyrrhachi pr. K. Dec. a. 696 (58).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE ET TVLLIAE ET CICERONI
accepi ab Aristocrito tris epistulas, quas ego lacrimis prope delevi ; conficior enim maerore, mea Terentia,
nec meae me miseriae magis excruciant quam tuae vestraeque ; ego autem hoc miserior sum quam tu, quae es
miserrima, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpa mea propria est. meum fuit
officium vel legatione vitare periculum vel diligentia et copiis resistere vel cadere fortiter. hoc miserius,
turpius, indignius nobis nihil fuit. [2] qua re cum dolore conficior tum etiam pudore ; pudet enim me uxori
meae optimae, suavissimis liberis virtutem et diligentiam non praestitisse. nam mi ante oculos dies noctesque
versatur squalor vester et maeror et infirmitas valetudinis tuae, spes autem salutis pertenuis ostenditur. inimici
sunt multi, invidi paene omnes ; eicere nos magnum fuit, excludere facile est. sed tamen quam diu vos eritis
in spe, non deficiam, ne omnia mea culpa cecidisse videantur.
[3] ut tuto sim, quod laboras, id mihi nunc facillimum est, a quem etiam inimici volunt vivere in tantis
miseriis ; ego tamen faciam quae praecipis. amicis quibus voluisti egi gratias et eas litteras Dexippo dedi
meque de eorum officio scripsi a te certiorem esse factum. Pisonem nostrum mirifico esse studio in nos et
officio et ego perspicio et omnes praedicant. di faxint ut tali genero mihi praesenti tecum simul et cum liberis
nostris frui liceat! nunc spes reliqua est in novis tr. pl. et in primis quidem diebus ; nam si inveterarit, actum
est. [4] ea re ad te statim Aristocritum misi ut ad me continuo initia rerum et rationem totius negoti posses
scribere ; etsi Dexippo quoque ita imperavi, statim ut recurreret, et ad fratrem misi ut crebro tabellarios
mitteret. nam ego eo nomine sum Dyrrhachi hoc tempore, ut quam celerrime quid agatur audiam, et sum tuto
; civitas enim haec semper a me defensa est. Cum inimici nostri venire dicentur, tum in Epirum ibo.
[5] quod scribis te, si velim, ad me venturam, ego vero, cum sciam magnam partem istius oneris abs te
sustineri, te istic esse volo. si perficitis quod agitis, me ad vos venire oportet ; sin autem sed nihil opus est
reliqua scribere. ex primis aut summum secundis litteris tuis constituere poterimus quid nobis faciendum sit
tu modo ad me velim omnia diligentissime perscribas ; etsi magis iam rem quam litteras debeo exspectare.
cura ut valeas et ita tibi persuadeas, mihi te carius nihil esse nec umquam fuisse. vale, mea Terentia ; quam
ego videre videor itaque debilitor lacrimis. vale. Pr. K. Dec.
Scr. Brundisi pr. K. Mart a. 696 (58).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE ET TVLLIAE ET CICERONI SVIS.
ego minus saepe do ad vos litteras quam possum, propterea quod cum omnia mihi tempora sunt misera, tum
vero, cum aut scribo ad vos aut vestras lego, conficior lacrimis sic ut ferre non possim. quod utinam minus
vitae cupidi fuissemus! certe nihil aut non multum in vita mali vidissemus. quod si nos ad aliquam alicuius
commodi aliquando reciperandi spem fortuna reservavit, minus est erratum a nobis ; si haec mala fixa sunt,
LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM
175Epistulae ad familiares
ego vero te quam primum, mea vita, cupio videre et in tuo complexu emori, quoniam neque dii, quos tu
castissime coluisti, neque homines, quibus ego semper servivi, nobis gratiam rettulerunt.
[2] nos Brundisi apud M. Laenium Flaccum dies xiii fuimus, virum optimum, qui periculum fortunarum et
capitis sui prae mea salute neglexit neque legis improbissimae poena deductus est quo minus hospiti et
amicitiae ius officiumque praestaret. huic utinam aliquando gratiam referre possimus! habebimus quidem
semper. [3] Brundisio profecti sumus a. d. ii K. Mai. ; per Macedoniam Cyzicum petebamus.
O me perditum, o adflictum! quid nunc rogem te ut venias, mulierem aegram et corpore et animo confectam?
non rogem? sine te igitur sim? opinor, sic agam : si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem adiuves ; sin,
ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes ad me fac venias. unum hoc scito : si te habebo, non mihi
videbor plane perisse. sed quid Tulliola mea fiet? iam id vos videte ; mihi deest consilium. sed certe, quoquo
modo se res habebit, illius misellae et matrimonio et famae serviendum est. quid? Cicero meus quid aget? iste
vero sit in sinu semper et complexu meo. non queo plura iam scribere ; impedit maeror. tu quid egeris nescio
; utrum aliquid teneas an, quod metuo, plane sis spoliata. Pisonem, [4] ut scribis, spero fore semper nostrum.
de familia liberata nihil est quod te moveat. primum tuis ita promissum est, . te facturam esse, ut quisque
esset meritus ; est autem in 10 officio adhuc Orpheus, praeterea magno opere nemo ; ceterorum servorum ea
causa est ut, si res a nobis abisset, liberti nostri essent, si obtinere potuissent; sin ad nos pertinerent, servirent
praeterquam oppido pauci. sed haec minora sunt.
[5] tu quod me hortaris ut animo sim magno et spem habeam reciperandae salutis, id velim sit eius modi ut
recte sperare possimus. nunc miser quando tuas iam litteras accipiam? quis ad me perferet? quas ego
exspectassem Brundisi, si esset licitum per nautas, qui tempestatem praetermittere noluerunt. quod reliquum
est, sustenta te, mea Terentia, ut potes honestissime. viximus, floruimus ; non vitium nostrum sed virtus
nostra nos adflixit ; peccatum est nullum, nisi quod non una animam cum ornamentis amisimus. sed si hoc
fuit liberis nostris gratius nos vivere, cetera, quamquam ferenda non sunt, feramus. atque ego, qui te
confirmo, ipse me non possum. [6] Clodium Philhetaerum, quod valetudine oculorum impediebatur,
hominem fidelem, remisi. Sallustius officio vincit omnis. Pescennius est perbenevolus nobis ; quem semper
spero tui fore observantem. Sicca dixerat se mecum fore sed Brundisio discessit. cura, quod potes, ut valeas et
sic existimes, me vehementius tua miseria quam mea commoveri. mea Terentia, fidissima atque optima uxor,
et mea carissima filiola et spes reliqua nostra, Cicero, valete. Pr. K. Mai. Brundisio.
Scr. Athenis a. d. xvii K. Novemb. a. 704 (50).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.
si tu et Tullia, lux nostra, valetis, ego et suavissimus Cicero valemus. Pr. Idus Oct. Athenas venimus, cum
sane adversis ventis usi essemus tardeque et incommode navigassemus. de nave exeuntibus nobis Acastus
cum litteris praesto fuit uno et vicesimo die sane strenue. accepi tuas litteras, quibus intellexi te vereri ne
superiores mihi redditae non essent. omnes sunt redditae diligentissimeque a te perscripta sunt omnia, idque
mihi gratissimum fuit. neque sum admiratus hanc epistulam, quam Acastus attulit, brevem fuisse ; iam enim
me ipsum exspectas sive nos ipsos, qui quidem quam primum ad vos venire cupimus, etsi in quam rem p.
veniamus intellego. cognovi enim ex multorum amicorum litteris, quas attulit Acastus, ad arma rem spectare,
ut mihi, cum venero, dissimulare non liceat quid sentiam. sed quoniam subeunda fortuna est, eo citius
dabimus operam ut veniamus, quo facilius de tota re deliberemus. tu velim, quod commodo valetudinis tuae
fiat, quam longissime poteris obviam nobis prodeas.
[2] de hereditate Preciana (quae quidem mihi magno dolori est valde enim illum amavi) sed hoc velim cures,
si auctio ante meum adventum fiet, ut Pomponius aut, si is minus poterit, Camillus nostrum negotium curet;
nos cum salvi venerimus, reliqua per nos agemus ; sin tu iam Roma profecta eris, tamen curabis ut hoc ita
fiat. nos, si dii adiuvabunt, circiter Idus Nov. in Italia speramus fore. vos, mea suavissima et optatissima
Terentia, si nos amatis, curate ut valeatis. vale. Athenis a. d. xvii K. Novemb.
LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM
176Epistulae ad familiares
Scr. Dyrrhachi Id. Quint. a. 706 (48).
SVIS S. D.
nec saepe est cui litteras demus nec rem habemus ullam quam scribere velimus. ex tuis litteris, quas proxime
accepi, cognovi praedium nullum venire potuisse. qua re videatis velim quo modo satis fiat ei, cui scitis me
satis fieri velle. quod nostra tibi gratias agit, id ego non miror te mereri ut ea tibi merito tuo gratias agere
possit. Pollicem, si adhuc non est profectus, quam primum fac extrudas. cura ut valeas. Idib. Quint.
Scr. in portu Caidano nave conscensa vii ld. Iun. a. 705 (49).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. P.
omnis molestias et sollicitudines quibus et te miserrimam habui, id quod mihi molestissimum est, et
Tulliolam, quae nobis nostra vita dulcior est, deposui et eieci. quid causae autem fuerit postridie intellexi
quam a vobis discessi. xolh\n a)/kraton noctu eieci ; statim ita sum levatus, ut mihi deus aliquis medicinam
fecisse videatur ; cui quidem tu deo, quem ad modum soles, pie et caste satis facies [id est Apollini et
Aesculapio]. [2] navem spero nos valde bonam habere. in eam simul atque conscendi, haec scripsi. deinde
conscribam ad nostros familiaris multas epistulas, quibus te et Tulliolam nostram diligentissime
commendabo. cohortarer vos quo animo fortiores essetis, nisi vos fortiores cognossem quam quemquam
virum. et tamen eius modi spero negotia esse, ut et vos istic commodissime sperem esse et me aliquando cum
similibus nostri rem p. defensuros. [3] tu primum valetudinem tuam velim cures ; deinde, si tibi videbitur,
villis iis utere quae longissime aberunt a militibus. fundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana, si
annona carior fuerit. Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit. etiam atque etiam vale. D. Vii. Idus Iun.
Scr. Brundisi a. d. iv Non. Iun. a. 707 (47).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S.
si vales, bene est, ego valeo. valetudinem tuam velim cures diligentissime. nam mihi et scriptum et nuntiatum
est te in febrim subito incidisse. quod celeriter me fecisti is de Caesaris litteris certiorem, fecisti mihi gratum.
item posthac, si quid opus erit, si quid acciderit novi, facies ut sciam. cura ut valeas. vale. D. iiii Non. Iun.
Scr. Brundisi a. 706 (48) a. d. xvi K. Ian.
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. P.
ad ceteras meas miserias accessit dolor et de Dolabellae valetudine et de Tulliae. omnino de omnibus rebus
nec quid consili capiam nec quid faciam scio. tu velim tuam et Tulliae valetudinem cures. vale.
Scr. Bntndisi vii Id. Quint a. 707 (47).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE 5VAE.
quid fieri placeret scripsi ad Pomponium serius quam oportuit. Cum eo si locuta eris, intelleges quid fieri
velim ; apertius scribi, quoniam ad illum scripseram, necesse non fuit. de ea re et de ceteris rebus quam
primum velim nobis litteras mittas. valetudinem tuam cura diligenter. vale. vii Idus Quintilis.
Scr. Brundisi xvii K. Quint a. 707 (47).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.
S. v. b. e. v. Tullia nostra venit ad me pr. Idus Iun. cuius summa virtute et singulari humanitate graviore etiam
sum dolore adfectus nostra factum esse neglegentia ut longe alia in fortuna esset atque eius pietas ac dignitas
postulabat. nobis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et cum eo Cn. Sallustium. si profectus erit,
faciam te certiorem. valetudinem tuam cura diligenter. vale. xvii K. Quintilis.
LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM
177Epistulae ad familiares
Scr. Brunaisipdd. Non. Novcmb. a. 706 (48).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.
quod nos in Italiam salvos venisse gaudes, perpetuo gaudeas velim ; sed perturbati dolore animi magnisque
iniuriis metuo ne id consili ceperimus, quod non facile explicare possimus. qua re quantum potes adiuva ;
quid autem possis mihi in mentem non venit. in viam quod te des hoc tempore nihil est. et longum est iter et
non tutum, et non video quid prodesse possis, si veneris. vale. D. pr. Non. Nov. Brundisio.
Scr. Brundisi vi Id. Quint. a. 707 (47).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.
quod scripsi ad te proximis litteris de nuntio remittendo, quae sit istius vis hoc tempore et quae concitatio
multitudinis ignoro. si metuendus iratus est, quiesces ; tamen ab illo fortasse nascetur. totum iudicabis quale
sit et, quod in miserrimis rebus minime miserum putabis, id facies. vale. vi Id. Quintilis.
Scr. Menturnis viii K. Febr. a. 705 (49).
