Commentariolum petitionis consulatus, M. Tullius Cicero

PDF: Commentariolum petitionis consulatus, M. Tullius Cicero
Commentariolum petitionis consulatus
M. Tullius Cicero
Commentariolum petitionis consulatus
Commentariolum petitionis consulatus
1Commentariolum petitionis consulatus
Commentariolum petitionis consulatus
2Commentariolum petitionis consulatus
éditions eBooksFrance
www.ebooksfrance.com
Commentariolum petitionis consulatus
3Commentariolum petitionis consulatus
Commentariolum petitionis consulatus
4Commentariolum petitionis consulatus
• Q. TVLLI CICERONIS COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM
− I.
− II.
− III.
− IV.
− V.
− VI.
− VII.
− VIII.
− IX.
− X.
− XI.
− XII.
− XIII.
− XIV.
Commentariolum petitionis consulatus
5Commentariolum petitionis consulatus
Q. TVLLI CICERONIS COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM
Scr. in. anno 690 (64).
QVINTVS MARCO FRATRI S. D.
I. etsi tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut usu homines Laut intelligentia] possunt, tamen
amore nostro non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea quae mihi veniebant in mentem dies ac noctes
de petitione tua cogitanti, non ut aliquid ex his novi addisceres sed ut ea quae in re dispersa atque infinita
viderentur esse ratione et distributione sub uno aspectu ponerentur.
[2] civitas quae sit cogita, quid petas, qui sis. prope cotidie tibi hoc ad forum descendenti meditandum est
‘novus sum, consulatum peto, Roma est.’ nominis novitatem dicendi gloria maxime sublevabis. semper ea res
plurimum dignitatis habuit. non potest qui dignus habetur patronus consularium indignus consulatu putari.
quam ob rem quoniam ab hac laude proficisceris et quicquid es ex hoc es, ita paratus ad dicendum venito
quasi in singulis causis iudicium de omni ingenio futurum sit. [3] eius facultatis adiumenta, quae tibi scio
esse seposita, ut parata ac prompta sint cura et saepe quae Demosthenis studio et exercitatione scripsit
Demetrius recordare, deinde ut amicorum et multitudo et genera appareant. habes enim ea quae novi habuerunt, omnis publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa propria municipia, multos
abs te defensos homines cuiusque ordinis, aliquot collegia, praeterea studio dicendi conciliatos plurimos
adulescentulos, cotidianam amicorum assiduitatem et frequentiam. [4] haec cura ut teneas commonendo et
rogando et omni ratione efficiendo ut intellegant qui debent tua causa, referendae gratiae, qui volunt,
obligandi tui tempus sibi aliud nullum fore. etiam hoc multum videtur adiuvare posse novum hominem,
hominum nobilium voluntas et maxime consularium. prodest quorum in locum ac numerum pervenire velis
ab iis ipsis illo loco ac dignum numero putari. [5] ii rogandi omnes sunt diligenter et ad eos adlegandum est
persuadendumque iis nos semper cum optimatibus de re publica sensisse, minime popularis fuisse; si quid
locuti populariter videamur, id nos eo consilio fecisse ut nobis Cn. Pompeium adiungeremus, ut eum qui
plurimum posset aut amicum in nostra petitione haberemus aut certe non adversarium. [6] praeterea
adulescentis nobilis elabora ut habeas vel ut teneas, studiosos quos babes. multum dignitatis adferent.
plurimos habes; perfice ut sciant quantum in iis putes esse. si adduxeris ut ii qui volunt cupiant, plurimum
proderunt.
