Aeneis, P. Vergilius Maro

PDF: Aeneis, P. Vergilius Maro
Aeneis
P. Vergilius Maro
Aeneis
Aeneis
1Aeneis
Aeneis
2Aeneis
éditions eBooksFrance
www.ebooksfrance.com
Aeneis
3Aeneis
Aeneis
4Aeneis
• Liber I
• Liber II
• Liber III
• Liber IV
• Liber VI
• Liber VI
• Liber VII
• Liber VIII
• Liber IX
• Liber X
• Liber XI
• Liber XII
Aeneis
5Aeneis
Liber I
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Laviniaque venit
litora, multum ille et terris iactatus et alto
vi superum saevae memorem Iunonis ob iram;
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, 5
inferretque deos Latio, genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altae moenia Romae.
Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,
quidve dolens, regina deum tot volvere casus
insignem pietate virum, tot adire labores 10
impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?
Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
ostia, dives opum studiisque asperrima belli;
quam Iuno fertur terris magis omnibus unam 15
posthabita coluisse Samo; hic illius arma,
hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
audierat, Tyrias olim quae verteret arces; 20
hinc populum late regem belloque superbum
venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis−−
necdum etiam causae irarum saevique dolores 25
exciderant animo: manet alta mente repostum
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae,
et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
His accensa super, iactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, 30
arcebat longe Latio, multosque per annos
errabant, acti fatis, maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem!
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, 35
cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus,
haec secum: «Mene incepto desistere victam,
nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivum atque ipsos potuit submergere ponto, 40
unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,
disiecitque rates evertitque aequora ventis,
illum expirantem transfixo pectore flammas
turbine corripuit scopuloque infixit acuto. 45
Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque
Liber I
6Aeneis
et soror et coniunx, una cum gente tot annos
bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret
praeterea, aut supplex aris imponet honorem?»
Talia flammato secum dea corde volutans 50
nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,
Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
luctantes ventos tempestatesque sonoras
imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis 55
circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, 60
hoc metuens, molemque et montis insuper altos
imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:
«Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex 65
et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans victosque Penates:
incute vim ventis submersasque obrue puppes,
aut age diversos et disiice corpora ponto. 70
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos
exigat, et pulchra faciat te prole parentem.» 75
Aeolus haec contra: «Tuus, O regina, quid optes
explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque
concilias, tu das epulis accumbere divom,
nimborumque facis tempestatumque potentem.» 80
Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
impulit in latus: ac venti, velut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis
una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 85
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, 90
praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra:
ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas
Liber I
7Aeneis
talia voce refert: «O terque quaterque beati,
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis 95
contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis
Tydide! Mene Iliacis occumbere campis
non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra,
saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis 100
scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?»
Talia iactanti stridens Aquilone procella
velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prora avertit, et undis
dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. 105
Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens
terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis.
Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet−−
saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras−−
dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto 110
in brevia et Syrtis urguet, miserabile visu,
inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
in puppim ferit: excutitur pronusque magister 115
volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
Adparent rari nantes in gurgite vasto,
arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas.
Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati, 120
et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.
Interea magno misceri murmure pontum,
emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis 125
stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto
prospiciens, summa placidum caput extulit unda.
Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem,
fluctibus oppressos Troas caelique ruina,
nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. 130
Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:
«Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?
Iam caelum terramque meo sine numine, venti,
miscere, et tantas audetis tollere moles?
Quos ego−−sed motos praestat componere fluctus. 135
Post mihi non simili poena commissa luetis.
Maturate fugam, regique haec dicite vestro:
non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula 140
Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.»
Liber I
8Aeneis
Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,
collectasque fugat nubes, solemque reducit.
Cymothoe simul et Triton adnixus acuto
detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti; 145
et vastas aperit syrtis, et temperat aequor,
atque rotis summas levibus perlabitur undas.
Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
seditio, saevitque animis ignobile volgus,
iamque faces et saxa volant−−furor arma ministrat; 150
tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
ille regit dictis animos, et pectora mulcet,−−
sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
prospiciens genitor caeloque invectus aperto 155
flectit equos, curruque volans dat lora secundo.
Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu
contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus: insula portum
efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto 160
frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
in caelum scopuli, quorum sub vertice late
aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis
desuper horrentique atrum nemus imminet umbra. 165
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,
nympharum domus: hic fessas non vincula navis
ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
Huc septem Aeneas collectis navibus omni 170
ex numero subit; ac magno telluris amore
egressi optata potiuntur Troes harena,
et sale tabentis artus in litore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates,
succepitque ignem foliis, atque arida circum 175
nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
expediunt fessi rerum, frugesque receptas
et torrere parant flammis et frangere saxo.
Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem 180
prospectum late pelago petit, Anthea si quem
iactatum vento videat Phrygiasque biremis,
aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
Navem in conspectu nullam, tris litore cervos
prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur 185
a tergo, et longum per vallis pascitur agmen.
Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas
corripuit, fidus quae tela gerebat Achates;
ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis
cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem 190
Liber I
9Aeneis
miscet agens telis nemora inter frondea turbam;
nec prius absistit, quam septem ingentia victor
corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet.
Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes 195
litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:
«O socii−−neque enim ignari sumus ante malorum−−
O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis 200
accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa
experti: revocate animos, maestumque timorem
mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit.
Per varios casus, per tot discrimina rerum
tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas 205
ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.
Durate, et vosmet rebus servate secundis.»
Talia voce refert, curisque ingentibus aeger
spem voltu simulat, premit altum corde dolorem.
Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris; 210
tergora deripiunt costis et viscera nudant;
pars in frusta secant veribusque trementia figunt;
litore aena locant alii, flammasque ministrant.
Tum victu revocant vires, fusique per herbam
implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. 215
Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,
amissos longo socios sermone requirunt,
spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,
sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.
Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, 220
nunc Amyci casum gemit et crudelia secum
fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
despiciens mare velivolum terrasque iacentis
litoraque et latos populos, sic vertice caeli 225
constitit, et Libyae defixit lumina regnis.
Atque illum talis iactantem pectore curas
tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis
adloquitur Venus: «O qui res hominumque deumque
aeternis regis imperiis, et fulmine terres, 230
quid meus Aeneas in te committere tantum,
quid Troes potuere, quibus, tot funera passis,
cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,
hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, 235
qui mare, qui terras omni dicione tenerent,
pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas
Liber I
10Aeneis
solabar, fatis contraria fata rependens;
nunc eadem fortuna viros tot casibus actos 240
insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?
Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,
unde per ora novem vasto cum murmure montis 245
it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
Troia; nunc placida compostus pace quiescit:
nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, 250
navibus (infandum!) amissis, unius ob iram
prodimur atque Italis longe disiungimur oris.
Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?»
Olli subridens hominum sator atque deorum,
voltu, quo caelum tempestatesque serenat, 255
oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
«Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum
fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini
moenia, sublimemque feres ad sidera caeli
magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. 260
Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,
longius et volvens fatorum arcana movebo)
bellum ingens geret Italia, populosque feroces
contundet, moresque viris et moenia ponet,
tertia dum Latio regnantem viderit aestas, 265
ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
additur,−−Ilus erat, dum res stetit Ilia regno,−−
triginta magnos volvendis mensibus orbis
imperio explebit, regnumque ab sede Lavini 270
transferet, et longam multa vi muniet Albam.
Hic iam ter centum totos regnabitur annos
gente sub Hectorea, donec regina sacerdos,
Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.
Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus 275
Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet
moenia, Romanosque suo de nomine dicet.
His ego nec metas rerum nec tempora pono;
imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno,
quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, 280
consilia in melius referet, mecumque fovebit
Romanos rerum dominos gentemque togatam:
sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,
cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
servitio premet, ac victis dominabitur Argis. 285
Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,
imperium oceano, famam qui terminet astris,−−
Liber I
11Aeneis
Iulius, a magno demissum nomen Iulo.
Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum,
accipies secura; vocabitur hic quoque votis. 290
Aspera tum positis mitescent saecula bellis;
cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
claudentur Belli portae; Furor impius intus,
saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis 295
post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.»
Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,
ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces
hospitio Teucris, ne fati nescia Dido
finibus arceret: volat ille per aera magnum 300
remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.
Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni
corda volente deo; in primis regina quietum
accipit in Teucros animum mentemque benignam.
At pius Aeneas, per noctem plurima volvens, 305
ut primum lux alma data est, exire locosque
explorare novos, quas vento accesserit oras,
qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene,
quaerere constituit, sociisque exacta referre
Classem in convexo nemorum sub rupe cavata 310
arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
occulit; ipse uno graditur comitatus Achate,
bina manu lato crispans hastilia ferro.
Cui mater media sese tulit obvia silva,
virginis os habitumque gerens, et virginis arma 315
Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat
Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum.
Namque umeris de more habilem suspenderat arcum
venatrix, dederatque comam diffundere ventis,
nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis. 320
Ac prior, «Heus» inquit «iuvenes, monstrate mearum
vidistis si quam hic errantem forte sororum,
succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,
aut spumantis apri cursum clamore prementem.»
Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus: 325
«Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum−−
O quam te memorem, virgo? Namque haud tibi voltus
mortalis, nec vox hominem sonat: O, dea certe−−
an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una?−−
sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem, 330
et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris
iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque
erramus, vento huc vastis et fluctibus acti:
multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.»
Liber I
12Aeneis
Tum Venus: «Haud equidem tali me dignor honore; 335
virginibus Tyriis mos est gestare pharetram,
purpureoque alte suras vincire cothurno.
Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;
sed fines Libyci, genus intractabile bello.
Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, 340
germanum fugiens. Longa est iniuria, longae
ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
«Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri
Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,
cui pater intactam dederat, primisque iugarat 345
ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.
Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum
impius ante aras, atque auri caecus amore,
clam ferro incautum superat, securus amorum 350
germanae; factumque diu celavit, et aegram,
multa malus simulans, vana spe lusit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago
coniugis, ora modis attollens pallida miris,
crudeles aras traiectaque pectora ferro 355
nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
Tum celerare fugam patriaque excedere suadet,
auxiliumque viae veteres tellure recludit
thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
His commota fugam Dido sociosque parabat: 360
conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni
aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,
corripiunt, onerantque auro: portantur avari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis 365
moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,
mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
taurino quantum possent circumdare tergo.
Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,
quove tenetis iter? «Quaerenti talibus ille 370
suspirans, imoque trahens a pectore vocem:
«O dea, si prima repetens ab origine pergam,
et vacet annalis nostrorum audire laborum,
ante diem clauso componat Vesper Olympo.
Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris 375
Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos
forte sua Libycis tempestas adpulit oris.
Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates
classe veho mecum, fama super aethera notus.
Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo. 380
Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor,
matre dea monstrante viam, data fata secutus;
vix septem convolsae undis Euroque supersunt.
Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,
Liber I
13Aeneis
Europa atque Asia pulsus.» Nec plura querentem 385
passa Venus medio sic interfata dolore est:
«Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras
vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem.
Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer,
Namque tibi reduces socios classemque relatam 390
nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam,
ni frustra augurium vani docuere parentes.
Aspice bis senos laetantis agmine cycnos,
aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto
turbabat caelo; nunc terras ordine longo 395
aut capere, aut captas iam despectare videntur:
ut reduces illi ludunt stridentibus alis,
et coetu cinxere polum, cantusque dedere,
haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum
aut portum tenet aut pleno subit ostia velo. 400
Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.»
Dixit, et avertens rosea cervice refulsit,
ambrosiaeque comae divinum vertice odorem
spiravere, pedes vestis defluxit ad imos,
et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem 405
adgnovit, tali fugientem est voce secutus:
«Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis
ludis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram
non datur, ac veras audire et reddere voces?»
Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit: 410
at Venus obscuro gradientes aere saepsit,
et multo nebulae circum dea fudit amictu,
cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,
molirive moram, aut veniendi poscere causas.
Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit 415
laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo
ture calent arae, sertisque recentibus halant.
Corripuere viam interea, qua semita monstrat.
Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi
imminet, adversasque adspectat desuper arces. 420
Miratur molem Aeneas, magalia quondam,
miratur portas strepitumque et strata viarum.
Instant ardentes Tyrii pars ducere muros,
molirique arcem et manibus subvolvere saxa,
pars optare locum tecto et concludere sulco. 425
[Iura magistratusque legunt sanctumque senatum;]
hic portus alii effodiunt; hic alta theatris
fundamenta locant alii, immanisque columnas
rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.
Qualis apes aestate nova per florea rura 430
exercet sub sole labor, cum gentis adultos
educunt fetus, aut cum liquentia mella
Liber I
14Aeneis
stipant et dulci distendunt nectare cellas,
aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
ignavom fucos pecus a praesepibus arcent: 435
fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
«O fortunati, quorum iam moenia surgunt!»
Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.
Infert se saeptus nebula, mirabile dictu,
per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli. 440
Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra,
quo primum iactati undis et turbine Poeni
effodere loco signum, quod regia Iuno
monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello
egregiam et facilem victu per saecula gentem. 445
Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido
condebat, donis opulentum et numine divae,
aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque
aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.
Hoc primum in luco nova res oblata timorem 450
leniit, hic primum Aeneas sperare salutem
ausus, et adflictis melius confidere rebus.
Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,
reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,
artificumque manus inter se operumque laborem 455
miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,
bellaque iam fama totum volgata per orbem,
Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.
Constitit, et lacrimans, «Quis iam locus» inquit «Achate,
quae regio in terris nostri non plena laboris? 460
En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;
sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.»
Sic ait, atque animum pictura pascit inani,
multa gemens, largoque umectat flumine voltum. 465
Namque videbat, uti bellantes Pergama circum
hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus,
hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno 470
Tydides multa vastabat caede cruentus,
ardentisque avertit equos in castra, prius quam
pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
Parte alia fugiens amissis Troilus armis,
infelix puer atque impar congressus Achilli, 475
fertur equis, curruque haeret resupinus inani,
lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur
per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.
Interea ad templum non aequae Palladis ibant
crinibus Iliades passis peplumque ferebant, 480
suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;
Liber I
15Aeneis
diva solo fixos oculos aversa tenebat.
Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,
exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, 485
ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,
Eoasque acies et nigri Memnonis arma.
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis 490
Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet,
aurea subnectens exsertae cingula mammae,
bellatrix, audetque viris concurrere virgo.
Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,
dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno, 495
regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
incessit magna iuvenum stipante caterva.
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
exercet Diana choros, quam mille secutae
hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram 500
fert umero, gradiensque deas supereminet omnis:
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
talis erat Dido, talem se laeta ferebat
per medios, instans operi regnisque futuris.
Tum foribus divae, media testudine templi, 505
saepta armis, solioque alte subnixa resedit.
Iura dabat legesque viris, operumque laborem
partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:
cum subito Aeneas concursu accedere magno
Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, 510
Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo
dispulerat penitusque alias avexerat oras.
Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates
laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras
ardebant; sed res animos incognita turbat. 515
Dissimulant, et nube cava speculantur amicti,
quae fortuna viris, classem quo litore linquant,
quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant,
orantes veniam, et templum clamore petebant.
Postquam introgressi et coram data copia fandi, 520
maxumus Ilioneus placido sic pectore coepit:
«O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem
iustitiaque dedit gentis frenare superbas,
Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,
oramus, prohibe infandos a navibus ignis, 525
parce pio generi, et propius res aspice nostras.
Non nos aut ferro Libycos populare Penatis
venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;
non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, 530
Liber I
16Aeneis
terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
Oenotri coluere viri; nunc fama minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
Hic cursus fuit:
cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion 535
in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris
perque undas, superante salo, perque invia saxa
dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.
Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem
permittit patria? Hospitio prohibemur harenae; 540
bella cient, primaque vetant consistere terra.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma
at sperate deos memores fandi atque nefandi.
«Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,
nec pietate fuit, nec bello maior et armis. 545
Quem si fata virum servant, si vescitur aura
aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,
non metus; officio nec te certasse priorem
paeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes
arvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes. 550
Quassatam ventis liceat subducere classem,
et silvis aptare trabes et stringere remos:
si datur Italiam, sociis et rege recepto,
tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;
sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum, 555
pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli,
at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
unde huc advecti, regemque petamus Acesten.»
Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
Dardanidae. 560
Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:
«Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
Res dura et regni novitas me talia cogunt
moliri, et late finis custode tueri.
Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, 565
virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,
nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
sive Erycis finis regemque optatis Acesten, 570
auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.
Voltis et his mecum pariter considere regnis;
urbem quam statuo vestra est, subducite navis;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem 575
adforet Aeneas! Equidem per litora certos
dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.»
Liber I
17Aeneis
His animum arrecti dictis et fortis Achates
et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem 580
ardebant. Prior Aenean compellat Achates:
«Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
submersum; dictis respondent cetera matris.» 585
Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,
os umerosque deo similis; namque ipsa decoram
caesariem nato genetrix lumenque iuventae 590
purpureum et laetos oculis adflarat honores:
quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente
improvisus ait: «Coram, quem quaeritis, adsum, 595
Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.
O sola infandos Troiae miserata labores,
quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,
urbe, domo, socias, grates persolvere dignas 600
non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est
gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid
usquam iustitia est et mens sibi conscia recti,
praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt 605
saecula? Qui tanti talem genuere parentes?
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,
semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,
quae me cumque vocant terrae.» Sic fatus, amicum 610
Ilionea petit dextra, laevaque Serestum,
post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.
Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,
casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:
«Quis te, nate dea, per tanta pericula casus 615
insequitur? Quae vis immanibus applicat oris?
Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire
finibus expulsum patriis, nova regna petentem 620
auxilio Beli; genitor tum Belus opimam
vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat.
Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis
Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, 625
seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris.
Me quoque per multos similis fortuna labores
Liber I
18Aeneis
iactatam hac demum voluit consistere terra.
Non ignara mali, miseris succurrere disco.» 630
Sic memorat; simul Aenean in regia ducit
tecta, simul divom templis indicit honorem.
Nec minus interea sociis ad litora mittit
viginti tauros, magnorum horrentia centum
terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, 635
munera laetitiamque dii.
At domus interior regali splendida luxu
instruitur, mediisque parant convivia tectis:
arte laboratae vestes ostroque superbo,
ingens argentum mensis, caelataque in auro 640
fortia facta patrum, series longissima rerum
per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.
Aeneas (neque enim patrius consistere mentem
passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,
Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; 645
omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,
et circumtextum croceo velamen acantho,
ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, 650
Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,
extulerat, matris Ledae mirabile donum:
praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
maxima natarum Priami, colloque monile
bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. 655
Haec celerans ita ad naves tendebat Achates.
At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; 660
quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;
urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.
Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:
«Nate, meae vires, mea magna potentia solus,
nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, 665
ad te confugio et supplex tua numina posco.
Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
litora iactetur odiis Iunonis iniquae,
nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur 670
vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
reginam meditor, ne quo se numine mutet,
sed magno Aeneae mecum teneatur amore. 675
Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem.
Regius accitu cari genitoris ad urbem
Liber I
19Aeneis
Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae:
hunc ego sopitum somno super alta Cythera 680
aut super Idalium sacrata sede recondam,
ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
Tu faciem illius noctem non amplius unam
falle dolo, et notos pueri puer indue voltus,
ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido 685
regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
occultum inspires ignem fallasque veneno.»
Paret Amor dictis carae genetricis, et alas
exuit, et gressu gaudens incedit Iuli. 690
At Venus Ascanio placidam per membra quietem
inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos
Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum
floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
Iamque ibat dicto parens et dona Cupido 695
regia portabat Tyriis, duce laetus Achate.
Cum venit, aulaeis iam se regina superbis
aurea composuit sponda mediamque locavit.
Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus
conveniunt, stratoque super discumbitur ostro. 700
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam
cura penum struere, et flammis adolere Penatis;
centum aliae totidemque pares aetate ministri, 705
qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
convenere, toris iussi discumbere pictis.
Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum
flagrantisque dei voltus simulataque verba, 710
[pallamque et pictum croceo velamen acantho.]
Praecipue infelix, pesti devota futurae,
expleri mentem nequit ardescitque tuendo
Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.
Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit 715
et magnum falsi implevit genitoris amorem,
reginam petit haec oculis, haec pectore toto
haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido,
insidat quantus miserae deus; at memor ille
matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum 720
incipit, et vivo temptat praevertere amore
iam pridem resides animos desuetaque corda.
Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae,
crateras magnos statuunt et vina coronant.
Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant 725
atria; dependent lychni laquearibus aureis
Liber I
20Aeneis
incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
implevitque mero pateram, quam Belus et omnes
a Belo soliti; tum facta silentia tectis: 730
«Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur,
hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis
esse velis, nostrosque huius meminisse minores.
Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno;
et vos, O, coetum, Tyrii, celebrate faventes.» 735
Dixit, et in mensam laticum libavit honorem,
primaque, libato, summo tenus attigit ore,
tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit
spumantem pateram, et pleno se proluit auro
post alii proceres. Cithara crinitus Iopas 740
personat aurata, docuit quem maximus Atlas.
Hic canit errantem lunam solisque labores;
unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes;
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones;
quid tantum Oceano properent se tinguere soles 745
hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermone trahebat
infelix Dido, longumque bibebat amorem,
multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; 750
nunc quibus Aurorae venisset filius armis,
nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.
«Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis
insidias,» inquit, «Danaum, casusque tuorum,
erroresque tuos; nam te iam septima portat 755
omnibus errantem terris et fluctibus aestas.»
Liber I
21Aeneis
Liber II
Conticuere omnes, intentique ora tenebant.
Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:
Infandum, regina, iubes renovare dolorem,
Troianas ut opes et lamentabile regnum
eruerint Danai; quaeque ipse miserrima vidi, 5
et quorum pars magna fui. Quis talia fando
Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi
temperet a lacrimis? Et iam nox umida caelo
praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Sed si tantus amor casus cognoscere nostros 10
et breviter Troiae supremum audire laborem,
quamquam animus meminisse horret, luctuque refugit,
incipiam.
Fracti bello fatisque repulsi
ductores Danaum, tot iam labentibus annis,
instar montis equum divina Palladis arte 15
aedificant, sectaque intexunt abiete costas:
votum pro reditu simulant; ea fama vagatur.
Huc delecta virum sortiti corpora furtim
includunt caeco lateri, penitusque cavernas
ingentis uterumque armato milite complent. 20
Est in conspectu Tenedos, notissima fama
insula, dives opum, Priami dum regna manebant,
nunc tantum sinus et statio male fida carinis:
huc se provecti deserto in litore condunt.
Nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas: 25
ergo omnis longo solvit se Teucria luctu;
panduntur portae; iuvat ire et Dorica castra
desertosque videre locos litusque relictum.
Hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles;
classibus hic locus; hic acie certare solebant. 30
Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae,
et molem mirantur equi; primusque Thymoetes
duci intra muros hortatur et arce locari,
sive dolo, seu iam Troiae sic fata ferebant.
At Capys, et quorum melior sententia menti, 35
aut pelago Danaum insidias suspectaque dona
praecipitare iubent, subiectisque urere flammis,
aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
Scinditur incertum studia in contraria volgus.
Primus ibi ante omnis, magna comitante caterva, 40
Laocoön ardens summa decurrit ab arce,
et procul: «O miseri, quae tanta insania, cives?
Creditis avectos hostis? Aut ulla putatis
dona carere dolis Danaum? Sic notus Ulixes?
aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, 45
Liber II
22Aeneis
aut haec in nostros fabricata est machina muros
inspectura domos venturaque desuper urbi,
aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri.
Quicquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.»
Sic fatus, validis ingentem viribus hastam 50
in latus inque feri curvam compagibus alvum
contorsit: stetit illa tremens, uteroque recusso
insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
Et, si fata deum, si mens non laeva fuisset,
impulerat ferro Argolicas foedare latebras, 55
Troiaque, nunc stares, Priamique arx alta, maneres.
Ecce, manus iuvenem interea post terga revinctum
pastores magno ad regem clamore trahebant
Dardanidae, qui se ignotum venientibus ultro,
hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achivis, 60
obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus,
seu versare dolos, seu certae occumbere morti.
Undique visendi studio Troiana iuventus
circumfusa ruit, certantque inludere capto.
Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno 65
disce omnes.
Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis
constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit:
«Heu, quae nunc tellus» inquit «quae me aequora possunt
accipere? Aut quid iam misero mihi denique restat, 70
cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi
Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?»
Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis
impetus. Hortamur fari; quo sanguine cretus,
quidve ferat, memoret, quae sit fiducia capto. 75
[Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:]
«Cuncta equidem tibi, Rex, fuerit quodcumque, fatebor
vera, inquit; neque me Argolica de gente negabo:
hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem
finxit, vanum etiam mendacemque improba finget. 80
Fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris
Belidae nomen Palamedis et incluta fama
gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi
insontem infando indicio, quia bella vetabat,
demisere neci, nunc cassum lumine lugent. 85
Illi me comitem et consanguinitate propinquum
pauper in arma pater primis huc misit ab annis,
dum stabat regno incolumis regumque vigebat
consiliis, et nos aliquod nomenque decusque
gessimus. Invidia postquam pellacis Ulixi−− 90
haud ignota loquor−−superis concessit ab oris,
adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam,
et casum insontis mecum indignabar amici.
Nec tacui demens, et me, fors si qua tulisset,
Liber II
23Aeneis
si patrios umquam remeassem victor ad Argos, 95
promisi ultorem, et verbis odia aspera movi.
Hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixes
criminibus terrere novis, hinc spargere voces
in volgum ambiguas, et quaerere conscius arma.
Nec requievit enim, donec, Calchante ministro−− 100
sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?
Quidve moror, si omnis uno ordine habetis Achivos,
idque audire sat est? Iamdudum sumite poenas,
hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.»
Tum vero ardemus scitari et quaerere causas, 105
ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.
Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur:
«Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta
moliri, et longo fessi discedere bello;
fecissentque utinam! Saepe illos aspera ponti 110
interclusit hiemps, et terruit Auster euntis.
Praecipue, cum iam hic trabibus contextus acernis
staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.
Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi
mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat: 115
«Sanguine placastis ventos et virgine caesa,
cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras;
sanguine quaerendi reditus, animaque litandum
Argolica.» Volgi quae vox ut venit ad auris,
obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit 120
ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.
«Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
protrahit in medios; quae sint ea numina divom,
flagitat; et mihi iam multi crudele canebant
artificis scelus, et taciti ventura videbant. 125
Bis quinos silet ille dies, tectusque recusat
prodere voce sua quemquam aut opponere morti.
Vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus,
composito rumpit vocem, et me destinat arae.
Adsensere omnes, et, quae sibi quisque timebat, 130
unius in miseri exitium conversa tulere.
Iamque dies infanda aderat; mihi sacra parari,
et salsae fruges, et circum tempora vittae:
eripui, fateor, leto me, et vincula rupi,
limosoque lacu per noctem obscurus in ulva 135
delitui, dum vela darent, si forte dedissent.
Nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi,
nec dulcis natos exoptatumque parentem;
quos illi fors et poenas ob nostra reposcent
effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt. 140
Quod te per superos et conscia numina veri,
per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam
intemerata fides, oro, miserere laborum
tantorum, miserere animi non digna ferentis.»
Liber II
24Aeneis
His lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro. 145
Ipse viro primus manicas atque arta levari
vincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis:
«Quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios;
noster eris, mihique haec edissere vera roganti:
Quo molem hanc immanis equi statuere? Quis auctor? 150
Quidve petunt? Quae religio, aut quae machina belli?»
Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasga,
sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
«Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum
testor numen» ait «vos arae ensesque nefandi, 155
quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi:
fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,
fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.
Tu modo promissis maneas, servataque serves 160
Troia fidem, si vera feram, si magna rependam.
«Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo
Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,
fatale adgressi sacrato avellere templo 165
Palladium, caesis summae custodibus arcis,
corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
virgineas ausi divae contingere vittas;
ex illo fluere ac retro sublapsa referri
spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens. 170
Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
Vix positum castris simulacrum, arsere coruscae
luminibus flammae arrectis, salsusque per artus
sudor iit, terque ipsa solo−−mirabile dictu−−
emicuit, parmamque ferens hastamque trementem. 175
«Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,
nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,
omina ni repetant Argis, numenque reducant,
quod pelago et curvis secum avexere carinis.
Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas, 180
arma deosque parant comites, pelagoque remenso
improvisi aderunt: ita digerit omina Calchas.
Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
Hanc tamen immensam Calchas attollere molem 185
roboribus textis caeloque educere iussit,
ne recipi portis, aut duci in moenia possit,
neu populum antiqua sub religione tueri.
Nam si vestra manus violasset dona Minervae,
tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum 190
convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum;
sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
venturam, et nostros ea fata manere nepotes.»
Liber II
25Aeneis
Talibus insidiis periurique arte Sinonis 195
credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
quos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles,
non anni domuere decem, non mille carinae.
Hic aliud maius miseris multoque tremendum
obicitur magis, atque improvida pectora turbat. 200
Laocoön, ductus Neptuno sorte sacerdos,
sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta−−
horresco referens−−immensis orbibus angues
incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt; 205
pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque
sanguineae superant undas; pars cetera pontum
pone legit, sinuatque immensa volumine terga.
Fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant,
ardentisque oculos suffecti sanguine et igni, 210
sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
Diffugimus visu exsangues: illi agmine certo
Laocoönta petunt; et primum parva duorum
corpora natorum serpens amplexus uterque
implicat, et miseros morsu depascitur artus; 215
post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem
corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam
bis medium amplexi, bis collo squamea circum
terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Ille simul manibus tendit divellere nodos, 220
perfusus sanie vittas atroque veneno,
clamores simul horrendos ad sidera tollit:
quales mugitus, fugit cum saucius aram
taurus, et incertam excussit cervice securim.
At gemini lapsu delubra ad summa dracones 225
effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem,
sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
insinuat pavor, et scelus expendisse merentem
Laocoönta ferunt, sacrum qui cuspide robur 230
laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.
Ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae
numina conclamant.
Dividimus muros et moenia pandimus urbis.
Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum 235
subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo
intendunt: scandit fatalis machina muros,
feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae
sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.
Illa subit, mediaeque minans inlabitur urbi. 240
O patria, O divom domus Ilium, et incluta bello
moenia Dardanidum, quater ipso in limine portae
substitit, atque utero sonitum quater arma dedere:
instamus tamen inmemores caecique furore,
Liber II
26Aeneis
et monstrum infelix sacrata sistimus arce. 245
Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
ora, dei iussu non umquam credita Teucris.
Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
ille dies, festa velamus fronde per urbem.
«Vertitur interea caelum et ruit oceano nox, 250
involvens umbra magna terramque polumque
Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri
conticuere, sopor fessos complectitur artus:
et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat
a Tenedo tacitae per amica silentia lunae 255
litora nota petens, flammas cum regia puppis
extulerat, fatisque deum defensus iniquis
inclusos utero Danaos et pinea furtim
laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras
reddit equus, laetique cavo se robore promunt 260
Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes,
demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque,
Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon,
et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos.
Invadunt urbem somno vinoque sepultam; 265
caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis
accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.
Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
incipit, et dono divom gratissima serpit.
In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector 270
visus adesse mihi, largosque effundere fletus,
raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento
pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis.
Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo
Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, 275
vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis,
squalentem barbam et concretos sanguine crinis
volneraque illa gerens, quae circum plurima muros
accepit patrios. Ultro flens ipse videbar
Compellare virum et maestas expromere voces: 280
«O lux Dardaniae, spes O fidissima Teucrum,
quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris
exspectate venis? Ut te post multa tuorum
funera, post varios hominumque urbisque labores
defessi aspicimus! Quae causa indigna serenos 285
foedavit voltus? Aut cur haec volnera cerno?»
Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,
sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
«Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.
Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia. 290
Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra
defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
Sacra suosque tibi commendat Troia penatis:
Liber II
27Aeneis
hos cape fatorum comites, his moenia quaere
magna, pererrato statues quae denique ponto.» 295
Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem
aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
Diverso interea miscentur moenia luctu,
et magis atque magis, quamquam secreta parentis
Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, 300
clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
Excutior somno, et summi fastigia tecti
ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:
in segetem veluti cum flamma furentibus austris
incidit, aut rapidus montano flumine torrens 305
sternit agros, sternit sata laeta boumque labores,
praecipitisque trahit silvas, stupet inscius alto
accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt
insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam 310
Volcano superante domus; iam proxumus ardet
Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.
Exoritur clamorque virum clangorque tubarum.
Arma amens capio; nec sat rationis in armis,
sed glomerare manum bello et concurrere in arcem 315
cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem telis Panthus elapsus Achivom,
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
sacra manu victosque deos parvumque nepotem 320
ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.
«Quo res summa, loco, Panthu? Quam prendimus arcem?»
Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit:
«Venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniae: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens 325
gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos
transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in moenibus adstans
fundit equus, victorque Sinon incendia miscet
insultans; portis alii bipatentibus adsunt, 330
milia quot magnis umquam venere Mycenis;
obsedere alii telis angusta viarum
oppositi; stat ferri acies mucrone corusco
stricta, parata neci; vix primi proelia temptant
portarum vigiles, et caeco Marte resistunt.» 335
Talibus Othryadae dictis et numine divom
in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys,
ullo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor.
Addunt se socios Rhipeus et maximus armis
Epytus oblati per lunam Hypanisque Dymasque, 340
et lateri adglomerant nostro, iuvenisque Coroebus,
Mygdonides: illis ad Troiam forte diebus
Liber II
28Aeneis
venerat, insano Cassandrae incensus amore,
et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,
infelix, qui non sponsae praecepta furentis 345
audierit.
Quos ubi confertos audere in proelia vidi,
incipio super his: «Iuvenes, fortissima frustra
pectora, si vobis audentem extrema cupido
certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis: 350
excessere omnes, adytis arisque relictis,
di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
incensae; moriamur et in media arma ruamus.
Una salus victis, nullam sperare salutem.»