TVLLIVS TERENTIAE ET PATER TVLLIAE, DVABVS ANIMIS SVIS, ET CICERO MATRI
OPTIMAE, SVAVISSIMAE SORORI S. R D.
si vos valetis, nos valemus. vestrum iam consilium est non solum meum quid sit vobis faciendum. si ille
Romam modeste venturus est, recte in praesentia domi esse potestis in homo amens diripiendam urbem
daturus est, vereor ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit. etiam illud metuo ne iam intercludamur, ut
cum velitis exire non liceat. reliquum est, quod ipsae optime considerabitis, vestri similes feminae sintne
Romae ; si enim non sunt, videndum est ut honeste vos esse possitis. quo modo quidem nunc se res habet,
modo ut haec nobis loca tenere liceat, bellissime vel mecum vel in nostris praediis esse poteritis. etiam illud
verendum est ne brevi tempore fames in urbe sit. [2] his de rebus velim cum Pomponio, cum Camillo, cum
quibus vobis videbitur, consideretis, ad summam animo forti sitis. Labienus rem meliorem fecit ; adiuvat
etiam Piso, quod ab urbe discedit et sceleris condemnat generum suum. vos, meae carissimae animae, quam
saepissime ad me scribite et vos quid agatis et quid istic agatur. Quintus pater et filius et Rufus vobis s. d.
valete. VIII K. [Quint.] Menturnis.
Scr. Brundisi xii K. Quint. a. 707 (47).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE
si vales, bene est. constitueramus, ut ad te antea scripseram, obviam Ciceronem Caesari mittere, sed
mutavimus consilium, quia de illius adventu nihil audiebamus. de ceteris rebus, etsi nihil erat novi, tamen
quid velimus et quid hoc tempore putemus opus esse ex Sicca poteris cognoscere. Tulliam adhuc mecum
teneo. valetudinem tuam cura diligenter. vale. xii K. Quintilis.
Scr. Brundisi pr. Non. Ian. a. 707 (47).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.
S. v. b. e. v. etsi eius modi tempora nostra sunt ut nihil habeam quod aut a te litterarum exspectem aut ipse ad
te scribam, tamen nescio quo modo et ipse vestras litteras exspecto et scribo ad vos, cum habeo qui ferat.
Volumnia debuit in ‘ te officiosior esse quam fuit, et id ipsum quod fecit potuit diligentius facere et cautius.
quamquam alia sunt quae magis curemus magisque doleamus quae me ita conficiunt, ut ii voluerunt qui me
de mea sententia detruserunt. cura ut valeas. Pr. non. Ian.
Scr. Brundisi a. 706 (48) circ. xli K. Ian.
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.
LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM
178Epistulae ad familiares
S. v. h. e. v. si quid haberem quod ad te scriberem, facerem id et pluribus verbis et saepius. nunc quae sint
negotia vides ; ego autem quo modo sim adfectus ex Lepta et Trebatio poteris cognoscere. tu fac ut tuam et
Tulliae valetudinem cures. vale.
Scr. Formi; ix K. Febr. a. 70$ (49).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE ET PATER SVAVISSIMAE FILIAE, CICERO MATRI ET SORORI S. D.
P.
considerandum vobis etiam atque etiam, animae meae, diligenter puto quid faciatis, Romaene sitis an mecum
an aliquo tuto loco ; id non solum meum consilium est sed etiam vestrum. mihi veniunt in mentem haec,
Romae vos esse tuto posse per Dolabellam, eamque rem posse nobis adiumento esse, si quae vis aut si quae
rapinae fieri coeperint. sed rursus illud me movet, quod video omnis bonos abesse Roma et eos mulieres suas
secum habere. haec autem regio, in qua ego sum, nostrorum est cum oppidorum tum etiam praediorum, ut et
multum esse mecum et, cum abieritis, commode et in nostris esse possitis. [2] mihi plane non satis constat
adhuc utrum sit melius. vos videte quid aliae faciant isto loco feminae et ne, cum velitis, exire non liceat. id
velim, diligenter etiam atque etiam vobiscum et cum amicis consideretis. domus ut propugnacula et
praesidium habeat Philotimo dicetis ; et velim tabellarios instituatis certos, ut cotidie aliquas a vobis litteras
accipiam ; maxime autem date operam ut valeatis, si nos vultis valere. viiii K. Formiis.
Scr. Brundisi iv K. Dec. a. 706 (48).
TVLLIVS TEREM’IAE SVAE S. D.
in maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae nostrae, de qua nihil est quod ad te plura scribam ;
tibi enim aeque magnae curae esse certo scio. quod me propius vultis accedere, video ita esse faciendum et
iam ante fecissem, sed me multa impediverunt, quae ne nunc quidem expedita sunt. sed a Pomponio exspecto
litteras ; quas ad me quam primum perferendas cures velim. da operam ut valeas.
Scr. de Venusino K. Oct. a. 707 (47).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.
in Tusculanum nos venturos putamus aut Nonis aut postridie. ibi ut sint omnia parata (plures enim fortasse
nobiscum erunt et, ut, arbitror, diutius ibi commorabimur) ; labrum si in balineo non est, ut sit, item cetera
quae sunt ad victum et ad valetudinem necessaria. vale. K. Oct. de Venusino.
Scr. Brundisi pauli post a. d. iii Non. Iun. a. 707 (47).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.
S. v. h. e. v. da operam ut convalescas, quod opus erit, ut res tempusque postulat, provideas atque administres
et ad me de omnibus rebus quam saepissime litteras mittas . vale.
Scr. Brundisi K. Sept. a. 707 (47).
TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE.
S. v. b. e. v. nos cotidie tabellarios nostros exspectamus. qui si venerint, fortasse erimus certiores quid nobis
faciendum sit, faciemusque te statim certiorem. valetudinem tuam cura diligenter. vale. K. Septemb.
Scr. Brundisi prid. Id. Sext. a. 707 (47).
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.
S. v. b. e. v. redditae mihi tandem sunt a Caesare litterae satis liberales, et ipse opinione celerius venturus esse
dicitur. cui utrum obviam procedam an hic eum exspectem cum constituero, faciam te certiorem. tabellarios
LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM
179Epistulae ad familiares
mihi velim quam primum remittas. valetudinem tuam cura diligenter. vale. D. pr. Id. Sext.
Scr. Brundisi iii Id. Sext. a. 707 (47). 15
TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D.
S. v. b. e. v. nos neque de Caesaris adventu neque de litteris, quas Philotimus habere dicitur, quicquam adhuc
certi habemus. si quid erit certi, faciam te statim certiorem. valetudinem tuam fac ut cures. vale. iii Idus
Sextilis.
LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM
180Epistulae ad familiares
LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS
Scr. in Cilicia xiii K. Oct. a. 703 (51).
M. TVLLIVS M. F. CICERO PROCOS. S. D. COS. PR., TR. PL., SENATVI.
S. v. v. h. e. e. q. v. etsi non dubie mihi nuntiabatur Parthos transisse Euphratem cum omnibus fere suis
copiis, tamen, quod arbitrabar a M. Bibulo procos. certiora de his rebus ad vos scribi posse, statuebam mihi
non necesse esse publice scribere ea quae de alterius provincia nuntiarentur. postea vero quam certissimis
auctoribus, legatis, nuntiis, 10 litteris, sum certior factus, vel quod tanta res erat vel quod nondum audieramus
Bibulum in Syriam venisse vel quia administratio huius belli mihi cum Bibulo paene est communis, quae ad
me delata essent scribenda ad vos putavi.
[2] Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiarunt is Parthorum magnas copias Euphratem transire
coepisse. quo nuptio adlato, cum essent non nulli qui ei regi minorem fidem habendam putarent, statui
exspectandum esse si quid certius adferretur. A. d. xiii K. Oct., cum exercitum in Ciliciam ducerem, in
finibus Lycaoniae et Cappadociae mihi litterae redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus socius trans
Taurum amicissimusque p. R. existimatur, Pacorum Orodi regis Parthorum filium cum permagno equitatu
Parthico transisse Euphratem et castra posuisse Tybae, magnumque tumultum esse in provincia Syria
excitatum. eodem die ab Iamblicho, phylarcho Arabum, quem homines opinantur bene sentire amicumque
esse rei p. nostrae, litterae de isdem rebus mihi redditae sunt. [3] his rebus adlatis, etsi intellegebam socios
infirme animatos esse et novarum rerum exspectatione suspensos, sperabam tamen eos, ad quos iam
accesseram quique nostram mansuetudinem integritatemque perspexerant, amiciores p. R. esse factos,
Ciliciam autem firmiorem fore, si aequitatis nostrae particeps facta esset. et ob eam causam et ut
opprimerentur ii qui ex Cilicum gente in armis essent, et ut hostis is qui esset in Syria sciret exercitum p. R.
non modo non cedere iis nuntiis adlatis sed etiam propius accedere, exercitum ad Taurum institui ducere.
[4] sed si quid apud vos auctoritas mea ponderis habet, in iis praesertim rebus, quas vos audistis, ego paene
cerno, magno opere vos et hortor et moneo ut his provinciis serius vos quidem quam decuit, sed aliquando
tamen consulatis. nos quem ad modum instructos et quibus praesidiis munitos ad tanti belli opinionem
miseritis non estis ignari. quod ego negotium non stultitia occaecatus sed verecundia deterritus non recusavi ;
neque enim umquam ullum periculum tantum putavi quod subterfugere mallem ‘ quam vestrae auctoritati
obtemperare. [5] hoc autem tempore res sese sic habet ut, nisi exercitum tantum, quantum ad maximum
bellum mittere soletis, mature in has provincias miseritis, summum periculum sit ne amittendae sint omnes
hae provinciae, quibus vectigalia p. R. continentur. quam ob rem autem in hoc provinciali dilectu spem
habeatis aliquam causa nulla est. neque multi sunt et diffugiunt qui sunt metu oblato ; et quod genus hoc
militum sit iudicavit vir fortissimus M. Bibulus in Asia, qui, cum vos ei permisissetis, dilectum habere
noluerit. nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque iniurias imperi nostri aut ita imbecilla sunt ut non
multum nos iuvare possint, aut ita alienata a nobis ut neque exspectandum ab iis neque committendum iis
quicquam esse videatur. [6] Regis Deiotari et voluntatem et copias, quantaecumque sunt, nostras esse duco ;
Cappadocia est inanis, reliqui reges tyrannique neque opibus satis firmi nec voluntate sunt. mihi in hac
paucitate ‘ militum animus certe non deerit, spero ne consilium quidem ; quid casurum sit incertum est.
utinam saluti nostrae consulere possimus! dignitati certe consulemus.
Scr. in castris ad Cybistra vel xi vel x K. Oct a. 703 (51).
M. TVLLIVS M. F. CICERO PROCOS. S. D. COS. PR., TR.
PL., SENATVI S. v. v. b. e. e. q. v. Cum pr. K. Sext. in provinciam venissem neque maturius propter
itinerum et navigationum difficultatem venire potuissem, maxime convenire officio meo reique p. conducere
putavi parare ea quae ad exercitum quaeque ad rem militarem pertinerent. quae cum essent a me cura magis
et diligentia quam facultate et copia constituta, nuntiique et litterae de bello a Parthis in provinciam Syriam
inlato cotidie fere adferrentur, iter mihi faciendum per Lycaoniam et per Isauros et per Cappadociam
LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS
181Epistulae ad familiares
arbitratus sum. erat enim magna suspicio Parthos, si ex Syria egredi atque inrumpere in meam provinciam
conarentur, iter eos per Cappadociam, quod ea maxime pateret, esse facturos. [2] itaque cum exercitu per
Cappadociae partem eam quae cum Cilicia continens est iter feci castraque ad Cybistra, quod oppidum est ad
montem Taurum, locavi, ut Artuasdes, rex Armenius, quocumque animo esset, sciret non procul a suis finibus
exercitum p. R. esse, et Deiotarum fidelissimum regem atque amicissimum rei p. nostrae, maxime
coniunctum haberem, cuius et consilio et opibus adiuvari posset res p.
[3] quo cum in loco castra haberem equitatumque in Ciliciam misissem, ut et meus adventus iis civitatibus,
quae in ea parte essent, nuntiatus firmiores animos omnium faceret et ego mature quid ageretur in Syria scire
possem, tempus eius tridui, quod in iis castris morabar, in magno officio et necessario mihi ponendum putavi.
[4] Cum enim vestra auctoritas intercessisset ut ego regem Ariobarzanem Eusebem et Philorhomaeum tuerer
eiusque regis salutem et incolumitatem regnumque defenderem, regi regnoque praesidio essem,
adiunxissetisque saltitem eius regis populo senatuique magnae curae esse, quod nullo umquam de rege
decretum esset a nostro ordine, existimavi me iudicium vestrum ad regem deferre debere eique praesidium
meum et fidem et diligentiam polliceri, ut, quoniam salus ipsius, incolumitas regni mihi commendata esset a
vobis, diceret si quid vellet.
[5] quae cum essem in consilio meo cum rege locutus, initio ille orationis suae vobis maximas, ut debuit,
deinde etiam mihi gratias egit, quod ei permagnum et perhonorificum videbatur senatui p. q. R. tantae curae
esse salutem suam meque tantam diligentiam adhibere ut et mea fides et commendationis vestrae auctoritas
perspici posset. atque ille primo, quod mihi maximae laetitiae fuit, ita mecum locutus est, ut nullas insidias
neque vitae suae neque regno diceret se aut intellegere fieri aut etiam suspicari. Cum ego ei gratulatus essem
idque me gaudere dixissem et tamen adulescentem essem cohortatus ut recordaretur casum illum interitus
paterni et vigilanter se tueretur atque admonitu senatus consuleret saluti suae, tum a me discessit in oppidum
Cybistra.