II.[7] ac multum etiam novitatem tuam adiuvat quod eius modi nobiles tecum petunt, ut nemo sit qui audeat
dicere plus illis nobilitatem quam tibi virtutem prodesse oportere. nam P. Galbam et L. Cassium summo loco
natos quis est qui petere consulatum putet? vides igitur amplissimis ex familiis homines, quod sine nervis
sunt, tibi paris non esse. at Antonius et Catilina molesti sunt. [8] immo homini navo, industrio, innocenti,
diserto, gratioso apud eos qui res iudicant, optandi competitores ambo a puemitia sicarii, ambo libidinosi,
ambo egentes. Eorum alterius bona proscripta vidimus, vocem denique audivimus iurantis se Romae iudicio
aequo cum homine Graeco certare non posse, ex senatu eiectum scimus optima verorum censorum
existimatione, in praetura competitorem habuimus amico Sabidio et Panthera, quom ad tabulam quos poneret
non haberet; quo tamen in magistratu amicam quam domi palam haberet de machinis emit. in petitione autem
consulatus Cappadoces omnis compilare per turpissimam legationem maluit quam adesse et populo Romano
supplicare. [9] alter vero, di boni! quo splendore est? primum nobilitate eadem [qua Catilina]. num maiore?
non. sed virtute. quam ob rem? quod Antonius umbram suam metuit, hic ne leges quidem natus in patris
egestate, educatus in sororis stupris, corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem publicam aditus in
equitibus R. occidendis fuit (nam illis quos meminimus Gallis, qui tum Titiniorum ac Nanniorum ac
Q. TVLLI CICERONIS COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM
6Commentariolum petitionis consulatus
Tanusiorum capita demebant, Sulla unum Catilinam praefecerat); in quibus ille hominem optimum, Q.
Caecilium, sororis suae virum, equitem Romanum, nullarum partium, cum semper natura tum etiam aetate
iam quietum, suis manibus occidit.
III.[10] quid ego nunc dicam peteme eum consulatum, qui hominem carissimum populo Romano, M.
Marium, inspectante populo Romano vitibus per totam umbem ceciderit, ad bustum egerit, ibi omni cmuciatu
lacerarit, vivo stanti collum gladio sua dextera secuemit, cum sinistra capillum eius a vertice teneret, caput
sua manu tulerit, cum inter digitos eius rivi sanguinis fluerent? qui postea cum histrionibus et cum
gladiatoribus ita vixit ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores haberet, qui nullum in locum tam
sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris
suspicionem relinqueret, qui ex curia Curios et Annios, ab atmiis Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine
Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit, qui tantum habet audaciae, tantum nequitiae, tantum
denique in libidine artis et efficacitatis, ut prope in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit? quid
ego nunc tibi de Africa, quid de testium dictis scribam? nota sunt, et ea tu saepius legito; sed tamen hoc mihi
non praetermittendum videtur quod primum ex eo iudicio tam egens discessit quam quidam iudices eius ante
illud in eum iudicium fuemunt, deinde tam invidiosus ut aliud in eum iudicium cotidie flagitetur. hic se sic
habet ut magis timeant etiam si quierit, quam ut contemnant si quid commoverit. [11] quanto melior tibi
fortuna petitionis data est quam nuper homini novo, C. Coelio! ille cum duobus hominibus ita nobilissimis
petebat ut tamen in iis omnia pluris essent quam ipsa nobilitas, summa ingenia, summus pudor, plurima
beneficia, summa ratio ac diligentia petendi. ac tamen eorum alterum Coelius, cum multo inferior esset
genere, superior nulla me paene, superavit. [12] qua me tibi, si facies ea quae natura et studia quibus semper
usus es, largiuntur, quae temporis tui ratio desiderat, quae potes, quae debes, non erit difficile certamen cum
iis competitoribus, qui nequaquam sunt tam genere insignes quam vitiis nobiles. quis enim reperiri potest tam
improbus civis qui velit uno suffragio duas in rem publicam sicas destringere?