Sic animis iuvenum furor additus: inde, lupi ceu 355
raptores atra in nebula, quos improba ventris
exegit caecos rabies, catulique relicti
faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis
vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus
urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra. 360
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
explicet, aut possit lacrimis aequare labores?
Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos;
plurima perque vias sternuntur inertia passim
corpora, perque domos et religiosa deorum 365
limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri;
quondam etiam victis redit in praecordia virtus
victoresque cadunt Danai: crudelis ubique
luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.
Primus se, Danaum magna comitante caterva, 370
Androgeos offert nobis, socia agmina credens
inscius, atque ultro verbis compellat amicis:
«Festinate, viri: nam quae tam sera moratur
segnities? Alii rapiunt incensa feruntque
Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis.» 375
Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur
fida satis, sensit medios delapsus in hostis.
Obstipuit, retroque pedem cum voce repressit:
inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem
pressit humi nitens, trepidusque repente refugit 380
attollentem iras et caerula colla tumentem;
haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.
Inruimus, densis et circumfundimur armis,
ignarosque loci passim et formidine captos
sternimus: adspirat primo fortuna labori. 385
Atque hic successu exsultans animisque Coroebus,
«O socii, qua prima» inquit «fortuna salutis
monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur
mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis
aptemus: dolus an virtus, quis in hoste requirat? 390
Arma dabunt ipsi.» Sic fatus, deinde comantem
Liber II
29Aeneis
Androgei galeam clipeique insigne decorum
induitur, laterique Argivum accommodat ensem.
Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus
laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat. 395
Vadimus immixti Danais haud numine nostro,
multaque per caecam congressi proelia noctem
conserimus, multos Danaum demittimus Orco.
Diffugiunt alii ad navis, et litora cursu
fida petunt: pars ingentem formidine turpi 400
scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo.
Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis!
Ecce trahebatur passis Priameà ̄a virgo
crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae,
ad caelum tendens ardentia lumina frustra,−− 405
lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.
Non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus,
et sese medium iniecit periturus in agmen.
Consequimur cuncti et densis incurrimus armis.
Hic primum ex alto delubri culmine telis 410
nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes
armorum facie et Graiarum errore iubarum.
Tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira
undique collecti invadunt, acerrimus Aiax,
et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis; 415
adversi rupto ceu quondam turbine venti
confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois
Eurus equis; stridunt silvae, saevitque tridenti
spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.
Illi etiam, si quos obscura nocte per umbram 420
fudimus insidiis totaque agitavimus urbe,
apparent; primi clipeos mentitaque tela
adgnoscunt, atque ora sono discordia signant.
Ilicet obruimur numero; primusque Coroebus
Penelei dextra divae armipotentis ad aram 425
procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus
qui fuit in Teucris et servantissimus aequi:
dis aliter visum; pereunt Hypanisque Dymasque
confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu,
labentem pietas nec Apollinis infula texit. 430
Iliaci cineres et flamma extrema meorum,
testor, in occasu vestro nec tela nec ullas
vitavisse vices Danaum, et, si fata fuissent
ut caderem, meruisse manu. Divellimur inde,
Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo 435
iam gravior, Pelias et volnere tardus Ulixi;
protinus ad sedes Priami clamore vocati.
Hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam
bella forent, nulli tota morerentur in urbe.
Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentis 440
Liber II
30Aeneis
cernimus, obsessumque acta testudine limen.
Haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos
nituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris
protecti obiciunt, prensant fastigia dextris.
Dardanidae contra turris ac tota domorum 445
culmina convellunt; his se, quando ultima cernunt,
extrema iam in morte parant defendere telis;
auratasque trabes, veterum decora alta parentum,
devolvunt; alii strictis mucronibus imas
obsedere fores; has servant agmine denso. 450
Instaurati animi, regis succurrere tectis,
auxilioque levare viros, vimque addere victis.
Limen erat caecaeque fores et pervius usus
tectorum inter se Priami, postesque relicti
a tergo, infelix qua se, dum regna manebant, 455
saepius Andromache ferre incomitata solebat
ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat.
Evado ad summi fastigia culminis, unde
tela manu miseri iactabant inrita Teucri.
Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra 460
eductam tectis, unde omnis Troia videri
et Danaum solitae naves et Achaia castra,
adgressi ferro circum, qua summa labantis
iuncturas tabulata dabant, convellimus altis
sedibus, impulimusque; ea lapsa repente ruinam 465
cum sonitu trahit et Danaum super agmina late
incidit: ast alii subeunt, nec saxa, nec ullum
telorum interea cessat genus.
Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus
exsultat, telis et luce coruscus aëna; 470
qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus
frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,
nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa,
lubrica convolvit sublato pectore terga
arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis. 475
Una ingens Periphas et equorum agitator Achillis,
armiger Automedon, una omnis Scyria pubes
succedunt tecto, et flammas ad culmina iactant.
Ipse inter primos correpta dura bipenni
limina perrumpit, postisque a cardine vellit 480
aeratos; iamque excisa trabe firma cavavit
robora, et ingentem lato dedit ore fenestram.
Adparet domus intus, et atria longa patescunt;
adparent Priami et veterum penetralia regum,
armatosque vident stantis in limine primo. 485
At domus interior gemitu miseroque tumultu
miscetur, penitusque cavae plangoribus aedes
femineis ululant; ferit aurea sidera clamor.
Tum pavidae tectis matres ingentibus errant;
Liber II
31Aeneis
amplexaeque tenent postis atque oscula figunt. 490
Instat vi patria Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi
custodes sufferre valent; labat ariete crebro
ianua, et emoti procumbunt cardine postes.
Fit via vi; rumpunt aditus, primosque trucidant
immissi Danai, et late loca milite complent. 495
Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis
exiit, oppositasque evicit gurgite moles,
fertur in arva furens cumulo, camposque per omnis
cum stabulis armenta trahit. Vidi ipse furentem
caede Neoptolemum geminosque in limine Atridas; 500
vidi Hecubam centumque nurus, Priamumque per aras
sanguine foedantem, quos ipse sacraverat, ignis.
Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum,
barbarico postes auro spoliisque superbi,
procubuere; tenent Danai, qua deficit ignis. 505
Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras.
Urbis uti captae casum convolsaque vidit
limina tectorum et medium in penetralibus hostem,
arma diu senior desueta trementibus aevo
circumdat nequiquam umeris, et inutile ferrum 510
cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis.
Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe
ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus,
incumbens arae atque umbra complexa Penatis.
Hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum, 515
praecipites atra ceu tempestate columbae,
condensae et divom amplexae simulacra sedebant.
Ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis
ut vidit, «Quae mens tam dira, miserrime coniunx,
impulit his cingi telis? Aut quo ruis?» inquit; 520
«Non tali auxilio nec defensoribus istis
tempus eget, non, si ipse meus nunc adforet Hector.
Huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis,
aut moriere simul.» Sic ore effata recepit
ad sese et sacra longaevum in sede locavit. 525
Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,
unus natorum Priami, per tela, per hostis
porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat
saucius: illum ardens infesto volnere Pyrrhus
insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. 530
Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,
concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit.
Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,
non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit:
«At tibi pro scelere,» exclamat, «pro talibus ausis, 535
di, si qua est caelo pietas, quae talia curet,
persolvant grates dignas et praemia reddant
debita, qui nati coram me cernere letum
Liber II
32Aeneis
fecisti et patrios foedasti funere voltus.
At non ille, satum quo te mentiris, Achilles 540
talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque
supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro
reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.»
Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu
coniecit, rauco quod protinus aere repulsum 545
e summo clipei nequiquam umbone pependit.
Cui Pyrrhus: «Referes ergo haec et nuntius ibis
Pelidae genitori; illi mea tristia facta
degeneremque Neoptolemum narrare memento.
Nunc morere.» Hoc dicens altaria ad ipsa trementem 550
traxit et in multo lapsantem sanguine nati,
implicuitque comam laeva, dextraque coruscum
extulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem.
Haec finis Priami fatorum; hic exitus illum
sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntem 555
Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
regnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus,
avolsumque umeris caput, et sine nomine corpus.
At me tum primum saevus circumstetit horror
Obstipui; subiit cari genitoris imago, 560
ut regem aequaevum crudeli volnere vidi
vitam exhalantem; subiit deserta CreÃ1⁄4sa,
et direpta domus, et parvi casus Iuli.
Respicio, et quae sit me circum copia lustro.
Deseruere omnes defessi, et corpora saltu 565
ad terram misere aut ignibus aegra dedere.
[Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae
servantem et tacitam secreta in sede latentem
Tyndarida aspicio: dant clara incendia lucem
erranti passimque oculos per cuncta ferenti. 570
Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros
et poenas Danaum et deserti coniugis iras
praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys,
abdiderat sese atque aris invisa sedebat.
Exarsere ignes animo; subit ira cadentem 575
ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.
«Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas
aspiciet, partoque ibit regina triumpho,
coniugiumque, domumque, patres, natosque videbit,
Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris? 580
Occiderit ferro Priamus, Troia arserit igni?
Dardanium totiens sudarit sanguine litus?
Non ita: namque etsi nullum memorabile nomen
feminea in poena est, nec habet victoria laudem,
extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis 585
laudabor poenas, animumque explesse iuvabit
ultricis flammae, et cineres satiasse meorum.»
Liber II
33Aeneis
Talia iactabam, et furiata mente ferebar:]
cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam
obtulit et pura per noctem in luce refulsit 590
alma parens, confessa deam, qualisque videri
caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum
continuit, roseoque haec insuper addidit ore:
«Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?
Quid furis, aut quonam nostri tibi cura recessit? 595
Non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem
liqueris Anchisen; superet coniunxne CreÃ1⁄4sa,
Ascaniusque puer? Quos omnes undique Graiae
circum errant acies, et, ni mea cura resistat,
iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis. 600
Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae
culpatusve Paris: divom inclementia, divom,
has evertit opes sternitque a culmine Troiam.
Aspice−−namque omnem, quae nunc obducta tuenti
mortalis hebetat visus tibi et umida circum 605
caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis
iussa time, neu praeceptis parere recusa:−−
hic, ubi disiectas moles avolsaque saxis
saxa vides mixtoque undantem pulvere fumum.
Neptunus muros magnoque emota tridenti 610
fundamenta quatit, totamque a sedibus urbem
eruit; hic Iuno Scaeas saevissima portas
prima tenet, sociumque furens a navibus agmen
ferro accincta vocat.
Iam summas arces Tritonia, respice, Pallas 615
insedit, nimbo effulgens et Gorgone saeva.
Ipse pater Danais animos viresque secundas
sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma.
Eripe, nate, fugam, finemque impone labori.
Nusquam abero, et tutum patrio te limine sistam.» 620
Dixerat, et spissis noctis se condidit umbris.
Adparent dirae facies inimicaque Troiae
numina magna deum.
Tum vero omne mihi visum considere in ignis
Ilium et ex imo verti Neptunia Troia; 625
ac veluti summis antiquam in montibus ornum
cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant
eruere agricolae certatim,−−illa usque minatur
et tremefacta comam concusso vertice nutat,
volneribus donec paulatim evicta, supremum 630
congemuit, traxitque iugis avolsa ruinam.
Descendo, ac ducente deo flammam inter et hostis
expedior; dant tela locum, flammaeque recedunt.
Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis
antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos 635
optabam primum montis primumque petebam,
Liber II
34Aeneis
abnegat excisa vitam producere Troia
exsiliumque pati. «Vos O, quibus integer aevi
sanguis,» ait «solidaeque suo stant robore vires,
vos agitate fugam: 640
me si caelicolae voluissent ducere vitam,
has mihi servassent sedes. Satis una superque
vidimus exscidia et captae superavimus urbi.
Sic O, sic positum adfati discedite corpus.
Ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis 645
exuviasque petet; facilis iactura sepulcri.
Iam pridem invisus divis et inutilis annos
demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex
fulminis adflavit ventis et contigit igni.»
Talia perstabat memorans, fixusque manebat. 650
Nos contra effusi lacrimis, coniunxque CreÃ1⁄4sa
Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum
cuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet.
Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem.
Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto: 655
nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?
«Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto
sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?
Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui,
et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae 660
teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto,
iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis
eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque 665
Ascanium patremque meum iuxtaque CreÃ1⁄4sam
alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.
Reddite me Danais; sinite instaurata revisam
proelia: Numquam omnes hodie moriemur inulti.» 670
Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram
insertabam aptans, meque extra tecta ferebam.
Ecce autem complexa pedes in limine coniunx
haerebat, parvumque patri tendebat Iulum:
«Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; 675
sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,
hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,
cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?»
Talia vociferans gemitu tectum omne replebat,
cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. 680
Namque manus inter maestorumque ora parentum
ecce levis summo de vertice visus Iuli
fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis
lambere flamma comas et circum tempora pasci.
Liber II
35Aeneis
Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem 685
excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.
At pater Anchises oculos ad sidera laetus
extulit, et caelo palmas cum voce tetendit:
«Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
aspice nos; hoc tantum, et, si pietate meremur, 690
da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.»
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras
stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
Illam, summa super labentem culmina tecti, 695
cernimus Idaea claram se condere silva
signantemque vias; tum longo limite sulcus
dat lucem, et late circum loca sulphure fumant.
Hic vero victus genitor se tollit ad auras,
adfaturque deos et sanctum sidus adorat. 700
«Iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum.
Di patrii, servate domum, servate nepotem.
Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est.
Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.»
Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis 705
auditur, propiusque aestus incendia volvunt.
«Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae;
ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit:
quo res cumque cadent, unum et commune periclum,
una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus 710
sit comes, et longe servet vestigia coniunx:
vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.
Est urbe egressis tumulus templumque vetustum
desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus
religione patrum multos servata per annos. 715
Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.
Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis;
me, bello e tanto digressum et caede recenti,
attrectare nefas, donec me flumine vivo
abluero.» 720
Haec fatus, latos umeros subiectaque colla
veste super fulvique insternor pelle leonis,
succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus
implicuit sequiturque patrem non passibus aequis;
pone subit coniunx: ferimur per opaca locorum; 725
et me, quem dudum non ulla iniecta movebant
tela neque adverso glomerati ex agmine Grai,
nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
suspensum et pariter comitique onerique timentem.
Iamque propinquabam portis, omnemque videbar 730
evasisse viam, subito cum creber ad auris
visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram
prospiciens; «Nate» exclamat, «fuge nate, propinquant.
Ardentis clipeos atque aera micantia cerno!»−−
Liber II
36Aeneis
Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum 735
confusam eripuit mentem. Namque avia cursu
dum sequor, et nota excedo regione viarum,
heu, misero coniunx fatone erepta CreÃ1⁄4sa
substitit, erravitne via, seu lassa resedit,
incertum; nec post oculis est reddita nostris. 740
Nec prius amissam respexi animumque reflexi,
quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam
venimus; hic demum collectis omnibus una
defuit, et comites natumque virumque fefellit.
Quem non incusavi amens hominumque deorumque, 745
aut quid in eversa vidi crudelius urbe?
Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penatis
commendo sociis et curva valle recondo;
ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.
Stat casus renovare omnis, omnemque reverti 750
per Troiam, et rursus caput obiectare periclis.
Principio muros obscuraque limina portae,
qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro
observata sequor per noctem et lumine lustro.
Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent. 755
Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,
me refero: inruerant Danai, et tectum omne tenebant.
Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento
volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras.
Procedo et Priami sedes arcemque reviso. 760
Et iam porticibus vacuis Iunonis asylo
custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes
praedam adservabant. Huc undique Troia gaza
incensis erepta adytis, mensaeque deorum,
crateresque auro solidi, captivaque vestis 765
congeritur; pueri et pavidae longo ordine matres
stant circum.
Ausus quin etiam voces iactare per umbram
implevi clamore vias, maestusque CreÃ1⁄4sam
nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. 770
Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti
infelix simulacrum atque ipsius umbra CreÃ1⁄4sae
visa mihi ante oculos et nota maior imago.
Obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.
[Tum sic adfari et curas his demere dictis :] 775
«Quid tantum insano iuvat indulgere dolori,
O dulcis coniunx? Non haec sine numine divom
eveniunt; nec te hinc comitem asportare CreÃ1⁄4sam
fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.
Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum, 780
et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva
inter opima virum leni fluit agmine Thybris:
illic res laetae regnumque et regia coniunx
parta tibi. Lacrimas dilectae pelle CreÃ1⁄4sae.
Liber II
37Aeneis
Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas 785
aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo,
Dardanis, et divae Veneris nurus.
Sed me magna deum genetrix his detinet oris:
iamque vale, et nati serva communis amorem.»
Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790
dicere deseruit, tenuisque recessit in auras.
Ter conatus ibi collo dare bracchia circum:
ter frustra comprensa manus effugit imago,
par levibus ventis volucrique simillima somno.
Sic demum socios consumpta nocte reviso. 795
Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum
invenio admirans numerum, matresque virosque,
collectam exsilio pubem, miserabile volgus.
Undique convenere, animis opibusque parati,
in quascumque velim pelago deducere terras. 800
Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae
ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant
limina portarum, nec spes opis ulla dabatur;
cessi, et sublato montes genitore petivi.
Liber II
38Aeneis
Liber III
Postquam res Asiae Priamique evertere gentem
immeritam visum Superis, ceciditque superbum
Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troia,
diversa exsilia et desertas quaerere terras
auguriis agimur divom, classemque sub ipsa 5
Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae,
incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur,
contrahimusque viros. Vix prima inceperat aestas,
et pater Anchises dare fatis vela iubebat;
litora cum patriae lacrimans portusque relinquo 10
et campos, ubi Troia fuit: feror exsul in altum
cum sociis natoque Penatibus et magnis dis.
Terra procul vastis colitur Mavortia campis,
Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo,
hospitium antiquum Troiae sociique Penates, 15
dum Fortuna fuit. Feror huc, et litore curvo
moenia prima loco, fatis ingressus iniquis,
Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.
Sacra Dionaeae matri divisque ferebam
auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem 20
caelicolum regi mactabam in litore taurum.
Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo
virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
Accessi, viridemque ab humo convellere silvam
conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras, 25
horrendum et dictu video mirabile monstrum.
Nam, quae prima solo ruptis radicibus arbos
vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae,
et terram tabo maculant. Mihi frigidus horror
membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis. 30
Rursus et alterius lentum convellere vimen
insequor, et causas penitus temptare latentis:
ater et alterius sequitur de cortice sanguis.
Multa movens animo nymphas venerabar agrestis
Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis, 35
rite secundarent visus omenque levarent.
Tertia sed postquam maiore hastilia nisu
adgredior, genibusque adversae obluctor harenae−−
eloquar, an sileam?−−gemitus lacrimabilis imo
auditur tumulo, et vox reddita fertur ad auris: 40
«Quid miserum, Aenea, laceras? Iam parce sepulto;
parce pias scelerare manus. Non me tibi Troia
externum tulit, aut cruor hic de stipite manat.
Heu, fuge crudelis terras, fuge litus avarum:
nam Polydorus ego; hic confixum ferrea texit 45
telorum seges et iaculis increvit acutis.»
Tum vero ancipiti mentem formidine pressus
Liber III
39Aeneis
obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.
Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno
infelix Priamus furtim mandarat alendum 50
Threicio regi, cum iam diffideret armis
Dardaniae, cingique urbem obsidione videret.
Ille, ut opes fractae Teucrum, et Fortuna recessit,
res Agamemnonias victriciaque arma secutus,
fas omne abrumpit; Polydorum obtruncat, et auro 55
vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis,
auri sacra fames? Postquam pavor ossa reliquit,
delectos populi ad proceres primumque parentem
monstra deum refero, et quae sit sententia posco.
Omnibus idem animus, scelerata excedere terra, 60
linqui pollutum hospitium, et dare classibus austros.
Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens
aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae,
caeruleis maestae vittis atraque cupresso,
et circum Iliades crinem de more solutae; 65
inferimus tepido spumantia cymbia lacte
sanguinis et sacri pateras, animamque sepulchro
condimus, et magna supremum voce ciemus.
Inde, ubi prima fides pelago, placataque venti
dant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum, 70
deducunt socii navis et litora complent:
provehimur portu, terraeque urbesque recedunt.
Sacra mari colitur medio gratissima tellus
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo,
quam pius arquitenens oras et litora circum 75
errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit,
immotamque coli dedit et contemnere ventos.
Huc feror; haec fessos tuto placidissima portu
accipit: egressi veneramur Apollinis urbem.
Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos 80
vittis et sacra redimitus tempora lauro,
occurrit; veterem Anchisen adgnovit amicum.
Iungimus hospitio dextras, et tecta subimus.
Templa dei saxo venerabar structa vetusto:
«Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis 85
et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae
Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
Quem sequimur? Quove ire iubes? Ubi ponere sedes?
Da, pater, augurium, atque animis inlabere nostris.»
Vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente, 90
liminaque laurusque dei, totusque moveri
mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
Submissi petimus terram, et vox fertur ad auris:
«Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum
Liber III
40Aeneis
prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto 95
accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem:
hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris,
et nati natorum, et qui nascentur ab illis.»
Haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu
laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt, 100
quo Phoebus vocet errantis iubeatque reverti?
Tum genitor, veterum volvens monumenta virorum,
«Audite, O proceres» ait «et spes discite vestras:
Creta Iovis magni medio iacet insula ponto;
mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae. 105
Centum urbes habitant magnas, uberrima regna;
maximus unde pater, si rite audita recordor,
Teucrus Rhoeteas primum est advectus in oras,
optavitque locum regno. Nondum Ilium et arces
Pergameae steterant; habitabant vallibus imis. 110
hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera
Idaeumque nemus; hinc fida silentia sacris,
et iuncti currum dominae subiere leones.
Ergo agite, et, divom ducunt qua iussa, sequamur;
placemus ventos et Gnosia regna petamus. 115
Nec longo distant cursu; modo Iuppiter adsit,
tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.»
Sic fatus, meritos aris mactavit honores,
taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo
nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam. 120
Fama volat pulsum regnis cessisse paternis
Idomenea ducem, desertaque litora Cretae
hoste vacare domos, sedesque adstare relictas.
Linquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus,
bacchatamque iugis Naxon viridemque Donysam, 125
Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor
Cycladas, et crebris legimus freta consita terris.
Nauticus exoritur vario certamine clamor;
hortantur socii: «Cretam proavosque petamus!»
Prosequitur surgens a puppi ventus euntis 130
et tandem antiquis Curetum adlabimur oris.
Ergo avidus muros optatae molior urbis,
Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem
hortor amare focos arcemque attollere tectis.
Iamque fere sicco subductae litore puppes; 135
conubiis arvisque novis operata iuventus;
iura domosque dabam: subito cum tabida membris,
corrupto caeli tractu, miserandaque venit
arboribusque satisque lues et letifer annus.
Linquebant dulcis animas, aut aegra trahebant 140
corpora; tum sterilis exurere Sirius agros;
arebant herbae, et victum seges aegra negabat.
Rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso
Liber III
41Aeneis
hortatur pater ire mari, veniamque precari:
quam fessis finem rebus ferat; unde laborum 145
temptare auxilium iubeat; quo vertere cursus.
Nox erat, et terris animalia somnus habebat:
effigies sacrae divom Phrygiique Penates,
quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis
extuleram, visi ante oculos adstare iacentis 150
in somnis, multo manifesti lumine, qua se
plena per insertas fundebat luna fenestras;
tum sic adfari et curas his demere dictis:
«Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est,
hic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit. 155
Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti,
nos tumidum sub te permensi classibus aequor,
idem venturos tollemus in astra nepotes,
imperiumque urbi dabimus: tu moenia magnis
magna para, longumque fugae ne linque laborem. 160
Mutandae sedes: non haec tibi litora suasit
Delius, aut Cretae iussit considere Apollo.
Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
Oenotri coluere viri; nunc fama minores 165
Italiam dixisse ducis de nomine gentem:
hae nobis propriae sedes; hinc Dardanus ortus,
Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum.
Surge age, et haec laetus longaevo dicta parenti
haud dubitanda refer: Corythum terrasque requirat 170
Ausonias; Dictaea negat tibi Iuppiter arva.»
Talibus attonitus visis et voce deorum−−
nec sopor illud erat, sed coram adgnoscere voltus
velatasque comas praesentiaque ora videbar;
tum gelidus toto manabat corpore sudor 175
corripio e stratis corpus, tendoque supinas
ad caelum cum voce manus, et munera libo
intemerata focis. Perfecto laetus honore
Anchisen facio certum, remque ordine pando.
Adgnovit prolem ambiguam geminosque parentes, 180
seque novo veterum deceptum errore locorum.
Tum memorat: «Nate, Iliacis exercite fatis,
sola mihi talis casus Cassandra canebat.
Nunc repeto haec generi portendere debita nostro,
et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare. 185
Sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros
crederet, aut quem tum vates Cassandra moveret?
Cedamus Phoebo, et moniti meliora sequamur.»
Sic ait, et cuncti dicto paremus ovantes.
Hanc quoque deserimus sedem, paucisque relictis 190
vela damus, vastumque cava trabe currimus aequor.
Liber III
42Aeneis
Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae
adparent terrae, caelum undique et undique pontus,
tum mihi caeruleus supra caput adstitit imber,
noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. 195
Continuo venti volvunt mare, magnaque surgunt
aequora; dispersi iactamur gurgite vasto;
involvere diem nimbi, et nox umida caelum
abstulit; ingeminant abruptis nubibus ignes.
Excutimur cursu, et caecis erramus in undis. 200
Ipse diem noctemque negat discernere caelo,
nec meminisse viae media Palinurus in unda.
Tris adeo incertos caeca caligine soles
erramus pelago, totidem sine sidere noctes.
Quarto terra die primum se attollere tandem 205
visa, aperire procul montis, ac volvere fumum.
Vela cadunt, remis insurgimus; haud mora nautae
adnixi torquent spumas et caerula verrunt.
Servatum ex undis Strophadum me litora primum
accipiunt; Strophades Graio stant nomine dictae, 210
insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno
Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam
clausa domus, mensasque metu liquere priores.
Tristius haud illis monstrum, nec saevior ulla
pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis. 215
Virginei volucrum voltus, foedissima ventris
proluvies, uncaeque manus, et pallida semper
ora fame.
Huc ubi delati portus intravimus, ecce
laeta boum passim campis armenta videmus, 220
caprigenumque pecus nullo custode per herbas.
Inruimus ferro, et divos ipsumque vocamus
in partem praedamque Iovem; tum litore curvo
exstruimusque toros, dapibusque epulamur opimis.
At subitae horrifico lapsu de montibus adsunt 225
Harpyiae, et magnis quatiunt clangoribus alas,
diripiuntque dapes, contactuque omnia foedant
immundo; tum vox taetrum dira inter odorem.
Rursum in secessu longo sub rupe cavata,
arboribus clausi circum atque horrentibus umbris, 230
instruimus mensas arisque reponimus ignem:
rursum ex diverso caeli caecisque latebris
turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis,
polluit ore dapes. Sociis tunc, arma capessant,
edico, et dira bellum cum gente gerendum. 235
Haud secus ac iussi faciunt, tectosque per herbam
disponunt enses et scuta latentia condunt.
Ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere
litora, dat signum specula Misenus ab alta
aere cavo. Invadunt socii, et nova proelia temptant, 240
obscenas pelagi ferro foedare volucres:
sed neque vim plumis ullam nec volnera tergo
Liber III
43Aeneis
accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae
semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
Una in praecelsa consedit rupe Celaeno, 245
infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem:
«Bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,
Laomedontiadae, bellumne inferre paratis,
et patrio Harpyias insontis pellere regno?
Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta, 250
quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo
praedixit, vobis Furiarum ego maxuma pando.
Italiam cursu petitis, ventisque vocatis
ibitis Italiam, portusque intrare licebit;
sed non ante datam cingetis moenibus urbem, 255
quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
ambesas subigat malis absumere mensas.»
Dixit, et in silvam pennis ablata refugit.
At sociis subita gelidus formidine sanguis
deriguit; cecidere animi, nec iam amplius armis, 260
sed votis precibusque iubent exposcere pacem,
sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres.
Et pater Anchises passis de litore palmis
numina magna vocat, meritosque indicit honores:
«Di, prohibete minas; di, talem avertite casum, 265
et placidi servate pios!» Tum litore funem
deripere, excussosque iubet laxare rudentes.
Tendunt vela Noti; fugimus spumantibus undis,
qua cursum ventusque gubernatorque vocabat.
Iam medio adparet fluctu nemorosa Zacynthos 270
Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.
Effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna,
et terram altricem saevi exsecramur Ulixi.
Mox et Leucatae nimbosa cacumina montis
et formidatus nautis aperitur Apollo. 275
Hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi;
ancora de prora iacitur, stant litore puppes.
Ergo insperata tandem tellure potiti,
lustramurque Iovi votisque incendimus aras,
Actiaque Iliacis celebramus litora ludis. 280
Exercent patrias oleo labente palaestras
nudati socii; iuvat evasisse tot urbes
Argolicas, mediosque fugam tenuisse per hostis.
Interea magnum sol circumvolvitur annum,
et glacialis hiemps aquilonibus asperat undas. 285
Aere cavo clipeum. magni gestamen Abantis,
postibus adversis figo, et rem carmine signo:
AENEAS HAEC DE DANAIS VICTORIBVS ARMA.
Linquere tum portus iubeo et considere transtris:
certatim socii feriunt mare et aequora verrunt. 290
Protinus aërias Phaeacum abscondimus arces,
Liber III
44Aeneis
litoraque Epiri legimus portuque subimus
Chaonio, et celsam Buthroti accedimus urbem.
Hic incredibilis rerum fama occupat auris,
Priamiden Helenum Graias regnare per urbes, 295
coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum,
et patrio Andromachen iterum cessisse marito.
Obstipui, miroque incensum pectus amore,
compellare virum et casus cognoscere tantos.
Progredior portu, classis et litora linquens, 300
sollemnis cum forte dapes et tristia dona
ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam
libabat cineri Andromache, Manisque vocabat
Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem
et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras. 305
Ut me conspexit venientem et Troà ̄a circum
arma amens vidit, magnis exterrita monstris
deriguit visu in medio, calor ossa reliquit;
labitur, et longo vix tandem tempore fatur:
«Verane te facies, verus mihi nuntius adfers, 310
nate dea? Vivisne, aut, si lux alma recessit,
Hector ubi est?» Dixit, lacrimasque effudit et omnem
implevit clamore locum. Vix pauca furenti
subicio, et raris turbatus vocibus hisco:
«vivo equidem, vitamque extrema per omnia duco; 315
ne dubita, nam vera vides.
Heu, quis te casus deiectam coniuge tanto
excipit, aut quae digna satis fortuna revisit
Hectoris Andromachen? Pyrrhin» conubia servas?»
Deiecit vultum et demissa voce locuta est: 320
«O felix una ante alias Priameà ̄a virgo,
hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos,
nec victoris eri tetigit captiva cubile!
nos, patria incensa, diversa per aequora vectae, 325
stirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum,
servitio enixae, tulimus: qui deinde, secutus
Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos,
me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.
Ast illum, ereptae magno inflammatus amore 330
coniugis et scelerum Furiis agitatus, Orestes
excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.
Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit
pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos
Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit, 335
Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem.
Sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere?
Aut quisnam ignarum nostris deus adpulit oris?
Quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura,
quem tibi iam Troia−− 340
Liber III
45Aeneis
Ecqua tamen puero est amissae cura parentis?
Ecquid in antiquam virtutem animosque virilis
et pater Aeneas et avunculus excitat Hector?»
Talia fundebat lacrimans longosque ciebat
incassum fletus, cum sese a moenibus heros 345
Priamides multis Helenus comitantibus adfert,
adgnoscitque suos, laetusque ad limina ducit,
et multum lacrimas verba inter singula fundit.
Procedo, et parvam Troiam simulataque magnis
Pergama, et arentem Xanthi cognomine rivum 350
adgnosco, Scaeaeque amplector limina portae.
Nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur:
illos porticibus rex accipiebat in amplis;
aulaà ̄ medio libabant pocula Bacchi,
impositis auro dapibus, paterasque tenebant. 355
Iamque dies alterque dies processit, et aurae
vela vocant tumidoque inflatur carbasus austro.
His vatem adgredior dictis ac talia quaeso:
«Troiugena, interpres divom, qui numina Phoebi,
qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis, 360
et volucrum linguas et praepetis omina pennae,
fare age−−namque omnem cursum mihi prospera dixit
religio, et cuncti suaserunt numine divi
Italiam petere et terras temptare repostas:
sola novum dictuque nefas Harpyia Celaeno 365
prodigium canit, et tristis denuntiat iras,
obscenamque famem−−quae prima pericula vito?
Quidve sequens tantos possim superare labores?»
Hic Helenus, caesis primum de more iuvencis,
exorat pacem divom, vittasque resolvit 370
sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe,
ipse manu multo suspensum numine ducit,
atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:
«Nate dea,−−nam te maioribus ire per altum
auspiciis manifesta fides: sic fata deum rex 375
sortitur, volvitque vices; is vertitur ordo−−
pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres
aequora et Ausonio possis considere portu,
expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae
scire Helenum farique vetat Saturnia Iuno. 380
Principio Italiam, quam tu iam rere propinquam
vicinosque, ignare, paras invadere portus,
longa procul longis via dividit invia terris.
Ante et Trinacria lentandus remus in unda,
et salis Ausonii lustrandum navibus aequor, 385
infernique lacus, Aeaeaeque insula Circae,
quam tuta possis urbem componere terra:
signa tibi dicam, tu condita mente teneto:
cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam
Liber III
46Aeneis
litoreis ingens inventa sub ilicibus sus 390
triginta capitum fetus enixa iacebit.
alba, solo recubans, albi circum ubera nati,
is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
Nec tu mensarum morsus horresce futuros:
fata viam invenient, aderitque vocatus Apollo. 395
«Has autem terras, Italique hanc litoris oram,
proxuma quae nostri perfunditur aequoris aestu,
effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais.