[6] postero autem die cum Ariarathe, fratre suo, et cum paternis amicis maioribus natu ad me in castra venit
perturbatusque et flens, cum idem et frater faceret et amici, meam fidem, vestram commendationem
implorare coepit. Cum admirarer quid accidisset novi dixit ad se indicia manifestarum insidiarum esse delata,
quae essent ante adventum meum occultata, quod ii, qui ea patefacere possent, propter metum reticuissent. eo
autem tempore spe mei praesidi compluris ea quae scirent audacter ad se detulisse ; in iis amantissimum sui,
summa pietate praeditum fratrem dicere (ea quae is me quoque audiente dicebat) se sollicitatum esse ut
regnare vellet ; id vivo fratre suo accipere non potuisse ; se tamen ante illud tempus eam rem numquam in
medium propter periculi metum protulisse. quae cum esset locutus, monui regem ut omnem diligentiam ad se
conservandum adhiberet, amicosque [in] patris eius atque avi iudicio probatos hortatus sum regis sui vitam
docti casu acerbissimo patris eius omni cura custodiaque defenderent. [7] Cum rex a me equitatum
cohortisque de exercitu meo postularet, etsi intellegebam vestro senatus consulto non modo posse me id
facere sed etiam debere, tamen, cum res p. postularet propter cotidianos ex Syria nuntios ut quam primum,
exercitum ad Ciliciae finis adducerem, cumque mihi rex patefactis iam insidiis non egere exercitu p. R. sed
posse se suis opibus defendere videretur, illum cohortatus sum ut in sua vita conservanda primum regnare
disceret; a quibus perspexisset sibi insidias paratas, in eos uteretur iure regio ; poena adficeret eos quos
necesse esset, reliquos metu liberaret; praesidio exercitus mei ad eorum qui in culpa essent timorem potius
quam ad contentionem uteretur ; fore autem ut omnes, quoniam senatus consultum nossent, intellegerent me
regi, si opus esset, ex auctoritate vestra praesidio futurum.
[8] ita confirmato illo ex eo loco castra movi ; iter in Ciliciam facere institui, cum hac opinione e
Cappadocia discederem, ut consilio vestro, casu incredibili ac paene divino regem, quem vos
honorificentissime appellassetis nullo postulante quemque meae fidei commendassetis et cuius salutem
magnae vobis curae esse decressetis, meus adventus praesentibus insidiis liberarit. quod ad vos a me scribi
non alienum putavi, ut intellegeretis ex iis, quae paene acciderunt, vos multo ante ne ea acciderent providisse,
eoque vos studiosius feci certiores, quod in rege Ariobarzane ea mihi signa videor virtutis, ingeni, fidei
LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS
182Epistulae ad familiares
benevolentiaeque erga vos perspexisse, ut non sine causa tantam curam in eius vos salutem diligentiamque
videamini contulisse.
Scr. hi castris ad Iconium iii K. Sept. ant paulo post a. 703 (51).
M. CICERO S. D. M. CATONI
Cum ad me legati missi ab Antiocho Commageno venissent in castra ad Iconium a. d. iii AS Sept. iique mihi
nuntiassent regis Parthorum filium, quocum esset nupta regis Armeniorum soror, a d Euphratem cum
maximis Parthorum copiis multarumque praeterea gentium magna manu venisse Euphratemque iam transire
coepisse dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum, putavi pro nostra necessitudine
me hoc ad te scribere oportere. [2] publice propter duas causas nihil scripsi, quod et ipsum Commagenum
legati dicebant ad senatum statim nuntios litterasque misisse et existimabam M. Bibulum procos., qui circiter
Idus Sext. ab Epheso in Syriam navibus profectus erat, quod secundos ventos habuisset, iam in provinciam
suam pervenisse ; cuius litteris omnia certiora perlatum iri ad senatum putabam. mihi, ut in eius modi re
tantoque bello, maximae curae est ut, quae copiis et opibus tenere vix possumus, ea mansuetudine et
continentia nostra, sociorum fidelitate teneamus. tu velim, ut consuesti, nos absentis diligas et defendas.
Scr. Tarsi vel ex. a. 703 (51) vel in. 704 (50).
M. CICERO IMP. S. D. M. CATONI
summa tua auctoritas fecit meumque perpetuum de tua singulari virtute iudicium ut magni mea interesse
putarem et res eas quas gessissem tibi notas esse et non ignorari a te qua aequitate et continentia tuerer socios
provinciamque administrarem. Iis enim a te cognitis arbitrabar facilius me tibi quae vellem probaturum.
[2] Cum in provinciam pr. K. Sext. venissem et propter anni tempus ad exercitum mihi confestim esse
eundum viderem, biduum Laudiceae fui, deinde Apameae quadriduum, triduum Synnadis, totidem dies
Philomeli. quibus in oppidis cum magni conventus fuissent, multas civitates acerbissimis tributis et
gravissimis usuris et falso aere alieno liberavi. Cumque ante adventum meum seditione quadam exercitus
esset dissipatus, quinque cohortes sine legato, sine tribuno militum, denique etiam sine centurione ullo apud
Philo melium consedissent, reliquus exercitus esset in Lycaonia, M. Anneio legato imperavi ut eas quinque
cohortis ad reliquum exercitum duceret coactoque in unum locum a exercitu castra in Lycaonia apud Iconium
faceret. [3] quod cum ab illo diligenter esset factum, ego in castra a. d. vii K. Sept. veni, cum interea
superioribus diebus ex. s. c. et evocatorum firmam manum et equitatum sane idoneum et populorum
liberorum regumque sociorum auxilia voluntaria comparavissem. interim cum exercitu lustrato iter in
Ciliciam facere coepissem iii K. Sept. legati a rege Commageno ad me missi pertumultuose neque tamen non
vere Parthos in Syriam transisse nuntiaverunt ; [4] quo audito vehementer sum commotus cum de Syria tum
de mea provincia, de reliqua denique Asia. itaque exercitum mihi ducendum per Cappadociae regionem eam
quae Ciliciam attingeret’is putavi. nam si me in Ciliciam demisissem, Ciliciam quidem ipsam propter montis
Amani naturam facile tenuissem (duo sunt enim aditus in Ciliciam ex Syria, quorum uterque parvis praesidiis
propter angustias intercludi potest, nec est quicquam Cilicia contra Syriam munitius), sed me Cappadocia
movebat, quae patet a Syria regesque habet finitimos, qui etiam si sunt clam amici nobis, tamen aperte Parthis
inimici esse non audent. itaque in Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum Cybistra castra feci,
ut et Ciliciam tuerer et Cappadociam tenens nova finitimorum consilia impedirem.
[5] interea in hoc tanto motu tantaque exspectatione maximi belli rex Deiotarus, cui non sine causa
plurimum semper et meo et tuo et senatus iudicio tributum est, vir cum benevolentia et fide erga populum R.
singulari tum praestanti magnitudine et animi et consili, legatos ad me misit se cum omnibus suis copiis in
mea castra esse venturum. cuius ego studio officioque commotus egi ei per litteras gratias idque ut maturaret
hortatus sum. [6] Cum autem ad Cybistra propter rationem belli quinque dies essem moratus, regem
Ariobarzanem, cuius salutem a senatu te auctore commendatam habebam, praesentibus insidiis nec
opinantem liberavi neque solum ei saluti fui sed etiam curavi ut cum auctoritate regnaret. Metram et eum
LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS
183Epistulae ad familiares
quem tu mihi diligenter commendaras, Athenaeum, importunitate Athenaidis exsilio multatos in maxima
apud regem auctoritate gratiaque constitui, cumque magnum bellum in Cappadocia concitaretur, si sacerdos
armis se, quod facturus putabatur, defenderet, adulescens et equitatu et peditatu et pecunia paratus et toto iis,
qui novari aliquid volebant, perfeci ut e regno ille discederet rexque sine tumultu ac sine armis omni
auctoritate aulae communita regnum cum dignitate obtineret.
[7] interea cognovi multorum litteris atque nuntiis Hagnas Parthorum copias et Arabum ad oppidum
Antiocheam accessisse magnumque eorum equitatum, qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis
et a cohorte praetoria, quae erat Epiphaneae praesidi causa, occidione occisum. qua re cum viderem a
Cappadocia Parthorum copias aversas non longe a finibus esse Ciliciae, quam potui maximis itineribus ad
Amanum exercitum duxi. quo ut veni, hostem ab Antiochea recessisse, Bibulum Antiocheae esse cognovi.
Deiotarum confestim iam ad me venientem cum magno et firmo equitatu et peditatu et cum omnibus suis
copiis certiorem feci non videri esse causam cur abesset a regno meque ad eum, si quid novi forte accidisset,
statim litteras nuntiosque missurum esse. [8] Cumque eo animo venissem ut utrique provinciae, si ita tempus
ferret, subvenirem, tum id, quod iam ante statueram vehementer interesse utriusque provinciae, pacare
Amanum et perpetuum hostem ex eo monte tollere, agere perrexi. Cumque me discedere ab eo monte
simulassem et alias partis Ciliciae petere abessemque ab Amano iter unius diei et castra apud Epiphaneam
fecissem, a. d. iiii Id. Oct., cum advesperasceret, expedito exercitu ita noctu iter feci, ut a. d. iii Id. Oct., cum
lucisceret, in Amanum ascenderem distributisque cohortibus et auxiliis, cum aliis Quintus frater legatus
mecum simul, aliis C. Pomptinus legatus, reliquis M. Anneius et L. Tullius legati praeessent, plerosque nec
opinantis oppressimus, qui occisi captique sunt interclusi fuga, [9] Eranam autem, quae fuit non vici instar
sed urbis, quod erat Amani caput, itemque Sepyram et Commorim, acriter et diu repugnantibus Pomptino
illam partem Amani tenente, ex antelucano tempore usque ad horam diei x magna multitudine hostium occisa
cepimus castellaque vi capta complura $(9) incendimus. his rebus ita gestis castra in radicibus Amani
habuimus apud aras Alexandri quadriduum et in reliquus Amani delendis agrisque vastandis, quae pars eius
montis meae provinciae est, id tempus omne consumpsimus. [10] confectis his rebus ad oppidum
Eleutherocilicum Pindenissum exercitum adduxi. quod cum esset altissimo et munitissimo loco ab iisque
incoleretur qui ne regibus quidem umquam paruissent, cum et fugitivos reciperent et Parthorum adventum
acerrime exspectarent, ad existimationem imperi pertinere arbitratus sum comprimere eorum audaciam, quo
facilius etiam ceterorum animi, qui alieni essent ab imperio nostro, frangerentur. vallo et fossa circumdedi,
sex castellis castrisque maximis saepsi, aggere, vinus, turribus oppugnavi ususque tormentis multis, multis
sagittarus magno labore meo sine ulla molestia sumptuve sociorum septimo quinquagesimo die rem confeci,
ut omnibus partibus urbis disturbatis aut incensis compulsi in potestatem meam pervenirent. his erant finitimi
pari scelere et audacia Tebarani. ab iis Pindenisso capto obsides accepi ; exercitum in hiberna dimisi ;
Quintum fratrem negotio praeposui ut in vicis aut captis aut male pacatis exercitus conlocaretur.
[11] nunc velim sic tibi persuadeas, si de iis rebus ad senatum, relatum sit me existimaturum summam mihi
laudem tributam, si tu honorem meum sententia tua comprobaris, idque, etsi talibus de rebus gravissimos
homines et rogare solere et rogari scio, tamen admonendum potius te a me quam rogandum puto. tu es enim
is qui me tuis sententiis saepissime ornasti, qui oratione, qui praedicatione, qui summis laudibus in senatu, in
contionibus ad caelum extulisti ; cuius ego semper tanta esse verborum pondera putavi, ut uno verbo tuo cum
mea laude coniuncto omnia adsequi me arbitrarer ; te denique memini, cum cuidam clarissimo atque optimo
viro supplicationem non decerneres, dicere te decreturum, si referretur ob eas res quas is consul in urbe
gessisset ; tu idem mihi supplicationem decrevisti togato non ut multis re p. bene gesta sed ut nemini re p.
conservata. [12] Mitto quod invidiam, quod pericula, quod omnis meas tempestates et subieris et multo
etiam magis, si per me licuisset, subire paratissimus fueris, quod denique inimicum meum tuum inimicum
putaris, cuius etiam interitum, cum facile intellegerem mihi quantum tribueres, Milonis causa in senatu
defendenda approbaris. A me autem haec sunt profecta, quae non ego in benefici loco pono sed in veri
testimoni atque iudici, ut praestantissimas tuas virtutes non tacitus admirarer (quis enim [te] id non facit?),
sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis, causis agendis omnibus scriptis Graecis, Latinis, omni
denique varietate litterarum mearum te non modo iis quos vidissemus sed iis de quibus audissemus omnibus
LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS
184Epistulae ad familiares
anteferrem.
[13] quaeres fortasse quid sit quod ego hoc nescio quid gratulationis et honoris a senatu tanti aestimem.
agam iam tecum familiariter, ut est et studiis et officiis nostris mutuis et summa amicitia dignum et
necessitudine etiam paterna. si quisquam fuit umquam remotus et natura et magis etiam, ut mihi quidem
sentire videor, ratione atque doctrina ab inani laude et sermonibus vulgi, ego profecto is sum. Testis est
consulatus meus, in quo sicut in reliqua vita fateor ea me studiose secutum ex quibus vera gloria is nasci
posset, ipsam quidem gloriam per se numquam putavi expetendam. itaque et provinciam ornatam et spem
non dubiam triumphi neglexi, sacerdotium denique, cum, quem ad modum te existimare arbitror, non
difficillime consequi possem, non appetivi ; idem post iniuriam acceptam, quam tu rei p. calamitatem semper
appellas, meam non modo non calamitatem sed etiam gloriam, studui quam ornatissima senatus populique R
de me iudicia intercedere. itaque et augur postea fieri volui, quod antea neglexeram, et eum honorem, qui a
senatu tribui rebus bellicis solet, neglectum a me olim nunc mihi expetendum puto.