IV.[13] quoniam quae subsidia novitatis haberes et habere posses exposui, nunc de magnitudine petitionis
dicendum videtur. consulatum petis, quo honore nemo est quin te dignum arbitretur, sed multi qui invideant;
petis enim homo ex equestri loco summum locum civitatis atque ita summum ut forti homini, diserto,
innocenti multo idem ille honos plus amplitudinis quam ceteris adferat. noli putare eos qui sunt eo honore usi
non videre, tu cum idem sis adeptus, quid dignitatis habiturus sis. Eos vero qui consularibus familiis nati
locum maiorum consecuti non sunt suspicor tibi, nisi si qui admodum te amant, invidere. etiam novos
homines praetorios existimo, nisi qui tuo beneflcio vincti sunt, nolle abs te se honore superari. [14] iam in
populo quam multi invidi sint, quam consuetudine horum annorum ab hominibus novis alienati, venire tibi in
mentem certo scio; esse etiam non nullos tibi iratos ex iis causis quas egisti necesse est. iam illud tute
circumspicito, quod ad Cn. Pompei gloriam augendam tanto studio te dedisti, num quos tibi putes ob eam
causam esse amicos. [15] quam ob rem cum et summum locum civitatis petas et videas esse studia quae
adversentur, adhibeas necesse est omnem rationem et curam et laborem et diligentiam.
V.[16] et petitio magistratus divisa est in duarum rationum diligentiam, quarum altera in amicorum studiis,
altera in populari voluntate ponenda est. amicorum studia beneflciis et officiis et vetustate et facilitate ac
iucunditate naturae parta esse oportet. sed hoc nomen amicorum in petitione latius patet quam in cetera vita.
quisquis est enim qui ostendat aliquid in te voluntatis, qui colat, qui domum ventitet, is in amicorum numero
Q. TVLLI CICERONIS COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM
7Commentariolum petitionis consulatus
est habendus. sed tamen qui sunt amici ex causa iustiore cognationis aut adflnitatis aut sodalitatis alicuius
necessitudinis, iis carum et iucundum esse maxime prodest. [17] deinde ut quisque est intimus ac maxime
domesticus, ut is amet et quam amplissimum esse te cupiat valde elaborandum est, tum ut tribules, ut vicini,
ut clientes, ut denique liberti, postremo etiam servi tui; nam fere omnis sermo ad forensem famam a
domesticis emanat auctoribus. [18] denique sunt instituendi cuiusque generis amici,ad speciem homines
inlustres honoreac nomine, qui etiam si suifragandi studia non navant, tamen adferunt petitori aliquid
dignitatis; ad ius obtinendum magistratus, ex quibus maxime consules, deinde tribuni pl., ad conficiendas
centurias homines excellenti gratia. qui abs te tribum aut centuriam aut aliquod beneficium aut habent
sperant, eos rursus magno opere et compara et confirma. nam per hos annos homines ambitiosi vehementer
omni studio atque opera elaborant, ut possint a tribulibus suis ea quae petierint impetrare. hos tu homines,
quibuscumque poteris rationibus, ut ex animo atque ex tilla summat voluntate tui studiosi sint elaborato.
[19] quod si satis grati homines essent, haec tibi omnia parata esse debebant, sic uti parata esse confido. nam
hoc biennio quattuor sodalitates hominum ad ambitionem gratiosissimorum tibi obligasti, C. Fundani, Q.
Galli, C. , C. Orcivi. Horum in causis ad te deferendis quid tibi eorum sodales receperint et
confirmarint scio, nam intemfui. qua me hoc tibi faciendum est hoc tempore ut ab his quod debent exigas
saepe commonendo, rogando, confirmando, curando ut intellegant nullum se umquam aliud tempus habituros
referendae gratiae. profecto homines et spe reliquorum tuorum officiorum et [iam] recentibus beneficiis ad
studium navandum excitabuntur.
[20] et omnino quoniam eo genere amicitiarum petitio tua maxime munita est, quod ex causarum
defensionibus adeptus es, fac ut plane iis omnibus quos devinctos tenes discriptum ac dispositum suum
cuique munus sit; et quem ad modum nemini illorum molestus ulla in me umquam fuisti, sic cura ut
intellegant omnia te quae ab illis tibi deberi putaris ad hoc tempus reservasse.