Hic et Narycii posuerunt moenia Locri,
et Sallentinos obsedit milite campos 400
Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei
parva Philoctetae subnixa Petelia muro.
Quin, ubi transmissae steterint trans aequora classes,
et positis aris iam vota in litore solves,
purpureo velare comas adopertus amictu, 405
ne qua inter sanctos ignis in honore deorum
hostilis facies occurrat et omina turbet.
Hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto:
hac casti maneant in religione nepotes.
«Ast ubi digressum Siculae te admoverit orae 410
ventus, et angusti rarescent claustra Pelori,
laeva tibi tellus et longo laeva petantur
aequora circuitu: dextrum fuge litus et undas.
Haec loca vi quondam et vasta convolsa ruina−−
tantum aevi longinqua valet mutare vetustas−− 415
dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
una foret; venit medio vi pontus et undis
Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes
litore diductas angusto interluit aestu.
Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis 420
obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos
sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras
erigit alternos et sidera verberat unda.
At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris,
ora exsertantem et navis in saxa trahentem. 425
Prima hominis facies et pulchro pectore virgo
pube tenus, postrema immani corpore pristis,
delphinum caudas utero commissa luporum.
Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni
cessantem, longos et circumflectere cursus, 430
quam semel informem vasto vidisse sub antro
Scyllam, et caeruleis canibus resonantia saxa.
«Praeterea, si qua est Heleno prudentia, vati
si qua fides, animum si veris implet Apollo,
unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum 435
praedicam, et repetens iterumque iterumque monebo:
Iunonis magnae primum prece numen adora;
Iunoni cane vota libens, dominamque potentem
supplicibus supera donis: sic denique victor
Trinacria finis Italos mittere relicta. 440
Liber III
47Aeneis
«Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem,
divinosque lacus, et Averna sonantia silvis,
insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima
fata canit, foliisque notas et nomina mandat.
Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo, 445
digerit in numerum, atque antro seclusa relinquit.
Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt;
verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus
impulit et teneras turbavit ianua frondes,
numquam deinde cavo volitantia prendere saxo, 450
nec revocare situs aut iungere carmina curat:
inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae.
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,−−
quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum
vela vocet, possisque sinus implere secundos,−− 455
quin adeas vatem precibusque oracula poscas
ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.
Illa tibi Italiae populos venturaque bella,
et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem
expediet, cursusque dabit venerata secundos. 460
Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.
Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.»
Quae postquam vates sic ore effatus amico est,
dona dehinc auro gravia sectoque elephanto
imperat ad navis ferri, stipatque carinis 465
ingens argentum, Dodonaeosque lebetas,
loricam consertam hamis auroque trilicem,
et conum insignis galeae cristasque comantis,
arma Neoptolemi; sunt et sua dona parenti.
Addit equos, additque duces; 470
remigium supplet; socios simul instruit armis.
Interea classem velis aptare iubebat
Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
Quem Phoebi interpres multo compellat honore:
«Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo, 475
cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,
ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.
Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;
Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.
Vade» ait «O felix nati pietate. Quid ultra 480
provehor, et fando surgentis demoror austros?»
Nec minus Andromache digressu maesta supremo
fert picturatas auri subtemine vestes
et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore),
textilibusque onerat donis, ac talia fatur: 485
«Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum
sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum,
O milli sola mei super Astyanactis imago:
Liber III
48Aeneis
sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat; 490
et nunc aequali tecum pubesceret aevo.»
Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:
«Vivite felices, quibus est fortuna peracta
iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.
Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum, 495
arva neque Ausoniae semper cedentia retro
quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis
quam vestrae fecere manus, melioribus, opto,
auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis.
Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva 500
intraro, gentique meae data moenia cernam,
cognatas urbes olim populosque propinquos,
Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor
atque idem casus, unam faciemus utramque
Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.» 505
Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,
unde iter Italiam cursusque brevissimus undis.
Sol ruit interea et montes umbrantur opaci;
sternimur optatae gremio telluris ad undam,
sortiti remos, passimque in litore sicco 510
corpora curamus; fessos sopor inrigat artus.
Necdum orbem medium Nox horis acta subibat:
haud segnis strato surgit Palinurus et omnis
explorat ventos, atque auribus aera captat;
sidera cuncta notat tacito labentia caelo, 515
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,
armatumque auro circumspicit Oriona.
Postquam cuncta videt caelo constare sereno,
dat clarum e puppi signum; nos castra movemus,
temptamusque viam et velorum pandimus alas. 520
Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis,
cum procul obscuros collis humilemque videmus
Italiam. «Italiam» primus conclamat Achates,
«Italiam» laeto socii clamore salutant.
Tum pater Anchises magnum cratera corona 525
induit, implevitque mero, divosque vocavit
stans celsa in puppi:
«Di maris et terrae tempestatumque potentes,
ferte viam vento facilem et spirate secundi.»
Crebrescunt optatae aurae portusque patescit 530
iam propior, templumque adparet in arce Minervae.
Vela legunt socii et proras ad litora torquent.
Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum,
obiectae salsa spumant aspargine cautes;
ipse latet; gemino demittunt bracchia muro 535
turriti scopuli, refugitque ab litore templum.
Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi
tondentis campum late, candore nivali.
Liber III
49Aeneis
Et pater Anchises: «Bellum, O terra hospita, portas
bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. 540
Sed tamen idem olim curru succedere sueti
quadrupedes, et frena iugo concordia ferre;
spes et pacis» ait. Tum numina sancta precamur
Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis,
et capita ante aras Phrygio velamur amictu; 545
praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite
Iunoni Argivae iussos adolemus honores.
Haud mora, continuo perfectis ordine votis,
cornua velatarum obvertimus antemarum,
Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva. 550
Hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti
cernitur; attollit se diva Lacinia contra,
Caulonisque arces et navifragum Scylaceum.
Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,
et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa 555
audimus longe fractasque ad litora voces,
exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae.
Et pater Anchises: «Nimirum haec illa Charybdis:
hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.
Eripite, O socii, pariterque insurgite remis!» 560
Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem
contorsit laevas proram Palinurus ad undas.
laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.
Tollimur in caelum curvato gurgite, et idem
subducta ad Manis imos desedimus unda. 565
Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere:
ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.
Interea fessos ventus cum sole reliquit,
ignarique viae Cyclopum adlabimur oris.
Portus ab accessu ventorum immotus et ingens 570
ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis;
interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
turbine fumantem piceo et candente favilla,
attollitque globos flammarum et sidera lambit;
interdum scopulos avolsaque viscera montis 575
erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
Fama est Enceladi semustum fulmine corpus
urgueri mole hac, ingentemque insuper Aetnam
impositam ruptis flammam exspirare caminis; 580
et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem
murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo.
Noctem illam tecti silvis immania monstra
perferimus, nec quae sonitum det causa videmus.
Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra 585
siderea polus, obscuro sed nubila caelo,
et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.
Liber III
50Aeneis
Postera iamque dies primo surgebat Eoo,
umentemque Aurora polo dimoverat umbram:
cum subito e silvis, macie confecta suprema, 590
ignoti nova forma viri miserandaque cultu
procedit, supplexque manus ad litora tendit.
Respicimus: dira inluvies inmissaque barba,
consertum tegumen spinis; at cetera Graius,
[et quondam patriis ad Troiam missus in armis.] 595
Isque ubi Dardanios habitus et Troia vidit
arma procul, paulum aspectu conterritus haesit,
continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps
cum fletu precibusque tulit: «Per sidera testor,
per superos atque hoc caeli spirabile lumen, 600
tollite me, Teucri; quascumque abducite terras;
hoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum,
et bello Iliacos fateor petiisse Penatis;
pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri,
spargite me in fluctus, vastoque inmergite ponto. 605
Si pereo, hominum manibus periisse iuvabit.»
Dixerat, et genua amplexus genibusque volutans
haerebat. Qui sit, fari, quo sanguine cretus,
hortamur; quae deinde agitet fortuna, fateri.
Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus, 610
dat iuveni, atque animum praesenti pignore firmat.
Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:
«Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi,
nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto
paupere−−mansissetque utinam fortuna!−−profectus. 615
Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt,
inmemores socii vasto Cyclopis in antro
deseruere. Domus sanie dapibusque cruentis,
intus opaca, ingens; ipse arduus, altaque pulsat
sidera−−Di, talem terris avertite pestem!−− 620
nec visu facilis nec dictu adfabilis ulli.
Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro.
Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro
prensa manu magna, medio resupinus in antro,
frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent 625
limina; vidi atro cum membra fluentia tabo
manderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus.
Haud impune quidem; nec talia passus Ulixes,
oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.
Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus 630
cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum
immensus, saniem eructans et frusta cruento
per somnum commixta mero, nos magna precati
numina sortitique vices, una undique circum
fundimur, et telo lumen terebramus acuto,−− 635
ingens, quod torva solum sub fronte latebat,
Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,−−
Liber III
51Aeneis
et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
Sed fugite, O miseri, fugite, atque ab litore funem
rumpite. 640
Nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro
lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,
centum alii curva haec habitant ad litora volgo
infandi Cyclopes, et altis montibus errant.
Tertia iam lunae se cornua lumine complent, 645
cum vitam in silvis inter deserta ferarum
lustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas
prospicio, sonitumque pedum vocemque tremesco.
Victum infelicem, bacas lapidosaque corna,
dant rami et volsis pascunt radicibus herbae. 650
Omnia conlustrans, hanc primum ad litora classem
conspexi venientem. Huic me, quaecumque fuisset,
addixi: satis est gentem effugisse nefandam.
Vos animam hanc potius quocumque absumite leto.»
Vix ea fatus erat, summo cum monte videmus 655
ipsum inter pecudes vasta se mole moventem
pastorem Polyphemum et litora nota petentem,
monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.
Trunca manu pinus regit et vestigia firmat;
lanigerae comitantur oves−−ea sola voluptas 660
solamenque mali.
Postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit,
luminis effossi fluidum lavit inde cruorem,
dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor
iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit. 665
Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto
supplice sic merito, tacitique incidere funem;
vertimus et proni certantibus aequora remis.
Sensit, et ad sonitum vocis vestigia torsit;
verum ubi nulla datur dextra adfectare potestas, 670
nec potis Ionios fluctus aequare sequendo,
clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes
contremuere undae, penitusque exterrita tellus
Italiae, curvisque immugiit Aetna cavernis.
At genus e silvis Cyclopum et montibus altis 675
excitum ruit ad portus et litora complent.
Cernimus adstantis nequiquam lumine torvo
Aetnaeos fratres, caelo capita alta ferentis,
concilium horrendum: quales cum vertice celso
aeriae quercus, aut coniferae cyparissi 680
constiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae.
Praecipites metus acer agit quocumque rudentis
excutere, et ventis intendere vela secundis.
Contra iussa monent Heleni Scyllam atque Charybdin
inter, utramque viam leti discrimine parvo, 685
ni teneant cursus; certum est dare lintea retro.
Liber III
52Aeneis
Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori
missus adest. Vivo praetervehor ostia saxo
Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem.
Talia monstrabat relegens errata retrorsus 690
litora Achaemenides; comes infelicis Ulixi.
Sicanio praetenta sinu iacet insula contra
Plemyrium undosum; nomen dixere priores
Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem
occultas egisse vias subter mare; qui nunc 695
ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.
Iussi numina magna loci veneramur; et inde
exsupero praepingue solum stagnantis Helori.
Hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni
radimus, et fatis numquam concessa moveri 700
adparet Camerina procul campique Geloi,
immanisque Gela fluvii cognomine dicta.
Arduus inde Acragas ostentat maxuma longe
moenia, magnanimum quondam generator equorum;
teque datis linquo ventis, palmosa Selinus, 705
et vada dura lego saxis Lilybeia caecis.
Hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora
accipit. Hic, pelagi tot tempestatibus actis,
heu genitorem, omnis curae casusque levamen,
amitto Anchisen: hic me, pater optume, fessum 710
deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis!
Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,
hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
Hic labor extremus, longarum haec meta viarum.
Hinc me digressum vestris deus adpulit oris. 715
Sic pater Aeneas intentis omnibus unus
fata renarrabat divom, cursusque docebat.
Conticuit tandem, factoque hic fine quievit.
Liber III
53Aeneis
Liber IV
At regina gravi iamdudum saucia cura
volnus alit venis, et caeco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
gentis honos: haerent infixi pectore voltus
verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. 5
Postera Phoebea lustrabat lampade terras,
umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
«Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes, 10
quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
Degeneres animos timor arguit: heu, quibus ille
iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat!
Si mihi non animo fixum immotumque sederet, 15
ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
postquam primus amor deceptam morte fefellit;
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
huic uni forsan potui succumbere culpae.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei 20
coniugis et sparsos fraterna caede Penatis,
solus hic inflexit sensus, animumque labantem
impulit: adgnosco veteris vestigia flammae.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, 25
pallentis umbras Erebi noctemque profundam,
ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.»
Sic effata sinum lacrimis implevit obortis. 30
Anna refert: «O luce magis dilecta sorori,
solane perpetua maerens carpere iuventa,
nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris?
Id cinerem aut Manis credis curare sepultos?
Esto: aegram nulli quondam flexere mariti, 35
non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?
Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, 40
et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam,
germanique minas?
Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda 45
hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
coniugio tali! Teucrum comitantibus armis
Liber IV
54Aeneis
Punica se quantis attollet gloria rebus!
Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis 50
indulge hospitio, causasque innecte morandi,
dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion,
quassataeque rates, dum non tractabile caelum.»
His dictis incensum animum inflammavit amore,
spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem. 55
Principio delubra adeunt, pacemque per aras
exquirunt; mactant lectas de more bidentis
legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,
Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.
Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido 60
candentis vaccae media inter cornua fundit,
aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,
instauratque diem donis, pecudumque reclusis
pectoribus inhians spirantia consulit exta.
Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem, 65
quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas
interea, et tacitum vivit sub pectore volnus.
Uritur infelix Dido, totaque vagatur
urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,
quam procul incautam nemora inter Cresia fixit 70
pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos; haeret lateri letalis arundo.
Nunc media Aenean secum per moenia ducit,
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam; 75
incipit effari, mediaque in voce resistit;
nunc eadem labente die convivia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores
exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim 80
luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
sola domo maeret vacua, stratisque relictis
incubat, illum absens absentem auditque videtque;
aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
detinet, infandum si fallere possit amorem. 85
Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
exercet, portusve aut propugnacula bello
tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque
murorum ingentes aequataque machina caelo.
Quam simul ac tali persensit peste teneri 90
cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,
talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:
«Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
tuque puerque tuus, magnum et memorabile numen,
una dolo divom si femina victa duorum est! 95
Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra
suspectas habuisse domos Karthaginis altae.
Liber IV
55Aeneis
Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?
Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
exercemus? Habes, tota quod mente petisti: 100
ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum paribusque regamus
auspiciis; liceat Phrygio servire marito,
dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.»
Olli−−sensit enim simulata mente locutam, 105
quo regnum Italiae Libycas averteret oras−−
sic contra est ingressa Venus: «Quis talia demens
abnuat, aut tecum malit contendere bello,
si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam 110
esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
miscerive probet populos, aut foedera iungi.
Tu coniunx tibi fas animum temptare precando.
Perge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno:
«Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat 115
confieri possit, paucis, adverte, docebo.
Venatum Aeneas unaque miserrima Dido
in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.
His ego nigrantem commixta grandine nimbum, 120
dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,
desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
Diffugient comites et nocte tegentur opaca:
speluncam Dido dux et Troianus eandem
devenient; adero, et, tua si mihi certa voluntas, 125
[conubio iungam stabili propriamque dicabo,]
hic hymenaeus erit.»−−Non adversata petenti
adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.
Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
It portis iubare exorto delecta iuventus; 130
retia rara, plagae, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites et odora canum vis.
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro
stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit. 135
Tandem progreditur, magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
aurea purpuream subnectit fibula vestem.
Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus 140
incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis
infert se socium Aeneas atque agmina iungit.
Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
deserit ac Delum maternam invisit Apollo,
instauratque choros, mixtique altaria circum 145
Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
Liber IV
56Aeneis
ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem
fronde premit crinem fingens atque implicat auro;
tela sonant umeris: haud illo segnior ibat
Aeneas; tantum egregio decus enitet ore. 150
Postquam altos ventum in montis atque invia lustra,
ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae
decurrere iugis; alia de parte patentis
transmittunt cursu campos atque agmina cervi
pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt. 155
At puer Ascanius mediis in vallibus acri
gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos,
spumantemque dari pecora inter inertia votis
optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.
Interea magno misceri murmure caelum 160
incipit; insequitur commixta grandine nimbus;
et Tyrii comites passim et Troiana iuventus
Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros
tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.
Speluncam Dido dux et Troianus eandem 165
deveniunt: prima et Tellus et pronuba Iuno
dant signum; fulsere ignes et conscius aether
conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae.
Ille dies primus leti primusque malorum
causa fuit; neque enim specie famave movetur, 170
nec iam furtivum Dido meditatur amorem:
coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam.
Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes−−
Fama, malum qua non aliud velocius ullum;
mobilitate viget, viresque adquirit eundo, 175
parva metu primo, mox sese attollit in auras,
ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Illam Terra parens, ira inritata deorum,
extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem
progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, 180
monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae
tot vigiles oculi subter, mirabile dictu,
tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
Nocte volat caeli medio terraeque per umbram,
stridens, nec dulci declinat lumina somno; 185
luce sedet custos aut summi culmine tecti,
turribus aut altis, et magnas territat urbes;
tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.
Haec tum multiplici populos sermone replebat
gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: 190
venisse Aenean, Troiano sanguine cretum,
cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;
nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere
regnorum immemores turpique cupidine captos.
Haec passim dea foeda virum diffundit in ora. 195
Liber IV
57Aeneis
Protinus ad regem cursus detorquet Iarban,
incenditque animum dictis atque aggerat iras.
Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha,
templa Iovi centum latis immania regnis,
centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, 200
excubias divom aeternas, pecudumque cruore
pingue solum et variis florentia limina sertis.
Isque amens animi et rumore accensus amaro
dicitur ante aras media inter numina divom
multa Iovem manibus supplex orasse supinis: 205
«Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis
gens epulata toris Lenaeum libat honorem,
aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques,
nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes
terrificant animos et inania murmura miscent? 210
Femina, quae nostris errans in finibus urbem
exiguam pretio posuit, cui litus arandum
cuique loci leges dedimus, conubia nostra
reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit.
Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu, 215
Maeonia mentum mitra crinemque madentem
subnexus, rapto potitur: nos munera templis
quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.»
Talibus orantem dictis arasque tenentem
audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit 220
regia et oblitos famae melioris amantes.
Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:
«Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis,
Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc
exspectat, fatisque datas non respicit urbes, 225
adloquere, et celeris defer mea dicta per auras.
Non illum nobis genetrix pulcherrima talem
promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis;
sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem
Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri 230
proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.
Si nulla accendit tantarum gloria rerum,
nec super ipse sua molitur laude laborem,
Ascanione pater Romanas invidet arces?
Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur, 235
nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?
Naviget: haec summa est; hic nostri nuntius esto.»
Dixerat. Ille patris magni parere parabat
imperio; et primum pedibus talaria nectit
aurea, quae sublimem alis sive aequora supra 240
seu terram rapido pariter cum flamine portant;
tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco
pallentis, alias sub Tartara tristia mittit,
Liber IV
58Aeneis
dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.
Illa fretus agit ventos, et turbida tranat 245
nubila; iamque volans apicem et latera ardua cernit
Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit,
Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris
piniferum caput et vento pulsatur et imbri;
nix umeros infusa tegit; tum flumina mento 250
praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.
Hic primum paribus nitens Cyllenius alis
constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas
misit, avi similis, quae circum litora, circum
piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta. 255
Haud aliter terras inter caelumque volabat,
litus harenosum Libyae ventosque secabat
materno veniens ab avo Cyllenia proles.
Ut primum alatis tetigit magalia plantis,
Aenean fundantem arces ac tecta novantem 260
conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva
ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena
demissa ex umeris, dives quae munera Dido
fecerat, et tenui telas discreverat auro.
Continuo invadit: «Tu nunc Karthaginis altae 265
fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem
exstruis, heu regni rerumque oblite tuarum?
Ipse deum tibi me claro demittit Olympo
regnator, caelum ac terras qui numine torquet;
ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras: 270
quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris?
Si te nulla movet tantarum gloria rerum,
[nec super ipse tua moliris laude laborem,]
Ascanium surgentem et spes heredis Iuli
respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus 275
debentur.» Tali Cyllenius ore locutus
mortalis visus medio sermone reliquit,
et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
At vero Aeneas aspectu obmutuit amens,
arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. 280
Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,
attonitus tanto monitu imperioque deorum.
Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem
audeat adfatu? Quae prima exordia sumat?
Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, 285
in partisque rapit varias perque omnia versat.
Haec alternanti potior sententia visa est:
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,
arma parent, et quae rebus sit causa novandis 290
dissimulent; sese interea, quando optuma Dido
nesciat et tantos rumpi non speret amores,
temptaturum aditus, et quae mollissima fandi
Liber IV
59Aeneis
tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes
imperio laeti parent ac iussa facessunt. 295
At regina dolos−−quis fallere possit amantem?
praesensit, motusque excepit prima futuros,
omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti
detulit armari classem cursumque parari.
Saevit inops animi, totamque incensa per urbem 300
bacchatur, qualis commotis excita sacris
Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
Tandem his Aenean compellat vocibus ultro:
«Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305
posse nefas, tacitusque mea decedere terra?
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam,
nec moritura tenet crudeli funere Dido?
Quin etiam hiberno moliris sidere classem,
et mediis properas aquilonibus ire per altum, 310
crudelis? Quid, si non arva aliena domosque
ignotas peteres, sed Troia antiqua maneret,
Troia per undosum peteretur classibus aequor
Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te
(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui) 315
per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,
si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
dulce meum, miserere domus labentis, et istam−−
oro, si quis adhuc precibus locus−−exue mentem.
Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni 320
odere, infensi Tyrii; te propter eundem
exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam,
fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes?
Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat.
Quid moror? An mea Pygmalion dum moenia frater 325
destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas?
Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula
luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,
non equidem omnino capta ac deserta viderer.» 330
Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat
lumina, et obnixus curam sub corde premebat.
Tandem pauca refert: «Ego te, quae plurima fando
enumerare vales, numquam, regina, negabo
promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae, 335
dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto
speravi−−ne finge−−fugam, nec coniugis umquam
praetendi taedas, aut haec in foedera veni.
Me si fata meis paterentur ducere vitam 340
auspiciis et sponte mea componere curas,
urbem Troianam primum dulcisque meorum
Liber IV
60Aeneis
reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,
et recidiva manu posuissem Pergama victis.
Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, 345
Italiam Lyciae iussere capessere sortes:
hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces,
Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis,
quae tandem, Ausonia Teucros considere terra,
invidia est? Et nos fas extera quaerere regna. 350
Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris
nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,
admonet in somnis et turbida terret imago;
me puer Ascanius capitisque iniuria cari,
quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis. 355
Nunc etiam interpres divom, Iove missus ab ipso−−
testor utrumque caput−−celeris mandata per auras
detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi
intrantem muros, vocemque his auribus hausi.
Desine meque tuis incendere teque querelis: 360
Italiam non sponte sequor.»
Talia dicentem iamdudum aversa tuetur,
huc illuc volvens oculos, totumque pererrat
luminibus tacitis, et sic accensa profatur:
«Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, 365
perfide; sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
Nam quid dissimulo, aut quae me ad maiora reservo?
Num fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit?
Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est? 370
Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxuma Iuno,
nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.
Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem
excepi, et regni demens in parte locavi;
amissam classem, socios a morte reduxi. 375
Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo,
nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso
interpres divom fert horrida iussa per auras.
Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos
sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello. 380
I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.
Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido
saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens,
et, cum frigida mors anima seduxerit artus, 385
omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas.
Audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.»
His medium dictis sermonem abrumpit, et auras
aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert,
linquens multa metu cunctantem et multa parantem 390
dicere. Suscipiunt famulae, conlapsaque membra
marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.
Liber IV
61Aeneis
At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem
solando cupit et dictis avertere curas,
multa gemens magnoque animum labefactus amore, 395
iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit.
Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas
deducunt toto naves: natat uncta carina;
frondentisque ferunt remos et robora silvis
infabricata, fugae studio. 400
Migrantis cernas, totaque ex urbe ruentis.
Ac velut ingentem formicae farris acervum
cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt;
it nigrum campis agmen, praedamque per herbas
convectant calle angusto; pars grandia trudunt 405
obnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt
castigantque moras; opere omnis semita fervet.
Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus?
quosve dabas gemitus, cum litora fervere late
prospiceres arce ex summa, totumque videres 410
misceri ante oculos tantis clamoribus aequor?
Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis?
Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando
cogitur, et supplex animos submittere amori,
ne quid inexpertum frustra moritura relinquat. 415
«Anna, vides toto properari litore; circum
undique convenere; vocat iam carbasus auras,
puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
Hunc ego si potui tantum sperare dolorem,
et perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum 420
exsequere, Anna, mihi. Solam nam perfidus ille
te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;
sola viri mollis aditus et tempora noras.
I, soror, atque hostem supplex adfare superbum:
non ego cum Danais Troianam exscindere gentem 425
Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi,
nec patris Anchisae cineres Manisve revelli,
cur mea dicta neget duras demittere in auris.
Quo ruit? Extremum hoc miserae det munus amanti:
exspectet facilemque fugam ventosque ferentis. 430
Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,
nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat:
tempus inane peto, requiem spatiumque furori,
dum mea me victam doceat fortuna dolere.
Extremam hanc oro veniam−−miserere sororis−− 435
quam mihi cum dederit, cumulatam morte remittam.»
Talibus orabat, talisque miserrima fletus
fertque refertque soror: sed nullis ille movetur
fletibus, aut voces ullas tractabilis audit;
fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris. 440
Ac, velut annoso validam cum robore quercum
Liber IV
62Aeneis
Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
eruere inter se certant; it stridor, et altae
consternunt terram concusso stipite frondes;
ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras 445
aetherias, tantum radice in Tartara tendit:
haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
tunditur, et magno persentit pectore curas;
mens immota manet; lacrimae volvuntur inanes.
Tum vero infelix fatis exterrita Dido 450
mortem orat; taedet caeli convexa tueri.
Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,
vidit, turicremis cum dona imponeret aris,
horrendum dictu, latices nigrescere sacros,
fusaque in obscenum se vertere vina cruorem. 455
Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
Praeterea fuit in tectis de marmore templum
coniugis antiqui, miro quod honore colebat,
velleribus niveis et festa fronde revinctum:
hinc exaudiri voces et verba vocantis 460
visa viri, nox cum terras obscura teneret;
solaque culminibus ferali carmine bubo
saepe queri et longas in fletum ducere voces;
multaque praeterea vatum praedicta priorum
terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem 465
in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui
sola sibi, semper longam incomitata videtur
ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra.
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,
et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas; 470
aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes
armatam facibus matrem et serpentibus atris
cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.
Ergo ubi concepit furias evicta dolore
decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque 475
exigit, et, maestam dictis adgressa sororem,
consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat:
«Inveni, germana, viam−−gratare sorori−−
quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.
Oceani finem iuxta solemque cadentem 480
ultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas
axem humero torquet stellis ardentibus aptum:
hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,
Hesperidum templi custos, epulasque draconi
quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos, 485
spargens umida mella soporiferumque papaver.
Haec se carminibus promittit solvere mentes
quas velit, ast aliis duras immittere curas,
sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro;
nocturnosque movet Manis: mugire videbis 490
Liber IV
63Aeneis
sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
Testor, cara, deos et te, germana, tuumque
dulce caput, magicas invitam accingier artes.
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit 495
impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem,
quo perii, superimponas: abolere nefandi
cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.»
Haec effata silet; pallor simul occupat ora.
Non tamen Anna novis praetexere funera sacris 500
germanam credit, nec tantos mente furores
concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:
ergo iussa parat.
At regina, pyra penetrali in sede sub auras
erecta ingenti taedis atque ilice secta, 505
intenditque locum sertis, et fronde coronat
funerea; super exuvias ensemque relictum
effigiemque toro locat, haud ignara futuri.
Stant arae circum, et crines effusa sacerdos
ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque, 510
tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
Sparserat et latices simulatos fontis Averni,
falcibus et messae ad lunam quaeruntur aënis
pubentes herbae nigri cum lacte veneni;
quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus 515
et matri praereptus amor.
Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta,
unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
testatur moritura deos et conscia fati
sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes 520
curae numen habet iustumque memorque, precatur.
Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu,
cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, 525
quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
rura tenent, somno positae sub nocte silenti
[lenibant curas, et corda oblita laborum].
At non infelix animi Phoenissa, nec umquam
Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem 530
accipit: ingeminant curae, rursusque resurgens
saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:
«En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores
experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535
quos ego sim totiens iam dedignata maritos?
Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum
iussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos,
et bene apud memores veteris stat gratia facti?
Liber IV
64Aeneis
Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis 540
invisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum
Laomedonteae sentis periuria gentis?
Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes,
an Tyriis omnique manu stipata meorum
inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli, 545
rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?
Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem
his, germana, malis oneras atque obicis hosti.
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam 550
degere, more ferae, tales nec tangere curas!
Non servata fides cineri promissa Sychaeo!»
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.
Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi,
carpebat somnos, rebus iam rite paratis. 555
Huic se forma dei voltu redeuntis eodem
obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est−−
omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
et crinis flavos et membra decora iuventa:
«Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, 560
nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis,
demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat,
certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.
Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? 565
Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis
conlucere faces, iam fervere litora flammis,
si te his attigerit terris Aurora morantem.
Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper
femina.» Sic fatus, nocti se immiscuit atrae. 570
Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,
corripit e somno corpus, sociosque fatigat:
«Praecipites vigilate, viri, et considite transtris;
solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto
festinare fugam tortosque incidere funes 575
ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,
quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo
dextra feras.» Dixit, vaginaque eripit ensem
fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro. 580
Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;
litora deseruere; latet sub classibus aequor;
adnixi torquent spumas et caerula verrunt.
Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile. 585
Regina e speculis ut primum albescere lucem
vidit, et aequatis classem procedere velis,
Liber IV
65Aeneis
litoraque et vacuos sensit sine remige portus,
terque quaterque manu pectus percussa decorum,
flaventesque abscissa comas, «Pro Iuppiter, ibit 590
hic» ait «et nostris inluserit advena regnis?
Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur,
deripientque rates alii navalibus? Ite,
ferte citi flammas, date vela, impellite remos!−−
Quid loquor, aut ubi sum? Quae mentem insania mutat? 595
Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt.
Tum decuit, cum sceptra dabas.−−En dextra fidesque,
quem secum patrios aiunt portare Penates,
quem subiisse umeris confectum aetate parentem!
Non potui abreptum divellere corpus, et undis 600
spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis?−−
Verum anceps pugnae fuerat fortuna:−−fuisset.
Quem metui moritura? Faces in castra tulissem,
implessemque foros flammis, natumque patremque 605
cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem.
«Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,
nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,
et Dirae ultrices, et di morientis Elissae, 610
accipite haec, meritumque malis advertite numen,
et nostras audite preces. Si tangere portus
infandum caput ac terris adnare necesse est,
et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:
at bello audacis populi vexatus et armis, 615
finibus extorris, complexu avulsus Iuli,
auxilium imploret, videatque indigna suorum
funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae
tradiderit, regno aut optata luce fruatur,
sed cadat ante diem, mediaque inhumatus harena. 620
Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.
Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum
exercete odiis, cinerique haec mittite nostro
munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto.
Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, 625
qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
Litora litoribus contraria, fluctibus undas
imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque.»
Haec ait, et partis animum versabat in omnis, 630
invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei;
namque suam patria antiqua cinis ater habebat:
«Annam cara mihi nutrix huc siste sororem;
dic corpus properet fluviali spargere lympha, 635
et pecudes secum et monstrata piacula ducat:
sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta.
Liber IV
66Aeneis
Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,
perficere est animus, finemque imponere curis,
Dardaniique rogum capitis permittere flammae.» 640
Sic ait: illa gradum studio celerabat anili.
At trepida, et coeptis immanibus effera Dido,
sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
interfusa genas, et pallida morte futura,
interiora domus inrumpit limina, et altos 645
conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile
conspexit, paulum lacrimis et mente morata,
incubuitque toro, dixitque novissima verba: 650
«Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant,
accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi,
et nunc magna mei sub terras ibit imago.
Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi; 655
ulta virum, poenas inimico a fratre recepi;
felix, heu nimium felix, si litora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!»
Dixit, et, os impressa toro, «Moriemur inultae,
sed moriamur» ait. «Sic, sic iuvat ire sub umbras: 660
Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.»
Dixerat; atque illam media inter talia ferro
conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore
spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta 665
atria; concussam bacchatur Fama per urbem.
Lamentis gemituque et femineo ululatu
tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether,
non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis
Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes 670
culmina perque hominum volvantur perque deorum.
Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis
per medios ruit, ac morientem nomine clamat:
«Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas? 675
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?
Quid primum deserta querar? Comitemne sororem
sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses:
idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.
His etiam struxi manibus, patriosque vocavi 680
voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?
Exstinxti te meque, soror, populumque patresque
Sidonios urbemque tuam. Date volnera lymphis
abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
ore legam.» Sic fata, gradus evaserat altos, 685
semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
Liber IV
67Aeneis
Illa, graves oculos conata attollere, rursus
deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.
Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit; 690
ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.
Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
quae luctantem animam nexosque resolveret artus. 695
Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis, 700
mille trahens varios adverso sole colores,
devolat, et supra caput adstitit: «Hunc ego Diti
sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.»
Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una
dilapsus calor, atque in ventos vita recessit. 705
Liber IV
68Aeneis
Liber VI
Interea medium Aeneas iam classe tenebat
certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat,
moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem,
causa latet; duri magno sed amore dolores 5
polluto, notumque, furens quid femina possit,
triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla
occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
olli caeruleus supra caput adstitit imber, 10
noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:
«Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
Quidve, pater Neptune, paras?» Sic deinde locutus
colligere arma iubet validisque incumbere remis, 15
obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
«Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
Mutati transversa fremunt et vespere ab atro
consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër. 20
Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,
quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe
fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
si modo rite memor servata remetior astra.» 25
Tum pius Aeneas: «Equidem sic poscere ventos
iamdudum et frustra cerno te tendere contra:
Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
quove magis fessas optem demittere naves,
quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten, 30
et patris Anchisae gremio complectitur ossa?»
Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
et tandem laeti notae advertuntur harenae.
At procul ex celso miratus vertice montis 35
adventum sociasque rates occurrit Acestes,
horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
Troà ̄a Criniso conceptum flumine mater
quem genuit: veterum non immemor ille parentum
gratatur reduces, et gaza laetus agresti 40
excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
Postera cum primo stellas Oriente fugarat
clara dies, socios in coetum litore ab omni
advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:
«Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom, 45
annuus exactis completur mensibus orbis,
ex quo reliquias divinique ossa parentis
Liber VI
69Aeneis
Condidimus terra maestasque sacravimus aras.
Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
semper honoratum−−sic di voluistis−−habebo. 50
Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae;
annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
exsequerer, strueremque suis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, 55
haud equidem sine mente, reor, sine numine divom,
adsumus et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;
poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis
urbe velit posita templis sibi ferre dicatis. 60
Bina boum vobis Troia generatus Acestes
dat numero capita in naves; adhibete Penates
et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
Praeterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, 65
prima citae Teucris ponam certamina classis;
quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
seu crudo fidit pugnam committere caestu,
cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae. 70
Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.»
Sic fatus, velat materna tempora myrto;
hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
Ille e concilio multis cum milibus ibat 75
ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
purpureosque iacit flores, ac talia fatur:
«Salve, sancte parens: iterum salvete, recepti 80
nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae.
Non licuit fines Italos fataliaque arva,
nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.»
Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis
septem ingens gyros, septena volumina traxit, 85
amplexus placide tumulum lapsusque per aras,
caeruleae cui terga notae, maculosus et auro
squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
mille iacit varios adverso sole colores.
Obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longo 90
tandem inter pateras et levia pocula serpens
libavitque dapes, rursusque innoxius imo
successit tumulo, et depasta altaria liquit.
Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
incertus, geniumne loci famulumne parentis 95
esse putet: caedit binas de more bidentes,
totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos;
Liber VI
70Aeneis
vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchisae magni Manisque Acheronte remissos.
Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti 100
dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos;
ordine aena locant alii, fusique per herbam
subiciunt veribus prunas et viscera torrent.
Exspectata dies aderat, nonamque serena
Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant, 105
famaque finitimos et clari nomen Acestae
excierat; laeto complerant litora coetu,
visuri Aeneadas, pars et certare parati.
Munera principio ante oculos circoque locantur
in medio, sacri tripodes viridesque coronae, 110
et palmae pretium victoribus, armaque et ostro
perfusae vestes, argenti aurique talenta;
et tuba commissos medio canit aggere ludos.
Prima pares ineunt gravibus certamina remis
quattuor ex omni delectae classe carinae. 115
Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim,
mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi;
ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
impellunt, terno consurgunt ordine remi; 120
Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus
caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.
Est procul in pelago saxum spumantia contra
litora, quod tumidis submersum tunditur olim 125
fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori;
tranquillo silet, immotaque attollitur unda
campus, et apricis statio gratissima mergis.
Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam
constituit signum nautis pater, unde reverti 130
scirent, et longos ubi circumflectere cursus.
Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro
ductores longe effulgent ostroque decori;
cetera populea velatur fronde iuventus,
nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit. 135
Considunt transtris, intentaque brachia remis;
intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit
corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.
Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor 140
nauticus, adductis spumant freta versa lacertis.
Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit
convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
Non tam praecipites biiugo certamine campum
corripuere, ruuntque effusi carcere currus, 145
Liber VI
71Aeneis
nec sic immissis aurigae undantia lora
concussere iugis pronique in verbera pendent.
Tum plausu fremituque virum studiisque faventum
consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant
litora, pulsati colles clamore resultant. 150
Effugit ante alios primisque elabitur undis
turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus
consequitur, melior remis, sed pondere pinus
tarda tenet. Post hos aequo discrimine Pristis
Centaurusque locum tendunt superare priorem; 155
et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens
Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur
frontibus, et longa sulcant vada salsa carina.
Iamque propinquabant scopulo metamque tenebant,
cum princeps medioque Gyas in gurgite victor 160
rectorem navis compellat voce Menoeten:
«Quo tantum mihi dexter abis? Huc dirige gressum;
litus ama, et laevas stringat sine palmula cautes;
altum alii teneant.» Dixit; sed caeca Menoetes
saxa timens proram pelagi detorquet ad undas. 165
«Quo diversus abis?» iterum «Pete saxa, Menoete!»
cum clamore Gyas revocabat; et ecce Cloanthum
respicit instantem tergo, et propiora tenentem.
Ille inter navemque Gyae scopulosque sonantes
radit iter laevum interior, subitoque priorem 170
praeterit, et metis tenet aequora tuta relictis.
Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens,
nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten,
oblitus decorisque sui sociumque salutis,
in mare praecipitem puppi deturbat ab alta; 175
ipse gubernaclo rector subit, ipse magister,
hortaturque viros, clavumque ad litora torquet.
At gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est,
iam senior madidaque fluens in veste Menoetes
summa petit scopuli siccaque in rupe resedit. 180
Ilium et labentem Teucri et risere natantem,
et salsos rident revomentem pectore fluctus.
Hic laeta extremis spes est accensa duobus,
Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem.
Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat, 185
nec tota tamen ille prior praeeunte carina;
parte prior, partem rostro premit aemula Pristis.
At media socios incedens nave per ipsos
hortatur Mnestheus: «Nunc, nunc insurgite remis,
Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema 190
delegi comites; nunc illas promite vires,
nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi,
Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis.
Non iam prima peto Mnestheus, neque vincere certo;
Liber VI
72Aeneis
quamquam O!−−sed superent, quibus hoc, Neptune, dedisti; 195
extremos pudeat rediisse; hoc vincite, cives,
et prohibete nefas.» Olli certamine summo
procumbunt; vastis tremit ictibus aerea puppis,
subtrahiturque solum; tum creber anhelitus artus
aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis. 200
Attulit ipse viris optatum casus honorem.
Namque furens animi dum proram ad saxa suburguet
interior, spatioque subit Sergestus iniquo,
infelix saxis in procurrentibus haesit.
Concussae cautes, et acuto in murice remi 205
obnixi crepuere, inlisaque prora pependit.
Consurgunt nautae et magno clamore morantur,
ferratasque trudes et acuta cuspide contos
expediunt, fractosque legunt in gurgite remos.
At laetus Mnestheus successuque acrior ipso 210
agmine remorum celeri ventisque vocatis
prona petit maria et pelago decurrit aperto.
Qualis spelunca subito commota columba,
cui domus et dulces latebroso in pumice nidi,
fertur in ana volans, plausumque exterrita pennis 215
dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto
radit iter liquidum, celeres neque commovet alas:
sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis
aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
Et primum in scopulo luctantem deserit alto 220
Sergestum, brevibusque vadis frustraque vocantem
auxilia, et fractis discentem currere remis
Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram
consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est.
Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus: 225
quem petit, et summis adnixus viribus urguet.
Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem
instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
Hi proprium decus et partum indignantur honorem
ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci; 230
hos successus alit: possunt, quia posse videntur.
Et fors aequatis cepissent praemia rostris,
ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus
fudissetque preces, divosque in vota vocasset:
Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, 235
vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
constituam ante aras, voti reus, extaque salsos
porriciam in fluctus et vina liquentia fundam.»
Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis
Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo, 240
et pater ipse manu magna Portunus euntem
impulit; illa Noto citius volucrique sagitta
ad terram fugit, et portu se condidit alto.
Liber VI
73Aeneis
Tum satus Anchisa, cunctis ex more vocatis,
victorem magna praeconis voce Cloanthum 245
declarat viridique advelat tempora lauro,
muneraque in naves ternos optare iuvencos,
vinaque et argenti magnum dat ferre talentum.
Ipsis praecipuos ductoribus addit honores:
victori chlamydem auratam, quam plurima circum 250
purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,
intextusque puer frondosa regius Ida
veloces iaculo cervos cursuque fatigat,
acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida
sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis; 255
longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt
custodes, saevitque canum latratus in auras.
At qui deinde locum tenuit virtute secundum,
levibus huic hamis consertam auroque trilicem
loricam, quam Demoleo detraxerat ipse 260
victor apud rapidum Simoënta sub Ilio alto,
donat habere viro, decus et tutamen in armis.
Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant
multiplicem, conixi umeris; indutus at olim
Demoleos cursu palantes Troas agebat. 265
Tertia dona facit geminos ex aere lebetas,
cymbiaque argento perfecta atque aspera signis.
Iamque adeo donati omnes opibusque superbi
puniceis ibant evincti tempora taenis,
cum saevo e scopulo multa vix arte revolsus, 270
amissis remis atque ordine debilis uno,
inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.
Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens,
aerea quem obliquum rota transiit, aut gravis ictu
seminecem liquit saxo lacerumque viator; 275
nequiquam longos fugiens dat corpore tortus,
parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla
arduus attollens, pars volnere clauda retentat
nexantem nodis seque in sua membra plicantem:
tali remigio navis se tarda movebat; 280
vela facit tamen, et velis subit ostia plenis.
Sergestum Aeneas promisso munere donat,
servatam ob navem laetus sociosque reductos.
Olli serva datur, operum haud ignara Minervae,
Cressa genus, Pholoë, geminique sub ubere nati. 285
Hoc pius Aeneas misso certamine tendit
gramineum in campum, quem collibus undique curvis
cingebant silvae, mediaque in valle theatri
circus erat; quo se multis cum milibus heros
consessu medium tulit exstructoque resedit. 290
Hic, qui forte velint rapido contendere cursu,
imitat pretiis animos, et praemia ponit.
Undique conveniunt leucri mixtique Sicani,
Liber VI
74Aeneis
Nisus et Euryalus primi,
Euryalus forma insignis viridique iuventa, 295
Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus
regius egregia Priami de stirpe Diores;
hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan,
alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis;
tum duo Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque, 300
adsueti silvis, comites senioris Acestae;
multi praeterea, quos fama obscura recondit.
Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus:
«Accipite haec animis, laetasque advertite mentes:
nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit. 305
Gnosia bina dabo levato lucida ferro
spicula caelatamque argento ferre bipennem;
omnibus hic erit unus honos. Tres praemia primi
accipient flavaque caput nectentur oliva.
Primus equum phaleris insignem victor habeto; 310
alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis
Threà ̄ciis, lato quam circum amplectitur auro
balteus et tereti subnectit fibula gemma;
tertius Argolica hac galea contentus abito.»
Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente 315
corripiunt spatia audito, limenque relinquunt,
effusi nimbo similes, simul ultima signant.
Primus abit longeque ante omnia corpora Nisus
emicat, et ventis et fulminis ocior alis;
proximus huic, longo sed proxumus intervallo, 320
insequitur Salius; spatio post deinde relicto
tertius Euryalus:
Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso
ecce volat calcemque terit iam calce Diores,
incumbens umero, spatia et si plura supersint, 325
transeat elapsus prior, ambiguumque relinquat.
Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam
finem adventabant, levi cum sanguine Nisus
labitur infelix, caesis ut forte iuvencis
fusus humum viridisque super madefecerat herbas. 330
Hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso
haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso
concidit immundoque fimo sacroque cruore.
Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum;
nam sese opposuit Salio per lubrica surgens; 335
ille autem spissa iacuit revolutus harena.
Emicat Euryalus, et munere victor amici
prima tenet, plausuque volat fremituque secundo.
Post Helymus subit, et nunc tertia palma Diores.
Hic totum caveae consessum ingentis et ora 340
prima patrum magnis Salius clamoribus implet,
ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
Tutatur favor Euryalum, lacrimaeque decorae,
Liber VI
75Aeneis
gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
Adiuvat et magna proclamat voce Diores, 345
qui subiit palmae, frustraque ad praemia venit
ultima, si primi Salio reddentur honores.
Tum pater Aeneas «Vestra» inquit «munera vobis
certa manent, pueri, et palmam movet ordine nemo;
me liceat casus misereri insontis amici.» 350
Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonis
dat Salio, villis onerosum atque unguibus aureis.
Hic Nisus, «Si tanta» inquit «sunt praemia victis,
et te lapsorum miseret, quae munera Niso
digna dabis, primam merui qui laude coronam, 355
ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?
Et simul his dictis faciem ostentabat et udo
turpia membra fimo. Risit pater optimus olli
et clipeum efferri iussit, Didymaonis artem,
Neptuni sacro Danais de poste refixum. 360
Hoc iuvenem egregium praestanti munere donat;
Post, ubi confecti cursus, et dona peregit:
«Nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens,
adsit, et evinctis attollat brachia palmis.»
Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem, 365
victori velatum auro vittisque iuvencum,
ensem atque insignem galeam solacia victo.
Nec mora: continuo vastis cum viribus effert
ora Dares, magnoque virum se murmure tollit;
solus qui Paridem solitus contendere contra, 370
idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector,
victorem Buten immani corpore, qui se
Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat,
perculit, et fulva moribundum extendit harena.
Talis prima Dares caput altum in proelia tollit, 375
ostenditque umeros latos, alternaque iactat
brachia protendens, et verberat ictibus auras.
Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto
audet adire virum manibusque inducere caestus.
Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma, 380
Aeneae stetit aute pedes, nec plura moratus
tum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur:
«Nate dea, si nemo audet se credere pugnae,
quae finis standi? Quo me decet usque teneri?
Ducere dona iube.» Cuncti simul ore fremebant 385
Dardanidae, reddique viro promissa iubebant.
Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,
proximus ut viridante toro consederat herbae:
«Entelle, heroum quondam fortissime frustra,
tantane tam patiens nullo certamine tolli 390
dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister
Liber VI
76Aeneis
requiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem
Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?»
Ille sub haec: «Non laudis amor, nec gloria cessit
pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta 395
sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste
exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,
haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco
venissem, nec dona moror.» Sic deinde locutus 400
in medium geminos immani pondere caestus
proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus
ferre manum, duroque intendere brachia tergo.
Obstipuere animi: tantorum ingentia septem
terga boum plumbo insuto ferroque rigebant. 405
Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat;
magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa
huc illuc vinclorum immensa volumina versat.
Tum senior talis referebat pectore voces:
«Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma 410
vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam?
Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat;−−
sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro;−−
his magnum Alciden contra stetit; his ego suetus,
dum melior vires sanguis dabat, aemula necdum 415
temporibus geminis canebat sparsa senectus.
Sed si nostra Dares haec Troius arma recusat,
idque pio sedet Aeneae, prohat auctor Acestes,
aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto;
solve metus; et tu Troianos exue caestus.» 420
Haec fatus, duplicem ex umeris reiecit amictum
et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque
exuit, atque ingens media consistit harena.
Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos,
et paribus palmas amborum innexuit armis. 425
Constitit in digitos extemplo arrectus uterque,
brachiaque ad superas interritus extulit auras.
Abduxere retro longe capita ardua ab ictu,
immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt.
Ille pedum melior motu, fretusque iuventa; 430
hic membris et mole valens, sed tarda trementi
genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.
Multa viri nequiquam inter se volnera iactant,
multa cavo lateri ingeminant, et pectore vastos
dant sonitus, erratque auris et tempora circum 435
crebra manus, duro crepitant sub volnere malae.
Stat gravis Entellus nisuque immotus eodem,
corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit.
Ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem,
aut montana sedet circum castella sub armis, 440
nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat
Liber VI
77Aeneis
arte locum, et variis adsultibus inritus urguet.
Ostendit dextram insurgens Entellus, et alte
extulit: ille ictum venientem a vertice velox
praevidit, celerique elapsus corpore cessit. 445
Entellus vires in ventum effudit, et ultro
ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto
concidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho,
aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.
Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes; 450
it clamor caelo, primusque accurrit Acestes,
aequaevumque ab humo miserans attollit amicum.
At non tardatus casu neque territus heros
acrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira.
Tum pudor incendit vires et conscia virtus, 455
praecipitemque Daren ardens agit aequore toto,
nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra;
nec mora, nec requies: quam multa grandine nimbi
culminibus crepitant, sic densis ictibus heros
creber utraque manu pulsat versatque Dareta. 460
Tum pater Aeneas procedere longius iras
et saevire animis Entellum haud passus acerbis;
sed finem imposuit pugnae, fessumque Dareta
eripuit mulcens dictis, ac talia fatur:
«Infelix, quae tanta animum dementia cepit? 465
Non vires alias conversaque numina sentis?
Cede deo.» Dixitque et proelia voce diremit.
Ast illum fidi aequales, genua aegra trahentem,
iactantemque utroque caput, crassumque cruorem
ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes, 470
ducunt ad naves; galeamque ensemque vocati
accipiunt; palmam Entello taurumque relinquunt.
Hic victor, superans animis tauroque superbus:
«Nate dea, vosque haec» inquit «cognoscite, Teucri,
et mihi quae fuerint iuvenali in corpore vires, 475
et qua servetis revocatum a morte Dareta.»
Dixit, et adversi contra stetit ora iuvenci,
qui donum adstabat pugnae, durosque reducta
libravit dextra media inter cornua caestus,
arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro. 480
sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.
Ille super tales effundit pectore voces:
«Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis
persolvo; hic victor caestus artemque repono.»
Protinus Aeneas celeri certare sagitta 485
invitat qui forte velint, et praemia ponit,
ingentique manu malum de nave Seresti
erigit, et volucrem traiecto in fune columbam,
quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
Convenere viri, deiectamque aerea sortem 490
Liber VI
78Aeneis
accepit galea; et primus clamore secundo
Hyrtacidae ante omnes exit locus Hippocoöntis;
quem modo navali Mnestheus certamine victor
consequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva.
Tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater, 495
Pandare, qui quondam, iussus confundere foedus,
in medios telum torsisti primus Achivos.
Extremus galeaque ima subsedit Acestes,
ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem.
Tum validis flexos incurvant viribus arcus 500
pro se quisque viri, et depromunt tela pharetris.
Primaque per caelum, nervo stridente, sagitta
Hyrtacidae iuvenis volucres diverberat auras;
et venit, adversique infigitur arbore mali.
Intremuit malus, timuitque exterrita pennis 505
ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
Post acer Mnestheus adducto constitit arcu,
alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
Ast ipsam miserandus avem contingere ferro
non valuit: nodos et vincula linea rupit, 510
quis innexa pedem malo pendebat ab alto:
illa notos atque alta volans in nubila fugit.
Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato
tela tenens, fratrem Eurytion in Pota vocavit,
iam vacuo laetam caelo speculatus, et alis 515
plaudentem nigra figit sub nube columbam.
Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris
aetheriis, fixamque refert delapsa sagittam.
Amissa solus palma superabat Acestes;
qui tamen aerias telum contendit in auras, 520
ostentans artemque pater arcumque sonantem.
Hic oculis subito obicitur magnoque futurum
augurio monstrum; docuit post exitus ingens,
seraque terrifici cecinerunt omina vates.
Namque volans liquidis in nubibus arsit harundo, 525
signavitque viam flammis, tenuisque recessit
consumpta in ventos, caelo ceu saepe refixa
transcurrunt crinemque volantia sidera ducunt.
Attonitis haesere animis, superosque precati
Trinacrii Teucrique viri; nec maximus omen 530
abnuit Aeneas; sed laetum amplexus Acesten
muneribus cumulat magnis, ac talia fatur:
«Sume, pater; nam te voluit rex magnus Olympi
talibus auspiciis exsortem ducere honores.
Ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis, 535
cratera impressum signis, quem Thracius olim
Anchisae genitori in magno munere Cisseus
ferre sui dederat monumentum et pignus amoris.»
Sic fatus cingit viridanti tempora lauro,
et primum ante omnes victorem appellat Acesten. 540
Liber VI
79Aeneis
Nec bonus Eurytion praelato invidit honori,
quamvis solus avem caelo deiecit ab alto.
Proximus ingreditur donis, qui vincula rupit;
extremus, volucri qui fixit arundine malum.
At pater Aeneas, nondum certamine misso, 545
custodem ad sese comitemque impubis Iuli
Epytiden vocat, et fidam sic fatur ad aurem:
«Vade age, et Ascanio, si iam puerile paratum
agmen habet secum, cursusque instruxit equorum,
ducat avo turmas, et sese ostendat in armis, 550
dic» ait. Ipse omnem longo decedere circo
infusum populum, et campos iubet esse patentes.
Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum
frenatis lucent in equis, quos omnis euntes
Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus. 555
omnibus in morem tonsa coma pressa corona;
cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro;
pars levis umero pharetras; it pectore summo
flexilis obtorti per collum circulus auri.
Tres equitum numero turmae, ternique vagantur 560
ductores: pueri bis seni quemque secuti
agmine partito fulgent paribusque magistris.
Una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem
nomen avi referens Priamus,−−tua clara, Polite,
progenies, auctura Italos,−−quem Thracius albis 565
portat equus bicolor maculis, vestigia primi
alba pedis frontemque ostentans arduus albam.
Alter Atys, genus unde Atii duxere Latini,
parvus Atys, pueroque puer dilectus Iulo.
Extremus, formaque ante omnis pulcher, Iulus 570
Sidonio est invectus equo, quem candida Dido
esse sui dederat monumentum et pignus amoris.
Cetera Trinacrii pubes senioris Acestae
fertur equis.
Excipiunt plausu pavidos, gaudentque tuentes 575
Dardanidae, veterumque adgnoscunt ora parentum.
Postquam omnem laeti consessum oculosque suorum
lustravere in equis, signum clamore paratis
Epytides longe dedit insonuitque flagello.
Olli discurrere pares, atque agmina terni 580
diductis solvere choris, rursusque vocati
convertere vias infestaque tela tulere.
Inde alios ineunt cursus aliosque recursus
adversi spatiis, alternosque orbibus orbes
impediunt, pugnaeque cient simulacra sub armis; 585
et nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertunt
infensi, facta pariter nunc pace feruntur.
Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta
parietibus textum caecis iter, ancipitemque
Liber VI
80Aeneis
mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi 590
falleret indeprensus et inremeabilis error;
haud alio Teucrum nati vestigia cursu
impediunt texuntque fugas et proelia ludo,
delphinum similes, qui per maria umida nando
Carpathium Libycumque secant, [luduntque per undas.] 595
Hunc morem cursus atque haec certamina primus
Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam,
rettulit, et priscos docuit celebrare Latinos,
quo puer ipse modo, secum quo Troà ̄a pubes;
Albani docuere suos; hinc maxima porro 600
accepit Roma, et patrium servavit honorem;
Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen.
Hac celebrata tenus sancto certamina patri.
Hic primum fortuna fidem mutata novavit.
Dum variis tumulo referunt sollemnia ludis, 605
Irim de caelo misit Saturnia Iuno
Iliacam ad classem, ventosque adspirat eunti,
multa movens, necdum antiquum saturata dolorem.
Illa, viam celerans per mille coloribus arcum,
nulli visa cito decurrit tramite virgo. 610
Conspicit ingentem concursum, et litora lustrat,
desertosque videt portus classemque relictam.
At procul in sola secretae Troades acta
amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum
pontum adspectabant flentes. «Heu tot vada fessis 615
et tantum superesse maris!» vox omnibus una.
Urbem orant; taedet pelagi perferre laborem.
Ergo inter medias sese haud ignara nocendi
conicit, et faciemque deae vestemque reponit;
fit Beroë, Tmarii coniunx longaeva Dorycli, 620
cui genus et quondam nomen natique fuissent;
ac sic Dardanidum mediam se matribus infert:
«O miserae, quas non manus» inquit «Achaà ̄ca bello
traxerit ad letum patriae sub moenibus! O gens
infelix, cui te exitio Fortuna reservat? 625
Septuma post Troiae exscidium iam vertitur aestas,
eum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa
sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum
Italiam sequimur fugientem, et volvimur undis.
Hic Erycis fines fraterni, atque hospes Acestes: 630
quis prohibet muros iacere et dare civibus urbem?
O patria et rapti nequiquam ex hoste Penates,
nullane iam Troiae dicentur moenia? Nusquam
Hectoreos amnes, Xanthum et Simoenta, videbo?
Quin agite et mecum infaustas exurite puppes. 635
Nam mihi Cassandrae per somnum vatis imago
ardentes dare visa faces: «Hic quaerite Troiam;
hic domus est» inquit «vobis.» Iam tempus agi res,
Liber VI
81Aeneis
uec tantis mora prodigiis. En quattuor arae
Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.» 640
Haec memorans, prima infensum vi corripit ignem,
sublataque procul dextra conixa coruscat,
et iacit: arrectae mentes stupefactaque corda
Iliadum. Hic una e multis, quae maxima natu,
Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix: 645
«Non Beroë vobis, non haec Rhoeteà ̄a, matres,
est Dorycli coniunx; divini signa decoris
ardentesque notate oculos; qui spiritus illi,
qui voltus, vocisque sonus, vel gressus eunti.
Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui 650
aegram, indignantem, tali quod sola careret
munere, nec meritos Anchisae inferet honores.»
Haec effata.
At matres primo ancipites oculisque malignis
ambiguae spectare rates miserum inter amorem 655
praesentis terrae fatisque vocantia regna,
cum dea se paribus per caelum sustulit alis,
ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
Tum vero attonitae monstris actaeque furore
conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem; 660
pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque
coniciunt. Furit immissis Volcanus habenis
transtra per et remos et pictas abiete puppes.
Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri
incensas perfert naves Eumelus, et ipsi 665
respiciunt atram in nimbo volitare favillam.
Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestres
ducebat, sic acer equo turbata petivit
castra, nec exanimes possunt retinere magistri.
«Quis furor iste novus? Quo nunc, quo tenditis» inquit, 670
«heu, miserae cives? Non hostem inimicaque castra
Argivum, vestras spes uritis. En, ego vester
Ascanius!» Galeam ante pedes proiecit inanem,
qua ludo indutus belli simulacra ciebat;
accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum. 675
Ast illae diversa metu per litora passim
diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim
saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque
mutatae adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est.
Sed non idcirco flammae atque incendia vires 680
indomitas posuere; udo sub robore vivit
stuppa vomens tardum fumum, lentusque carinas
est vapor, et toto descendit corpore pestis,
nec vires heroum infusaque flumina prosunt.
Tum pius Aeneas umeris abscindere vestem, 685
auxilioque vocare deos, et tendere palmas:
«Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum
Liber VI
82Aeneis
Troianos, si quid pietas antiqua labores
respicit humanos, da flammam evadere classi
nunc, Pater, et tenues Teucrum res eripe leto. 690
Vel tu, quod superest infesto fulmine morti,
si mereor, demitte, tuaque hic obrue dextra.»
Vix haec ediderat, cum effusis imbribus atra
tempestas sine more furit, tonitruque tremescunt
ardua terrarum et campi; ruit aethere toto 695
turbidus imber aqua densisque nigerrimus austris;
implenturque super puppes; semiusta madescunt
robora; restinctus donec vapor omnis, et omnes,
quattuor amissis, servatae a peste carinae.
At pater Aeneas, casu concussus acerbo, 700
nunc huc ingentes, nunc illuc pectore curas
mutabat versans, Siculisne resideret arvis,
oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.
Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas
quem docuit multaque insignem reddidit arte, 705
haec responsa dabat, vel quae portenderet ira
magna deum, vel quae fatorum posceret ordo;
isque his Aenean solatus vocibus infit:
«Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur;
quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est. 710
Est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes:
hunc cape consiliis socium et coniunge volentem;
huic trade, amissis superant qui navibus, et quos
pertaesum magni incepti rerumque tuarum est;
longaevosque senes ac fessas aequore matres, 715
et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est,
delige, et his habeant terris sine moenia fessi:
urbem appellabunt permisso nomine Acestam.»
Talibus incensus dictis senioris amici,
tum vero in curas animo diducitur omnes. 720
Et nox atra polum bigis subvecta tenebat:
visa dehinc caelo facies delapsa parentis
Anchisae subito tales effundere voces:
«Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,
care magis, nate, Iliacis exercite fatis, 725
imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem
depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.
Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes
dat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,
defer in Italiam; gens dura atque aspera cultu 730
debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante
infernas accede domos, et Averna per alta
congressus pete, nate, meos. Non me impia namque
Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla 735
nigrarum multo pecudum te sanguine ducet:
Liber VI
83Aeneis
tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces.
Iamque vale: torquet medios Nox humida cursus,
et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.»
Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras. 740
Aeneas, «Quo deinde ruis, quo proripis?» inquit,
«Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?»
Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes,
Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae
farre pio et plena supplex veneratur acerra. 745
Extemplo socios primumque arcessit Acesten,
et Iovis imperium et cari praecepta parentis
edocet, et quae nunc animo sententia constet.
Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes.
Transcribunt urbi matres, populumque volentem 750
deponunt, animos nil magnae laudis egentes.
Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt
robora navigiis, aptant remosque rudentesque,
exigui numero, sed bello vivida virtus.
Interea Aeneas urbem designat aratro 755
sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam
esse iubet. Gaudet regno Troianus Acestes,
indicitque forum et patribus dat iura vocatis.
Tum vicina astris, Erycino in vertice sedes
fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos 760
ac lucus late sacer additur Anchiseo.
Iamque dies epulata novem gens omnis, et aris
factus honos: placidi straverunt aequora venti,
creber et adspirans rursus vocat Auster in altum.
Exoritur procurva ingens per litora fletus; 765
complexi inter se noctemque diemque morantur.
Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam
visa maris facies et non tolerabile nomen,
ire volunt, omnemque fugae perferre laborem.
Quos bonus Aeneas dictis solatur amicis, 770
et consanguineo lacrimans commendat Acestae.
Tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam
caedere deinde iubet, solvique ex ordine funem.
Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae,
stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos 775
proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
Prosequitur surgens a puppi ventus euntes.
Certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.
At Venus interea Neptunum exercita curis
adloquitur, talesque effundit pectore questus: 780
Iunonis gravis ira nec exsaturabile pectus
cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes;
quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla,
nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit.
Liber VI
84Aeneis
Non media de gente Phrygum exedisse nefandis 785
urbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem:
reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae
insequitur: causas tanti sciat illa furoris.
Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis
quam molem subito excierit: maria omnia caelo 790
miscuit, Aeoliis nequiquam freta procellis,
in regnis hoc ausa tuis.
Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis
exussit foede puppes, et classe subegit
amissa socios ignotae linquere terrae. 795
Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim:
si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.»
Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:
«Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, 800
unde genus ducis: merui quoque; saepe furores
compressi, et rabiem tantam caelique marisque.
Nec minor in terris, Xanthum Simoëntaque testor,
Aeneae mihi cura tui. Cum Troia Achilles
exanimata sequens impingeret agmina muris, 805
milia multa daret leto, gemerentque repleti
amnes, nec reperire viam atque evolvere posset
in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti
congressum Aenean nec dis nec viribus aequis
nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo 810
structa meis manibus periurae moenia Troiae.
Nunc quoque mens eadem perstat mihi: pelle timores.
Tutus, quos optas, portus accedet Averni.
Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeres;
unum pro multis dabitur caput.» 815
His ubi laeta deae permulsit pectora dictis,
iungit equos auro genitor, spumantiaque addit
frena feris, manibusque omnes effundit habenas.
Caeruleo per summa levis volat aequora curru;
subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti 820
sternitur aequor aquis; fugiunt vasto aethere nimbi.
Tum variae comitum facies, immania cete,
et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon,
Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis;
laeva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo, 825
Nisaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.
Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim
gaudia pertemptant mentem: iubet ocius omnes
attolli malos, intendi brachia velis.
Una omnes fecere pedem pariterque sinistros, 830
nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent
cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem.
Princeps ante omnes densum Palinurus agebat
Liber VI
85Aeneis
agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi.
Iamque fere mediam caeli Nox humida metam 835
contigerat; placida laxabant membra quiete
sub remis fusi per dura sedilia nautae:
cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris
aëra dimovit tenebrosum et dispulit umbras,
te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans 840
insonti; puppique deus consedit in alta,
Phorbanti similis, funditque has ore loquelas:
«Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem;
aequatae spirant aurae; datur hora quieti.
Pone caput, fessosque oculos furare labori: 845
ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.»
Cui vix attollens Palinurus lumina fatur:
«Mene salis placidi voltum fluctusque quietos
ignorare iubes? Mene huic confidere monstro?
Aenean credam quid enim fallacibus auris 850
et caelo, totiens deceptus fraude sereni?»
Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerens
nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem,
vique soporatum Stygia, super utraque quassat 855
tempora, cunctantique natantia lumina solvit.
Vix primos inopina quies laxaverat artus,
et super incumbens cum puppis parte revolsa,
cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas
praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem; 860
ipse volans tenues se sustulit ales ad auras.
Currit iter tutum non secius aequore classis,
promissisque patris Neptuni interrita fertur.
Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat,
difficiles quondam multorumque ossibus albos, 865
tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant:
cum pater amisso fluitantem errare magistro
sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
multa gemens, casuque animum concussus amici
«O nimium caelo et pelago confise sereno, 870
nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!»
Liber VI
86Aeneis
Liber VI
Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas,
et tandem Euboà ̄cis Cumarum adlabitur oris.