[14] huic meae voluntati, in qua inest aliqua vis desideri ad sanandum vulnus iniuriae, ut faveas adiutorque
sis, quod paulo ante me negaram rogaturum, vehementer te rogo, sed ita, si non ieiunum hoc nescio quid,
quod ego gessi, et contemnendum videbitur sed tale atque tantum, ut multi nequaquam paribus rebus honores
summos a senatu consecuti sint. equidem etiam illud mihi animum advertisse videor (scis enim quam attente
te audire soleam), te non tam res gestas quam mores instituta atque vitam imperatorum spectare solere in
habendis aut non habendis honoribus. quod si in mea causa considerabis, reperies me exercitu imbecillo
contra metum maximi belli firmissimum praesidium habuisse aequitatem et continentiam. his ego subsidiis ea
sum consecutus, quae nullis legionibus consequi potuissem, ut ex alienissimis sociis amicissimos, ex
infidelissimis firmissimos redderem animosque novarum rerum exspectatione suspensos ad veteris imperi
benevolentiam traducerem.
[15] sed nimis haec multa de me, praesertim ad te, a quo uno omnium sociorum querelae audiuntur.
cognosces ex iis, qui meis institutis se recreatos putant ; cumque omnes uno is prope consensu de me apud te
ea quae mihi optatissima sunt praedicabunt, tum duae maxime clientelae tuae, Cyprus insula et Cappadociae
regnum, tecum de me loquentur, puto etiam regem Deiotarum, qui uni tibi est maxime necessarius. quae si
etiam maiora sunt et in omnibus saeculis pauciores viri reperti sunt qui suas cupiditates quam qui hostium
copias vincerent, est profecto tuum, cum ad res bellicas haec quae rariora et difficiliora sunt genera virtutis
adiunxeris, ipsas etiam illas res gestas iustiores esse et maiores putare.
[16] extremum illud est, ut quasi diffidens rogationi meae philosophiam ad te adlegem, qua nec mihi carior
ulla umquam res in vita fuit nec hominum generi maius a deis munus ullum est datum. haec igitur, quae mihi
tecum communis est, societas studiorum atque artium nostrarum, quibus a pueritia dediti ac devincti soli
prope modum nos philosophiam veram illam et antiquam, quae quibusdam oti esse ac desidiae videtur, in
forum atque in rem p. atque in ipsam aciem paene deduximus, tecum agit de mea laude ; cui negari a Catone
fas esse non puto. quam ob rem tibi sic persuadeas velim, si mihi tua sententia tributus honos ex meis litteris
fuerit, me sic existimaturum, cum auctoritate & tua tum benevolentia erga me mihi quod maxime cupierim
contigisse.
Scr. Romae vel ex. m. Apr. vel in. Mai. a. 704 (50).
M. CATO S. D. M. CICERONI IMP.
quod et res p. me et nostra amicitia hortatur, libenter facio ut tuam virtutem, innocentiam, diligentiam
cognitam in maximis rebus domi togati, armati foris pari industria administrare gaudeam. itaque, quod pro
meo iudicio facere potui, ut innocentia consilioque tuo defensam provinciam, servatum Ariobarzanis cum
ipso rege regnum, sociorum revocatam ad studium imperi nostri voluntatem sententia mea et decreto
laudarem, feci. [2] supplicationem decretam, si tu, qua in re nihil fortuito sed summa tua ratione et
continentia rei p. provisum est, dis immortalibus gratulari nos quam tibi referre acceptum mavis, gaudeo ;
LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS
185Epistulae ad familiares
quod si triumphi praerogativam putas supplicationem et idcirco casum potius quam te laudari mavis, neque
supplicationem sequitur semper triumphus, et triumpho multo clarius est senatum iudicare potius
mansuetudine et innocentia imperatoris provinciam quam vi militum aut benignitate deorum retentam atque
conservatam esse ; quod ego mea sententia censebam.
[3] atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam pluribus scripsi ut, quod maxime volo,
existimes me laborare ut tibi persuadeam me et voluisse de tua maiestate quod amplissimum sim arbitratus et
quod tu maluisti factum esse gaudere. vale et nos dilige et instituto itinere severitatem diligentiamque sociis
et rei p. praesta.
Scr. Tarsi paulo aitte in K. Sext a. 704 (50).
M. CICERO S. D. M. CATONI
‘laetus sum laudari me,’ inquit Hector, opinor, apud Naevium ‘abs te, pater, a laudato viro.’ ea est enim
profecto iucunda laus, quae ab iis proficiscitur qui ipsi in laude vixerunt. ego vero vel gratulatione litterarum
tuarum vel testimoniis sententiae dictae nihil est quod me non adsecutum putem, idque mihi cum
amplissimum tum gratissimum est, te libenter amicitiae dedisse quod liquido veritati dares. et, si non modo
omnes verum etiam multi Catones essent in civitate nostra, in qua unum exstitisse mirabile est, quem ego
currum aut quam lauream cum tua laudatione conferrem? nam ad meum sensum et ad illud sincerum ac
subtile iudicium nihil potest esse laudabilius quam ea tua oratio, quae est ad me perscripta a meis necessariis.
[2] sed causam meae voluntatis, non enim dicam ‘cupiditatis,’ exposui tibi superioribus litteris ; quae etiam si
parum iusta tibi visa est, hanc tamen habet 0rationem, non ut nimis concupiscendus honos sed tamen, si
deferatur a senatu, minime aspernandus esse videatur. spero autem illum ordinem pro meis ob rem p.
susceptis laboribus me non indignum honore, usitato praesertim, existimaturum. quod si ita erit, tantum ex te
peto, quod amicissime scribis, ut, cum tuo iudicio quod amplissimum esse arbitraris mihi tribueris, si id quod
maluero acciderit, gaudeas. sic enim fecisse te et sensisse et scripsisse video, resque ipsa declarat tibi illum
honorem nostrum supplicationis iucundum fuisse, quod scribendo adfuisti ; haec enim senatus consulta non
ignoro ab amicissimis eius, cuius de honore agitur, scribi solere. ego, ut spero, te propediem videbo, atque
utinam re p. meliore quam timeo!
Scr. in itinere per Lycaoniam inter K. Sept et xi K. Oct. 5 a. 703 (51).
M. CICERO PROCOS. S. N. C. MARCELLO COS. DESIG.
maxima sum laetitia adfectus, cum audivi consulem te factum esse, eumque honorem tibi deos fortunare volo
atque a te pro tua parentisque tui dignitate administrari. nam cum te semper amavi dilexique, tum mei
amantissimum cognovi in omni varietate rerum mearum, tum patris tui pluribus beneficiis vel defensus
tristibus temporibus vel ornatus secundis et sum totus vester et esse debeo, cum praesertim matris tuae,
gravissimae atque optimae feminae, maiora erga salutem dignitatemque meam studia quam erant a muliere
postulanda perspexerim. quapropter a te peto in maiorem modum ut me absentem diligas atque defendas.
Scr. eodem loco et temp. quo ep. vii.
M. CICERO PROCOS. S. D. C. MARCELLO CONLEGAE.
Marcellum tuum cos. factum teque ea laetitia adfectum esse, quam maxime optasti, mirandum in modum
gaudeo, idque cum ipsius causa, tum quod te omnibus secundissimis rebus dignissimum iudico, cuius erga
me singularem benevolentiam vel in labore meo vel in honore perspexi, totam denique domum vestram vel
salutis vel dignitatis meae studiosissimam cupidissimamque cognovi. qua re gratum mihi feceris, si uxori tuae
Iuniae, gravissimae atque optimae feminae, meis verbis eris gratulatus. A te, id quod consuesti, peto me
absentem diligas atque defendas.
LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS
186Epistulae ad familiares
Scr. eodem loco et temp. quo ep. vii et viii.
M. CICERO PROCOS. S. D. M. MARCELLO COS. .
te et pietatis in tuos et animi in rem p. et clarissimi atque optimi consulatus C. Marcello consule facto fructum
cepisse vehementer gaudeo. non dubito quid praesentes sentiant ; nos quidem longinqui et a te ipso missi in
ultimas gentis ad caelum me hercule tollimus verissimis ac iustissimis laudibus. nam cum te a pueritia tua
unice dilexerim tuque me in omni genere semper amplissimum esse et volueris et iudicaris, tum hoc vel tuo
facto vel populi R. 4e te iudicio multo acrius vehementiusque diligo maximaque laetitia adficior cum ab
hominibus prudentissimis virisque optimis omnibus dictis, factis, studiis, institutis vel me tui similem esse
audio vel te mei. [2] unum vero si addis ad praeclarissimas res consulatus tui, ut aut mihi succedat quam
primum aliquis aut ne quid accedat temporis ad id quod tu mihi et senatus c. et lege finisti, omnia me per te
consecutum putabo. cura ut valeas et me absentem diligas atque defendas.
[3] quae mihi de Parthis nuntiata sunt, quia non putabam a me etiam nunc scribenda esse publice, propterea
ne pro familiaritate quidem nostra volui ad te scribere, ne, cum ad consulem scripsissem, publice viderer
scripsisse.
Scr. Tarsi vel ex. a. 703 (51) vel in. 704 (50).
M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO C. R COS.
quoniam id accidit, quod mihi maxime fuit optatum, ut omnium Marcellorum, Marcellinorum etiam
(mirificus enim generis ac nominis vestri fuit erga me semper animus) quoniam ergo ita accidit, ut omnium
vestrum studio tuus consulatus satis facere posset, in quem meae res gestae lausque et honos earum
potissimum incideret, peto a te, id quod facillimum factu est non aspernante, ut confido, senatu, ut quam
honorificentissime senatus consultum haeris meis recitatis faciendum cures. [2] si mihi tecum minus esset
quam est cum tuis omnibus, adlegarem ad te illos a quibus intellegis me praecipue diligi. Patris tui beneficia
in me sunt amplissima ; neque enim saluti meae neque honori amicior quisquam dici potest ; frater tuus
quanti me faciat semperque fecerit esse hominem qui ignoret arbitror neminem ; domus tua denique tota me
semper omnibus summis officiis prosecuta est ; neque vero tu in me diligendo cuiquam concessisti tuorum.
qua re a te peto in maiorem modum ut me per te quam ornatissimum velis esse meamque et in supplicatione
decernenda et in ceteris rebus existimationem satis tibi esse commendatam putes.
Scr. eodem loco et temp. quo ep. vi.
M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO COS.
quantae curae tibi meus honos fuerit et quam idem exstiteris consul in me ornando et amplificando qui fueras
semper cum parentibus tuis et cum tota domo, etsi res ipsa loquebatur, cognovi tamen ex meorum omnium
litteris. itaque nihil est tantum, quod ego non tua causa debeam facturusque sim cum studiose ac libenter.
[2] nam magni interest cui debeas, debere autem nemini malui quam tibi cui me cum studia communia,
beneficia paterna tuaque iam ante coniunxerant, tum accedit mea quidem sententia maximum vinculum, quod
ita rem p. geris atque gessisti, qua mihi carius nihil est, ut, quantum tibi omnes boni o debeant, quo minus
tantundem ego unus debeam non recusem. quam ob rem tibi velim ii sint exitus, quos mereris et quos fore
confido. ego, si me navigatio non morabitur, quae incurrebat in ipsos etesias, propediem te, ut spero, videbo.
Scr. eodem loco et temp. quo ep. vii, viii ix.
M. CICERO PROCOS. S. D. L. PAVLLO COS. DESIG.
etsi mihi numquam fuit dubium quin te populus R. pro tuis summis in rem p. meritis et pro amplissima
familiae dignitate summo studio cunctis suffragiis consulem facturus esset, tamen incredibili laetitia sum
adfectus, cum id mihi nuntiatum est, eumque honorem tibi deos fortunare volo a teque ex tua maiorumque
tuorum dignitate administrari. [2] atque utinam praesens illum diem mihi optatissimum videre potuissem
LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS
187Epistulae ad familiares
proque tuis amplissimis erga me studiis atque beneficiis tibi operam meam studiumque navare! quam mihi
facultatem quoniam hic nec opinatus et improvisus provinciae casus eripuit, tamen ut te consulem rem p. pro
tua dignitate gerentem videre possim, magno opere a te peto ut operam des efficiasque ne quid mihi fiat
iniuriae neve quid temporis ad meum annuum munus accedat. quod si feceris, magnus ad tua pristina erga me
studia cumulus accedet.