VI.[21] sed quoniam tribus rebus homines maxime ad benevolentiam atque haec suifragandi studia
ducuntur, beneficio, spe, adiunctione animi ac voluntate, animadvertendum est quem ad modum cuique
horum generi sit inserviendum. minimis beneficiis homines adducuntur ut satis causae putent esse ad studium
suifragationis, nedum ii quibus saluti fuisti, quos tu habes plurimos, non intellegant, si hoc tuo tempore tibi
non satis fecerint, se probatos nemini umquam fore. quod cum ita sit, tamen rogandi sunt atque etiam in hanc
opinionem adducendi ut qui adhuc nobis obligati fuerint iis vicissim nos obligari posse videamur. [22] qui
autem spe tenentur, quod genus hominum multo etiam est diligentius atque officiosius, iis fac ut propositum
ac paratum auxilium tuum esse videatur, denique ut spectatorem te officiorum esse intellegant diligentem, ut
videre te plane atque animadvertere quantum a quoque proficiscatur appareat. [23] Tertium illud genus est
[studiorum] voluntarium, quod agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes, propter quas
quisque studiosus tui esse videbitur, significanda erga illos pari voluntate, adducenda amicitia in spem
familiaritatis et consuetudinis confirmari oportebit. atque in his omnibus generibus iudicato et perpendito
quantum quisque possit, ut scias et quem ad modum cuique inservias et quid a quoque exspectes ac postules.
[24] sunt enim quidam homines in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et copiosi, qui
etiam si antea non studuerunt huic gratiae, tamen ex tempore elaborare eius causa cui debent aut volunt facile
possunt. his hominum generibus sic inserviendum est ut ipsi intellegant te videre quid a quoque exspectes,
sentire quid accipias, meminisse quid acceperis. sunt autem alii, qui aut nihil possunt aut etiam odio sunt
tribulibus suis nec habent tantum animi ac facultatis ut enitantur ex tempore. hos ut intemnoscas elaborato, ne
spe in aliquo maiore posita praesidi parum comparetur.
VII.[25] et quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac munitum esse oportet, tamen in ipsa petitione
Q. TVLLI CICERONIS COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM
8Commentariolum petitionis consulatus
amicitiae permultae ac perutiles comparantur; nam in ceteris molestiis habet hoc tamen petitio commodi:
potes honeste, quod in cetera vita non queas, quoscumque velis adiungere ad amicitiam, quibuscum si alio
tempore agas, absurde facere videare, in petitione autem nisi id agas et cum multis et diligenter, nullus petitor
esse videare. [26] ego autem tibi hoc confirmo, esse neminem, nisi aliqua necessitudine competitorum alicui
tuorum sit adiunctus, a quo non facile si contenderis impetrare possis ut suo beneficio promereatur se ut ames
et sibi ut debeas, modo ut intellegat te magni aestimare ex animo agere, bene se ponere, fore ex eo non
brevem et suifragatoriam sed firmam et perpetuam amicitiam. [27] nemo erit, mihi crede, in quo modo
aliquid sit, qui hoc tempus sibi oblatum amicitiae tecum constituendae praetermittat, praesertim cum tibi hoc
casus adferat ut ii tecum petant quorum amicitia aut contemnenda aut fugienda sit, et qui hoc quod ego te
hortor non modo adsequi sed ne incipere quidem possint. [28] nam qui incipiat Antonius homines adiungere
atque invitare ad amicitiam quos per se suo nomine appellare non possit? mihi quidem nihil stultius videtur
quam existimare esse eum studiosum tui quem non noris. eximiam quandam gloriam et dignitatem ac rerum
gestarum magnitudinem esse oportet in eo quem homines ignoti nullis suifragantibus honore adficiant; ut
quidem homo nequam, iners, sine officio, sine ingenio, cum infamia, nullis amicis hominem plurimorum
studio atque omnium bona existimatione munitum praecurrat, sine magna culpa neglegentiae fleri non potest.