Scr. eodem loco et tempore quo ep. iv et x
M. CICERO IMP. S. D. L. PAVLLO COS.
maxime mihi fuit optatum Romae esse tecum multas ob causas sed praecipue ut et in petendo et in gerendo
consulatu meum tibi debitum studium perspicere posses. ac petitionis quidem tuae ratio mihi semper fuit
explorata, sed tamen navare operam volebam ; in consulatu vero cupio equidem te minus habere negoti, sed
moleste fero me consulem tuum studium adulescentis perspexisse, te meum, cum id aetatis sim, perspicere
non posse. [2] sed ita fato nescio quo contigisse arbitror ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi
ad remunerandum nihil suppetat praeter voluntatem. ornasti consulatum, ornasti reditum meum . incidit
meum tempus rerum gerendarum in ipsum consulatum tuum. itaque cum et tua summa amplitudo et dignitas
et meus magnus honos magnaque existimatio postulare videatur ut a te plurimis verbis contendam ac petam
ut quam honorificentissimum senatus consultum de meis rebus gestis faciendum cures, non audeo
vehementer a te contendere, ne aut ipse tuae perpetuae consuetudinis erga me oblitus esse videar aut te
oblitum putem. [3] qua re, ut te velle arbitror, ita faciam atque ab eo, quem omnes gentes sciunt de me
optime meritum, breviter petam. si alii consules essent, ad te potissimum, Paulle, mitterem ut eos mihi quam
amicissimos redderes ; nunc cum tua summa potestas summaque auctoritas notaque omnibus nostra
necessitudo sit, vehementer te rogo ut et quam honorificentissime cures decernendum de meis rebus gestis et
quam celerrime. dignas res esse honore et gratulatione cognosces ex iis litteris, quas ad te et conlegam et
senatum publice misi. omniumque mearum reliquarum rerum maximeque existimationis meae procurationem
susceptam velim .habeas, in primisque tibi curae sit, quod abs te superioribus quoque litteris petivi, ne mihi
tempus prorogetur. cupio te consulem videre omniaque quae spero cum absens tum etiam praesens te consule
adsequi
Scr. in castris ad Aras Alexandri (Cf 4.9) med. ut Oct. a. 703 (51).
M. CICERO IMP. S. D. C. CASSIO PROQ.
M. Fadium quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio quaestum ; multi enim anni sunt
cum ille in aere meo est et a me diligitur propter summam suam humanitatem et observantiam ; sed tamen
quod te ab eo egregie diligi sensi, multo amicior ei sum factus. itaque quamquam profecerunt litterae tuae,
tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi perspectus et cognitus
[2] sed de Fadio faciemus studiose quae rogas ; tu multis de causis vellem me convenire potuisses, primum
ut te, quem iam diu plurimi facio, tanto intervallo viderem, deinde ut tibi, quod feci per litteras, possem
praesens gratulari, tum ut quibus de rebus vellemus, tu tuis, ego meis, inter nos communicaremus, postremo
ut amicitia nostra, quae summis officiis a utroque culta est sed longis intervallis temporum interruptam
consuetudinem habuit, confirmaretur vehementius. [3] id quoniam non accidit, utemur bono litterarum et
eadem fere absentes quae, si coram essemus, consequeremur. unus scilicet animi fructus, qui in te videndo
est, percipi litteris non potest, alter gratulationis est is quidem exilior quam si tibi te ipsum intuens gratularer,
sed tamen et feci antea et facio nunc tibique cum pro rerum magnitudine quas gessisti, tum pro opportunitate
temporis gratulor, quod te de provincia decedentem summa laus et summa gratia provinciae prosecuta est.
[4] Tertium est ut id, quod de nostris rebus coram communicassemus inter nos, conficiamus idem litteris.
ego ceterarum rerum causa tibi Romam properandum magno opere censeo ; nam et ea quae reliqui tranquilla
de to erant et hac tua recenti victoria tanta clarum tuum adventum fore intellego ; sed si quae sunt onera
tuorum, si tanta sunt ut ea sustinere possis, propera ; nihil tibi erit lautius, nihil gloriosus ; sin maiora,
LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS
188Epistulae ad familiares
considera ne in alienissimum tempus cadat adventus tuus. . huius rei totum consilium tuum est ; tu enim scis
quid sustinere possis. si potes, laudabile atque populare est ; sin plane non potes, absens hominum sermones
facilius sustinebis. .
[5] de me autem idem tecum his ago litteris quod superioribus egi, ut omnis tuos nervos in eo contendas ne
quid mihi ad hanc provinciam, quam et senatus et populus annuam esse voluit, temporis prorogetur. hoc a te
ita contendo ut in eo fortunas meas positas putem. habes Paullum nostrum nostri cupidissimum ; est Curio,
est Furnius. sic velim enitare, quasi in eo sint mihi omnia.
[6] extremum illud est de iis quae proposueram confirmatio nostrae amicitiae ; de qua pluribus verbis nihil
opus est. tu puer me appetisti, ego autem semper ornamento te mihi fore duxi ; fuisti etiam praesidio
tristissimis meis temporibus ; accessit post tuum discessum familiaritas mihi cum Bruto tuo maxima. itaque
in vestro ingenio et industria mihi plurimum et suavitatis et dignitatis constitutum puto. id tu ut tuo studio
confirmes te vehementer rogo, litteras quo ad me et continuo mittas et, cum Romam veneris, quam
saepissime.
Scr. Brundisii circ. med. m. Sext. a. 707 (47).
M. CICERO S. D. C. CASSIO
etsi uterque nostrum spe pacis et odio civilis sanguinis abesse a belli [necessaria] pertinacia voluit, tamen
quoniam eius consili princeps ego fuisse videor, plus fortasse tibi praestare ipse debeo quam a te exspectare ;
etsi ut saepe soleo mecum recordari, sermo familiaris meus tecum et item mecum tuus adduxit utrumque
nostrum ad id consilium, ut uno proelio putaremus, si non totam causam, at certe nostrum iudicium definiri
convenire. neque quisquam hanc nostram sententiam vere umquam reprehendit praeter eos qui arbitrantur
melius esse deleri omnino rem p. quam imminutam et debilitatam manere ; ego autem ex interitu eius nullam
spem scilicet mihi proponebam, ex reliquus magnam. [2] sed ea sunt consecuta, ut m agis mirum sit accidere
illa potuisse quam nos non vidisse ea futura nec homines cum essemus, divinare potuisse. equidem fateor
meam coniecturam hanc fuisse, ut illo quasi quodam fatali proelio facto et victores communi saluti consuli
vellent et victi suae ; utrumque autem positum esse arbitrabar in celeritate victoris. quae si fuisset, eandem
clementiam experta esset Africa quam cognovit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso legato ac
deprecatore. amissis autem temporibus, quae plurimum valent, praesertim in bellis civilibus, interpositus
annus alios induxit ut victoriam sperarent, alios ut ipsum vinci contemnerent. atque horum malorum omnium
culpam fortuna sustinet ; quis enim aut Alexandrini belli tantam moram huic bello adiunctum iri aut nescio
quem istum Pharnacem Asiae terrorem inlaturum putaret? [3] nos tamen in consilio pari casu dissimili usi
sumus. tu enim eam partem petisti, ut et consiliis interesses et, quod maxime curam levat, futura animo
prospicere posses ; ego qui festinavi ut Caesarem in Italia viderem (sic enim arbitrabamur) eumque multis
honestissimis viris conservatis redeuntem ad pacem ‘currentem,’ ut aiunt, ‘incitarem,’ ab illo longissime et
absum et afui. versor autem in gemitu Italiae et in urbis miserrimis querelis ; quibus aliquid opis fortasse ego
pro mea, tu pro tua, pro sua quisque parte ferre potuisset, si auctor adfuisset. [4] qua re velim pro tua
perpetua erga me benevolentia scribas ad me quid videas, quid sentias, quid exspectandum, quid agendum
nobis existimes. Magni erunt mihi tuae litterae atque utinam primis illis quas Luceria miseras paruissem! sine
ulla enim molestia dignitatem meam retinuissem.
Scr. Romae ante mcd. m. Ian. a. 709 (45).
M. CICERO S. D. C. CASSIO
puto te iam suppudere, quem haec tertia iam epistula ante oppressit quam tu scidam aut litteram. sed non
urgeo ; longiores enim exspectabo vel potius exigam. ego si semper haberem cui darem, vel ternas in hora
darem ; is fit enim nescio qui ut quasi coram adesse videare cum scribo aliquid ad te, neque id kat’ ei)dw/lwn
fantasi/aj , ut dicunt tui amici novi, qui putant etiam dianohtika\j fantasi/aj spectris Catianis excitari ; nam ne
te fugiat, Catius Insuber, )Epikou/reioj , qui nuper est mortuus, quae ille Gargettius et iam ante Democritus
LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS
189Epistulae ad familiares
ei)/dwla , hic ‘spectra’ nominat. [2] his autem spectris etiam si oculi possent feriri, quod quae velis ipsa
incurrunt, animus qui possit ego non video. doceas tu me oportebit, cum salvus veneris, in meane potestate sit
spectrum tuum, ut, simul ac mihi conlibitum sit de te cogitare, illud occurrat ; neque solum de te, qui mihi
haeres in medullis, sed si insulam Britanniam coepero cogitare, eius ei)/dwlon mihi advolabit ad pectus?
[3] sed haec posterius ; tempto enim te quo animo accipias. si enim stomachabere et moleste feres, plura
dicemus postulabimusque, ex qua ai(re/sei ‘VI HOMINIBVS ARMATIS’ deiectus sis, in eam restituare. in
hoc interdicto non solet addi ‘IN HOC ANNO.’ qua re si iam biennium aut triennium est cum virtuti nuntium
remisisti delenitus inlecebris voluptatis, in integro res nobis erit. quamquam quicum loquor? Cum uno
fortissimo viro qui, postea quam forum attigisti, nihil fecisti nisi plenissimum amplissimae dignitatis. in ista
ipsa ai(re/sei metuo ne plus nervorum sit quam ego putarim, si modo eam tu probas. ‘qui id tibi in mentem
venit?’ inquies. quia nihil habebam aliud quod scriberem ; de re p. enim nihil scribere possum ; nec enim
quod sentio is libet scribere.
Scr. Romae iii K. Ian. aut paulo post a. 708 (46).
M. CICERO C. CASSIO S.
praeposteros habes tabellarios ; etsi me quidem non offendunt ; sed tamen, cum a me discedunt, flagitant
litteras, cum ad me veniunt, nullas adferunt. atque id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spati ad
scribendum darent ; sed petasati veniunt, comites ad portam exspectare dicunt. ergo ignosces ; alteras iam
habebis has brevis ; sed exspecta pa/nta peri\ pa/ntwn . etsi quid ego me tibi purgo, Cum tui ad me inanes
veniant, ad te cum epistulis revertantur?
[2] nos hic, ut tamen ad te scribam aliquid, P. Sullam patrem mortuum habebamus ; alii a latronibus, alii
cruditate dicebant ; populus non curabat, combustum enim esse constabat. hoc tu pro tua sapientia feres
aequo animo ; quamquam pro/swpon po/lewj amisimus. Caesarem putabant moleste laturum verentem ne
hasta refrixisset ; Mindius macellarius et Attius pigmentarius valde gaudebant se adversarium perdidisse.
[3] de Hispania novi nihil, sed exspectatio valde magna; rumores tristiores sed a)de/spotoi . Pansa noster
paludatus a. d. iii K. Ian. profectus est, ut quivis intellegere posset, id quod tu nuper dubitare coepisti, to\
kalo\n di’ au(to\ ai(reto\n esse ; nam quod multos miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit,
mirabilis eum virorum bonorum benevolentia prosecuta est.
[4] tu quod adhuc Brundisi moratus es valde probo et gaudeo et me hercule puto te sapienter facturum, si
a)keno/spoudoj fueris ; nobis quidem qui te amamus erit gratum. et amabo te, cum dabis posthac aliquid
domum litterarum, mei memineris. ego numquam quemquam ad te, cum sciam, sine meis litteris ire patiar.
vale.
Scr. Romae circ. med. m. Dec. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. C. CASSIO
longior epistula fuisset, nisi eo ipso tempore petita esset a me, cum iam iretur ad te ; longior autem flu/aron
aliquem habuisset nam spouda/zein sine periculo vix possumus. ‘ridere igitur,’ inquies ‘possumus?’ non me
hercule facillime ; verum tamen aliam aberrationem a molestiis nullam habemus. ‘Ubi igitur,’ inquies,
‘philosophia?’ tua quidem in culina, mea molesta est ; pudet enim servire ; itaque facio me alias res agere, ne
convicium Platonis audiam. [2] de Hispania nihil adhuc certi, nihil omnino novi. te abesse mea causa
moleste fero, tua gaudeo. sed flagitat tabellarius. valebis igitur meque, ut a puero fecisti, amabis.
Scr. Brundisi ex. m. Ian. a. 709 (45).
C. CASSIVS S. D. M. CICERONI
S. v. b. non me hercule in hac mea peregrinatione quicquam libentius facio quam scribo ad te ; videor enim,
cum praesente loqui et iocari. nec tamen hoc usu venit propter ‘spectra Catiana’ ; pro quo tibi proxima epistula
LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS
190Epistulae ad familiares
tot rusticos Stoicos regeram, ut Catium Athenis natum esse dicas. [2] Pansam nostrum secunda voluntate
hominum paludatum ex urbe exisse cum ipsius causa gaudeo tum me hercule etiam omnium nostrorum ;
spero enim homines intellecturos quanto sit omnibus odio crudelitas et quanto amori probitas et clementia,
atque ea, quae maxime mali petant et concupiscant, ad bonos pervenire. difficile est enim persuadere
hominibus to\ kalo\n di’ au(to\ ai(reto\n ? esse ; h(donh\n vero et a)taraci/an virtute, iustitia, tw=? kalw=?
parari et verum et probabile est ; ipse enim Epicurus, a quo omnes Catii et Amafinii, mali verborum
interpretes, proficiscuntur, dicit : ou)k e)/stin h(de/wj a)/neu tou= kalw=j kai\ dikai/wj zh=n . [3] itaque et
Pansa, qui h(donh\n sequitur, virtutem retinet, et ii, qui a vobis filh/donoi vocantur, sunt filo/kaloi et
filodi/kaioi omnisque virtutes et colunt et retinent. itaque Sulla, cuius iudicium probare debemus, cum
dissentire philosophos videret, non quaesiit quid bonum esset sed omnia bona coemit. cuius ego mortem forti
me hercules animo tuli. nec tamen Caesar diutius nos eum desiderare patietur ; nam habet damnatos quos pro
illo nobis restituat, nec ipse sectorem desiderabit, cum filium viderit.