VIII.[29] quam ob rem omnis centurias multis et variis amicitiis cura ut confirmatas habeas. et primum, id
quod ante oculos est, senatores equitesque Romanos, ceterorum ordinum navos homines et gratiosos
complectere. multi homines urbani industrii, multi libertini in foro gratiosi navique versantur. quos per te,
quos per communis amicos poteris, summa cura ut cupidi tui sint elaborato, appetito, adlegato, summo
beneficio te adfici ostendito. [30] deinde habeto rationem urbis totius, collegiorum omnium, pagorum,
vicinitatum. ex his principes ad amicitiam tuam si adiunxeris, per eos reliquam multitudinem facile tenebis.
postea totam Italiam fac ut in animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habeas, ne quod
municipium, coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas
firmamenti quod satis esse possit, [31] perquiras et investiges homines ex omni regione, eos cognoscas,
appetas, confirmes, cures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint. volent te
amicum, si suam a te amicitiam expeti videbunt. id ut intellegant oratione ea quae ad eam rationem pertinet
habenda consequere. homines municipales ac rusticani, si nobis nomine noti sunt, in amicitia esse se
arbitrantur; si vero etiam praesidi se aliquid sibi constituere putant, non amittunt occasionem promerendi. hos
ceteri et maxime tui competitores ne norunt quidem, tu et nosti et facile cognosces, sine quo amicitia esse non
potest. [32] neque id tamen satis est, tametsi magnum est, sed sequitur spes utilitatis atque amicitiae, ne
nomenclator solum sed amicus etiam bonus esse videare. ita cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui
apud tribulis suos plurimum gratia possunt, studiosos in centuriis habebis et ceteros qui apud aliquam partem
tribulium propter municipi aut vicinitatis aut conlegi rationem valent cupidos tui constitueris, in optima spe
esse debebis. [33] iam equitum centuriae multo facilius mihi diligentia posse teneri videntur. primum
cognosce equites (pauci enim sunt), deinde appete (multo enim facilius illa adulescentulorum ad amicitiam
aetas adiungitur); deinde habes tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum humanitatis; tum
autem, quod equester ordo tuus est, sequentur illi auctoritatem ordinis, si abs te adhibebitur ea diligentia ut
non ordinis solum voluntate sed etiam singulorum amicitiis eas centurias confirmatas habeas. iam studia
adulescentulorum in suifragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectando mirifice et magna et honesta sunt.
IX.[34] et, quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque curandum est ut cotidiana cuiusque generis et
ordinis et aetatis utare. nam ex ea ipsa copia coniectura fieri poterit quantum sis in ipso campo virium ac
facultatis habiturus. huius autem rei tres partes sunt, una salutatorum [cum domum veniunt], altera
deductorum, tertia adsectatorum. [35] in salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine quae
Q. TVLLI CICERONIS COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM
9Commentariolum petitionis consulatus
nunc est plures veniunt, hoc efficiendum est ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse
videatur. qui domum tuam venient, significato te animadvertere; eorum amicis qui illis renuntient ostendito,
saepe ipsis dicito. sic homines saepe, cum obeunt pluris competitores et vident unum esse aliquem qui haec
officia maxime animadvertat, ei se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis
firmi suifragatores evadunt. iam illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dicitur,
facere aut [ut] senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare volet quod suspectum esse
arbitretur, adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare. is enim qui se non
putat satis facere amicus esse nullo modo potest. scire autem oportet quo quisque animo sit, ut quantum
cuique confidas constituere possis. [36] iam deductorum officium quo maius est quam salutatorum, hoc
gratius tibi esse significato atque ostendito et, quod eius fieri poterit, certis temporibus descendito. magnam
adfert opinionem, magnam dignitatem cotidiana in deducendo frequentia. [37] Tertia est ex hoc genere
adsidua adsectatorum copia. in ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant te sibi in perpetuum summo
beneflcio obligari; qui autem tibi debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per aetatem ac negotium
poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari non poterunt, suos necessarios in hoc munere constituant.
valde ego te volo et ad rem pertinere arbitror semper cum multitudine esse. [38] praeterea magnam adferet
laudem et summam dignitatem, si ii tecum erunt qui a te defensi et qui per te servati ac iudiciis liberati sunt.
haec tu plane ab his postulato ut quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honorem, alii salutem ac fortunas
omnis obtinuerint, nec aliud ullum tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam possint, hoc te officio
remunerentur.