[4] nunc ut ad rem p. redeam, quid in Hispaniis geratur rescribe. peream nisi sollicitus sum ac malo veterem
et clementem dominum habere quam novum et crudelem experiri. scis Gnaeus quam sit fatuus ; scis quo
modo crudelitatem virtutem putet ; scis quam se semper a nobis derisum putet ; vereor ne nos rustice gladio
velit a)ntimukthri/sai . quid fiat, si me diligis, rescribe. Hui, quam velim scire utrum ista sollicito animo an
soluto legas ! sciam enim eodem tempore quid me facere oporteat. ne longior sim, vale ; me, ut facis, ama. si
Caesar vicit, celeriter me exspecta.
Scr. Romae (?) m. Apr. 710 (44).
M. CICERO S. D. C. TREBONIO
‘oratorem’ meum (sic enim inscripsi) Sabino tuo commendavi. natio me hominis impulit ut ei recte putarem ;
nisi forte candidatorum licentia hic quoque usus hoc subito cognomen arripuit; etsi modestus eius vultus
sermoque constans habere quiddam a Curibus videbatur. sed de Sabino satis.
[2] tu, mi Treboni, quoniam ad amorem meum aliquantum olei discedens addidisti, quo tolerabilius feramus
igniculum desideri tui, crebris nos litteris appellato, atque ita, si idem fiet a nobis. quamquam duae causae
sunt cur tu frequentior in isto officio esse debeas quam nos, primum quod olim solebant qui Romae erant ad
provincialis amicos de re p. scribere, nunc tu nobis scribas oportet (res enim publica istic est) ; deinde quod
nos aliis officiis tibi absenti satis facere possumus, tu nobis nisi litteris non video qua re alia satis facere
possis. [3] sed cetera scribes ad nos postea ; nunc haec primo cupio cognoscere iter tuum cuius modi sit, ubi
Brutum nostrum videris, quam diu simul fueris ; deinde cum processeris longius, de bellicis rebus, de toto
negotio, ut existimare possumus quo statu simus. ego tantum me scire putabo quantum ex tuis litteris habebo
cognitum. cura ut valeas meque ames amore illo tuo singulari.
Scr. Romae fort. ex. ann. 707 (47). .
M. CICERO S. D. C. TREBONIO
et epistulam tuam legi libenter et librum libentissime ; sed tamen in ea voluptate hunc accepi dolorem, quod,
cum incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae nostrae (nam ad amorem quidem nihil poterat
accedere), tum discedis a nobis meque tanto desiderio adficis, ut unam mihi consolationem relinquas, fore ut
utriusque nostrum absentis desiderium crebris et longis epistulis leniatur ; quod ego non modo de me tibi
spondere possum sed de te etiam mihi ; nullam enim apud me reliquisti dubitationem quantum me amares.
[2] nam ut illa omittam quae civitate teste fecisti, cum mecum inimicitias communicavisti, cum me
contionibus tuis defendisti, cum quaestor in mea atque in publica causa consulum partis suscepisti, cum
tribuno plebis quaestor non paruisti, cui tuus praesertim conlega pareret, ut haec recentia quae meminero
semper obliviscar, quae tua sollicitudo de me in armis, quae laetitia in reditu, quae cura, qui dolor, quom ad te
curae et dolores mei perferrentur, Brundisium denique te ad me venturum fuisse, nisi subito in Hispaniam
missus esses−−ut haec igitur omittam quae mihi tanti aestimanda sunt quanti vitam aestimo et salutem meam,
LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS
191Epistulae ad familiares
liber iste, quem mihi misisti, quantam habet declarationem amoris tui! primum quod tibi facetum videtur,
quicquid ego dixi, quod aliis fortasse non item ; deinde quod illa, sive faceta sunt sive sic, fiunt narrante te
venustissima ; quin etiam ante quam ad me veniatur, risus omnis paene consumitur. [3] quod si in iis
scribendis nihil aliud nisi quod necesse fuit de uno me tam diu cogitavisses, ferreus essem si te non amarem ;
cum vero ea quae scriptura persecutus es sine summo amore cogitare non potueris, non possum existimare
plus quemquam a se ipso quam me a te amari. cui quidem ego amori utinam ceteris rebus possem amore certe
respondebo, quo tamen ipso tibi confido futurum satis.
[4] nunc ad epistulam venio, cui copiose et suaviter scriptae nihil est quod multa respondeam. primum enim
ego illas Calvo litteras misi non plus quam has, quas nunc legis, existimans exituras ; aliter enim scribimus
quod eos solos quibus mittimus, aliter quod multos lecturos putamus ; deinde ingenium eius melioribus extuli
laudibus quam tu id vere potuisse fieri putas, primum quod ita iudicabam : acute movebatur, genus quoddam
sequebatur, in quo iudicio lapsus, quo valebat, tamen adsequebatur quod probaret ; multae erant et reconditae
litterae, vis non erat ; ad eam igitur adhortabar ; in excitando autem et in acuendo plurimum valet, si laudes
eum quem cohortere. habes de Calvo iudicium et consilium meum, consilium, quod hortandi causa laudavi,
iudicium, quod de ingenio eius valde existimavi bene.
[5] reliquum est tuam profectionem amore prosequar, reditum spe exspectem, absentem memoria colam,
omne desiderium litteris mittendis accipiendisque leniam. tu velim tua in me studia et officia multum tecum
recordere. quae cum tibi liceat, mihi nefas sit oblivisci, non modo virum bonum me existimabis verum etiam
te a me amari plurimum iudicabis. vale.
LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS
192Epistulae ad familiares
LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM
Scr. in itinere Patris Alyziam iii Non. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS TIRONI SVO S. P. D. ET CICERO MEVS ET FRATER ET FRATRIS F.
Paulo facilius putavi posse me ferre desiderium tui, sed plane non fero et, quamquam magni ad honorem
nostrum interest quam primum ad urbem me venire, tamen peccasse mihi videor qui a te discesserim ; sed
quia tua voluntas ea videbatur esse, ut prorsus nisi confirmato corpore nolles navigare, approbavi tuum
consilium neque nunc muto, si tu in eadem es sententia ; sin autem, postea quam cibum cepisti, videris tibi
posse me consequi, tuum consilium est. Marionem ad te eo misi, ut aut tecum ad me quam primum veniret
aut, si tu morarere, statim ad me rediret. [2] tu autem hoc tibi persuade, si commodo valetudinis tuae fieri
possit, nihil me malle quam te esse mecum ; si autem intelleges opus esse te Patris convalescendi causa
paulum commorari, nihil me malle quam te valere. si statim navigas, nos Leucade consequere ; sin te
confirmare vis, et comites et tempestates et navem idoneam ut habeas diligenter videbis. unum illud, mi Tiro,
videto, si me amas, ne te Marionis adventus et hae litterae moveant. quod valetudini tuae maxime conducet si
feceris, maxime obtemperaris voluntati meae. [3] haec pro tuo ingenio considera. nos ita te desideramus, ut
amemus ; amor ut valentem videamus hortatur, desiderium ut quam primum ; illud igitur potius. cura ergo
potissimum ut valeas. de tuis innumerabilibus in me officiis erit hoc gratissimum. III non. non
Scr. Alyziae Non. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS TIRONI SVO S.
non queo ad te nec libet scribere quo animo sim adfectus ; tantum scribo et tibi et mihi maximae voluptati
fore, si te firmum quam primum videro. Tertio die abs te ad Alyziam accesseramus (is locus est citra
Leucadem stadia cxx); Leucade aut te ipsum aut tuas litteras a Marione putabam me accepturum. quantum me
diligis, is tantum fac ut valeas, vel quantum te a me scis diligi. non. Nov. Alyzia.
Scr. Alyziae a. d. viii Id. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO TIRONI SVO S. D. ET Q. PATER ET FILIVS.
nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem commorati sumus, quod Quintus nos
consecutus non erat. is dies fuit non. Nov. Inde ante lucem proficiscentes ante diem viii Idus Nov. has litteras
dedimus. tu si nos omnis amas et praecipue me, magistrum tuum, confirma te. [2] ego valde suspenso animo
exspecto primum te scilicet, deinde Marionem cum tuis litteris. omnes cupimus, ego in primis, quam primum
te videre sed, mi Tiro, valentem. qua re nihil properaris ; satis cito te videro, si valebis. utilitatibus tuis
possum carere ; te valere tua causa primum volo, tum mea, mi Tiro. vale.
Scr. Leucade vii Id. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS TIRONI SVO S. P. D. ET CICERO ET
Q. FRATER ET Q. F. Varie sum adfectus tuis litteris, valde priore pagina perturbatus, paulum altera
recreatus. qua re nunc quidem non dubito quin, quoad plane valeas, te neque navigationi neque viae
committas. satis te mature videro, si plane confirmatum videro. de medico et tu bene existimari scribis et ego
sic audio ; sed plane curationes eius non probo ; ius enim dandum tibi non fuit, quom kakosto/maxoj esses.
sed tamen et ad illum scripsi accurate et ad Lysonem. [2] ad Curium vero, suavissimum hominem et summi
offici summaeque humanitatis, multa scripsi, in his etiam ut, si tibi videretur, te ad se traferret ; Lyso enim
noster vereor ne neglegentior sit, primum quia omnes Graeci, deinde quod, cum a me litteras accepisset, mihi
nullas remisit. sed eum tu laudas ; tu igitur quid faciendum sit iudicabis. illud, mi Tird, te rogo sumptu ne
parcas ulla in re, quod ad valetudinem opus sit. scripsi ad Curium quod dixisses daret. Medico ipsi puto
aliquid dandum esse, quo sit studiosior. [3] innumerabilia tua sunt in me officia domestica, forensia, urbana,
provincialia, in re privata, in publica, in studiis, in litteris nostris ; omnia viceris, si, ut spero, te validum
LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM
193Epistulae ad familiares
videro. ego puto te bellissime, si recte erit, cum quaestore Mescinio decursurum. non inhumanus est teque, ut
mihi visus est, diligit. et cum valetudini tuae diligentissime consulueris, tum, mi Tiro, consulito navigationi.
nulla in re iam te festinare volo ; nihil laboro, nisi ut salvus sis. [4] sic habeto, mi Tiro, neminem esse qui me
amet quin idem te amet, et cum tua et mea maxime interest te valere, tum multis est curae. adhuc dum mihi
nullo loco deesse vis, numquam te confirmare potuisti ; nunc te nihil impedit ; omnia depone, corpori servi.
quantam diligentiam in valetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo. vale, mi Tiro, vale, vale et
salve. Lepta tibi salutem dicit et omnes. vale. VII id. Nov. Leucade.
Scr. Leucade vii Id. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO ET Q. Q. TIRONI HVMANISSIMO ET OPTIMO S. P. D.
vide quanta sit in te suavitas. duas horas Thyrrei fuimus. Xenomenes hospes tam te diligit quam si vixerit
tecum. is omnia pollicitus est quae tibi essent opus ; facturum puto. mihi placebat, si firmior esses, ut te
Leucadem deportaret, ut ibi te plane confirmares. videbis quid Curio, quid Lysoni, quid medico placeat.
volebam ad te Marionem remittere quem, cum meliuscule tibi esset, ad me mitteres ; sed cogitavi unas litteras
Marionem adferre posse, me autem crebras exspectare. [2] poteris igitur et facies, si me diligis, ut cotidie sit
Acastus in portu. multi erunt quibus recte litteras dare possis, qui ad me libenter perferant ; equidem Patras
euntem neminem praetermittam. ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo. nihil potest illo fieri
humanius, nihil nostri amantius. ei te totum trade. malo te paulo post valentem quam statim imbecillum
videre. cura igitur nihil aliud nisi ut valeas ; cetera ego curabo. etiam atque etiam vale. Leucade so
proficiscens vii Id. Nov.
Scr. Acti vii Id. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO ET Q. Q. TIRONI S. P. D.
Tertiam ad te hanc epistulam scripsi eodem die magis instituti mei tenendi causa, quia nactus eram cui darem,
quam quo haberem quid scriberem. igitur illa : quantum me diligis, tantum adhibe in te diligentiae ; ad tua
innumerabilia in me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimum omnium cum valetudinis rationem, ut
spero, habueris, habeto etiam navigationis ; [2] in Italiam euntibus omnibus ad me litteras dabis, ut ego
euntem Patras neminem praetermitto ; cura, cura te, mi Tiro. quoniam non contigit ut simul navigares, nihil
est quod festines nec quicquam cures nisi ut valeas. etiam atque etiam vale. viI Idus Nov. Actio vesperi.
Scr. Corcyrae xv K. Dec. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO S. D. TIRONI SVO.
septimum iam diem Corcyrae tenebamur, Quintus autem pater et filius Buthroti. solliciti eramus de tua
valetudine mirum in modum nec mirabamur nihil a te litterarum ; iis enim ventis istim navigatur, qui si
essent, nos Corcyrae non sederemus. cura igitur te et confirma et, cum commode et per valetudinem et per
anni tempus navigare poteris, ad nos amantissimos tui veni. nemo nos amat qui te non diligat ; carus omnibus
exspectatusque venies. cura ut valeas. etiam atque etiam, Tiro noster, vale. xv K. Dec. Corcyra.
Scr. in Campania vel ex. m. Ian. vel Febr. a. 705 (49).