X.[39] et quoniam in amicorum studiis haec omnis oratio versatur, qui locus in hoc genere cavendus sit
praetermittendum non videtur. fraudis atque insidiarum et perfidiae plena sunt omnia. non est huius temporis
perpetua illa de hoc genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator diiudicari possit; tantum est huius
temporis admonere. summa tua virtus eosdem homines et simulare tibi se esse amicos et invidere coegit.
quam ob rem )Epixa/rmeion illud teneto, nervos atque artus esse sapientiae non temere credere, [40] et, cum
tuorum amicorum studia constitueris, tum etiam obtrectatorum atque adversariorum rationes et genera
cognoscito. haec tria sunt, unum quos laesisti, alterum qui sine causa non amant, tertium qui competitorum
valde amici sunt. quos laesisti, cum contra eos pro amico diceres, iis te plane purgato, necessitudines
commemorato, in spem adducito te in eorum rebus, si se in amicitiam contulerint, pari studio atque
officio futurum. qui sine causa non amant, eos aut beneficio aut spe aut significando tuo erga illos studio dato
operam ut de illa animi pravitate deducas. quorum voluntas erit abs te propter competitorum amicitias
alienior, iis quoque eadem inservito ratione qua superioribus et, si probare poteris, te in eos ipsos
competitores tuos benevolo esse animo ostendito.
XI.[41] quoniam de amicitiis constituendis satis dictum est, dicendum est de illa altera parte petitionis quae
in populari ratione versatur. ea desiderat nomenclationem, blanditiam, adsiduitatem, benignitatem, rumorem,
spem in re publica. [42] primum quod facis, ut homines noris, significa ut appareat, et auge ut cotidie melius
fiat. nihil mihi tam populare neque tam gratum videtur. deinde id quod natura non habes induc in animum ita
simulandum esse ut natura facere videare. quamquam plurimum natura valet, tamen videtur in paucorum
mensum negotio posse simulatio naturam vincere. nam comitas tibi non deest, ea quae bono ac suavi homine
digna est, sed opus est magno opere blanditia, quae etiam si vitiosa est et turpis in cetera vita, tamen in
petitione est necessaria. etenim cum deteriorem aliquem adsentando facit, tum improba est, cum amiciorem,
non tam vituperanda, petitori vero necessaria est, cuius frons et vultus et sermo ad eorum quoscumque
convenerit sensum et voluntatem commutandus et accommodandus est. [43] iam adsiduitatis nullum est
praeceptum, verbum ipsum docet quae res sit. prodest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic
Q. TVLLI CICERONIS COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM
10Commentariolum petitionis consulatus
fructus est adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro sed adsidue petere, saepe eosdem appellare, non
committere ut quisquam possit dicere, †quod eius consequi possis, si abs te non sit rogatum†et valde ac
diligenter rogatum. [44] benignitas autem late patet. est in re familiari, quae quamquam ad multitudinem
pervenire non potest, tamen ab amicis si laudatur, multitudini grata est; est in conviviis, quae fac et abs te et
ab amicis tuis concelebrentur et passim et tributim; est etiam in opera, quam pervulga et communica, curaque
ut aditus ad te diurni nocturnique pateant, neque solum foribus aedium tuarum sed etiam vultu ac fronte, quae
est animi ianua; quae significat voluntatem abditam esse ac retrusam, parvi refert patere ostium.
homines enim non modo promitti sibi, praesertim quod de candidato petant, sed etiam large atque honorifice
promitti volunt. [45] qua re hoc quidem facile praeceptum est, ut quod facturus sis id significes te studiose ac
libenter esse facturum; illud difficilius et magis ad tempus quam ad naturam accommodatum tuam, quod
facere non possis, ut id†iucunde neges†quorum alterum est tamen boni viri, alterum boni petitoris.
nam cum id petitur, quod honeste aut [non] sine detrimento [est] nostro promittere non possumus, quo modo
si qui roget ut contra amicum aliquem causam recipiamus, belle negandum est, ut ostendas necessitudinem,
demonstres quam moleste feras, aliis te rebus exsarturum esse persuadeas.
XII.[46] audivi hoc dicere quendam de quibusdam oratoribus, ad quos causam suam detulisset, gratiorem
sibi orationem fuisse qui negasset quam illius qui recepisset. sic homines fronte et oratione magis
quam ipso beneficio reque capiuntur. verum hoc probabile est, illud alterum subdurum tibi homini Platonico
suadere, sed tamen tempori consulam. quibus enim te propter aliquod officium necessitudinis adfuturum
negaris, tamen ii possunt abs te placati aequique discedere; quibus autem idcirco negaris, quod te impeditum
esse dixeris aut amicorum hominum negotiis aut gravioribus causis aut ante susceptis, inimici discedunt
omnesque hoc animo sunt ut sibi te mentiri malint quam negare. [47] C. Cotta, in ambitione artifex, dicere
solebat se operam suam, quoad non contra officium rogaretur, polliceri solere omnibus, impertire iis apud
quos optime poni arbitraretur; ideo se nemini negare, quod saepe accideret causa cur is cui pollicitus esset
non uteretur, saepe ut ipse magis esset vacuus quam putasset; neque posse eius domum compleri qui tantum
modo reciperet quantum videret se obire posse; casu fieri ut agantur ea quae non putaris, illa quae credideris
in manibus esse ut aliqua de causa non agantur; deinde esse extremum ut irascatur is cui mendacium dixeris.
[48] id, si promittas, et incertum est et in diem et in paucioribus; sin autem [id] neges, et certe abalienes et
statim et pluris. plures enim multo sunt qui rogant ut uti liceat opera alterius quam qui utuntur. qua re satius
est [ut] ex his aliquos aliquando in foro tibi irasci quam omnis continuo domi, praesertim cum multo magis
irascantur iis qui negent, quam ei quem videant ea ex causa impeditum, ut facere quod promisit cupiat si ullo
modo possit. [49] ac ne videar aberrasse a distributione mea, qui haec in hac populari parte petitionis
disputem, hoc sequor, haec omnia non tam ad amicorum studia quam ad popularem famam pertinere, et si
inest aliquid ex illo genere, benigne respondere, studiose inservire negotiis ac periculis amicorum, tamen hoc
loco ea dico, quibus multitudinem capere possis, ut de nocte domus compleatur, ut multi spe tui praesidi
teneantur, ut amiciores abs te discedant quam accesserint, ut quam plurimorum aures optimo sermone
compleantur.