Q. CICERO TIRONI S. D.
magnae nobis est sollicitudini valetudo tua. nam tametsi qui veniunt a)ki/nduna me\n xroniw/tera de\
nuntiant, tamen in magna consolatione ingens inest sollicitudo, si diutius a nobis afuturus es is, cuius usum et
suavitatem desiderando sentimus. at tamen quamquam videre te tota cogitatione cupio, tamen te penitus rogo
ne te tam longae navigationi et viae per hiemem nisi bene firmum committas neve naviges nisi explorate.
[2] vix in ipsis tectis et oppidis frigus infirma valetudine vitatur, nedum in mari et via sit facile abesse ab
iniuria temporis.
LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM
194Epistulae ad familiares
yu=xoj de\ leptw=? xrwti\ polemiw/taton,
inquit Euripides ; cui tu quantum credas nescio ; ego certe singulos eius versus singula [eius] testimonia puto.
effice, si me diligis, ut valeas et ut ad nos firmus ac valens quam primum venias. ama nos et vale. Quintus f.
tibi salutem dicit.
Scr. Brundisi iv K. Dec. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO TIRONI SVO S. P. D.
nos a te, ut scis, discessimus a. d. iiii Non. Nov. Leucadem venimus a. d. viii Id. Nov., a. d. vii Actium. ibi
propter tempestatem a. d. vi id. morati sumus. Inde a. d. v Id. Corcyram bellissime navigavimus. Corcyrae
fuimus usque ad a. d. xvi K. Dec. tempestatibus retenti. A. d. xv K. in portum Corcyraeorum ad Cassiopen
stadia cxx processimus. ibi retenti ventis sumus usque ad a. d. viiii K. interea, qui cupide profecti sunt, multi
naufragia fecerunt. [2] nos eo die cenati solvimus ; inde austro lenissimo caelo sereno nocte illa et die
postero in Italiam ad Hydruntem ludibundi pervenimus eodemque vento postridie (id erat a. d. vii K. Dec.)
hora iiii Brundisium venimus, eodemque tempore simul nobiscum in oppidum introiit Terentia, quae te facit
plurimi.
A. d. v K. Dec. servus Cn. Planci Brundisi tandem aliquando mihi a te exspectatissimas litteras reddidit datas
Idibus Nov., quae me molestia valde levarunt utinam omnino liberassent! sed tamen Asclapo medicus plane
confirmat propediem te valentem fore. [3] nunc quid ego te horter ut omnem diligentiam adhibeas ad
convalescendum? tuam prudentiam, temperantiam, amorem erga me novi ; scio te omnia facturum ut
nobiscum quam primum sis, sed tamen ita velim, ut ne quid properes. symphoniam Lysonis vellem vitasses,
ne in quartam hebdomada incideres ; sed quoniam pudori tuo maluisti obsequi quam valetudini, reliqua cura.
Curio misi ut medico honos haberetur et tibi daret quod opus esset me cui iussisset curaturum. Ecum et
mulum Brundisi tibi reliqui. Romae vereor ne ex K. Ian. magni tumultus sint. nos agemus omnia modice.
[4] reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa),
cautus sis, mi Tiro (mare magnum et difficile tibi restat), si poteris, cum Mescinio (caute is solet navigare), si
minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur. in hoc omnem diligentiam si
adhibueris teque nobis incolumem steteris, omnia a te habebo. etiam atque etiam, noster Tiro, vale. Medico,
Curio, Lysoni de te scripsi diligentissime. vale, salve.
Scr. Cumano xv K. Mai a. 701 (53).
TVLLIVS TIRONI S.
ego vero cupio te ad me venire, sed viam timeo. gravissime aegrotasti, inedia et purgationibus et vi ipsius
morbi consumptus es ; graves solent offensiones esse ex gravibus morbis si quae culpa commissa est ; iam ad
id biduum, quod fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum dies quinque. ego in
Formiano a. d. III K. esse volo. ibi te ut firmum offendam, mi Tiro, effice.
[2] litterulae meae sive nostrae tui desiderio oblanguerunt, hac tamen epistula, quam Acastus attulit, oculos
paulum sustulerunt. Pompeius erat apud me, cum haec scribebam, hilare et libenter. ei cupienti audire nostra
dixi sine te omnia mea muta esse. tu Musis nostris para ut operas reddas. nostra ad diem dictam fient; docui
enim te fides e)/tumon quod haberet. fac plane ut valeas. nos adsumus. vale. xiiii K.
Scr. ad urbem pdd. Id. Ian. a. 705 (49).
TVLLIVS ET CICERO, TERENTIA, TVLLIA< Q. Q. TIRONI S. P. D. etsi opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero, tamen non tam mea quam tua causa doleo te non valere ; sed quoniam in quartanam conversa vis est morbi (sic enim scribit Curius), spero te diligentia adhibita iam firmiorem fore ; modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore nisi ut LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM 195Epistulae ad familiares quam commodissime convalescas. non ignoro quantum ex desiderio labores ; sed erunt omnia facilia si valebis. festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger et periculose hieme naviges. ego ad urbem accessi pr. Non. Ian. [2] obviam mihi sic est proditum, ut nihil possit fieri ornatius ; sed incidi in ipsam flammam civilis discordiae vel potius belli. cui cum cuperem mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum (nam ex utraque parte sunt qui pugnare cupiant) impedimento mihi fuerunt. omnino et ipse Caesar, amicus noster, minacis ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens qui exercitum et provinciam invito senatu teneret, et Curio meus illum incitabat ; Antonius quidem noster et Q. Cassius nulla vi expulsi ad Caesarem cum Curione profecti erant, postea quam senatus consulibus, pr., tr. pl. et nobis, qui pro coss. sumus, negotium dederat ut curaremus ne quid res p. detrimenti caperet. [3] numquam maiore in periculo civitas fuit, numquam improbi cives habuerunt paratiorem ducem. omnino ex hac quoque parte diligentissime comparatur. id fit auctoritate et studio Pompei nostri, qui Caesarem sero coepit timere. nobis inter has turbas senatus tamen frequens flagitavit triumphum ; sed Lentulus consul, quo maius suum beneficium faceret, simul atque expedisset quae essent necessaria de re p. dixit se relaturum. nos agimus nihil cupide eoque est nostra pluris auctoritas. Italiae regiones discriptae sunt, quam quisque partem tueretur. nos Capuam sumpsimus. haec te scire volui. tu etiam atque etiam cura ut valeas litterasque ad me mittas, quotienscumque habebis cui des. etiam atque etiam vale. D. pr. Idus Ian. Scr. Capuae iv K. Febr. a. 705 (49). TVLLIVS S. D. TIRONI SVO. quo in discrimine versetur salus mea et honorum omnium atque universae rei p. ex eo scire potes quod domos nostras et patriam ipsam vel diripiendam vel inflammandam reliquimus. in eum locum res deducta est ut, nisi qui deus vel casus aliquis subvenerit, salvi esse nequeamus. [2] equidem ut veni ad urbem, non destiti omnia et sentire et dicere et facere quae ad concordiam pertinerent ; sed mirus invaserat furor non solum improbis sed etiam iis qui boni habentur, ut pugnare cuperent me clamante nihil esse bello civili misenus. itaque cum Caesar amentia quadam raperetur et oblitus nominis atque honorum suorum Ariminum, Pisaurum, Anconam, Arretium occupavisset, urbem reliquimus, quam sapienter aut quam fortiter nihil attinet a disputari. [3] quo quidem in casu simus vides. feruntur omnino condiciones ab illo, ut Pompeius eat in Hispaniam, dilectus qui sunt habiti et praesidia nostra dimittantur ; se ulteriorem Galliam Domitio, citeriorem Considio Noniano (his enim obtigerunt) traditurum ; ad consulatus petitionem is se venturum, neque se iam velle absente se rationem haberi suam ; se praesentem trinum nundinum petiturum. accepimus condiciones, sed ita, ut removeat praesidia ex iis locis quae occupavit, ut sine metu de his ipsis condicionibus [4] Romae senatus haberi possit. id ille si fecerit, spes est pacis, non honestae (leges enim imponuntur) ; sed quidvis est melius quam sic esse ut sumus. sin autem ille suis condicionibus stare noluerit, bellum paratum est, eius modi tamen quod sustinere ille non possit, praesertim cum a suis condicionibus ipse fugerit; tantum modo ut eum intercludamus ne ad urbem possit accedere, quod sperabamus fieri posse. dilectus enim magnos habebamus putabamusque illum metuere, si ad urbem ire coepisset, ne Gallias amitteret, quas ambas habet inimicissimas praeter Transpadanos, ex Hispaniaque sex legiones et magna auxilia Afranio et Petreio ducibus habet a tergo. videtur, si insaniet, posse opprimi, modo ut urbe salva. maximam autem plagam accepit quod, is qui summam auctoritatem in illius exercitu habebat, T. Labienus socius sceleris esse noluit. reliquit illum et est nobiscum multique idem facturi esse dicuntur. [5] ego adhuc orae maritimae praesum a Formiis. nullum maius negotium suscipere volui, quo plus apud illum meae litterae cohortationesque ad pacem valerent. sin autem erit bellum, video me castris et certis legionibus praefuturum. habeo etiam illam molestiam, quod Dolabella noster apud Caesarem est. haec tibi nota esse volui ; quae cave ne te perturbent et impediant valetudinem tuam. [6] ego A. Varroni, quem quom amantissimum mei cognovi tum etiam valde tui studiosum, diligentissime te commendavi, ut et valetudinis tuae rationem haberet et navigationis et totum te susciperet ac tueretur. quem omnia facturum confido ; recepit enim et mecum locutus est suavissime. tu quoniam eo tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam et fidelitatem desideravi tuam, cave festines aut committas ut aut aeger aut hieme LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM 196Epistulae ad familiares naviges. numquam sero te venisse putabo, si salvus veneris. adhuc neminem videram qui te postea vidisset quam M. Volusius, a quo tuas litteras accepi. quod non mirabar ; neque enim meas puto ad te litteras tanta hieme perferri. sed da operam ut valeas et, si valebis, cum recte navigari poterit, tum naviges. Cicero meus in Formiano erat, Terentia et Tullia Romae. cura ut valeas. iiii K. Febr. Capua. Scr. in Cumano iv Id. Apr. a. 701 (55). TVLLIVS TIRONI S. omnia a te data mihi putabo, si te valentem videro. summa cura exspectabam adventum Menandri, quem ad te miseram. cura, si me diligis, ut valeas et, cum te bene confirmaris, ad nos venias. vale. iiii Id. Apr. Scr. in Cumano iii Id. Apr. a. 701(53). TVLLIVS TIRONI S. Andricus postridie ad me venit quam exspectaram ; itaque habui noctem plenam timoris ac miseriae. tuis litteris nihilo sum factus certior quo modo te haberes, sed tamen sum recreatus. ego omni delectatione litterisque omnibus careo, quas ante quam te videro attingere non possum. [2] Medico, mercedis quantum poscet, promitti iubeto. id scripsi ad Ummium. audio te animo angi et medicum dicere ex eo te laborare. si me diligis, excita ex somno tuas litteras humanitatemque, propter quam mihi es carissimus. nunc opus est te animo valere, ut corpore possis. id cum tua tum mea causa facias a te peto. Acastum retine, quo commodius tibi ministretur. conserva te mihi. dies promissorum adest, quem etiam repraesentabo, si adveneris. etiam atque etiam vale. iii Idus h. vi. Scr. in Citniano pr. Id. Apr. a. n. c. 701 (53). TVLLIVS TIRONI S. Aegypta ad me venit pr. Idus Apr. is etsi mihi nuntiavit te plane febri carere et belle habere, tamen, quod negavit te potuisse ad me scribere, curam mi attulit, et eo magis, quod Hermia, quem eodem die venire oportuerat, non venerat. incredibili sum sollicitudine de tua valetudine ; qua si me liberaris, ego te omni cura liberabo. plura scriberem, si iam putarem libenter te legere posse. ingenium tuum, quod ego maximi facio, confer ad te mihi tibique conservandum ; cura te etiam atque etiam diligenter. vale. [2] scripta iam epistula Hermia venit. accepi tuam epistulam vacillantibus litterulis, nec mirum tam gravi morbo. ego ad te Aegyptam misi, quod nec inhumanus est et te visus est mihi diligere, ut is tecum esset, et cum eo cocum, quo uterere. vale. Scr. in Gallia transalpina ex. m. Maio a. 701 (53). QVINTVS MARCO FRATRI S. de Tirone, mi Marce, ita te meumque Ciceronem et meam Tulliolam tuumque filium videam, ut mihi gratissimum fecisti, quom eum indignum illa fortuna ac nobis amicum quam servum esse maluisti. mihi crede, tuis et illius litteris perlectis exsilui gaudio et tibi et ago gratias et gratulor. [2] si enim mihi Stati fidelitas est tantae voluptati, quanti esse in isto haec eadem bona debent additis litteris, [et] sermonibus humanitate, quae sunt his ipsis commodis potiora! amo te omnibus equidem de maximis causis, verum etiam propter hanc vel quod mihi sic ut debuisti nuntiasti. te totum in litteris vidi. Sabini pueris et promisi omnia et faciam. Scr. Asturae iv K. Sext. a. 709 (45). TVLLIVS TIRONI S. LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM 197Epistulae ad familiares video quid agas ; tuas quoque epistulas vis referri in volumina. sed heus tu, qui kanw/n esse meorum