XIII.[50] sequitur enim ut de rumore dicendum sit, cui maxime serviendum est. sed quae dicta sunt omni
superiore oratione, eadem ad rumorem concelebrandum valent, dicendi laus, studia publicanorum et equestris
ordinis, hominum nobilium voluntas, adulescentulorum frequentia, eorum qui abs te defensi sunt adsiduitas,
ex municipiis multitudo eorum quos tua causa venisse appareat, bene ut homines nosse, comiter
appellare, adsidue diligenter petere, benignum ac liberalem esse loquantur et existiment, domus ut multa
nocte compleatur, omnium generum frequentia adsit, satis fiat oratione omnibus, re operaque multis;
perficiatur id quod fieri potest labore et arte ac diligentia, non ut ad populum ab his omnibus fama perveniat
Q. TVLLI CICERONIS COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM
11Commentariolum petitionis consulatus
sed ut in his studiis populus ipse versetur. [51] iam urbanam illam multitudinem et eorum studia qui
contiones tenent adeptus es in Pompeio ornando, Manili causa recipienda, Cornelio defendendo; excitanda
nobis sunt quae adhuc habuit nemo quin idem splendidorum hominum voluntates haberet. efficiendum etiam
illud est ut sciant omnes Cn. Pompei summam esse erga te voluntatem et vehementer ad illius rationes te id
adsequi quod petis pertinere. [52] postremo tota petitio cura ut pompae plena sit, ut inlustris, ut splendida, ut
popularis sit, ut habeat summam speciem ac dignitatem, ut etiam si †quae poscit ne†competitoribus
tuis exsistat aut sceleris aut libidinis aut largitionis accommodata ad eorum mores infamia. [53] atque etiam
in hac petitione maxime videndum est ut spes rei publicae bona de te sit et honesta opinio; nec tamen in
petendo res publica capessenda est neque in senatu neque in contione, sed haec tibi sunt retinenda ut senatus
te existimet ex eo quod ita vixeris defensorem auctoritatis suae fore, equites et viri boni ac locupletes ex vita
acta te studiosum oti ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo quod dumtaxat oratione in contionibus ac
iudicio popularis fuisti, te a suis commodis non alienum futurum.
XIV.[54] haec veniebant mihi in mentem de duabus illis commentationibus matutinis, quod tibi cotidie ad
forum descendenti meditandum esse dixeram: «novus sum, consulatum peto.» Tertium restat: «Roma est,»
civitas ex nationum conventu constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in omni genere vitia
versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia,
multorum odium ac molestia perferenda est. video esse magni consili atque artis in tot hominum cuiusque
modi vitiis tantisque versantem vitare offensionem, vitare fabulam, vitare insidias, esse unum hominem
accommodatum ad tantam morum ac sermonum ac voluntatum varietatem. [55] qua re etiam atque etiam
perge tenere istam viam quam institisti, excelle dicendo. hoc et tenentur Romae et adliciuntur et ab
impediendo ac laedendo repelluntur. et quoniam in hoc vel maxime est vitiosa civitas, quod largitione
interposita virtutis ac dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut te bene noris, id est ut intellegas eum esse te qui
iudici ac periculi metum maximum competitoribus adferre possis.
fac ut se abs te custodiri atque observari sciant; cum diligentiam tuam, cum auctoritatem vimque dicendi tum
profecto equestris ordinis erga te studium pertimescent. [56] atque haec ita nolo te illis proponere ut videare
accusationem iam meditari, sed ut hoc terrore facilius hoc ipsum quod agis consequare. et plane sic contende
omnibus nervis ac facultatibus ut adipiscamur quod petimus. video nulla esse comitia tam inquinata largitione
quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos magno opere necessarios. [57] qua re si advigilamus pro
rei dignitate et si nostros ad summum studium [benevolosi excitamus et si hominibus studiosis [gratiosisque]
nostri suum cuique munus discribimus et si competitoribus iudiciuin proponimus, sequestribus metum
inicimus, divisores ratione aliqua coercemus, perfici potest ut largitio nulla sit aut nihil valeat.
[58] haec sunt quae putavi non melius scire me quam te sed facilius his tuis occupationibus conligere unum
in locum posse et ad te perscripta mittere. quae tametsi ita sunt scripta ut non ad omnis qui honores petant sed
ad te proprie et ad hanc petitionem tuam valeant, tamen tu si quid mutandum esse videbitur aut omnino
tollendum aut si quid erit praeteritum velim hoc mihi dicas; volo enim hoc commentariolum petitionis haberi
omni ratione perfectum.
Q. TVLLI CICERONIS COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM
12Commentariolum petitionis consulatus
éditions eBooksFrance
www.ebooksfrance.com
Veuillez écrire à
livres@ebooksfrance.com
pour faire part à l’éditeur de vos remarques
ou suggestions concernant la présente édition.
______________
Janvier 2001
©eBooksFrance pour la mise en HTML et en RocketEditiontm
Q. TVLLI CICERONIS COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM
13