scriptorum soles, unde illud tam a)/kuron ‘valetudini fideliter inserviendo’? unde in istum locum ‘fideliter’ venit? cui verbo domicilium est proprium in officio, migrationes in alienum multae ; nam et doctrina et domus et ars et ager etiam. ‘fidelis’ dici potest, ut sit, quo modo Theophrasto placet, verecunda tralatio. sed haec coram. [2] Demetrius venit ad me a quo quidem comitatu a)fwmi/lhsa satis scite. tu eum videlicet non potuisti videre. cras aderit ; videbis igitur ; nam ego hinc perendie mane cogito. valetudo tua me valde sollicitat ; sed inservi et fac omnia. tum te mecum esse, tum mihi cumulatissime satis facere putato. Cuspio quod operam dedisti mihi gratum est ; valde enim eius causa volo. vale. Scr. Romae inter med. m. Od. a. 707 (47) et Id. Man. a. 710 (44). TVLLIVS TIRONI S. quid igitur? non sic oportet? equidem censeo si&, addendum etiam ‘SVO.’ sed, si placet, invidia vitetur, quam quidem ego saepe contempsi. tibi diafo/rhsin gaudeo profuisse ; si vero etiam Tusculanum, dei boni! quanto mihi illud erit amabilius! sed si me amas, quod quidem aut facis aut perbelle simulas, quod tamen in modum procedit, sed, ut ut est, indulge valetudini tuae ; cui quidem tu adhuc, dum mihi deservis, servisti non satis. ea quid postulet non ignoras, pe/yin , a)kopi/an , peri/paton su/mmetron , tri=yin , eu)lusi/an koili/aj . fac bellus revertare ; non modo te sed etiam Tusculanum nostrum plus amem. Parhedrum excita ut hortum ipse conducat; sic holitorem ipsum commovebis. [2] Helico nequissimus HS co dabat nullo aprico horto, nullo emissario, nulla maceria, nulla casa. iste nos tanta impensa derideat? Calface hominem ut ego Mothonem ; itaque abutor coronis. [3] de Crabra quid agatur, etsi nunc quidem etiam nimium est aquae, tamen velim scire. horologium mittam et libros, si erit sudum. sed tu nullosne tecum libellos? an pangis aliquid Sophocleum? fac opus appareat. A. Ligurius, Caesaris familiaris, mortuus est, bonus homo et nobis amicus. te quando exspectemus fac ut sciam. cura te diligenter. vale. Scr. in Tusculano paulo post in. m. Sext. a. 709 (45). TVLLIVS TIRONI SVO S. exspecto tuas litteras de multis rebus, te ipsum multo magis. Demetrium redde nostrum et aliud, si quid potest boni. de Aufidiano nomine nihil te hortor ; scio tibi curae esse ; sed confice. et, si ob eam rem moraris, accipio causam ; si id te non tenet, advola. Litteras tuas valde exspecto. vale. Scr. eodem loco et tempore quo ep. xviii. TVLLIVS TIRONI S. sollicitat, ita vivam, me tu a, mi Tiro, valetudo ; sed confido, si diligentiam quam instituisti adhibueris, cito te firmum fore. Libros compone ; indicem cum Metrodoro libebit, quoniam eius arbitratu vivendum est. Cum holitore, ut videtur. tu potes Kalendis spectare gladiatores, postridie redire, et ita censeo ; verum ut videbitur. cura te, si me amas, diligenter. vale. Scr. Athenis inter ex. m. Quint et ex. Oct. a. 710 (44). CICERO F. TIRONI SVO DVLCISSIMO S. Cum vehementer tabellarios exspectarem cotidie, aliquando venerunt post diem quadragesimum et sextum quam a vobis discesserant. quorum mihi fuit adventus exoptatissimus; nam cum maximam cepissem laetitiam ex humanissimi et carissimi patris epistula, tum vero iucundissimae tuae litterae cumulum mihi gaudi attulerunt. itaque me iam non paenitebat intercapedinem scribendi fecisse sed potius laetabar ; fructum enim magnum humanitatis tuae capiebam ex silentio mearum litterarum. vehementer igitur gaudeo te meam sine dubitatione accepisse excusationem. LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM 198Epistulae ad familiares [2] gratos tibi optatosque esse qui de me rumores adferuntur non dubito, mi dulcissime Tiro, praestaboque et enitar ut in dies magis magisque haec nascens de me duplicetur opinio. qua re, quod polliceris te bucinatorem fore existiluationis meae, firmo id constantique animo facias licet ; tantum enim mihi dolorem cruciatumque attulerunt errata aetatis meae, ut non solum animus a factis sed aures quoque a commemoratione abhorreant. cuius te sollicitudinis et doloris participem fuisse notum exploratumque est mihi, nec id mirum ; nam cum omnia mea causa velles mihi successa tum etiam tua ; socium enim te meorum commodorum semper esse volui. [3] quoniam igitur tum ex me doluisti, nunc ut duplicetur a tuum ex me gaudium praestabo. Cratippo me scito non ut discipulum sed ut filium esse coniunctissimum ; nam cum audio illum libenter tum etiam propriam eius suavitatem vehementer amplector. sum totos dies cum eo noctisque saepe numero partem ; exoro enim ut mecum quam saepissime cenet. hac introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et cenantibus obrepit sublataque severitate philosophiae humanissime nobiscum iocatur. qua re da operam ut hunc talem, tam iucundum, tam excellentem virum videas quam primum. [4] nam quid ego de Bruttio dicam? quem nullo tempore a me patior discedere ; cuius cum frugi severaque est vita tum etiam iucundissima convictio non est enim seiunctus iocus a filologi/a? et cotidiana suzhth/sei . huic ego locum in proximo conduxi et, ut possum, ex meis angustiis illius sustento tenuitatem. [5] praeterea declamitare Graece apud Cassium institui, Latine autem apud Bruttium exerceri volo. utor familiaribus et cotidianis convictoribus, quos secum Mitylenis Cratippus adduxit, hominibus et doctis et illi probatissimis. multum etiam mecum est Epicrates, princeps Atheniensium, et Leonides et horum ceteri similes. ta\ me\n ou)=n kaq’ h(ma=j ta/de . [6] de Gorgia autem quod mihi scribis, erat quidem ille in cotidiana declamatione utilis, sed omnia postposui, dum modo praeceptis patris parerem ; diarrh/dhn enim scripserat ut eum dimitterem statim. tergiversari nolui, ne mea nimia modo praeceptij patrij parerem; diarrh/dhn spoudh\ suspicionem ei aliquam importaret ; deinde illud etiam mihi succurrebat, grave esse me de iudicio patris iudicare. [7] tuum tamen studium et consilium gratum acceptumque est mihi. excusationem angustiarum tui temporis accipio ; scio enim quam soleas esse occupatus. emisse te praedium vehementer gaudeo feliciterque tibi rem istam evenire cupio (hoc loco me tibi gratulari noli mirari ; eodem enim fere loco tu quoque emisse te fecisti me certiorem). habes ; deponendae tibi sunt urbanitates ; rusticus Romanus factus es, quo modo ego mihi nunc ante oculos tuum iucundissimum conspectum propono ; videor enim videre ementem te rusticas res, cum vilico loquentem, in lacinia servantem ex mensa secunda semina. sed quod ad rem pertinet, me tum tibi defuisse aeque ac tu doleo. sed noli dubitare, mi Tiro, quin te sublevaturus sim, si modo fortuna me, praesertim cum sciam communem nobis emptum esse istum fundum. [8] de mandatis quod tibi curae fuit est mihi gratum ; sed peto a te ut quam celerrime mihi librarius mittatur, maxime quidem Graecus ; multum enim mihi eripitur operae in exscribendis hypomnematis. tu velim in primis cures ut valeas, ut una sumfilologei=n possimus. Anterum tibi commendo. Scr. Asturae vi K. Sext. a. 709 (45). TVLLIVS TIRONI SVO S. spero ex tuis litteris tibi melius esse, cupio certe. cui quidem rei omni ratione cura ut inservias et cave suspiceris contra meam voluntatem te facere quod non sis mecum. mecum es, si te curas. qua re malo te valetudini tuae servire quam meis oculis et auribus. etsi enim et audio te et video libenter, tamen hoc multo erit, si valebis, iucundius. ego hic cesso, quia ipse nihil scribo, lego autem libentissime. tu istic si quid librarii mea manu non intellegent monstrabis. una omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone. de triclinio cura, ut facis. Tertia aderit, modo ne Publius rogatus sit. [2] Demetrius iste numquam omnino Phalereus fuit sed nunc plane Billienus est. itaque te do vicarium tu eum observabis. etsi−−verum tamen de illis nosti cetera. sed tamen si quem cum eo sermonem habueris scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam longissimas litteras legam. cura, mi Tiro, ut valeas ; hoc gratius mihi facere nihil potes. vale. LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM 199Epistulae ad familiares Scr. in Tusculano v K. Iun. a. 710 (44). CICERO TIRONI S. tu vero confice professionem, si potes ; etsi haec pecunia ex eo genere est, ut professione non egeat. verum tamen−. Balbus ad me scripsit tanta se e)pifora=? oppressum, ut loqui non possit. Antonius de lege quod egerit−−liceat modo rusticari. ad Bithynicum scripsi. [2] de Servilio tu videris, qui senectutem non contemnis. etsi Atticus noster, quia quondam me commoveri panikoi=j intellexit, idem semper putat nec videt quibus praesidiis philosophiae saeptus sim ; et hercle, quod timidus ipse est, qorubopoiei= . ego tamen Antoni inveteratam sine ulla offensione amicitiam retinere sane volo scribamque ad eum, sed non ante quam te videro. nec tamen te avoco a syngrapha ; go/nu knh/mhj . cras exspecto Leptam et n. ad cuius rutam puleio mihi tui sermonis utendum est. vale. Scr. in Arpinati paulo post a. d. iii Id. Nov. a. 710 (44). TVLLIVS TIRONI S. etsi mane Harpalum miseram tamen cum haberem cui recte darem litteras, etsi novi nihil erat, isdem de rebus volui ad te saepius scribere, non quin confiderem diligentiae tuae, sed rei me magnitudo movebat. mihi ‘prora et puppis,’ ut Graecorum proverbium est, fuit a me tui dimittendi ut rationes nostras explicares. Ofilio et Aurelio utique satis fiat. A Flamma, si non potes omne, partem aliquam velim extorqueas, in primisque ut expedita sit pensio K. Ian. de attributione conficies, de repraesentatione videbis. [2] de domesticis rebus hactenus, de publicis omnia mihi certa, quid Octavianus, quid Antonius, quae hominum opinio, quid futurum putes. ego vix teneor quin accurram ; sed litteras tuas exspecto. et scito Balbum tum fuisse Aquini cum tibi est dictum, et postridie Hirtium. puto utrumque ad aquas ; sed quod egerint−−. Dolabellae procuratores fac ut admoneantur. appellabis etiam Papiam. vale. Scr. Athenis inter med. m. Sept et Oct a. 710 (44). CICERO F. TIRONI SV0 S. etsi iusta et idonea usus es excusatione intermissionis litterarum tuarum, tamen id ne saepius facias rogo. nam etsi de re p. rumoribus et nuntiis certior fio et de sua in me voluntate semper ad me perscribit pater, tamen de quavis minima re scripta a te ad me epistula semper fuit gratissima. qua re cum in primis tuas desiderem litteras, noli committere ut excusatione potius expleas officium scribendi quam assiduitate epistularum. vale. . Scr. loco et mense incerto a. 710 (44). QVINTVS TIRONI SV0 P. S. D. verberavi te cogitationis tacito dumtaxat convicio, quod fasciculus alter ad me iam sine tuis litteris perlatus est. non potes effugere huius culpae poenam te patrono ; Marcus’ est adhibendus, isque diu et multis lucubrationibus commentata oratione vide ut probare possit te non peccasse. [2] plane te rogo, sic ut olim matrem nostram facere memini, quae lagonas etiam inanis obsignabat, ne dicerentur inanes aliquae fuisse quae furtim essent exsiccatae, sic tu etiam si quod scribas non habebis, scribito tamen, n e furtum cessationis quaesivisse videaris. valde enim mi semper et vera et dulcia tuis epistulis nuntiantur. ama nos et vale. Scr. loco incerto ex. m. Dec. a. 710 (44). Q. CICERO TIRONI SVO S. P. D. mirificam mi verberationem cessationis epistula dedisti ; nam quae parcius frater perscripserat verecundia videlicet et properatione, ea tu sine adsentatione ut erant ad me scripsisti, et maxime de coss. designatis, quos ego penitus novi libidinum et languoris effeminatissimi animi plenos ; qui nisi a gubernaculis recesserint, maximum ab universo naufragio periculum est. [2] incredibile est, quae ego illos scio oppositis Gallorum LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM 200Epistulae ad familiares castris in aestivis fecisse, quos ille latro, nisi aliquid firmius fuerit, societate vitiorum deleniet. res est aut tribuniciis aut privatis consiliis munienda ; nam isti duo vix sunt digni quibus alteri Caesenam, alteri Cossutianarum tabernarum fundamenta credas. te, ut dixi, fero in oculis. ego vos a. d. III K. videbo tuosque oculos, etiam si te veniens in medio foro videro, dissaviabor. me ama. vale. LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM 201Epistulae ad familiares éditions eBooksFrance www.ebooksfrance.com Veuillez écrire à livres@ebooksfrance.com pour faire part à l’éditeur de vos remarques ou suggestions concernant la présente édition. ______________ Janvier 2001 ©eBooksFrance pour la mise en HTML et en RocketEditiontm LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM 202