Obvertunt pelago proras; tum dente tenaci
ancora fundabat naves, et litora curvae
praetexunt puppes. Iuvenum manus emicat ardens 5
litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae
abstrusa in venis silicis, pars densa ferarum
tecta rapit silvas, inventaque flumina monstrat.
At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo
praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae 10
antrum immane petit, magnum cui mentem animumque
Delius inspirat vates, aperitque futura.
Iam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta.
Daedalus, ut fama est, fugiens Minoà ̄a regna,
praepetibus pennis ausus se credere caelo, 15
insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos,
Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce.
Redditus his primum terris, tibi, Phoebe, sacravit
remigium alarum, posuitque immania templa.
In foribus letum Androgeo: tum pendere poenas 20
Cecropidae iussi−−miserum!−−septena quotannis
corpora natorum; stat ductis sortibus urna.
Contra elata mari respondet Gnosia tellus:
hic crudelis amor tauri, suppostaque furto
Pasiphaë, mixtumque genus prolesque biformis 25
Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae;
hic labor ille domus et inextricabilis error;
magnum reginae sed enim miseratus amorem
Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam 30
partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
Bis conatus erat casus effingere in auro;
bis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia
perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates
adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, 35
Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
«Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;
nunc grege de intacto septem mactare iuvencos
praestiterit, totidem lectas de more bidentes.»
Talibus adfata Aenean (nec sacra morantur 40
iussa viri), Teucros vocat alta in templa sacerdos.
Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;
unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.
Ventum erat ad limen, cum virgo. «Poscere fata 45
tempus» ait; «deus, ecce, deus!» Cui talia fanti
ante fores subito non voltus, non color unus,
Liber VI
87Aeneis
non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,
et rabie fera corda tument; maiorque videri,
nec mortale sonans, adflata est numine quando 50
iam propiore dei. «Cessas in vota precesque,
Tros» ait «Aenea? Cessas? Neque enim ante dehiscent
attonitae magna ora domus.» Et talia fata
conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit
ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo: 55
«Phoebe, graves Troiae semper miserate labores,
Dardana qui Paridis direxti tela manusque
corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
tot maria intravi duce te, penitusque repostas
Massylum gentes praetentaque Syrtibus arva, 60
iam tandem Italiae fugientis prendimus oras;
hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta.
Vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,
dique deaeque omnes quibus obstitit Ilium et ingens
gloria Dardaniae. Tuque, O sanctissima vates, 65
praescia venturi, da, non indebita posco
regna meis fatis, Latio considere Teucros
errantisque deos agitataque numina Troiae.
Tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum
instituam, festosque dies de nomine Phoebi. 70
Te quoque magna manent regnis penetralia nostris:
hic ego namque tuas sortes arcanaque fata,
dicta meae genti, ponam, lectosque sacrabo,
alma, viros. Foliis tantum ne carmina manda,
ne turbata volent rapidis ludibria ventis; 75
ipsa canas oro.» Finem dedit ore loquendi.
At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro
bacchatur vates, magnum si pectore possit
excussisse deum; tanto magis ille fatigat
os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo. 80
Ostia iamque domus patuere ingentia centum
sponte sua, vatisque ferunt responsa per auras:
«O tandem magnis pelagi defuncte periclis!
Sed terrae graviora manent. In regna Lavini
Dardanidae venient; mitte hanc de pectore curam; 85
sed non et venisse volent. Bella, horrida bella,
et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
Non Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra
defuerint; alius Latio iam partus Achilles,
natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno 90
usquam aberit; cum tu supplex in rebus egenis
quas gentes Italum aut quas non oraveris urbes!
Causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris
externique iterum thalami.
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito, 95
qua tua te Fortuna sinet. Via prima salutis,
quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.»
Liber VI
88Aeneis
Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla
horrendas canit ambages antroque remugit,
obscuris vera involvens: ea frena furenti 100
concutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo.
Ut primum cessit furor et rabida ora quierunt,
incipit Aeneas heros: «Non ulla laborum,
O virgo, nova mi facies inopinave surgit;
omnia praecepi atque animo mecum ante peregi. 105
Unum oro: quando hic inferni ianua regis
dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso,
ire ad conspectum cari genitoris et ora
contingat; doceas iter et sacra ostia pandas.
Illum ego per flammas et mille sequentia tela 110
eripui his umeris, medioque ex hoste recepi;
ille meum comitatus iter, maria omnia mecum
atque omnes pelagique minas caelique ferebat,
invalidus, vires ultra sortemque senectae.
Quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, 115
idem orans mandata dabat. Gnatique patrisque,
alma, precor, miserere;−−potes namque omnia, nec te
nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis;−−
si potuit Manes arcessere coniugis Orpheus,
Threà ̄cia fretus cithara fidibusque canoris, 120
si fratrem Pollux alterna morte redemit,
itque reditque viam totiens. Quid Thesea, magnum
quid memorem Alciden? Et mi genus ab Iove summo.»
Talibus orabat dictis, arasque tenebat,
cum sic orsa loqui vates: «Sate sanguine divom, 125
Tros Anchisiade, facilis descensus Averno;
noctes atque dies patet atri ianua Ditis;
sed revocare gradum superasque evadere ad auras,
hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit
Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus, 130
dis geniti potuere. Tenent media omnia silvae,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est,
bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
Tartara, et insano iuvat indulgere labori, 135
accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca
aureus et foliis et lento vimine ramus,
Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis
lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae.
Sed non ante datur telluris operta subire, 140
auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
instituit. Primo avulso non deficit alter
aureus, et simili frondescit virga metallo.
Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum 145
carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,
si te fata vocant; aliter non viribus ullis
Liber VI
89Aeneis
vincere, nec duro poteris convellere ferro.
Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici−−
heu nescis−−totamque incestat funere classem, 150
dum consulta petis nostroque in limine pendes.
Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro.
Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto:
sic demum lucos Stygis et regna invia vivis
aspicies.» Dixit, pressoque obmutuit ore. 155
Aeneas maesto defixus lumina voltu
ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat
eventus animo secum. Cui fidus Achates
it comes, et paribus curis vestigia figit.
Multa inter sese vario sermone serebant, 160
quem socium exanimem vates, quod corpus humandum
diceret. Atque illi Misenum in litore sicco,
ut venere, vident indigna morte peremptum,
Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter
aere ciere viros, Martemque accendere cantu. 165
Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum
et lituo pugnas insignis obibat et hasta:
postquam illum vita victor spoliavit Achilles,
Dardanio Aeneae sese fortissimus heros
addiderat socium, non inferiora secutus. 170
Sed tum, forte cava dum personat aequora concha,
demens, et cantu vocat in certamina divos,
aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
inter saxa virum spumosa inmerserat unda.
Ergo omnes magno circum clamore fremebant, 175
praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae,
haud mora, festinant flentes, aramque sepulchri
congerere arboribus caeloque educere certant.
Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum;
procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, 180
fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.
Nec non Aeneas opera inter talia primus
hortatur socios, paribusque accingitur armis.
Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat, 185
aspectans silvam inmensam, et sic voce precatur:
«Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
ostendat nemore in tanto, quando omnia vere
heu nimium de te vates, Misene, locuta est.»
Vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae 190
ipsa sub ora viri caelo venere volantes,
et viridi sedere solo. Tum maximus heros
maternas agnoscit aves, laetusque precatur:
«Este duces, O, si qua via est, cursumque per auras
dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat 195
ramus humum. Tuque, O, dubiis ne defice rebus,
Liber VI
90Aeneis
diva parens.» Sic effatus vestigia pressit,
observans quae signa ferant, quo tendere pergant.
Pascentes illae tantum prodire volando,
quantum acie possent oculi servare sequentum. 200
Inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni,
tollunt se celeres, liquidumque per aëra lapsae
sedibus optatis geminae super arbore sidunt,
discolor unde auri per ramos aura refulsit.
Quale solet silvis brumali frigore viscum 205
fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
et croceo fetu teretis circumdare truncos,
talis erat species auri frondentis opaca
ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
Corripit Aeneas extemplo avidusque refringit 210
cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.
Nec minus interea Misenum in litore Teucri
flebant, et cineri ingrato suprema ferebant.
Principio pinguem taedis et robore secto
ingentem struxere pyram, cui frondibus atris 215
intexunt latera, et ferales ante cupresios
constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
Pars calidos latices et aëna undantia flammis
expediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt.
Fit gemitus. Tum membra toro defleta reponunt, 220
purpureasque super vestes, velamina nota,
coniciunt. Pars ingenti subiere feretro,
triste ministerium, et subiectam more parentum
aversi tenuere facem. Congesta cremantur
turea dona, dapes, fuso crateres olivo. 225
Postquam conlapsi cineres et flamma quievit
reliquias vino et bibulam lavere favillam,
ossaque lecta cado texit Corynaeus aëno.
Idem ter socios pura circumtulit unda,
spargens rore levi et ramo felicis olivae, 230
lustravitque viros, dixitque novissima verba.
At pius Aeneas ingenti mole sepulcrum
imponit, suaque arma viro, remumque tubamque,
monte sub aërio, qui nunc «Misenus» ab illo
dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen. 235
His actis, propere exsequitur praecepta Sibyllae.
Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu,
scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,
quam super haud ullae poterant impune volantes
tendere iter pennis−−talis sese halitus atris 240
faucibus effundens supera ad convexa ferebat:
[unde locum Grai dixerunt nomine Aornon.]
quattuor hic primum nigrantis terga iuvencos
constituit, frontique invergit vina sacerdos;
et summas carpens media inter cornua saetas 245
Liber VI
91Aeneis
ignibus imponit sacris, libamina prima,
voce vocans Hecaten, Caeloque Ereboque potentem.
Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem
suscipiunt pateris. Ipse atri velleris agnam
Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori 250
ense ferit, sterilemque tibi. Proserpina, vaccam.
Tum Stygio regi nocturnas inchoat aras,
et solida imponit taurorum viscera flammis,
pingue superque oleum infundens ardentibus extis.
Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus, 255
sub pedibus mugire solum, et iuga coepta moveri
silvarum, visaeque canes ululare per umbram,
adventante dea. «Procul O procul este, profani,»
conclamat vates, «totoque absistite luco;
tuque invade viam, vaginaque eripe ferrum: 260
nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.»
Tantum effata, furens antro se immisit aperto;
ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.
Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes,
et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late, 265
sit mihi fas audita loqui; sit numine vestro
pandere res alta terra et caligine mersas!
Ibant obscuri sola sub nocte per umbram,
perque domos Ditis vacuas et inania regna:
quale per incertam lunam sub luce maligna 270
est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra
Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.
Vestibulum ante ipsum, primisque in faucibus Orci
Luctus et ultrices posuere cubilia Curae;
pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus, 275
et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas,
terribiles visu formae: Letumque, Labosque;
tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis
Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum,
ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, 280
vipereum crinem vittis innexa cruentis.
In medio ramos annosaque brachia pandit
ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia volgo
Pana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.
Multaque praeterea variarum monstra ferarum: 285
Centauri in foribus stabulant, Scyllaeque biformes,
et centumgeminus Briareus, ac belua Lernae
horrendum stridens, flammisque armata Chimaera,
Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.
Corripit hic subita trepidus formidine ferrum 290
Aeneas, strictamque aciem venientibus offert,
et, ni docta comes tenues sine corpore vitas
admoneat volitare cava sub imagine formae,
Liber VI
92Aeneis
inruat, et frustra ferro diverberet umbras.
Hinc via, Tartarei quae fert Acherontis ad undas. 295
Turbidus hic caeno vastaque voragine gurges
aestuat, atque omnem Cocyto eructat harenam.
Portitor has horrendus aquas et flumina servat
terribili squalore Charon, cui plurima mento
canities inculta iacet; stant lumina flamma, 300
sordidus ex umeris nodo dependet amictus.
Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat,
et ferruginea subvectat corpora cymba,
iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.
Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, 305
matres atque viri, defunctaque corpora vita
magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
impositique rogis iuvenes ante ora parentum:
quam multa in silvis autumni frigore primo
lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto 310
quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus
trans pontum fugat, et terris immittit apricis.
Stabant orantes primi transmittere cursum,
tendebantque manus ripae ulterioris amore.
Navita sed tristis nunc hos nunc accipit illos, 315
ast alios longe submotos arcet harena.
Aeneas, miratus enim motusque tumultu,
«Dic» ait «O virgo, quid volt concursus ad amnem?
Quidve petunt animae, vel quo discrimine ripas
hae linquunt, illae remis vada livida verrunt?» 320
Olli sic breviter fata est longaeva sacerdos:
«Anchisa generate, deum certissima proles,
Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem,
di cuius iurare timent et fallere numen.
Haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est; 325
portitor ille Charon; hi, quos vehit unda, sepulti.
Nec ripas datur horrendas et rauca fluenta
transportare prius quam sedibus ossa quierunt.
Centum errant annos volitantque haec litora circum;
tum demum admissi stagna exoptata revisunt.» 330
Constitit Anchisa satus et vestigia pressit,
multa putans, sortemque animo miseratus iniquam.
Cernit ibi maestos et mortis honore carentes
Leucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten,
quos, simul ab Troia ventosa per aequora vectos, 335
obruit Auster, aqua involvens navemque virosque.
Ecce gubernator sese Palinurus agebat,
qui Libyco nuper cursu, dum sidera servat,
exciderat puppi mediis effusus in undis.
Hunc ubi vix multa maestum cognovit in umbra, 340
sic prior adloquitur: «Quis te, Palinure, deorum
eripuit nobis, medioque sub aequore mersit?
Liber VI
93Aeneis
Dic age. Namque mihi, fallax haud ante repertus,
hoc uno responso animum delusit Apollo,
qui fore te ponto incolumem, finesque canebat 345
venturum Ausonios. En haec promissa fides est?»
Ille autem: «Neque te Phoebi cortina fefellit,
dux Anchisiade, nec me deus aequore mersit.
Namque gubernaclum multa vi forte revolsum,
cui datus haerebam custos cursusque regebam, 350
praecipitans traxi mecum. Maria aspera iuro
non ullum pro me tantum cepisse timorem,
quam tua ne, spoliata armis, excussa magistro,
deficeret tantis navis surgentibus undis.
Tris Notus hibernas immensa per aequora noctes 355
vexit me violentus aqua; vix lumine quarto
prospexi Italiam summa sublimis ab unda.
Paulatim adnabam terrae; iam tuta tenebam,
ni gens crudelis madida cum veste gravatum
prensantemque uncis manibus capita aspera montis 360
ferro invasisset, praedamque ignara putasset.
Nunc me fluctus habet, versantque in litore venti.
Quod te per caeli iucundum lumen et auras,
per genitorem oro, per spes surgentis Iuli,
eripe me his, invicte, malis: aut tu mihi terram 365
inice, namque potes, portusque require Velinos;
aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix
ostendit−−neque enim, credo, sine numine divom
flumina tanta paras Stygiamque innare paludem−−
da dextram misero, et tecum me tolle per undas, 370
sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.
Talia fatus erat, coepit cum talia vates:
«Unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido?
Tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum
Eumenidum aspicies, ripamve iniussus adibis? 375
Desine fata deum flecti sperare precando.
Sed cape dicta memor, duri solatia casus.
Nam tua finitimi, longe lateque per urbes
prodigiis acti caelestibus, ossa piabunt,
et statuent tumulum, et tumulo sollemnia mittent, 380
aeternumque locus Palinuri nomen habebit.»
His dictis curae emotae, pulsusque parumper
corde dolor tristi: gaudet cognomine terrae.
Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant.
Navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda 385
per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae,
sic prior adgreditur dictis, atque increpat ultro:
«Quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis,
fare age, quid venias, iam istinc, et comprime gressum.
Umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae; 390
corpora viva nefas Stygia vectare carina.
Nec vero Alciden me sum laetatus euntem
Liber VI
94Aeneis
accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque,
dis quamquam geniti atque invicti viribus essent.
Tartareum ille manu custodem in vincla petivit, 395
ipsius a solio regis, traxitque trementem;
hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.»
Quae contra breviter fata est Amphrysia vates:
«Nullae hic insidiae tales; absiste moveri;
nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro 400
aeternum latrans exsanguis terreat umbras,
casta licet patrui servet Proserpina limen.
Troius Aeneas, pietate insignis et armis,
ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.
Si te nulla movet tantae pietatis imago, 405
at ramum hunc» (aperit ramum, qui veste latebat)
«adgnoscas.» Tumida ex ira tum corda residunt.
Nec plura his. Ille admirans venerabile donum
fatalis virgae, longo post tempore visum,
caeruleam advertit puppim, ripaeque propinquat. 410
Inde alias animas, quae per iuga longa sedebant,
deturbat, laxatque foros; simul accipit alveo
ingentem Aenean. Gemuit sub pondere cymba
sutilis, et multam accepit rimosa paludem.
Tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque 415
informi limo glaucaque exponit in ulva.
Cerberus haec ingens latratu regna trifauci
personat, adverso recubans immanis in antro.
Cui vates, horrere videns iam colla colubris,
melle soporatam et medicatis frugibus offam 420
obicit. Ille fame rabida tria guttura pandens
corripit obiectam, atque immania terga resolvit
fusus humi, totoque ingens extenditur antro.
Occupat Aeneas aditum custode sepulto,
evaditque celer ripam inremeabilis undae. 425
Continuo auditae voces, vagitus et ingens,
infantumque animae flentes in limine primo,
quos dulcis vitae exsortes et ab ubere raptos
abstulit atra dies et funere mersit acerbo;
hos iuxta falso damnati crimine mortis. 430
Nec vero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes:
quaesitor Minos urnam movet; ille silentum
conciliumque vocat vitasque et crimina discit.
Proxuma deinde tenent maesti loca, qui sibi letum
insontes peperere manu, lucemque perosi 435
proiecere animas. Quam vellent aethere in alto
nunc et pauperiem et duros perferre labores!
Fas obstat, tristisque palus inamabilis undae
alligat, et noviens Styx interfusa coërcet.
Nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem 440
lugentes campi: sic illos nomine dicunt.
Liber VI
95Aeneis
Hic, quos durus amor crudeli tabe peredit,
secreti celant calles et myrtea circum
silva tegit; curae non ipsa in morte relinquunt.
His Phaedram Procrimque locis, maestamque Eriphylen 445
crudelis nati monstrantem volnera, cernit,
Evadnenque et Pasiphaën; his Laodamia
it comes, et iuvenis quondam, nunc femina, Caeneus,
rursus et in veterem fato revoluta figuram.
Inter quas Phoenissa recens a volnere Dido 450
errabat silva in magna; quam Troius heros
ut primum iuxta stetit adgnovitque per umbras
obscuram, qualem primo qui surgere mense
aut videt, aut vidisse putat per nubila lunam,
demisit lacrimas, dulcique adfatus amore est: 455
«Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo
venerat exstinctam, ferroque extrema secutam?
Funeris heu tibi causa fui? Per sidera iuro,
per superos, et si qua fides tellure sub ima est,
invitus, regina, tuo de litore cessi. 460
Sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras,
per loca senta situ cogunt noctemque profundam,
imperiis egere suis; nec credere quivi
hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.
Siste gradum, teque aspectu ne subtrahe nostro. 465
Quem fugis? Extremum fato, quod te adloquor, hoc est.»
Talibus Aeneas ardentem et torva tuentem
lenibat dictis animum, lacrimasque ciebat.
Illa solo fixos oculos aversa tenebat,
nec magis incepto voltum sermone movetur, 470
quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.
tandem corripuit sese, atque inimica refugit
in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi
respondet curis aequatque Sychaeus amorem.
Nec minus Aeneas, casu concussus iniquo, 475
prosequitur lacrimis longe, et miseratur euntem.
Inde datum molitur iter. Iamque arva tenebant
ultima, quae bello clari secreta frequentant.
Hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis
Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago; 480
hic multum fleti ad superos belloque caduci
Dardanidae, quos ille omnes longo ordine cernens
ingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque,
tris Antenoridas, Cererique sacrum Polyphoeten,
Idaeumque, etiam currus, etiam arma tenentem. 485
circumstant animae dextra laevaque frequentes;
nec vidisse semel satis est; iuvat usque morari,
et conferre gradum, et veniendi discere causas.
At Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges
ut videre virum fulgentiaque arma per umbras, 490
ingenti trepidare metu; pars vertere terga,
Liber VI
96Aeneis
ceu quondam petiere rates; pars tollere vocem
exiguam, inceptus clamor frustratur hiantes.
Atque hic Priamiden laniatum corpore toto
Deiphobum videt et lacerum crudeliter ora, 495
ora manusque ambas, populataque tempora raptis
auribus, et truncas inhonesto volnere nares.
Vix adeo adgnovit pavitantem et dira tegentem
supplicia, et notis compellat vocibus ultro:
«Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri 500
quis tam crudeles optavit sumere poenas?
Cui tantum de te licuit? Mihi fama suprema
nocte tulit fessum vasta te caede Pelasgum
procubuisse super confusae stragis acervum.
Tunc egomet tumulum Rhoeteo litore inanem 505
constitui, et magna Manes ter voce vocavi.
Nomen et arma locum servant; te, amice, nequivi
conspicere, et patria decedens ponere terra.»
Ad quae Priamides: «Nihil O tibi amice relictum;
omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris. 510
Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae
his mersere malis; illa haec monumenta reliquit.
Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem
egerimus, nosti; et nimium meminisse necesse est.
Cum fatalis equus saltu super ardua venit 515
Pergama, et armatum peditem gravis attulit alvo,
illa, chorum simulans, evantes orgia circum
ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat
ingentem, et summa Danaos ex arce vocabat.
Tum me, confectum curis somnoque gravatum, 520
infelix habuit thalamus, pressitque iacentem
dulcis et alta quies placidaeque simillima morti
Egregia interea coniunx arma omnia tectis
amovet, et fidum capiti subduxerat ensem;
intra tecta vocat Menelaum, et limina pandit, 525
scilicet id magnum sperans fore munus amanti,
et famam exstingui veterum sic posse malorum.
Quid moror? Inrumpunt thalamo; comes additur una
hortator scelerum Aeolides. Di, talia Grais
instaurate, pio si poenas ore reposco! 530
Sed te qui vivum casus, age, fare vicissim,
attulerint. Pelagine venis erroribus actus,
an monitu divom? An quae te Fortuna fatigat,
ut tristes sine sole domos, loca turbida, adires?»
Hac vice sermonum roseà ̄s Aurora quadrigis 535
iam medium aetherio cursu traiecerat axem;
et fors omne datum traherent per talia tempus;
sed comes admonuit, breviterque adfata Sibylla est:
«Nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas.
Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas: 540
Liber VI
97Aeneis
dextera quae Ditis magni sub moenia tendit,
hac iter Elysium nobis; at laeva malorum
exercet poenas, et ad impia Tartara mittit.»
Deiphobus contra: «Ne saevi, magna sacerdos;
discedam, explebo numerum, reddarque tenebris. 545
I decus, i, nostrum; melioribus utere fatis!»
Tantum effatus, et in verbo vestigia torsit.
Respicit Aeneas subito, et sub rupe sinistra
moenia lata videt, triplici circumdata muro,
quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis, 550
Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
Porta adversa ingens, solidoque adamante columnae,
vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello
caelicolae valeant; stat ferrea turris ad auras,
Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta, 555
vestibulum exsomnis servat noctesque diesque,
Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare
verbera; tum stridor ferri, tractaeque catenae.
Constitit Aeneas, strepitumque exterritus hausit.
«Quae scelerum facies, O virgo, effare; quibusve 560
urguentur poenis? Quis tantus plangor ad auras?»
Tum vates sic orsa loqui: «Dux inclute Teucrum,
nulli fas casto sceleratum insistere limen;
sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis,
ipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit. 565
Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna,
castigatque auditque dolos, subigitque fateri,
quae quis apud superos, furto laetatus inani,
distulit in seram commissa piacula mortem.
Continuo sontes ultrix accincta flagello 570
Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra
intentans angues vocat agmina saeva sororum.
Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae
panduntur portae. Cernis custodia qualis
vestibulo sedeat, facies quae limina servet? 575
Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra
saevior intus habet sedem. Tum Tartarus ipse
bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras,
quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes, 580
fulmine deiecti fundo volvuntur in imo.
«Hic et Aloidas geminos immania vidi
corpora, qui manibus magnum rescindere caelum
adgressi, superisque Iovem detrudere regnis.
Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas, 585
dum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi.
Quattuor hic invectus equis et lampada quassans
per Graium populos mediaeque per Elidis urbem
ibat ovans, divomque sibi poscebat honorem,−−
Liber VI
98Aeneis
demens, qui nimbos et non imitabile fulmen 590
aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
At pater omnipotens densa inter nubila telum
contorsit, non ille faces nec fumea taedis
lumina, praecipitemque immani turbine adegit.
Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, 595
cernere erat, per tota novem cui iubera corpus
porrigitur, rostroque immanis voltur obunco
immortale iecur tondens fecundaque poenis
viscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto
pectore, nec fibris requies datur ulla renatis. 600
[Quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?]
quos super atra silex iam iam lapsura cadentique
imminet adsimilis; lucent genialibus altis
aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
regifico luxu; Furiarum maxima iuxta 605
accubat, et manibus prohibet contingere mensas,
exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.
«Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat,
pulsatusve parens, et fraus innexa clienti,
aut qui divitiis soli incubuere repertis, 610
nec partem posuere suis (quae maxima turba est),
quique ob adulterium caesi, quique arma secuti
impia nec veriti dominorum fallere dextras,
inclusi poenam exspectant. Ne quaere doceri
quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit. 615
Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum
districti pendent; sedet, aeternumque sedebit,
infelix Theseus; Phlegyasque miserrimus omnis
admonet, et magna testatur voce per umbras:
«Discite iustitiam moniti, et non temnere divos.» 620
Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem
imposuit; fixit leges pretio atque refixit;
hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos;
ausi omnes immane nefas, ausoque potiti.
Non, mihi si linguae centum sint oraque centum, 625
ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas,
omnia poenarum percurrere nomina possim.»
Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos:
«Sed iam age, carpe viam et susceptum perfice munus;
adceleremus» ait; «Cyclopum educta caminis 630
moenia conspicio atque adverso fornice portas,
haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.»
Dixerat, et pariter, gressi per opaca viarum,
corripiunt spatium medium, foribusque propinquant.
Occupat Aeneas aditum, corpusque recenti 635
spargit aqua, ramumque adverso in limine figit.
His demum exactis, perfecto munere divae,
devenere locos laetos et amoena virecta
Liber VI
99Aeneis
fortunatorum nemorum sedesque beatas.
Largior hic campos aether et lumine vestit 640
purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
Pars in gramineis exercent membra palaestris,
contendunt ludo et fulva luctantur harena;
pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.
Nec non Threà ̄cius longa cum veste sacerdos 645
obloquitur numeris septem discrimina vocum,
iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.
Hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,
magnanimi heroes, nati melioribus annis,
Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor. 650
Arma procul currusque virum miratur inanes.
Stant terra defixae hastae, passimque soluti
per campum pascuntur equi. Quae gratia currum
armorumque fuit vivis, quae cura nitentis
pascere equos, eadem sequitur tellure repostos. 655
Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam
vescentis, laetumque choro paeana canentis
inter odoratum lauri nemus, unde superne
plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
Hic manus ob patriam pugnando volnera passi, 660
quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
quique pii vates et Phoebo digna locuti,
inventas aut qui vitam excoluere per artes,
quique sui memores alios fecere merendo,
omnibus his nivea cinguntur tempora vitta. 665
Quos circumfusos sic est adfata Sybilla,
Musaeum ante omnes, medium nam plurima turba
hunc habet, atque umeris exstantem suspicit altis:
«Dicite, felices animae, tuque, optime vates,
quae regio Anchisen, quis habet locus? Illius ergo 670
venimus, et magnos Erebi transnavimus amnes.»
Atque huic responsum paucis ita reddidit heros:
«Nulli certa domus; lucis habitamus opacis,
riparumque toros et prata recentia rivis
incolimus. Sed vos, si fert ita corde voluntas, 675
hoc superate iugum; et facili iam tramite sistam.»
Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentis
desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.
At pater Anchises penitus convalle virenti
inclusas animas superumque ad lumen ituras 680
lustrabat studio recolens, omnemque suorum
forte recensebat numerum carosque nepotes,
fataque fortunasque virum moresque manusque.
Isque ubi tendentem adversum per gramina videt
Aenean, alacris palmas utrasque tetendit, 685
effusaeque genis lacrimae, et vox excidit ore:
«Venisti tandem, tuaque exspectata parenti
vicit iter durum pietas? Datur ora tueri,
Liber VI
100Aeneis
nate, tua, et notas audire et reddere voces?
Sic equidem ducebam animo rebarque futurum, 690
tempora dinumerans» nec me mea cura fefellit.
Quas ego te terras et quanta per aequora vectum
accipio! quantis iactatum, nate, periclis!
Quam metui, ne quid Libyae tibi regna nocerent!»
Ille autem: «Tua me, genitor, tua tristis imago, 695
saepius occurrens, haec limina tendere adegit:
stant sale Tyrrheno classes. Da iungere dextram,
da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.»
Sic memorans, largo fletu simul ora rigabat.
Ter conatus ibi collo dare brachia circum, 700
ter frustra comprensa manus effugit imago,
[par levibus ventis volucrique simillima somno.]
Interea videt Aeneas in valle reducta
seclusum nemus et virgulta sonantia silvis,
Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem. 705
Hunc circum innumerae gentes populique volabant;
ac−−velut in pratis ubi apes aestate serena
floribus insidunt variis, et candida circum
lilia funduntur−−strepit omnis murmure campus.
Horrescit visu subito, causasque requirit 710
inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,
quive viri tanto complerint agmine ripas.
Tum pater Anchises: «Animae, quibus altera fato
corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam
securos latices et longa oblivia potant. 715
[Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,]
iampridem hanc prolem cupio enumerare meorum,
quo magis Italia mecum laetere reperta.»
«O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
sublimis animas, iterumque ad tarda reverti 720
corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?»
«Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo»
suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.
«Principio caelum ac terras camposque liquentis
lucentemque globum Lunae Titaniaque astra 725
spiritus intus alit, totamque infusa per artus
mens agitat molem et magno se corpore miscet.
Inde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum,
et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
Igneus est ollis vigor et caelestis origo 730
seminibus, quantum non noxia corpora tardant,
terrenique hebetant artus moribundaque membra.
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras
dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
Quin et supremo cum lumine vita reliquit, 735
non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
Liber VI
101Aeneis
multa diu concreta modis inolescere miris.
Ergo exercentur poenis, veterumque malorum
supplicia expendunt: aliae panduntur inanes 740
suspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto
infectum eluitur scelus, aut exuritur igni;
quisque suos patimur Manes; exinde per amplum
mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus;
donec longa dies, perfecto temporis orbe, 745
concretam exemit labem, purumque relinquit
aetherium sensum atque auraà ̄ simplicis ignem.
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,
Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,
scilicet immemores supera ut convexa revisant, 750
rursus et incipiant in corpora velle reverti.»
Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam
conventus trahit in medios turbamque sonantem,
et tumulum capit, unde omnes longo ordine possit
adversos legere, et venientum discere vultus. 755
«Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur
gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,
inlustris animas nostrumque in nomen ituras,
expediam dictis, et te tua fata docebo.
Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, 760
proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras
aetherias Italo commixtus sanguine surget,
silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,
quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
educet silvis regem regumque parentem, 765
unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
«Proxumus ille Procas, Troianae gloria gentis,
et Capys, et Numitor, et qui te nomine reddet
Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis
egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. 770
Qui iuvenes! Quantas ostentant, aspice, vires,
atque umbrata gerunt civili tempora quercu!
Hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,
hi Collatinas imponent montibus arces,
Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque. 775
Haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.
«Quin et avo comitem sese Mavortius addet
Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater
educet. Viden, ut geminae stant vertice cristae,
et pater ipse suo superum iam signat honore? 780
En, huius, nate, auspiciis illa incluta Roma
imperium terris, animos aequabit Olympo,
septemque una sibi muro circumdabit arces,
felix prole virum: qualis Berecyntia mater
invehitur curru Phrygias turrita per urbes, 785
laeta deum partu, centum complexa nepotes,
Liber VI
102Aeneis
omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes.
«Huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem
Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli
progenies magnum caeli ventura sub axem. 790
Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet
saecula qui rursus Latio regnata per arva
Saturno quondam, super et Garamantas et Indos
proferet imperium: iacet extra sidera tellus, 795
extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas
axem umero torquet stellis ardentibus aptum.
Huius in adventum iam nunc et Caspia regna
responsis horrent divom et Maeotia tellus,
et septemgemini turbant trepida ostia Nili. 800
Nec vero Alcides tantum telluris obivit,
fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi
pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu;
nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis,
Liber, agens celso Nysae de vertice tigres. 805
aut dubitamus adhuc virtute extendere vires,
aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
«Quis procul ille autem ramis insignis olivae
sacra ferens? Nosco crines incanaque menta
regis Romani, primus qui legibus urbem 810
fundabit, Curibus parvis et paupere terra
missus in imperium magnum. Cui deinde subibit,
otia qui rumpet patriae residesque movebit
Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus, 815
nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
Vis et Tarquinios reges, animamque superbam
ultoris Bruti, fascesque videre receptos?
Consulis imperium hic primus saevasque secures
accipiet, natosque pater nova bella moventes 820
ad poenam pulchra pro libertate vocabit.
Infelix, utcumque ferent ea facta minores,
vincet amor patriae laudumque immensa cupido.
Quin Decios Drusosque procul saevumque securi
aspice Torquatum et referentem signa Camillum. 825
Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis,
concordes animae nunc et dum nocte premuntur,
heu quantum inter se bellum, si lumina vitae
attigerint, quantas acies stragemque ciebunt!
Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci 830
descendens, gener adversis instructus Eois.
Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella,
neu patriae validas in viscera vertite vires;
tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,
proice tela manu, sanguis meus!−− 835
«Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
Liber VI
103Aeneis
victor aget currum, caesis insignis Achivis.
Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas,
ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
ultus avos Troiae, templa et temerata Minervae. 840
Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat?
Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli,
Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem
Fabricium vel te sulco Serrane, serentem?
quo fessum rapitis, Fabii? Tu Maxumus ille es, 845
unus qui nobis cunctando restituis rem.
Excudent alii spirantia mollius aera,
credo equidem, vivos ducent de marmore voltus,
orabunt causas melius, caelique meatus
describent radio, et surgentia sidera dicent: 850
tu regere imperio populos, Romane, memento;
hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem,
parcere subiectis, et debellare superbos.»
Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:
«Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis 855
ingreditur, victorque viros supereminet omnes!
Hic rem Romanam, magno turbante tumultu,
sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem,
tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.»
Atque hic Aeneas; una namque ire videbat 860
egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
sed frons laeta parum, et deiecto lumina voltu:
«Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem?
Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?
Quis strepitus circa comitum! Quantum instar in ipso! 865
Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.»
Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis:
«O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum;
ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra
esse sinent. Nimium vobis Romana propago 870
visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent.
Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem
campus aget gemitus, vel quae, Tiberine, videbis
funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos 875
in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam
ullo se tantum tellus iactabit alumno.
Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello
dextera! Non illi se quisquam impune tulisset
obvius armato, seu cum pedes iret in hostem, 880
seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis,
purpureos spargam flores, animamque nepotis
his saltem adcumulem donis, et fungar inani 885
munere»−−Sic tota passim regione vagantur
Liber VI
104Aeneis
aëris in campis latis, atque omnia lustrant.
Quae postquam Anchises natum per singula duxit,
incenditque animum famae venientis amore,
exin bella viro memorat quae deinde gerenda, 890
Laurentisque docet populos urbemque Latini,
et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
cornea, qua veris facilis datur exitus umbris;
altera candenti perfecta nitens elephanto, 895
sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam
prosequitur dictis, portaque emittit eburna,
ille viam secat ad naves sociosque revisit:
tum se ad Caietae recto fert litore portum. 900
[Ancora de prora iacitur, stant litore puppes.]
Liber VI
105Aeneis
Liber VII
Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,
aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen
Hesperia in magna, siqua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Aeneas rite solutis, 5
aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
Adspirant aurae in noctem nec candida cursus
Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circaeae raduntur litora terrae, 10
dives inaccessos ubi Solis filia lucos
adsiduo resonat cantu tectisque superbis
urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
arguto tenuis percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum 15
vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
saetigerique sues atque in praesaepibus ursi
saevire ac formae magnorum ululare luporum,
quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
induerat Circe in voltus ac terga ferarum. 20
Quae ne monstra pii paterentur talia Troes
delati in portus neu litora dira subirent,
Neptunus ventis implevit vela secundis
atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.
Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto 25
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:
cum venti posuere omnisque repente resedit
flatus et in lento luctantur marmore tonsae.
Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno. 30
verticibus rapidis et multa flavus arena
in mare prorumpit. Variae circumque supraque
adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
aethera mulcebant cantu lucoque volabant.
flectere iter sociis terraeque advertere proras 35
imperat et laetus fluvio succedit opaco.
Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
expediam et primae revocabo exordia pugnae. 40
tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,
dicam acies actosque animis in funera reges
Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,
maius opus moveo.
Liber VII
106Aeneis
Rex arva Latinus et urbes 45
iam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
accipimus, Fauno Picus pater isque parentem
te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.
filius huic fato divom prolesque virilis 50
nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
iam matura viro, iam plenis nubilis annis.
Multi illam magno e Latio totaque petebant
Ausonia. Petit ante alios pulcherrimus omnis 55
Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx
adiungi generum miro properabat amore;
sed variis portenta deum terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,
sacra comam multosque metu servata per annos, 60
quam pater inventam, primas cum conderet arces,
ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus
Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
Huius apes summum densae (mirabile dictu),
stridore ingenti liquidum trans aethera vectae, 65
obsedere apicem, ex pedibus per mutua nexis
examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates: «Externum cernimus,» inquit,
«adventare virum et partis petere agmen easdem
partibus ex isdem et summa dominarier arce.» 70
Praeterea, castis adolet dum altaria taedis
et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,
visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,
[atque omnem ornatum flamma crepitante cremari]
regalisque accensa comas, accensa coronam 75
insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo
involvi ac totis Volcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
namque fore inlustrem fama fatisque canebant
ipsam, sed populo magnum portendere bellum. 80
At rex sollicitus monstris oracula Fauni,
fatidici; genitoris, adit lucosque sub alta
consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus 85
in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos
Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti
pellibus incubuit stratis somnosque petivit,
multa modis simulacra videt volitantia miris
et varias audit voces fruiturque deorum 90
couloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
centum lanigeras mactabat rite bidentis
atque harum effultus tergo stratisque iacebat
Liber VII
107Aeneis
velleribus: subita ex alto vox reddita luco est: 95
«Ne pete conubiis natam sociare Latinis,
O mea progenies, thalamis neu crede paratis:
externi venient generi, qui sanguine nostrum
nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes
omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens 100
aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.»
Haec responsa patris Fauni monitusque silenti
nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,
sed circum late volitans iam Fama per urbes
Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes 105
gramineo ripae religavit ab aggere classem.
Aeneas primique duces et pulcher Iulus
corpora sub ramis deponunt arboris altae
instituuntque dapes et adorea liba per herbam
subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat) 110
et Cereale solum pomis agrestibus augent.
Consumptis hic forte aliis ut vertere morsus
exiguam in Cererem penuria adegit edendi
et violare manu malisque audacibus orbem
fatalis crusti patulis nec parcere quadris: 115
«Heus ! etiam mensas consumimus,» inquit Iulus,
nec plura adludens. Ea vox audita laborum
prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
eripuit pater ac stupefactus numine pressit.
Continuo: «Salve fatis mihi debita tellus 120
vosque,» ait, «O fidi Troiae salvete penates:
hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque
(nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit:
cum te, nate, fames ignota ad litora vectum
accisis coget dapibus consumere mensas, 125
tum sperare domos defessus ibique memento
prima locare manu molirique aggere tecta.
Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat,
exiliis positura modum.
Quare agite et primo laeti cum lumine solis 130
quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis,
vestigemus et a portu diversa petamus.
Nunc pateras libate Iovi precibusque vocate
Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.»
Sic deinde effatus frondenti tempora ramo 135
implicat et geniumque loci primamque deorum
Tellurem nymphasque et adhuc ignota precatur
flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa
Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem
invocat et duplicis caeloque ereboque parentis. 140
Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto
intonuit radiisque ardentem lucis et auro
ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.
Liber VII
108Aeneis
Diditur hic subito Troiana per agmina rumor
advenisse diem, quo debita moenia condant. 145
Certatim instaurant epulas atque omine magno
crateras laeti statuunt et vina coronant.
Postera cum prima lustrabat lampade terras
orta dies, urbem et finis et litora gentis
diversi explorant: haec fontis stagna Numici, 150
hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos.
Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni
centum oratores augusta ad moenia regis
ire iubet, ramis velatos Palladis omnis,
donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris. 155
Haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur
passibus. Ipse humili designat moenia fossa
moliturque locum primasque in litore sedes
castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.
Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum 160
ardua cernebant iuvenes muroque subibant.
Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus
exercentur equis domitantque in pulvere currus
aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis
spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt: 165
cum praevectus equo longaevi regis ad auris
nuntius ingentis ignota in veste reportat
advenisse viros. Ille intra tecta vocari
imperat et solio medius consedit avito.
Tectum augustum ingens. centum sublime columnis, 170
urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,
horrendum silvis et religione parentum.
Hic sceptra accipere et primos attollere fasces
regibus omen erat, hoc illis curia templum,
hae sacris sedes epulis, hic ariete caeso 175
perpetuis soliti patres considere mensis.
Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum
antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus
vitisator, curvam servans sub imagine falcem,
Saturnusque senex Ianique bifrontis imago 180
vestibulo astabant, aliique ab origine reges
Martiaque ob patriam pugnando volnera passi.
Multaque praeterea sacris in postibus arma,
captivi pendent currus curvaeque secures
et cristae capitum et portarum ingentia claustra 185
spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.
Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat
succinctus trabea laevaque ancile gerebat
Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx
aurea percussum virga versumque venenis 190
fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.
Liber VII
109Aeneis
Tali intus templo divom patriaque Latinus
sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit,
atque haec ingressis placido prior edidit ore:
«Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem 195
et genus, auditique advertitis aequore cursum),
quid petitis ? Quae causa rates aut cuius egentis
litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?
Sive errore viae seu tempestatibus acti,
qualia multa mari nautae patiuntur in alto, 200
fluminis intrastis ripas portuque sedetis,
ne fugite hospitium neve ignorate Latinos
Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam,
sponte sua veterisque dei se more tenentem.
Atque equidem memini (fama est obscurior annis) 205
Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris
Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes
Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.
Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum,
aurea nunc solio stellantis regia caeli 210
accipit et numerum divorum altaribus auget.»
Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus:
«Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos,
atra subegit hiemps vestris succedere terris
nec sidus regione viae litusve fefellit: 215
consilio hanc omnes animisque volentibus urbem,
adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam
extremo veniens Sol aspiciebat Olympo.
Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes
gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema, 220
Troius Aeneas, tua nos ad limina misit.
Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis
tempestas ierit campos, quibus actus uterque
Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,
audiit et siquem tellus extrema refuso 225
summovet oceano et siquem extenta plagarum
quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti
dis sedem exiguam patriis litusque rogamus
innocuum et cunctis undamque auramque patentem. 230
Non erimus regno indecores, nec vestra feretur
fama levis tantique abolescet gratia facti,
nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.
Fata per Aeneae iuro dextramque potentem
sive fide seu quis bello est expertus et armis: 235
multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro
praeferimus manibus vittas ac verba precantia)
et petiere sibi et voluere adiungere gentes;
sed nos fata deum vestras exquirere terras
imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus; 240
huc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo
Liber VII
110Aeneis
Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici.
Dat tibi praeterea fortunae parva prioris
munera, reliquias Troia ex ardente receptas.
Hoc pater Anchises auro libabat ad aras; 245
hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis
more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras
Iliadumque labor vestes.»
Talibus Ilionei dictis defixa Latinus
obtutu tenet ora soloque immobilis haeret 250
intentos volvens oculos. Nec purpura regem
picta movet nec sceptra movent Priameia tantum,
quantum in conubio natae thalamoque moratur,
et veteris Fauni voluit sub pectore sortem,
hunc illum fatis externa ab sede profectum 255
portendi generum paribusque in regna vocari
auspiciis, huic progeniem virtute futuram
egregiam et totum quae viribus occupet orbem.
tandem laetus ait: «Di nostra incepta secundent
auguriumque suum; dabitur, Troiane, quod optas, 260
mullera nec sperno. Non vobis rege Latino
divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.
Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,
si iungi hospitio properat sociusque vocari,
adveniat voltus neve exhorrescat amicos: 265
illi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
vos contra regi mea nunc mandata referte.
Est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae
non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo
monstra sinunt: generos externis adfore ab oris, 270
hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum
nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata
et reor et, siquid veri mens augurat, opto.»
haec effatus equos numero pater eligit omni
(stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis): 275
omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci
instratos ostro alipedes pictisque tapetis;
aurea pectoribus demissa monilia pendent,
tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum;
absenti Aeneae currunt geminosque iugalis 280
semine ab aetherio, spirantis naribus ignem,
illorum de gente, patri quos daedala Circe
supposita de matre nothos furata creavit.
Talibus Aeneadae donis dictisque Latini
sublimes in equis redeunt pacemque reportant. 285
Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis
saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat,
et laetum Aenean classemque ex aethere longe
Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.
moliri iam tecta videt, iam fidere terrae, 290
Liber VII
111Aeneis
deseruisse rates: stetit acri fixa dolore.
Tum quassans caput haec effundit pectore dicta:
«Heu stirpem invisam et fatis contraria nostris
fata Phrygum ! Num Sigeis occumbere campis,
num capti potuere capi, num incensa cremavit 295
Troia viros ? Medias acies mediosque per ignis
invenere viam. At, credo, mea numina tandem
fessa iacent odiis aut exsaturata quievi.
Quin etiam patria excussos infesta per undas
ausa sequi et profugis toto me opponere ponto ! 300
Absumptae in Teucros vires caelique marisque.
Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
profuit? Optato conduntur Thybridis alveo,
securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
immanem Lapithum valuit, concessit in iras 305
ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,
quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem?
Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum
quae potui infelix, quae memet in omnia verti,
vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt 310
magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:
flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
atque immota manet fatis Lavinia coniunx:
at trahere atque moras tantis licet addere rebus, 315
at licet amborum populos exscindere regum.
Hac gener atque socer coeant mercede suorum:
sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,
et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum
Cisseis praegnans ignis enixa iugalis 320
quin idem Veneri partus suus et Paris alter
funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.»
Haec ubi dicta dedit, terras Horrenda petivit:
luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
infernisque ciet tenebris, cui tristia bella 325
iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.
Odit et ipse pater Pluton, odere sorores
Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora,
tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.
Quam Iuno his acuit verbis ac talia fatur: 330
«Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,
hanc operam, ne noster honos infractave cedat
fama loco, neu conubiis ambire Latinum
Aeneadae possint Italosve obsidere finis.
Tu potes unanimos armare in proelia fratres 335
atque odiis versare domos, tu verbera tectis
funereasque inferre faces, tibi nomina mille,
mille nocendi artes. Fecundum concute pectus,
disice compositam pacem, sere crimina belli:
arma velit poscatque simul rapiatque inventus.» 340
Liber VII
112Aeneis
Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis
principio Latium et Laurentis tecta tyranni
celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae,
quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis
femineae ardentem curaeque iraeque coquebant. 345
Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem
conicit inque sinum praecordia ad intuma subdit,
quo furibunda domum monstro permisceat omnem.
Ille inter vestes et levia pectora lapsus
volvitur attactu nullo fallitque furentem, 350
vipeream inspirans animam: fit tortile collo
aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae
innectitque comas, et membris lubricus errat.
Ac dum prima lues udo sublapsa veneno
pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem 355
necdum animus toto percepit pectore flammam,
mollius et solito matrum de more locuta est,
multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis:
«Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris,
O genitor, nec te miseret gnataeque tuique ? 360
Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet
perfidus alta petens abducta virgine praedo?
An non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor
Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes ?
Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum 365
et consanguineo totiens data dextera Turno?
Si gener externa petitur de gente Latinis
idque sedet Faunique premunt te iussa parentis,
omnem equidem sceptris terram quae libera nostris
dissidet, externam reor et sic dicere divos. 370
Et Turno, si prima domus repetatur origo,
Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.»
His ubi nequiquam dictis experta Latinum
contra stare videt penitusque in viscera lapsum
serpentis furiale malum totamque pererrat, 375
tum vero infelix, ingentibus excita monstris,
immensam sine more furit lymphata per urbem.
Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,
quem pueri magno in gyro vacua atria circum
intenti ludo exercent; ille actus habena 380
curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra
inpubesque manus, mirata volubile buxum;
dant animos plagae: non cursu segnior illo
per medias urbes agitur populosque feroces.
Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi, 385
maius adorta nefas maioremque orsa furorem
evolat et natam frondosis montibus abdit,
quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,
Euhoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum
vociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos, 390
Liber VII
113Aeneis
te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.
Fama volat, furiisque accensas pectore matres
idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta:
deseruere domos, ventis dant colla comasque,
ast aliae tremulis ululatibus aethera complent, 395
pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas;
ipsa inter medias flagrantem fervida pinum
sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos,
sanguineam torquens aciem, torvumque repente
clamat: «Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae: 400
Siqua piis animis manet infelicis Amatae
gratia, si iuris materni cura remordet,
solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.»
Talem inter silvas, inter deserta ferarum,
reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi. 405
Postquam visa satis primos acuisse furores
consiliumque omnemque domum vertisse Latini,
protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis
audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem
Acrisioneis Danae fundasse colonis, 410
praecipiti delata noto. Locus Ardea quondam
dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen,
sed fortuna fuit; tectis hic Turnus in altis
iam mediam nigra carpebat nocte quietem.
Allecto torvam faciem et furialia membra 415
exuit, in vultus sese transformat anilis;
et frontem obscenam rugis arat, induit albos
cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae;
fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos
et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert: 420
«Turne, tot incassum fusos patiere labores
et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?
Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes
abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.
I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis; 425
Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos.
Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres,
ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.
Quare age et armari pubem portisque moveri
laetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchro 430
consedere duces pictasque exure carinas.
Caelestum vis magna iubet. Rex ipse Latinus,
ni dare coniugium et dicto parere fatetur,
sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.»
Hic iuvenis vatem inridens sic orsa vicissim 435
ore refert: «Classis invectas Thybridis undam
non, ut rere, meas effugit nuntius auris.
Ne tantos mihi finge metus; nec regia Iuno
inmemor est nostri.
Liber VII
114Aeneis
Sed te victa situ verique effeta senectus, 440
o mater, curis nequiquam exercet et arma
regum inter falsa vatem formidine ludit.
Cura tibi divom effigies et templa tueri:
bella viri pacemque gerent, quis bella gerenda.»
Talibus Allecto dictis exarsit in iras, 445
at iuveni oranti subitus tremor occupat artus,
deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris
tantaque se facies aperit; tum flammea torquens
lumina cunctantem et quaerentem dicere plura
reppulit et geminos erexit crinibus anguis 450
verberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:
«En ego victa situ, quam veri effeta senectus
arma inter regum falsa formidine ludit.
Respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum,
bella manu letumque gero.» 455
Sic effata facem iuveni coniecit et atro
lumine fumantis fixit sub pectore taedas.
Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus
perfundit toto proruptus corpore sudor;
arma amens fremit, arma toro tectisque requirit; 460
saevit amor ferri et scelerata insania belli,
ira super: magno veluti cum flamma sonore
virgea suggeritur costis undantis aëni
exsultantque aestu latices, furit intus aquaà ̄
fumidus atque alte spumis exuberat amnis, 465
nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras.
Ergo iter ad regem polluta pace Latinum
indicit primis iuvenum et iubet arma parari,
tutari Italiam, detrudere finibus hostem:
se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque. 470
Haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit,
certatim sese Rutuli exhortantur in arma:
hunc decus egregium formae movet atque iuventae,
hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.
Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, 475
Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis,
arte nova speculata locum, quo litore pulcher
insidiis cursuque feras agitabat Iulus.
Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo
obicit et noto naris contingit odore, 480
ut cervum ardentes agerent; quae prima laborum
causa fuit belloque animos accendit agrestis.
Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens,
Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum
nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent 485
armenta et late custodia credita campi.
Adsuetum imperiis soror omni Silvia cura
mollibus intexens ornabat cornua sertis
Liber VII
115Aeneis
pectebatque ferum puroque in fonte lavabat.
Ille, manum patiens mensaeque adsuetus erili, 490
errabat silvis rursusque ad limina nota
ipse domum sera quamvis se nocte ferebat.
Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli
commovere canes, fluvio cum forte secundo
deflueret ripaque aestus viridante levaret. 495
Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore,
Ascanius curvo direxit spicula cornu;
nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo
perque uterum sonitu perque ilia venit harundo.
Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit 500
successitque gemens stabulis questuque cruentus
atque imploranti similis tectum omne replebat.
Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,
auxilium vocat et duros conclamat agrestis.
Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis, 505
inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto,
stipitis hic gravidi nodis: quod cuique repertum
rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus,
quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
scindebat, rapta spirans immane securi. 510
At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi
ardua tecta petit stabuli et de culmine summo
pastorale canit signum cornuque recurvo
Tartaream intendit vocem, qua protinus omne
contremuit nemus et silvae insonuere profundae; 515
audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis
sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini,
et trepidae matres pressere ad pectora natos.
Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum
dira dedit, raptis concurrunt undique telis 520
indomiti agricolae; nec non et Troà ̄a pubes
Ascanio auxilium castris effundit apertis.
Direxere acies. Non iam certamine agresti,
stipitibus duris agitur sudibusve praeustis,
sed ferro ancipiti decernunt atraque late 525
horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent
sole lacessita et lucem sub nubila iactant:
fluctus uti primo coepit cum albescere vento,
paulatim sese tollit mare et altius undas
erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. 530
Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta,
natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,
sternitur; haesit enim sub gutture volnus et udae
vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.
Corpora multa virum circa seniorque Galaesus, 535
dum paci medium se offert, iustissimus unus
qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis:
quinque greges illi balantum, quina redibant
Liber VII
116Aeneis
armenta, et terram centum vertebat aratris.
Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, 540
promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum
imbuit et primae commisit funera pugnae,
deserit Hesperiam et caeli convexa per auras
Iunonem victrix adfatur voce superba:
«En, perfecta tibi bello discordia tristi: 545
dic in amicitiam coeant et foedera iungant.
Quando quidem Ausonio respersi sanguine Teucros,
hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas:
finitimas in bella feram rumoribus urbes
accendamque animos insani Martis amore, 550
undique ut auxilio veniunt; spargam arma per agros.»
Tum contra Iuno; «Terrorum et fraudis abunde est;
stant belli causae, pugnatur comminus armis,
quae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma.
Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos 555
egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.
Te super aetherias errare licentius auras
haud pater ille velit, summi regnator Olympi:
cede locis; ego, siqua super fortuna laborum est,
ipsa regam.» Talis dederat Saturnia voces. 560
Illa autem attollit stridentis anguibus alas
Cocytique petit sedem, supera ardua linquens.
Est locus Italiae medio sub montibus altis,
nobilis et fama multis memoratus in oris,
Amsancti valles: densis hunc frondibus atrum 565
urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus
dat sonitum saxis et torto vertice torrens.
Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis
monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago
pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, 570
invisum numen, terras caelumque levabat.
Nec minus interea extremam Saturnia bello
imponit regina manum. Ruit omnis in urbem
pastorum ex acie numerus caesosque reportant
Almonem puerum foedatique ora Galaesi 575
implorantque deos obtestanturque Latinum.
Turnus adest medioque in crimine caedis et igni
terrorem ingeminat: Teucros in regna vocari,
stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.
Tum quorum attonitae Baccho nemora avia matres 580
insultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae),
undique collecti coeunt Martemque fatigant.
Ilicet infandum cuncti contra omina bellum,
contra fata deum perverso numine poscunt,
certatim regis circumstant tecta Latini. 585
Ille velut pelagi rupes immota resistit,
ut pelagi rupes magno veniente fragore,
Liber VII
117Aeneis
quae sese multis circum latrantibus undis
mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum
saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga. 590
Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas
consilium et saevae nutu Iunonis eunt res,
multa deos aurasque pater testatus inanis:
«Frangimur heu fatis,» inquit, «ferimurque procella !
Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, 595
O miseri. Te, Turne, nefas, te triste manebit
supplicium, votisque deos venerabere seris.
Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus;
funere felici spolior.» Nec plura locutus
saepsit se tectis rerumque reliquit habenas. 600
Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes
Albanae coluere sacrum nunc maxima rerum
Roma colit, cum prima movent in proelia Martem,
sive Getis inferre manu lacrimabile bellum
Hyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos 605
Auroramque sequi Parthosque reposcere signa.
Sunt geminae belli portae (sic nomine dicunt)
religione sacrae et saevi formidine Martis;
centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri
robora, nec custos absistit limine Ianus: 610
has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae,
ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino
insignis reserat stridentia limina consul,
ipse vocat pugnas; sequitur tum cetera pubes,
aereaque adsensu conspirant cornua rauco. 615
Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus
more iubebatur tristisque recludere portas.
Abstinuit tactu pater aversusque refugit
foeda ministeria et caecis se condidit umbris.
Tum regina deum caelo delapsa morantis 620
impulit ipsa manu portas, et cardine verso
belli ferratos rumpit Saturnia postes.
Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante;
Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis
pulverulentus equis furit; omnes arma requirunt. 625
Pars levis clipeos et spicula lucida tergent
arvina pingui subiguntque in cote secures;
signaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum.
Quinque adeo magnae positis incudibus urbes
tela novant, Atina potens Tiburque superbum, 630
Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas
umbonum cratis; alii thoracas aenos
aut levis ocreas lento ducunt argento;
vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri 635
cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses.
Classica iamque sonant; it bello tessera signum.
Liber VII
118Aeneis
Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis
ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem
loricam induitur fidoque accingitur ense. 640
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
qui bello exciti reges, quae quemque secutae
complerint campos acies, quibus Itala iam tum
floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
Et meministis enim, divae, et memorare potestis: 645
ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.
Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
contemptor divom Mezentius agminaque armat.
Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter
non fuit excepto Laurentis corpore Turni, 650
Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,
ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos
mille viros, dignus, patriis qui laetior esset
imperiis et cui pater haud Mezentius esset.
Post hos insignem palma per gramina currum 655
victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro
pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum
centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram;
collis Aventini silva quem Rhea sacerdos
furtivum partu sub luminis edidit oras, 660
mixta deo mulier, postquam Laurentia victor
Geryone extincto Tirynthius attigit arva
Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.
Pila manu saevosque gerunt in bella dolones
et tereti pugnant mucrone veruque Sabello. 665
Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis,
terribili impexum saetacum dentibus albis
indutus capiti, sic regia tecta subibat,
horridus, Herculeoque umeros innexus amictu.
Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, 670
fratris Tiburti dictam cognomine gentem,
Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus,
et primam ante aciem densa inter tela feruntur:
ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto
descendunt centauri, Homolen Othrymque nivalem 675
linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens
silva locum et magno cedunt virgulta fragore.
Nec Praenestinae fundator defuit urbis,
Volcano genitum pecora inter agrestia regem
inventumque focis omnis quem credidit aetas 680
Caeculus. Hunc late legio comitatur agrestis:
quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae
Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis
Liber VII
119Aeneis
Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit,
quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma, 685
nec clipei currusve sonant: pars maxima glandes
liventis plumbi spargit, pars spicula gestat
bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros
tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri
instituere pedis, crudus tegit altera pero. 690
At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,
quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,
iam pridem resides populos desuetaque bello
agmina in arma vocat subito ferrumque retractat.
Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos. 695
Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva
et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.
Ibant aequati numero regemque canebant,
ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni,
cum sese e pastu referunt et longa canoros 700
dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe
pulsa palus.
Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto
misceri putet, aeriam sed gorgite ab alto
urgueri volucrum raucarum ad litora nubem. 705
Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum
agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar,
Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens
per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites, 710
Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae;
qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,
qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum
Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae,
qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit 715
Nursia, et Hortinae classes populique Latini,
quosque secans infaustum interluit Allia nomen:
quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus
saevus ubi Orion hibernis conditur undis;
vel cum sole novo densae torrentur aristae 720
aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis.
Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.
Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,
curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis
mille rapit populos, vertunt felicia Baccho 725
Massica qui rastris et quos de collibus altis
Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta
aequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi
accola Volturni, pariterque Saticulus asper
Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis 730
tela, sed haec lento mos est aptare flagello;
Liber VII
120Aeneis
laevas caetra tegit, falcati comminus enses.
Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha
fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret, 735
iam senior; patriis sed non et filius arvis
contentus late iam tum dicione premebat
Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus
quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae
et quos maliferae despectant moenia Abellae, 740
Teutonico ritu soliti torquere cateias,
tegmina quis capitum raptus de subere cortex,
aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
Et te montosae misere in proelia Nersae,
Ufens, insignem fama et felicibus armis; 745
horrida praecipue cui gens adsuetaque multo
venatu nemorum, duris Aequicula glaebis.
Armati terram exercent, semperque recentis
convectare iuvat praedas et vivere rapto.
Quin et Marruvia venit de gente sacerdos, 750
fronde super galeam et felici comptus oliva.
Archippi regis missu, fortissimus Umbro,
vipereo generi et graviter spirantibus hydris
spargere qui somnos cantuque manuque solebat
mulcebatque iras et morsus arte levabat. 755
Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum
evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus
somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,
te liquidi flevere lacus. 760
Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,
Virbius, insignem quem mater Aricia misit,
eductum Egeriae lucis umentia circum
litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.
Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae 765
occiderit patriasque explerit sanguine poenas
turbatis distractus equis, ad sidera rursus
aetheria et superas caeli venisse sub auras,
Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.
Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris 770
mortalem infernis ad lumina surgere vitae,
ipse repertorem medicinae talis et artis
fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.
At Trivia Hippolytum secretis alma recondit
sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, 775
solus ubi in silvis Italis ignobilis aevom
exigeret versoque ubi nomine Virbius esset.
Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis
Liber VII
121Aeneis
cornipedes arcentur equi, quod litore currum
et iuvenem monstris pavidi effudere marinis. 780
Filius ardentis haud setius aequore campi
exercebat equos curruque in bella ruebat.
Ipse inter primos praestanti corpore Turnus
vertitur arma tenens et toto vertice supra est.
Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram 785
sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis:
tam magis illa fremens et tristibus effera flammis,
quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.
At levem clipeum sublatis cornibus Io
auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos 790
(argumentum ingens), et custos virginis Argus
caelataque amnem fundens pater Inachus urna.
Insequitur nimbus peditum clipeataque totis
agmina densentur campis, Argivaque pubes
Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani 795
et Sacranae acies et picti scuta Labici;
qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici
litus arant Rutulosque exercent vomere colles
Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis
praesidet et viridi gaudens Feronia luco; 800
qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas
quaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens.
Hos super advenit Volsca de gente Camilla
agmen agens equitum et florentis aere catervas,
bellatrix, non illa colo calathisve Minervae 805
femineas adsueta manus, sed proelia virgo
dura pati cursuque pedum praevertere ventos.
Illa vel intactae segetis per summa volaret
gramina nec teneras cursu laesisset aristas,
vel mare per medium fluctu suspensa tumenti 810
ferret iter celeris nec tingueret aequore plantas.
Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus
turbaque miratur matrum et prospectat euntem,
attonitis inhians animis, ut regius ostro
velet honos levis umeros, ut fibula crinem 815
auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram
et pastoralem praefixa cuspide myrtum.
Liber VII
122Aeneis
Liber VIII
Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce
extulit et rauco strepuerunt cornua cantu,
utque acris concussit equos utque impulit arma,
extemplo turbati animi, simul omne tumultu
coniurat trepido Latium saevitque iuventus 5
effera. Ductores primi Messapus et Ufens
contemptorque deum Mezentius undique cogunt
auxilia et latos vastant cultoribus agros.
mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
qui petat auxilium et Latio consistere Teucros, 10
advectum Aenean classi victosque penatis
inferre et fatis regem se dicere posci
edoceat multasque viro se adiungere gentis
Dardanio et late Latio increbrescere nomen.
Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur, 15
eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi
quam Turno regi aut regi apparere Latino.
Talia per Latium. Quae Laomedontius heros
cuncta videns magno curarum fluctuat aestu,
atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc. 20
In partisque rapit varias perque omnia versat:
sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis
sole repercussum aut radiantis imagine lunae
omnia pervolitat late loca iamque sub auras
erigitur summique ferit lacuaria tecti. 25
Nox erat, et terras animalia fessa per omnis
alituum pecudumque genus sopor altus habebat:
cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe
Aeneas, tristi turbatus pectora bello,
procubuit seramque dedit per membra quietem. 30
Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno
populeas inter senior se attollere frondes
visus; eum tenuis glauco velabat amictu
carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo,
tum sic adfari et curas his demere dictis: 35
«O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem
qui revehis nobis aeternaque Pergama servas,
exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,
hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates;
neu belli terrere minis: tumor omnis et irae 40
concessere deum.
[Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum,
litoreis ingens inventa sub ilicibus sus,
triginta capitum fetus enixa, iacebit,
alba, solo recubans, albi circum ubera nati. 45
Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum
ex quo ter denis urbem redeuntibus annis
Liber VIII
123Aeneis
Ascanius clari condet cognominis Albam.
Haud incerta cano.] Nunc qua ratione quod instat
expedias victor, paucis (adverte) docebo. 50
Arcades his oris, genus a Pallante profectum,
qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,
delegere locum et posuere in montibus urbem
Pallantis proavi de nomine Pallanteum.
Hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina; 55
hos castris adhibe socios et foedera iunge.
Ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
adversum remis superes subvectus ut amnem.
Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris
Iunoni fer rite preces iramque minasque 60
supplicibus supera votis. Mihi victor honorem
persolves. Ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.» 65
Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto,
ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.
Surgit et aetherii spectans orientia solis
lumina rite cavis undam de flumine palmis
sustinet ac talis effundit ad aethera voces: 70
«Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est,
tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,
accipite Aenean et tandem arcete periclis.
Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra
fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis, 75
semper honore meo, semper celebrabere donis
corniger hesperidum fluvius regnator aquarum.
Adsis o tantum et propius tua numina firmes.»
sic memorat geminasque legit de classe biremis
remigioque aptat, socios simul instruit armis. 80
Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum;
candida per silvam cum fetu concolor albo
procubuit viridique in litore conspicitur sus.
Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno,
mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. 85
Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem
leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
Ergo iter inceptum celerant rumore secundo; 90
labitur uncta vadis abies; mirantur et undae,
miratur nemus insuetum fulgentia longe
scuta virum fluvio pictasque innare carinas.
Olli remigio noctemque diemque fatigant
et longos superant flexus variisque teguntur 95
arboribus viridisque secant placido aequore silvas.
Liber VIII
124Aeneis
Sol medium caeli conscenderat igneus orbem,
cum muros arcemque procul ac rara domorum
tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo
aequavit, tum res inopes Euandrus habebat: 100
ocius advertunt proras urbique propinquant.
Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem
Amphitryoniadae magno divisque ferebat
ante urbem in luco. Pallas huic filius una,
una omnes iuvenum primi pauperque senatus 105
tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
Ut celsas videre rates atque inter opacum
adlabi nemus et tacitis incumbere remis,
terrentur visu subito cunctique relictis
consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas 110
sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse
et procul e tumulo: «Iuvenes, quae causa subegit
ignotas temptare vias, quo tenditis?» inquit.
«Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?»
Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta 115
paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
«Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,
quos illi bello profugos egere superbo.
Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos
Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.» 120
Obstipuit tanto percussus nomine Pallas:
«Egredere o quicumque es» ait «coramque parentem
adloquere ac nostris succede penatibus hospes.»
excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.
Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt. 125
Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:
«Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari
et vitta comptos voluit praetendere ramos,
non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas
quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; 130
sed mea me virtus et sancta oracula divom
cognatique patres, tua terris didita fama,
coniunxere tibi et fatis egere volentem.
Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,
Electra, ut Grai perhibent. Atlantide cretus, 135
advehitur Teucros; Electram maxumus Atlas
edidit, aetherios umero qui sustinet orbes
vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
Cyllenae gelido conceptum vertice fudit;
at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, 140
idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.
Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
His fretus non legatos neque prima per artem
temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque
obieci caput et supplex ad limina veni. 145
Liber VIII
125Aeneis
Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,
quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant
et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello 150
pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.»
Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis
iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
Tum sic pauca refert: «Ut te, fortissime Teucrum,
accipio agnoscoque libens! Ut verba parentis 155
et vocem Anchisae magni voltumque recordor!
Nam memini Hesionae visentem regna sororis
Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,
protinus Arcadiae gelidos invisere finis.
Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, 160
mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat
Anchises: mihi mens iuvenali ardebat amore
compellare virum et dextrae coniungere dextram.
Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. 165
Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
discedens chlamydemque auro dedit intertextam
frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
et lux cum primum terris se crastina reddet, 170
auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.
Interea sacra haec, quando huc venistis amici,
annua, quae differre nefas, celebrate faventes
nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.»
Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi 175
pocula gramineoque viros locat ipse sedili
praecipuumque toro et villosi pelle leonis
accipit Aenean solioque invitat acerno.
Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos
viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris 180
dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.
Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus
perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
Postquam exempta fames et amor compressus edendi,
rex Euandrus ait: «Non haec sollemnia nobis, 185
has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
vana superstitio veterumque ignara deorum
inposuit: saevis, hospes Troiane, periclis
servati facimus meritosque novamus honores.
Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, 190
disiectae procul ut moles desertaque montis
stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.
Hic spelunca fuit, vasto summota recessu,
Liber VIII
126Aeneis
semihominis Caci facies quam dira tenebat
solis inaccessam radiis; semperque recenti 195
caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis
ora virum tristi pendebant pallida tabo.
Huic monstro Volcanus erat pater: illius atros
ore vomens ignis magna se mole ferebat.
Attulit et nobis aliquando optantibus aetas 200
auxilium adventumque dei. Nam maximus ultor,
tergemini nece Geryonae spoliisque superbus
Alcides aderat taurosque hac victor agebat
ingentis, vallemque boves amnemque tenebant.
At furiis Caci mens effera, nequid inausum 205
aut intractatum scelerisve dolive fuisset,
quattuor a stabulis praestanti corpore tauros
avertit, totidem forma superante iuvencas;
atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis,
cauda in speluncam tractos versisque viarum 210
indiciis raptos saxo occultabat opaco:
quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
Interea, cum iam stabulis saturata moveret
Amphytrioniades armenta abitumque pararet,
discessu mugire boves atque omne querelis 215
impleri nemus et colles clamore relinqui.
reddidit una boum vocem vastoque sub antro
mugiit et Caci spem custodita fefellit.
Hic vero Alcidae furiis exarserat atro
felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum 220
robur et aerii cursu petit ardua montis.
Tum primum nostri Cacum videre timentem
turbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro
speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
Ut sese inclusit ruptisque immane catenis 225
deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
pendebat, fultosque emuniit obice postis,
ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira 230
lustrat Aventini montem, ter saxea temptat
limina nequiquam, ter fessus valle resedit.
Stabat acuta silex, praecisis undique saxis
speluncae dorso insurgens, altissima visu,
dirarum nidis domus opportuna volucrum. 235
Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem,
dexter in adversum nitens concussit et imis
avolsam solvit radicibus; inde repente
inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether
dissultant ripae refluitque exterritus amnis. 240
At specus et Caci detecta apparuit ingens
regia, et umbrosae penitus patuere cavernae:
non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens
Liber VIII
127Aeneis
infernas reseret sedes et regna recludat
pallida, dis invisa, superque immane barathrum 245
cernatur, trepident inmisso lumine manes.
Ergo insperata deprensum luce repente
inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem
desuper Alcides telis premit omniaque arma
advocat et ramis vastisque molaribus instat. 250
Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
evomit involvitque domum caligine caeca,
prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
fumiferam noctem commixtis igne tenebris. 255
Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem
praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
corripit in nodum complexus et angit inhaerens 260
elisos oculos et siccum sanguine guttur.
Panditur extemplo foribus domus atra revolsis,
abstractaeque boves abiurataeque rapinae
caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo 265
terribilis oculos, voltum villosaque saetis
pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.
Ex illo celebratus honos, laetique minores
servavere diem, primusque Potitius auctor
et domus Herculei custos Pinaria sacri. 270
Hanc aram luco statuit, quae maxuma semper
dicetur nobis et erit quae maxuma semper.
Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum
cingite fronde comas et pocula porgite dextris
communemque vocate deum et date vina volentes.» 275
Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra
velavitque comas foliisque innexa pependit
et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes
in mensam laeti libant divosque precantur.
Devexo interea propior fit Vesper Olympo, 280
iamque sacerdotes primusque Potitius ibant,
pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
Instaurant epulas et mensae grata secundae
dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
tum Salii ad cantus incensa altaria circum 285
populeis adsunt evincti tempora ramis,
hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes
Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae
monstra manu geminosque premens eliserit angues,
ut bello egregias idem disiecerit urbes, 290
Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores
rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae
Liber VIII
128Aeneis
pertulerit. «Tu nubigenas, invicte, bimembris
Hylaeeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas
prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem. 295
Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci
ossa super recubans antro semesa cruento;
nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus,
arduus arma tenens; non te rationis egentem
Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. 300
Salve, vera Iovis proles, decus addite divis,
et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.»
Talia carminibus celebrant; super omnia Caci
speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.
Consonat omne nemus strepitu collesque resultant. 305
Exim se cuncti divinis rebus ad urbem
perfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo
et comitem Aenean iuxta natumque tenebat
ingrediens varioque viam sermone levabat.
miratur facilisque oculos fert omnia circum 310
Aeneas capiturque locis et singula laetus
exquiritque auditque virum monimenta priorum.
Tum rex Euandrus, Romanae conditor arcis:
«Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant
gensque virum truncis et duro robore nata, 315
quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros
aut componere opes norant aut parcere parto,
sed rami atque asper victu venatus alebat.
Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,
arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis. 320
Is genus indocile ac dispersum montibus altis
composuit legesque dedit Latiumque vocari
maluit, his quoniam latuisset tutis in oris.
Aurea quae perhibent illo sub rege fuere
saecula. Sic placida populos in pace regebat, 325
deterior donec paulatim ac decolor aetas
et belli rabies et amor successit habendi.
Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae,
saepius et nomen posuit Saturnia tellus;
tum reges asperque immani corpore Thybris, 330
a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim
diximus, amisit verum vetus Albula nomen;
me pulsum patria pelagique extrema sequentem
Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum
his posuere locis matrisque egere tremenda 335
Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.
Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram
et Carmentalem Romani nomine portam
quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem,
vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros 340
Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
Liber VIII
129Aeneis
Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum
rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal,
Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
Nec non et sacri monstrat nemus Argileti 345
testaturque locum et letum docet hospitis Argi.
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.
Iam tum religio pavidos terrebat agrestis
dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant. 350
Hoc nemus, hunc,» inquit, «frondoso vertice collem
(quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum
credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem
aegida concuteret dextra nimbosque cieret.
Haec duo praeterea disiectis oppida muris, 355
reliquias veterumque vides monimenta virorum.
Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem:
Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.»
Talibus inter se dictis ad tecta subibant
pauperis Euandri passimque armenta videbant 360
Romanoque foro et lautis mugire Carinis.
Ut ventum ad sedes: «Haec,» inquit, «limina victor
Alcides subiit, haec illum regia cepit.
Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
finge deo rebusque veni non asper egenis.» 365
dixit et angusti subter fastigia tecti
ingentem Aenean duxit stratisque locavit
effultum foliis et pelle Libystidis ursae.
Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.
At Venus haud animo nequiquam exterrita mater 370
Laurentumque minis et duro mota tumultu
Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo
incipit et dictis divinum adspirat amorem:
«Dum bello Argolici vastabant Pergama reges
debita casurasque inimicis ignibus arces, 375
non ullum auxilium miseris, non arma rogavi
artis opisque tuae nec te, carissime coniunx,
incassumve tuos volui exercere labores,
quamvis et Priami deberem plurima natis
et durum Aeneae flevissem saepe laborem. 380
Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris:
ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen
arma rogo genetrix nato. Te filia Nerei,
te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.
Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis 385
ferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.»
Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis
cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente
accepit solitam flammam, notusque medullas
intravit calor et labefacta per ossa cucurrit: 390
non secus atque olim tonitru cum rupta corusco
Liber VIII
130Aeneis
ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.
Tum pater aeterno fatur devinctus amore:
«Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit 395
quo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset,
tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset:
nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant
stare decemque alios Priamum superesse per annos.
Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, 400
quidquid in arte mea possum promittere curae,
quod fieri ferro liquidove potest electro,
quantum ignes animaeque valent, absiste precando
viribus indubitare tuis.» Ea verba locutus
optatos dedit amplexus placidumque petivit 405
coniugis infusus gremio per membra soporem.
Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae
curriculo expulerat somnum, cum femina primum,
cui tolerare colo vitam tenuique Minerva
impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, 410
noctem addens operi, famulasque ad lumina longo
exercet penso, castum ut servare cubile
coniugis et possit parvos educere natos:
haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo
mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. 415
Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque
erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis,
quam subter specus et Cyclopum exesa caminis
antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus
auditi referunt gemitus striduntque cavernis 420
stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat,
Volcani domus et Volcania nomine tellus.
Hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.
Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,
Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon. 425
His informatum manibus iam parte polita
fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo
deicit in terras, pars inperfecta manebat.
Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae
addiderant, rutili tris ignis et alitis austri: 430
fulgores nunc horrificos sonitumque metumque
miscebant operi flammisque sequacibus iras.
Parte alia Marti currumque rotasque volucris
instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes;
aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, 435
certatim squamis serpentum auroque polibant
conexosque anguis ipsamque in pectore divae
Gorgona, desecto vertentem lumina collo.
«Tollite cuncta,» inquit, «coeptosque auferte labores,
Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem: 440
Liber VIII
131Aeneis
arma acri facienda viro. Nunc viribus usus,
nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.
Praecipitate moras.» Nec plura effatus; at illi
ocius incubuere omnes pariterque laborem
sortiti. Fluit aes rivis aurique metallum, 445
volnificusque chalybs vasta fornace liquescit.
Ingentum clipeum informant, unum omnia contra
tela Latinorum, septenosque orbibus orbes
impediunt. Alii ventosis follibus auras
accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt 450
aera lacu. Gemit impositis incudibus antrum.
Illi inter sese multa vi bracchia tollunt
in numerum versantque tenaci forcipe massam.
Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris,
Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma 455
et matutini volucrum sub culmine cantus.
Consurgit senior tunicaque inducitur artus
et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis;
tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem,
demissa ab laeva pantherae terga retorquens. 460
Nec non et gemini custodes limine ab alto
praecedunt gressumque canes comitantur erilem.
Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat
sermonum memor et promissi muneris heros.
Nec minus Aeneas se matutinus agebat. 465
Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
Congressi iungunt dextras mediisque residunt
aedibus et licito tandem sermone fruuntur.
Rex prior haec:
«Maxume Teucrorum ductor, quo sospite numquam 470
res equidem Troiae victas aut regna fatebor,
nobis ad belli auxilium pro nomine tanto
exiguae vires: hinc Tusco claudimur amni,
hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.
Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis 475
iungere castra paro, quam fors inopina salutem
ostentat: fatis huc te poscentibus adfers.
Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto
urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam
gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis. 480
Hanc multos florentem annos rex deinde superbo
imperio et saevis tenuit Mezentius armis.
Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni
effera? Di capiti ipsius generique reservent!
Mortua quin etiam iungebat corpora vivis 485
componens manibusque manus atque oribus ora,
tormenti genus, et sanie taboque fluentis
complexu in misero longa sic morte necabat.
at fessi tandem cives infanda furentem
Liber VIII
132Aeneis
armati circumsistunt ipsumque domumque, 490
obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.
Ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros
confugere et Turni defendier hospitis armis.
Ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis:
regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt. 495
his ego te, Aenea, ductorem milibus addam.
Toto namque fremunt condensae litore puppes
Signaque ferre iubent; retinet longaevus haruspex
fata canens, «O Maeoniae delecta iuventus,
flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem 500
fert dolor et merita accendit Mezentius ira,
nulli fas Italo tantam subiungere gentem:
externos optate duces»; tum Etrusca resedit
hoc acies campo, monitis exterrita divom.
Ipse oratores ad me regnique coronam 505
cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon,
succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.
Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus
invidet imperium seraeque ad fortia vires.
natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella 510
hinc partem patriae traheret. Tu, cuius et annis
et generi fatum indulgent, quem numina poscunt,
ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.
hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,
Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro 515
militiam et grave Martis opus, tua cernere facta
adsuescat primis et te miretur ab annis.
Arcadas huic equites bis centum, robora pubis
lecta dabo totidemque suo tibi nomine Pallas.»
Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant 520
Aeneas Anchisiades et fidus Achates
multaque dura suo tristi cum corde putabant,
ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor
cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente 525
Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens:
arma inter nubem caeli regione serena
per sudum rutilare vident et pulsa tonare.
Obstipuere animis alii, sed Troius heros 530
agnovit sonitum et divae promissa parentis.
Tum memorat: «Ne vero, hospes, ne quaere profecto,
quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,
si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras 535
laturam auxilio.
Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant;
quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas
scuta virum galeasque et fortia corpora volves,
Liber VIII
133Aeneis
Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.» 540
Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto
et primum Herculeis sopitas ignibus aras
excitat hesternumque larem parvosque penatis
laetus adit: mactant lectas de more bidentis
Euandrus pariter, pariter Troiana iuventus. 545
Post hinc ad navis graditur sociosque revisit.
Quorum de numero qui sese in bella sequantur
praestantis virtute legit; pars cetera prona
fertur aqua segnisque secundo defluit amni,
nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque. 550
Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva;
ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis
pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.
Fama volat parvam subito volgata per urbem,
ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis. 555
vota metu duplicant matres, propiusque periclo
it timor, et maior Martis iam apparet imago.
tum pater Evandrus dextram complexus euntis
haeret. inexpletus lacrimans, ac talia fatur:
«O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, 560
(qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa
stravi scutorumque incendi victor acervos
et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,
nascenti cui tris animas Feronia mater
(horrendum dictu) dederat; terna arma movenda, 565
ter Leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis
abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis:
non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam,
nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam
huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset 570
funera, tam multis viduasset civibus urbem.
At vos, o superi, et divom tu maxume rector
Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis
et patrias audite preces. Si numina vestra
incolumem Pallanta mihi, si fata reservant, 575
si visurus eum vivo et venturus in unum:
vitam oro, patior quemvis durare laborem.
Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris:
nunc O nunc liceat crudelem abrumpere vitam,
dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, 580
dum te, care puer, mea sera et sola voluptas,
complexu teneo, gravior neu nuntius auris
volneret.» Haec genitor digressu dicta supremo
fundebat: famuli conlapsum in tecta ferebant.
Iamque adeo exierat portis equitatus apertis, 585
Aeneas inter primos et fidus Achates,
inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas
Liber VIII
134Aeneis
in medio chlamyde et pictis conspectus in armis:
qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,
quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, 590
extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
Stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur
pulveream nubem et fulgentis aere catervas.
Olli per dumos, qua proxuma meta viarum,
armati tendunt; it clamor, et agmine facto 595
quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.
Est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,
religione patrum late sacer; undique colles
inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt.
Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos, 600
arvorum pecorisque deo, lucumque diemque,
qui primi finis aliquando habuere Latinos:
haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant
castra locis, celsoque omnis de colle videri
iam poterat legio et latis tendebat in arvis. 605
Huc pater Aeneas et bello lecta iuventus
succedunt fessique et equos et corpora curant.
At Venus aetherios inter dea candida nimbos
dona ferens aderat; natumque in valle reducta
ut procul egelido secretum flumine vidit, 610
talibus adfata est dictis seque obtulit ultro:
«En perfecta mei promissa coniugis arte
munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos
aut acrem dubites in proelia poscere Turnum:»
Dixit et amplexus nati Cytherea petivit, 615
arma sub adversa posuit radiantia quercu.
Ille, deae donis et tanto laetus honore,
expleri nequit atque oculos per singula volvit
miraturque interque manus et bracchia versat
terribilem cristis galeam flammasque vomentem 620
fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem
sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes
solis inardescit radiis longeque refulget;
tum levis ocreas electro auroque recocto
hastamque et clipei non enarrabile textum. 625
Illic res Italas Romanorumque triumphos
haud vatum ignarus venturique inscius aevi
fecerat ignipotens, illic genus omne futurae
stirpis ab Ascanio. pugnataque in ordine bella.
fecerat et viridi fetam Mavortis in antro 630
procubuisse lupam, geminos huic ubera circum
ludere pendentis pueros et lambere matrem
impavidos, illam tereti cervice reflexa
mulcere alternos et corpora fingere lingua.
Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas 635
consessu caveae magnis circensibus actis
Liber VIII
135Aeneis
addiderat subitoque novum consurgere bellum
Romulidis Tatioque seni Curibusque severis.
Post idem inter se posito certamine reges
armati Iovis ante aram paterasque tenentes 640
stabant et caesa iungebant foedera porca.
Haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae
distulerant, at tu dictis, Albane, maneres,
raptabatque viri mendacis viscera Tullus
per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres. 645
Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
accipere ingentique urbem obsidione premebat:
Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.
Illum indignanti similem similemque minanti
aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles 650
et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.
In summo custos Tarpeiae Manlius arcis
stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,
Romuleoque recens horrebat regia culmo.
Atque hic auratis volitans argenteus anser 655
porticibus Gallos in limine adesse canebat.
Galli per dumos aderant arcemque tenebant,
defensi tenebris et dono noctis opacae:
aurea caesaries ollis atque aurea vestis,
virgatis lucent sagulis, tum lactea colla 660
auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant
gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos
lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo
extuderat, castae ducebant sacra per urbem 665
pilentis matres in mollibus. Hinc procul addit
Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis,
et scelerum poenas et te, Catilina, minaci
pendentem scopulo Furiarumque ora trementem,
secretosque pios, his dantem iura Catonem. 670
Haec inter tumidi late maris ibat imago
aurea, sed fluctu spumabant caerula cano;
et circum argento clari delphines in orbem
aequora verrebant caudis aestumque secabant.
In medio classis aeratas, Actia bella, 675
cernere erat, totumque instructo Marte videres
fervere Leucaten auroque effulgere fluctus.
Hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar
cum patribus populoque, penatibus et magnis dis,
stans celsa in puppi; geminas cui tempora flammas 680
laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus.
Parte alia ventis et dis Agrippa secundis
arduus agmen agens; cui, belli insigne superbum,
tempora navali fulgent rostrata corona.
Hinc ope barbarica variisque Antonius armis, 685
victor ab Aurorae populis et litore rubro,
Liber VIII
136Aeneis
Aegyptum viresque Orientis et ultima secum
Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.
Una omnes ruere, ac totum spumare reductis
convolsum remis rostrisque tridentibus aequor. 690
alta petunt: pelago credas innare revolsas
Cycladas aut montis concurrere montibus altos,
tanta mole viri turritis puppibus instant.
stuppea flamma manu telisque volatile ferrum
spargitur, arva nova Neptunia caede rubescunt. 695
Regina in mediis patrio vocat agmina sistro
necdum etiam geminos a tergo respicit anguis.
omnigenumque deum monstra et latrator Anubis
contra Neptunum et Venerem contraque Minervam
tela tenent. Saevit medio in certamine Mavors 700
caelatus ferro tristesque ex aethere Dirae,
et scissa gaudens vadit Discordia palla,
quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
Actius haec cernens arcum tendebat Apollo
desuper: omnis eo terrore Aegyptus et Indi, 705
omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei.
Ipsa videbatur ventis regina vocatis
vela dare et laxos iam iamque inmittere funis.
Illam inter caedes pallentem morte futura
fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri, 710
contra autem magno maerentem corpore Nilum
pandentemque sinus et tota veste vocantem
caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.
At Caesar, triplici invectus Romana triumpho
moenia, dis Italis votum inmortale sacrabat, 715
maxuma tercentum totam delubra per urbem.
Laetitia ludisque viae plausuque fremebant;
omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae;
ante aras terram caesi stravere iuvenci.
Ipse, sedens niveo candentis limine Phoebi, 720
dona recognoscit populorum aptatque superbis
postibus; incedunt victae longo ordine gentes,
quam variae linguis, habitu tam vestis et armis.
Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,
hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos 725
finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis,
extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis,
indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.
Talia per clipeum Volcani, dona parentis,
miratur rerumque ignarus imagine gaudet, 730
attollens umero famamque et fata nepotum.
Liber VIII
137Aeneis
Liber IX
Atque ea diversa penitus dum parte geruntur,
Irim de caelo misit Saturnia Iuno
audacem ad Turnum. Luco tum forte parentis
Pilumni Turnus sacrata valle sedebat.
Ad quem sic roseo Thaumantias ore locuta est: 5
«Turne, quod optanti divom promittere nemo
auderet, volvenda dies en attulit ultro.
Aeneas urbe et sociis et classe relicta
sceptra Palatini sedemque petit Euandri.
Nec satis: extremas Corythi penetravit ad urbes 10
Lydorumque manum collectos armat agrestis.
Quid dubitas? Nunc tempus equos, nunc poscere currus.
Rumpe moras omnis et turbata arripe castra.»
Dixit et in caelum paribus se sustulit alis
ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum. 15
Adgnovit iuvenis duplicisque ad sidera palmas
sustulit ac tali fugientem est voce secutus:
«Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam
detulit in terras? Unde haec tam clara repente
tempestas? Medium video discedere caelum 20
palantisque polo stellas. Sequor omina tanta,
quisquis in arma vocas.» Et sic effatus ad undam
processit summoque hausit de gurgite lymphas,
multa deos orans, oneravitque aethera votis.
Iamque omnis campis exercitus ibat apertis, 25
dives equum, dives pictaà ̄ vestis et auri;
Messapus primas acies, postrema coercent
Tyrrhidae iuvenes, medio dux agmine Turnus,
[vertitur arma tenens et toto vertice supra est.]
Ceu septem surgens sedatis amnibus altus 30
per tacitum Ganges aut pingui flumine Nilus
cum refluit campis et iam se condidit alveo.
Hic subitam nigro glomerari pulvere nubem
prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis.
Primus ab adversa conclamat mole Caicus: 35
«Quis globus, o cives, caligine volvitur atra?
Ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros,
hostis adest, heia!» Ingenti clamore per omnis
condunt se Teucri portas et moenia complent.
Namque ita discedens praeceperat optumus armis 40
Aeneas: siqua interea fortuna fuisset,
neu struere auderent aciem neu credere campo;
castra modo et tutos servarent aggere muros.
Ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat,
obiciunt portas tamen et praecepta facessunt 45
armatique cavis expectant turribus hostem.
Liber IX
138Aeneis
Turnus ut ante volans tardum praecesserat agmen
viginti lectis equitum comitatus, et urbi
improvisus adest; maculis quem Thracius albis
portat equus cristaque tegit galea aurea rubra. 50
«Ecquis erit, mecum, iuvenes, qui primus in hostem?
En,» ait et iaculum attorquens emittit in auras,
principium pugnae, et campo sese arduus infert.
Clamore excipiunt socii fremituque sequuntur
horrisono: Teucrum mirantur inertia corda, 55
non aequo dare se campo, non obvia ferre
arma viros, sed castra fovere. Huc turbidus atque huc
lustrat equo muros aditumque per avia quaerit.
Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili
cum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbris, 60
nocte super media; tuti sub matribus agni
balatum exercent, ille asper et improbus ira
saevit in absentis, collecta fatigat edendi
ex longo rabies et siccae sanguine fauces:
haud aliter Rutulo muros et castra tuenti 65
ignescunt irae, duris dolor ossibus ardet.
Qua temptet ratione aditus et quae via clausos
excutiat Teucros vallo atque effundat in aequum?
Classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat,
aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis, 70
invadit sociosque incendia poscit ovantis
atque manum pinu flagranti fervidus implet.
Tum vero incumbunt, urget praesentia Turni,
atque omnis facibus pubes accingitur atris.
Diripuere focos; piceum fert fumida lumen 75
taeda et commixtam Volcanus ad astra favillam.
Quis deus, o musae, tam saeva incendia Teucris
avertit? Tantos ratibus quis depulit ignes?
Dicite. Prisca fides facto, sed fama perennis.
Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida 80
Aeneas classem et pelagi petere alta parabat,
ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum
vocibus his adfata Iovem: «Da, nate, petenti,
quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
[Pinea silva mihi, multos dilecta per annos] 85
lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,
nigranti picea trabibusque obscurus acernis:
has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret,
laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.
Solve metus atque hoc precibus sine posse parentem: 90
ne cursu quassatae ullo neu turbine venti
vincantur, prosit nostris in montibus ortas.»
Filius huic contra, torquet qui sidera mundi:
«O genetrix, quo fata vocas, aut quid petis istis?
Mortaline manu factae immortale carinae 95
fas habeant certusque incerta pericula lustret
Liber IX
139Aeneis
Aeneas? Cui tanta deo permissa potestas?
Immo ubi defunctae finem portusque tenebunt
Ausonios olim, quaecumque evaserit undis
Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva, 100
mortalem eripiam formam magnique iubebo
aequoris esse deas, qualis Nereia Doto
et Galatea secant spumantem pectore pontum.
Dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,
per pice torrentis atraque voragine ripas 105
adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.
Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae
debita complerant, cum Turni iniuria Matrem
admonuit ratibus sacris depellere taedas.
Hic primum nova lux oculis offulsit et ingens 110
visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus
Idaeique chori; tum vox horrenda per auras
excidit et Troum Rutulorumque agmina complet:
«Ne trepidate meas, Teucri, defendere navis
neve armate manus: maria ante exurere Turno 115
quam sacras dabitur pinus. Vos ite solutae,
ite deae pelagi: genetrix iubet.» Et sua quaeque
continuo puppes abrumpunt vincula ripis
delphinumque modo demersis aequora rostris
ima petunt. Hinc virgineae (mirabile monstrum) 120
quot prius aeratae steterant ad litora prorae
reddunt se totidem facies pontoque feruntur.
Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse
turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis
rauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto. 125
At non audaci Turno fiducia cessit;
ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:
Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse
auxilium solitum eripuit, non tela neque ignes
exspectans Rutulos. Ergo maria invia Teucris 130
nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est.
Terra autem in nostris manibus, tot milia gentes
arma ferunt Italae. Nil me fatalia terrent,
siqua Phryges prae se iactant, responsa deorum:
sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva 135
fertilis Ausoniae Troes. Sunt et mea contra
fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,
coniuge praerepta: nec solos tangit Atridas
iste dolor solisque licet capere arma Mycenis.
Sed periisse semel satis est: peccare fuisset 140
ante satis penitus modo non genus omne perosos
femineum. Quibus haec medii fiducia valli
fossarumque morae, leti discrimina parva,
dant animos. At non viderunt moenia Troiae
Neptuni fabricata manu considere in ignis? 145
Liber IX
140Aeneis
«Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum
apparat et mecum invadit trepidantia castra.»
Non armis mihi Volcani, non mille carinis
est opus in Teucros; addant se protinus omnes
Etrusci socios, tenebras et inertia furta 150
Palladii caesis summae custodibus arcis
ne timeant, nec equi caeca condemur in alvo:
luce palam certum est igni circumdare muros.
Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga
esse ferant, decumum quos distulit Hector in annum. 155
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
procurate, viri, et pugnam sperate parari.»
Interea vigilum excubiis obsidere portas
cura datur Messapo et moenia cingere flammis. 160
Bis septem Rutuli, muros qui milite servent,
delecti; ast illos centeni quemque sequuntur
purpurei cristis iuvenes auroque corusci.
Discurrunt variantque vices fusique per herbam
indulgent vino et vertunt crateras aenos. 165
Conlucent ignes, noctem custodia ducit
insomnem ludo.
Haec super e vallo prospectant Troes et armis
alta tenent, nec non trepidi formidine portas
explorant pontisque et propugnacula iungunt, 170
tela gerunt. Instat Mnestheus acerque Serestus,
quos pater Aeneas, siquando adversa vocarent,
rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros.
Omnis per muros legio, sortita periclum,
excubat exercetque vices, quod cuique tuendum est. 175
Nisus erat portae custos, acerrimus armis,
Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida
venatrix iaculo celerem levibusque sagittis;
it iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma, 180
ora puer prima signans intonsa iuventa.
His amor unus erat, pariterque in bella ruebant:
tum quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait: «Dine hunc ardorem mentibus addunt,
Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido? 185
Aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum
mens agitat mihi nec placida contenta quietest.
Cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum.
Lumina rara micant; somno vinoque soluti
procubuere; silent late loca: percipe porro, 190
quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.
Aenean acciri omnes, populusque patresque,
exposcunt mittique viros, qui certa reportent.
Si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti
Liber IX
141Aeneis
fama sat est), tumulo videor reperire sub illo 195
posse viam ad muros et moenia Pallantea.»
Obstipuit magno laudum percussus amore
Euryalus; simul his ardentem adfatur amicum:
«Mene igitur socium summis adiungere rebus,
Nise, fugis? Solum te in tanta pericula mittam? 200
Non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes,
Argolicum terrorem inter Troiaeque labores
sublatum erudiit, nec tecum talia gessi,
magnanimum Aenean et fata extrema secutus:
est hic, est animus lucis contemptor et istum 205
qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.»
Nisus ad haec: «Equidem de te nil tale verebar
nec fas, non, ita me referat tibi magnus ovantem
Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis.
Sed siquis, quae multa vides discrimine tali, 210
siquis in adversum rapiat casusve deusve,
te superesse velim; tua vita dignior aetas.
Sit qui me raptum pugna pretiove redemptum
mandet humo solita aut siqua id Fortuna vetabit,
absenti ferat inferias decoretque sepulchro. 215
Neu matri miserae tanti sim causa doloris,
quae te sola, puer, multis e matribus ausa
persequitur magni nec moenia curat Acestae,»
Ille autem: «Causas nequiquam nectis inanis,
nec mea iam mutata loco sententia cedit: 220
adceleremus,» ait. Vigiles simul excitat, illi
succedunt servantque vices: statione relicta
ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.
Cetera per terras omnis animalia somno
laxabant curas et corda oblita laborum: 225
ductores Teucrum primi et delecta iuventus
consilium summis regni de rebus habebant,
quid facerent quisve Aeneae iam nuntius esset.
Stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes,
castrorum et campi medio. Tum Nisus et una 230
Euryalus confestim alacres admittier orant:
rem magnam, pretiumque morae fore. Primus Iulus
accepit trepidos ac Nisum dicere iussit.
Tum sic Hyrtacides: «Audite O mentibus aequis,
Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis, 235
quae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti
conticuere; locum insidiis conspeximus ipsi,
qui patet in bivio portae, quae proxuma ponto;
interrupti ignes, aterque ad sidera fumus
erigitur: si fortuna permittitis uti 240
quaesitum Aenean et moenia Pallantea,
mox hic cum spoliis ingenti caede peracta
adfore cernetis. Nec nos via fallit euntis:
vidimus obscuris primam sub vallibus urbem
Liber IX
142Aeneis
venatu adsiduo et totum cognovimus amnem.» 245
Hic annis gravis atque animi maturus Aletes:
«Di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
non tamen omnino Teucros delere paratis,
cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis
pectora.» Sic memorans umeros dextrasque tenebat 250
amborum et voltum lacrimis atque ora rigabat.
«Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis
praemia posse rear solvi? Pulcherrima primum
di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet
actutum pius Aeneas atque integer aevi 255
Ascanius, meriti tanti non immemor umquam.»
«Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,»
excipit Ascanius,» per magnos, Nise, penatis
Assaracique larem et canae penetralia Vestae
obtestor; quaecumque mihi fortuna fidesque est, 260
in vestris pono gremiis: revocate parentem,
reddite conspectum; nihil illo triste recepto.
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis
pocula, devicta genitor quae cepit Arisba,
et tripodas geminos, auri duo magna talenta, 265
cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
Si vero capere Italiam sceptrisque potiri
contigerit victori et praedae dicere sortem,
vidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis
aureus: ipsum illum, clipeum cristasque rubentis 270
excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.
Praeterea bis sex genitor lectissima matrum
corpora captivosque dabit suaque omnibus arma,
insuper his campi quod rex habet ipse Latinus.
Te vero, mea quem spatiis propioribus aetas 275
insequitur, venerande puer, iam pectore toto
accipio et comitem casus complector in omnis.
Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus;
seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum
verborumque fides.» Contra quem talia fatur 280
Euryalus: «Me nulla dies tam fortibus ausis
dissimilem arguerit; tantum, fortuna secunda
aut adversa cadat. Sed te super omnia dona
unum oro, genetrix Priami de gente vetusta
est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus 285
mecum excedentem, non moenia regis Acestae.
Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est
inque salutatam linquo: nox et tua testis
dextera, quod nequeam lacrumas perferre parentis
at tu, oro, solare inopem et succurre relictae. 290
Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo
in casus omnis.» Percussa mente dedere
Dardanidae lacrimas; ante omnis pulcher Iulus,
atque animum patriae strinxit pietatis imago.
Liber IX
143Aeneis
Tum sic effatur: 295
«Sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis.
Namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae
solum defuerit, nec partum gratia talem
parva manet. Casus factum quicumque sequentur,
per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat: 300
quae tibi polliceor reduci rebusque secundis,
haec eadem matrique tuae generique manebunt.»
Sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem
auratum, mira quem fecerat arte Lycaon
Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna. 305
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
exuvias; galeam fidus permutat Aletes.
Protinus armati incedunt; quos omnis euntis
primorum manus ad portas iuvenumque senumque
prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus, 310
ante annos animumque gerens curamque virilem,
multa patri mandata dabat portanda: sed aurae
omnia discerpunt et nubibus inrita donant.
Egressi superant fossas noctisque per umbram
castra inimica petunt, multis tamen ante futuri 315
exitio. Passim somno vinoque per herbam
corpora fusa vident, arrectos litore currus,
inter lora rotasque viros, simul arma iacere,
vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus:
«Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res. 320
Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis
a tergo possit, custodi et consule longe;
haec ego vasta dabo et lato te limite ducam.
Sic memorat vocemque premit; simul ense superbum
Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis 325
exstructus toto proflabat pectore somnum.
Rex idem et regi Turno gratissimus augur,
sed non augurio potuit depellere pestem.
Tris iuxta famulos temere inter tela iacentis
armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis 330
nanctus equis ferroque secat pendentia colla;
tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit
sanguine singultantem; atro tepefacta cruore
terra torique madent. Nec non Lamyrumque Lamumque
et iuvenem Serranum, illa qui plurima nocte 335
luserat, insignis facie, multoque iacebat
membra deo victus: felix, si protinus illum
aequasset nocti ludum in lucemque tulisset.
Impastus ceu plena leo per ovilia turbans
(suadet enim vesana fames) manditque trahitque 340
molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento:
nec minor Euryali caedes; incensus et ipse
perfurit ac multam in medio sine nomine plebem,
Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque,
Liber IX
144Aeneis
ignaros, Rhoetum vigilantem et cuncta videntem, 345
sed magnum metuens se post cratera tegebat;
pectore in adverso totum cui comminus ensem
condidit adsurgenti et multa morte recepit.
Purpuream vomit ille animam et cum sanguine mixta
vina refert moriens; hic furto fervidus instat. 350
Iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem
deficere extremum et religatos rite videbat
carpere gramen equos: breviter cum talia Nisus.
sensit enim nimia caede atque cupidine ferri:
«Absistamus,» ait, «nam lux inimica propinquat. 355
Poenarum exhaustum satis est, via facta per hostis.»
Multa virum solido argento perfecta relinquunt
armaque craterasque simul pulchrosque tapetas.
Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis
cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim 360
quae mittit dona hospitio cum iungeret absens
Caedicus, ille suo moriens dat habere nepoti,
[post mortem bello Rutuli pugnaque potiti]
haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.
Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram 365
induit. Excedunt castris et tuta capessunt.
Interea praemissi equites ex urbe Latina,
cetera dum legio campis instructa moratur,
ibant et Turno regi responsa ferebant,
tercentum, scutati omnes, Volcente magistro. 370
Iamque propinquabant castris murosque subibant,
cum procul hos laevo flectentis limite cernunt
et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
prodidit immemorem radiisque adversa refulsit.
Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volcens 375
«State, viri. Quae causa viae? Quive estis in armis?
Quove tenetis iter?» Nihil illi tendere contra,
sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.
Obiciunt equites sese ad divortia nota
hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant. 380
Silva fuit late dumis atque ilice nigra
horrida, quam densi complerant undique sentes;
rara per occultos lucebat semita calles.
Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda
impediunt fallitque timor regione viarum; 385
Nisus abit, iamque imprudens evaserat hostis
atque locos, qui post Albae de nomine dicti
Albani, tum rex stabula alta Latinus habebat,
ut stetit et frustra absentem respexit amicum.
«Euryale infelix, qua te regione reliqui? 390
Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens
fallacis silvae?» Simul et vestigia retro
observata legit dumisque silentibus errat.
Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.
Liber IX
145Aeneis
Nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris 395
pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis
fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
oppressum rapit et conantem plurima frustra.
Quid faciat? Qua vi iuvenem, quibus audeat armis
eripere? An sese medios moriturus in enses 400
inferat et pulchram properet per volnera mortem?
Ocius adducto torquens hastile lacerto,
suspiciens altam Lunam sic voce precatur:
«Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori,
astrorum decus et nemorum Latonia custos 405
Siqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris
dona tulit, siqua ipse meis venatibus auxi
suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi:
hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.»
Dixerat, et toto conixus corpore ferrum 410
conicit: hasta volans noctis diverberat umbras
et venit aversi in tergum Sulmonis ibique
frangitur ac fisso transit praecordia ligno.
Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen
frigidus et longis singultibus ilia pulsat. 415
Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem
ecce aliud summa telum librabat ab aure.
Dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque
stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro.
Saevit atrox Volcens nec teli conspicit usquam 420
auctorem nec quo se ardens inmittere possit.
«Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
persolves amborum,» inquit; simul ense recluso
ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens
conclamat Nisus, nec se celare tenebris 425
amplius aut tantum potuit perferre dolorem.
Me me, adsum qui feci, in me convertite ferrum,
O Rutuli, mea fraus omnis; nihil iste nec ausus
nec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor,
tantum infelicem nimium dilexit amicum.» 430
Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus
transabiit costas et candida pectora rumpit.
Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
it cruor, inque umeros cervix conlapsa recumbit:
purpureus veluti cum flos succisus aratro 435
languescit moriens lassove papavera collo
demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
At Nisus ruit in medios solumque per omnis
Volcentem petit in solo Volcente moratur.
Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc 440
proturbant. Instat non setius ac rotat ensem
fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore
condidit adverso et moriens animam abstulit hosti.
Tum super exanimum sese proiecit amicum
Liber IX
146Aeneis
confossus placidaque ibi demum morte quievit. 445
Fortunati ambo! Siquid mea carmina possunt,
nulla dies umquam memori vos eximet aevo,
dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum
accolet imperiumque pater Romanus habebit.
Victores praeda Rutuli spoliisque potiti 450
Volcentem exanimum flentes in castra ferebant.
Nec minor in castris luctus Rhamnete reperto
exsangui et primis una tot caede peremptis,
Serranoque Numaque. Ingens concursus ad ipsa
corpora seminecisque viros tepidaque recentem 455
caede locum et plenos spumanti sanguine rivos.
Agnoscunt spolia inter se galeamque nitentem
Messapi et multo phaleras sudore receptas.
Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile: 460
iam sole infuso, iam rebus luce retectis
Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse,
suscitat, aeratasque acies in proelia cogit
quisque suas variisque acuunt rumoribus iras.
Quin ipsa arrectis (visu miserabile) in hastis 465
praefigunt capita et multo clamore sequuntur
Euryali et Nisi.
Aeneadae duri murorum in parte sinistra
opposuere aciem, nam dextera cingitur amni,
ingentisque tenent fossas et turribus altis 470
stant maesti; simul ora virum praefixa movebant,
nota nimis miseris atroque fluentia tabo.
Interea pavidam volitans pennata per urbem
nuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris
Euryali. At subitus miserae calor ossa reliquit, 475
excussi manibus radii revolutaque pensa.
Evolat infelix et femineo ululatu,
scissa comam, muros amens atque agmina cursu
prima petit, non illa virum, non illa pericli
telorumque memor; caelum dehinc questibus implet: 480
«Hunc ego te, Euryale, aspicio? Tune illa senectae
sera meae requies, potuisti linquere solam,
crudelis? Nec te, sub tanta pericula missum,
adfari extremum miserae data copia matri?
Heu, terra ignota canibus data praeda Latinis 485
alitibusque iaces, nec te, tua funera mater
produxi pressive oculos aut volnera lavi,
veste tegens, tibi quam noctes festina diesque
urgebam et tela curas solabar anilis.
Quo sequar, aut quae nunc artus avolsaque membra 490
et funus lacerum tellus habet? Hoc mihi de te,
Liber IX
147Aeneis
nate, refers? Hoc sum terraque marique secuta?
Figite me, siqua est pietas, in me omnia tela
conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro:
aut tu, magne pater divom, miserere tuoque 495
invisum hoc detrude caput sub Tartara telo,
quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.»
Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis
it gemitus: torpent infractae ad proelia vires.
Illam incendentem luctus Idaeus et Actor 500
Illionei monitu et multum lacrimantis Iuli
corripiunt interque manus sub tecta reponunt.
At tuba terribilem sonitum procul aere canoro
increpuit; sequitur clamor caelumque remugit.
Adcelerant acta pariter testudine Volsci 505
et fossas implere parant ac vellere vallum.
Quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros,
qua rara est acies interlucetque corona
non tam spissa viris. Telorum effundere contra
omne genus Teucri ac duris detrudere contis, 510
adsueti longo muros defendere bello.
Saxa quoque infesto volvebant pondere, siqua
possent tectam aciem perrumpere: cum tamen omnis
ferre iuvat subter densa testudine casus;
nec iam sufficiunt. Nam qua globus imminet ingens, 515
immanem Teucri molem volvuntque ruuntque,
quae stravit Rutulos late armorumque resolvit
tegmina. Nec curant caeco contendere Marte
amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo
missilibus certant. 520
Parte alia horrendus visu quassabat Etruscam
pinum et fumiferos infert Mezentius ignis;
at Messapus equum domitor, Neptunia proles,
rescindit vallum et scalas in moenia poscit.
Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti, 525
quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus
ediderit, quem quisque virum demiserit Orco;
et mecum ingentis oras evolvite belli,
[et meministis enim, divae, et memorare potestis.]
Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, 530
opportuna loco, summis quam viribus omnes
expugnare Itali summaque evertere opum vi
certabant, Troes contra defendere saxis
perque cavas densi tela intorquere fenestras.
Princeps ardentem coniecit lampada Turnus 535
et flammam adfixit lateri, quae plurima vento
corripuit tabulas et postibus haesit adesis.
Turbati trepidare intus frustraque malorum
velle fugam. Dum se glomerant retroque residunt
Liber IX
148Aeneis
in partem, quae peste caret, tum pondere turris 540
procubuit subito et caelum tonat omne fragore.
Semineces ad terram, immani mole secuta,
confixique suis telis et pectora duro
transfossi ligno veniunt. Vix unus Helenor
et Lycus elapsi. Quorum primaevus Helenor, 545
Maeonio regi quem serva Licymnia furtim
sustulerat vetitisque ad Troiam miserat armis,
ense levis nudo parmaque inglorius alba;
isque ubi se Turni media inter milia vidit,
hinc acies atque hinc acies adstare Latinas: 550
ut fera, quae densa venantum saepta corona
contra tela furit seseque haud nescia morti
inicit et saltu supra venabula fertur,
haud aliter iuvenis medios moriturus in hostis
inruit et, qua tela videt densissima, tendit. 555
At pedibus longe melior Lycus inter et hostis
inter et arma fuga muros tenet altaque certat
prendere tecta manu sociumque attingere dextras.
Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus,
increpat his victor: «Nostrasne evadere, demens, 560
sperasti te posse manus?» Simul adripit ipsum
pendentem et magna muri cum parte revellit.
Qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum
sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis
quaesitum aut matri multis balatibus agnum 565
Martius a stabulis rapuit lupus. Undique clamor
tollitur: invadunt et fossas agere complent;
ardentis taedas alii ad fastigia iactant.
Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis
Lucetium portae subeuntem ignisque ferentem, 570
Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas,
hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta,
Ortygium Caeneus, victorem Caenea Turnus,
Turnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumque
et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan, 575
Privernum Capys. Hunc primo levis hasta Themillae
strinxerat: ille manum proiecto tegmine demens
ad volnus tulit; ergo alis adlapsa sagitta
et laevo infixa est lateri manus abditaque intus
spiramenta animae letali volnere rupit. 580
Stabat in egregiis Arcentis filius armis,
pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera,
insignis facie, genitor quem miserat Arcens,
eductum Matris luco Symaethia circum
flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici: 585
stridentem fundam positis Mezentius hastis
ipse ter adducta circum caput egit habena
et media adversi liquefacto tempora plumbo
diffidit ac multa porrectum extendit harena.
Liber IX
149Aeneis
Tum primum bello celerem intendisse sagittam 590
dicitur ante feras solitus terrere fugaces
Ascanius fortemque manu fudisse Numanum,
cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem
germanam nuper thalamo sociatus habebat.
Is primam ante aciem digna atque indigna relatu 595
vociferans tumidusque novo praecordia regno
ibat et ingentem sese clamore ferebat:
«Non pudet obsidione iterum valloque teneri,
bis capti Phryges, et morti praetendere muros?
En qui nostra sibi bello conubia poscunt! 600
Quis deus Italiam, quae vos dementia adegit
Non hic Atridae nec fandi fictor Ulixes:
durum a stirpe genus natos ad flumina primum
deferimus saevoque gelu duramus et undis,
venatu invigilant pueri silvasque fatigant, 605
flectere ludus equos et spicula tendere cornu.
At patiens operum parvoque adsueta iuventus
aut rastris terram domat aut quatit oppida bello.
Omne aevum ferro teritur, versaque iuvencum
terga fatigamus hasta; nec tarda senectus 610
debilitat vires animi mutatque vigorem:
canitiem galea premimus, semperque recentis
comportare iuvat praedas et vivere rapto.
Vobis picta croco et fulgenti murice vestis,
desidiae cordi, iuvat indulgere choreis, 615
et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
O vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta
Dindyma ubi adsuetis biforem dat tibia cantum!
Tympana vos buxusque vocat Berecyntia Matris
Idaeae sinite arma viris et cedite ferro.» 620
Talia iactantem dictis ac dira canentem
non tulit Ascanius nervoque obversus equino
contendit telum diversaque bracchia ducens
constitit, ante Iovem supplex per vota precatus:
«Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis. 625
Ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona
et statuam ante aras aurata fronte iuvencum
candentem pariterque caput cum matre ferentem,
iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.»
Audiit et caeli Genitor de parte serena 630
intonuit laevum, sonat una fatifer arcus:
effugit horrendum stridens adducta sagitta
perque caput Remuli venit et cava tempora ferro
traicit. «I, verbis virtutem inlude superbis!
His capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt.» 635
Hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur
laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt.
Liber IX
150Aeneis
Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo
desuper Ausonias acies urbemque videbat,
nube sedens, atque his victorem adfatur Iulum: 640
«Macte nova virtute, puer: sic itur ad astra,
dis genite et geniture deos. Iure omnia Bella
gente sub Assaraci fato ventura resident,
nec te Troia capit.» Simul haec effatus ab alto
aethere se misit, spirantis dimovet auras 645
Ascaniumque petit. Forma tum vertitur oris
antiquum in Buten; hic Dardanio Anchisae
armiger ante fuit fidusque ad limina custos,
tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo
omnia longaevo similis, vocemque coloremque 650
et crinis albos et saeva sonoribus arma,
atque his ardentem dictis adfatur Iulum:
«Sit satis, Aenide, telis impune Numanum
oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus, Apollo
concedit laudem et paribus non invidet armis: 655
cetera parce, puer, bello.» Sic orsus Apollo
mortalis medio aspectus sermone reliquit
et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
Agnovere deum proceres divinaque tela
Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem. 660
Ergo avidum pugnae dictis ac numine Phoebi
Ascanium prohibent, ipsi in certamina rursus
succedunt animasque in aperta pericula mittunt.
It clamor totis per propugnacula muris,
intendunt acris arcus amentaque torquent. 665
Sternitur omne solum telis, tum scuta cavaeque
dant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit:
quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis
verberat imber humum, quam multa grandine nimbi
in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris 670
torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.
Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,
quos Iovis eduxit luco silvestris Iaera
abietibus iuvenes patriis et montibus aequos,
portam, quae ducis imperio commissa, recludunt, 675
freti animis, ultroque invitant moenibus hostem.
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant,
armati ferro et cristis capita alta corusci:
quales aëriae liquentia flumina circum,
sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum, 680
consurgunt geminae quercus intonsaque caelo
attollunt capita et sublimi vertice nutant.
inrumpunt aditus Rutuli ut videre patentis
continuo Quercens et pulcher Aquiculus armis
et praeceps animi Tmarus et Mavortius Haemon 685
agminibus totis: at versi terga dedere
aut ipso portae posuere in limine vitam.
Liber IX
151Aeneis
Tum magis increscunt animis discordibus irae;
et iam collecti Troes glomerantur eodem
et conferre manum et procurrere longius audent. 690
Ductori Turno diversa in parte furenti
turbantique viros perfertur nuntius, hostem
fervere caede nova et portas praebere patentis.
Deserit inceptum atque immani concitus ira
Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos. 695
Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat,
Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,
coniecto sternit iaculo; volat Itala cornus
aëra per tenerum stomachoque infixa sub altum
pectus abit: reddit specus atri volneris undam 700
spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum,
tum Bitian ardentem oculis animisque frementem
non iaculo, neque enim iaculo vitam ille dedisset,
sed magnum stridens contorta phalarica venit, 705
fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga
nec duplici squama lorica fidelis et auro
sustinuit: conlapsa ruunt immania membra.
Dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens.
Talis in Euboico Baiarum litore quondam 710
saxea pila cadit, magnis quam molibus ante
constructam ponto iaciunt; sic illa ruinam
prona trahit penitusque vadis inlisa recumbit:
miscent se maria, et nigrae attolluntur harenae;
tum sonitu Prochyta alta tremit durumque cubile 715
Inarime Iovis imperiis imposta Typhoeo.
Hic Mars armipotens animum viresque Latinis
addidit et stimulos acris sub pectore vertit
immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem.
Undique conveniunt, quoniam data copia pugnae 720
bellatorque animo deus incidit.
Pandarus ut fuso germanum corpore cernit
et quo sit fortuna loco, qui casus agat res,
portam vi magna converso cardine torquet,
obnixus latis umeris, multosque suorum 725
moenibus exclusos duro in certamine linquit;
ast alios secum includit recipitque ruentis,
demens, qui Rutulum in medio non agmine regem
viderit inrumpentem ultroque incluserit urbi,
immanem veluti pecora inter inertia tigrim 730
Continuo nova lux oculis effulsit, et arma
horrendum sonuere; tremunt in vertice cristae
sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit:
agnoscunt faciem invisam atque immania membra
turbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingens 735
emicat et mortis fraternae fervidus ira
Liber IX
152Aeneis
effatur: «Non haec dotalis regia Amatae,
nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas.»
Olli subridens sedato pectore Turnus: 740
«Incipe, siqua animo virtus, et consere dextram:
hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem.»
Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo
intorquet summis adnixus viribus hastam:
excepere aurae volnus; Saturnia Iuno 745
detorsit veniens, portaeque infigitur hasta.
«At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
effugies; neque enim is teli nec volneris auctor.»
Sic ait et sublatum alte consurgit in ensem
et mediam ferro gemina inter tempora frontem 750
dividit inpubesque immani volnere malas.
Fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus:
conlapsos artus atque arma cruenta cerebro
sternit humi moriens, atque illi partibus aequis
huc caput atque illuc umero ex utroque pependit. 755
Diffugiunt versi trepida formidine Troes:
et si continuo victorem ea cura subisset,
rumpere claustra manu sociosque immittere portis,
ultimus ille dies bello gentique fuisset;
sed furor ardentem caedisque insana cupido 760
egit in adversos.
Principio Phalerim et succiso poplite Gygen
excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas
in tergum, Iuno vires animumque ministrat;
addit Halym comitem et confixa Phegea parma, 765
ignaros deinde in muris Martemque cientis
Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque.
Lyncea tendentem contra sociosque vocantem
vibranti gladio conixus ab aggere dexter
occupat; huic uno desectum comminus ictu 770
cum galea longe iacuit caput. Inde ferarum
vastatorem Amycum, quo non felicior alter
ungere tela manu ferrumque armare veneno,
et Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis,
Crethea Musarum comitem, cui carmina semper 775
et citharae cordi numerosque intendere nervis.
[Semper equos atque arma virum pugnasque canebat.]
Tandem ductores audita caede suorum
conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus,
palantisque vident socios hostemque receptum. 780
Et Mnestheus: «Quo deinde fugam, quo tenditis?» inquit.
«Quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis?
Unus homo et vestris, o cives, undique saeptus
aggeribus tantas strages inpune per urbem
ediderit, iuvenum primos tot miserit Orco? 785
Liber IX
153Aeneis
Non infelicis patriae veterumque deorum
et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?»
Talibus accensi firmantur et agmine denso
consistunt. Turnus paulatim excedere pugna
et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda 790
acrius hoc Teucri clamore incumbere magno
et glomerare manum. Ceu saevum turba leonem
cum telis premit infensis, at territus ille,
asper, acerba tuens, retro redit, et neque terga
ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra 795
ille quidem hoc cupiens potis est per tela virosque:
haud aliter retro dubius vestigia Turnus
improperata refert, et mens exaestuat ira.
Quin etiam bis tum medios invaserat hostis,
bis confusa fuga per muros agmina vertit; 800
sed manus e castris propere coit omnis in unum,
nec contra vires audet Saturnia Iuno
sufficere, aëriam caelo nam Iuppiter Irim
demisit germanae haud mollia iussa ferentem,
ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis. 805
Ergo nec clipeo iuvenis subsistere tantum
dextra valet: iniectis sic undique telis
obruitur. Strepit adsiduo cava tempora circum
tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt,
discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo 810
ictibus: ingeminant hastis et Troes et ipse
fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor
liquitur et piceum, nec respirare potestas,
flumen agit; fessos quatit aeger anhelitus artus.
Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis 815
in fluvium dedit: ille suo cum gurgite flavo
accepit venientem ac mollibus extulit undis
et laetum sociis abluta caede remisit.
Liber IX
154Aeneis
Liber X
Panditur interea domus omnipotentis Olympi,
conciliumque vocat divom pater atque hominum rex
sideream in sedem, terras unde arduus omnis
castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.
Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse: 5
«Caelicolae magni, quianam sententia vobis
versa retro tantumque animis certatis iniquis?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
Quae contra vetitum discordia? Quis metus aut hos
aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? 10
Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
cum fera Karthago Romanis arcibus olim
exitium magnum atque Alpes immittet apertas:
tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
Nunc sinite et placitum laeti componite foedus.» 15
Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
pauca refert:
«O pater, O hominum rerumque aeterna potestas!
Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?
Cernis ut insultent Rutulli Turnusque [feratur 20
per medios insignis equis tumidusque] secundo
Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros:
quin intra portas atque ipsis proelia miscent
aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas.
Aeneas ignarus abest. Numquamne levari 25
obsidione sines? Muris iterum imminet hostis
nascentis Troiae [nec non exercitus alter;]
atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. Equidem credo, mea volnera restant
et tua progenies mortalia demoror arma. 30
Si sine pace tua atque invito numine Troes
Italiam petiere, luant peccata neque illos
iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,
quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam
vertere iussa potest aut cur nova condere fata? 35
Quid repetem exustas Erycino in litore classes,
quid tempestatum regem ventosque furentis
Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
Nunc etiam manis, haec intemptata manebat
sors rerum, movet et superis immissa repente 40
Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor: speravimus ista,
dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae 45
exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis
incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis
Liber X
155Aeneis
et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:
hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae. 50
Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera
Idaliaeque domus: positis inglorius armis
exigat hic aevum. Magna dicione iubeto
Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde
obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli 55
iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes
totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
Non satius cineres patriae insedisse supremos
atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta 60
redde, oro, miseris iterumque revolvere casus
da, pater, Iliacos Teucris.»
Tum regia Iuno
acta furore gravi: «Quid me alta silentia cogis
rumpere et obductum verbis volgare dolorem?
Aenean hominum quisquam divomque subegit 65
bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam petiit fatis auctoribus, esto,
Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra
hortati sumus aut vitam committere ventis?
Num puero summam belli, num credere muros 70
Tyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas?
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
egit? Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?
Indignum est Italos Troiam circumdare flammis
nascentem et patria Turnum consistere terra, 75
cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
quid face Troianos atra vim ferre Latinis,
arva aliena iugo premere atque avertere praedas?
Quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
pacem orare manu, praefigere puppibus arma? 80
Tu potes Aenean manibus subducere Graium
proque viro nebulam et ventos obtendere inanis,
tu potes in totidem classem convertere nymphas:
nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
Aeneas ignarus abest: ignarus et absit. 85
Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis
obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma 90
Europamque Asiamque et foedera solvere furto?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
aut ego tela dedi fovive cupidine bella?
Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.» 95
Liber X
156Aeneis
Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima
cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant
murmura, venturos nautis prodentia ventos.
Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, 100
infit; eo dicente deum domus alta silescit
et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:
«Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris 105
haud licitum, nec vestra capit discordia finem:
quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo.
Seu fatis Italum castra obsidione tenentur
sive errore malo Troiae monitisque sinistris. 110
Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laborem
fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.
Fata viam invenient.» Stygii per flumina fratris,
per pice torrentis atraque voragine ripas
adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. 115
Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo
surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
Interea Rutuli portis circum omnibus instant
sternere caede viros et moenia cingere flammis.
At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur, 120
nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis
nequiquam et rara muros cinxere corona
Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes
Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris,
prima acies; hos germani Sarpedonis ambo 125
et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.
Fert ingens toto conixus corpore saxum,
haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,
nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.
Hi iaculis, illi certant defendere saxis 130
molirique ignem nervoque aptare sagittas.
Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
Dardanius caput ecce puer detectus honestum,
qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum,
aut collo decus aut capiti; vel quale per artem 135
inclusum buxo aut Oricia terebintho
lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis
accipit et molli subnectens circulus auro.
Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes
volnera dirigere et calamos armare veneno, 140
Maeonia generose domo, ubi pinguia culta
exercentque viri Pactolusque inrigat auro.
Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
aggere moerorum sublimem gloria tollit,
et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi. 145
Liber X
157Aeneis
Illi inter sese duri certamina belli
contulerant: media Aeneas freta nocte secabat.
Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis
regem adit et regi memorat nomenque genusque,
quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma 150
quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni
edocet, humanis quae sit fiducia rebus
admonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchon
iungit opes foedusque ferit; tum libera fati
classem conscendit iussis gens Lydia divom, 155
externo commissa duci. Aeneia puppis
prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones,
imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
Hic magnus sedet Aeneas secumque volutat
eventus belli varios, Pallasque sinistro 160
adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae
noctis iter, iam quae passus terraque marique.
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
quae manus interea Tuscis comitetur ab oris
Aenean armetque rates pelagoque vehatur. 165
Massicus aerata princeps secat aequora tigri:
sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi
quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae
gorytique leves umeris et letifer arcus.
Una torvus Abas: huic totum insignibus armis 170
agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.
Sescentos illi dederat Populonia mater
expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos
insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
Tertius ille hominum divomque interpres Asilas, 175
cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent
et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,
mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,
urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur, 180
Astur equo fidens et versicoloribus armis.
Tercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi)
qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,
et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.
Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, 185
transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo,
cuius olorinae surgunt de vertice pennae,
crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae.
Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,
populeas inter frondes umbramque sororum 190
dum canit et maestum Musa solatur amorem,
canentem molli pluma duxisse senectam,
linquentem terras et sidera voce sequentem.
Liber X
158Aeneis
Filius, aequalis comitatus classe catervas,
ingentem remis Centaurum promovet: ille 195
instat aquae saxumque undis immane minatur
arduus et longa sulcat maria alta carina.
Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,
qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, 200
Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum:
gens illi triplex, populi sub gente quaterni,
ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.
Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
quos patre Benaco velatus harundine glauca 205
Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
It gravis Aulestes centenaque arbore fluctum
verberat adsurgens, spumant vada marmore verso.
Hunc vehit immanis Triton et caerula concha
exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti 210
frons hominem praefert, in pristim desinit alvus:
spumea semifero sub pectore murmurat unda.
Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
subsidio Troiae et campos salis aera secabant.
Iamque dies caelo concesserat almaque curru 215
noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:
Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)
ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.
Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum
occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe 220
numen habere maris nymphasque e navibus esse
iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
Agnoscunt longe regem lustrantque choreis,
quarum quae fandi doctissima Cymodocea 225
pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso
eminet ac laeva tacitis subremigat undis,
tum sic ignarum adloquitur: «Vigilasne, deum gens,
Aenea? Vigila et velis immitte rudentis.
Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus, 230
nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos
praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,
rupimus invitae tua vincula teque per aequor
quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit
et dedit esse deas aevumque agitare sub undis. 235
At puer Ascanius muro fossisque tenetur
tela inter media atque horrentis Marte Latinos.
Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco
Arcas eques: medias illis opponere turmas,
ne castris iungant, certast sententia Turno. 240
Surge age et Aurora socios veniente vocari
primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse
Liber X
159Aeneis
invictum Ignipotens atque oras ambiit auro.
Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,
ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.» 245
Dixerat, et dextra discedens impulit altam
haud ignara modi puppim: fugit illa per undas
ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.
Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse
Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit. 250
Tum breviter super adspectans convexa precatur:
«Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi
turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones,
tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques
augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.» 255
Tantum effatus. Et interea revoluta rubebat
matura iam luce dies noctemque fugarat:
principio sociis edicit, signa sequantur
atque animos aptent armis pugnaeque parent se.
Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra, 260
stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra
extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt
Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,
tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris
Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant 265
cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.
At Rutulo regi ducibusque ea mira videri
Ausoniis, donec versas ad litora puppes
respiciunt totumque adlabi classibus aequor.
Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma 270
funditur et vastos umbo vomit aureus ignes:
non secus ac liquida siquando nocte cometae
sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor,
ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris,
nascitur et laevo contristat lumine caelum. 275
Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
litora praecipere et venientis pellere terra.
[ultro animos tollit dictis atque increpat ultro]
«Quod votis optastis, adest, perfringere dextra;
in manibus Mars ipse viris. Nunc coniugis esto 280
quisque suae tectique memor, nunc magna referto
facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam,
dum trepidi egressisque labant vestigia prima.
Audentis Fortuna iuvat,»
haec ait et secum versat, quos ducere contra 285
vel quibus obsessos possit concredere muros.
Interea Aeneas socios de puppibus altis
pontibus exponit. Multi servare recursus
languentis pelagi et brevibus se credere saltu,
per remos alii. Speculatus litora Tarchon, 290
Liber X
160Aeneis
qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda,
sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,
advertit subito proram sociosque precatur:
«Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis;
tollite, ferte rates; inimicam findite rostris 295
hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
Frangere nec tali puppim statione recuso
arrepta tellure semel.» Quae talia postquam
effatus Tarchon, socii consurgere tonsis
spumantisque rates arvis inferre Latinis, 300
donec rostra tenent siccum et sedere carinae
omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.
Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo,
anceps sustentata diu fluctusque fatigat,
solvitur atque viros mediis exponit in undis 305
fragmina remorum quos et fluitantia transtra
impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.
Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer
totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.
Signa canunt. Primus turmas invasit agrestis 310
Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos
occiso Therone, virum qui maximus ultro
Aenean petit: huic gladio perque aerea suta,
per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.
Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta 315
et tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferri
quo licuit parvo? Nec longe Cissea durum
immanemque Gyan, sternentis agmina clava,
deiecit Leto: nihil illos Herculis arma
nec validae iuvere manus genitorque Melampus, 320
Alcidae comes usque gravis dum terra labores
praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertis,
intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
Tu quoque, flaventem prima lanugine malas
dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, 325
Dardania stratus dextra, securus amorum,
qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres,
ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci
progenies, septem numero, septenaque tela
coniciunt; partim galea clipeoque resultant 330
inrita, deflexit partim stringentia corpus
alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten:
«Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra
torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium
Iliacis campis.» Tum magnam corripit hastam 335
et iacit: illa volans clipei transverberat aera
Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.
Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem
sustentat dextra: traiecto missa lacerto
protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, 340
Liber X
161Aeneis
dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.
Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto
Aenean petiit; sed non et figere contra
est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus 345
advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta
sub mentum graviter pressa pariterque loquentis
vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille
fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem.
Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema 350
et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit,
per varios sternit casus. Accurrit Halaesus
Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles,
insignis Messapus equis. Expellere tendunt
nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso 355
Ausoniae. Magno discordes aethere venti
proelia ceu tollunt animis et viribus aequis;
non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;
anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:
haud aliter Troianae acies aciesque Latinae 360
concurrunt; haeret pede pes densusque viro vir.
At parte ex alia, qua saxa rotantia late
impulerat torrens arbustaque diruta ripis,
Arcadas insuetos acies inferre pedestris
ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci 365
(aspera quis natura loci dimittere quando
suasit equos), unum quod rebus restat egenis,
nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
«Quo fugitis, socii? Per vos et fortia facta,
per ducis Evandri nomen devictaque bella 370
Opemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,
fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostis
est via. Qua globus ille virum densissimus urget,
hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste 375
mortales, totidem nobis animaeque manusque.
Ecce, maris magna claudit nos obice pontus,
deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?»
Haec ait et medius densos prorumpit in hostis.
Obvius huic primum, fatis adductus iniquis, 380
fit Lagus. Hunc, magno vellit dum pondere saxum,
intorto figit telo, discrimina costis
per medium qua spina dabat, hastamque receptat
ossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo,
ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem, 385
dum furit, incautum crudeli morte sodalis
excipit atque ensem tumido in pulmone recondit.
Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta
Liber X
162Aeneis
Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae.
Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris, 390
Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,
indiscreta suis gratusque parentibus error;
at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas:
nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis;
te decisa suum, Laride, dextera quaerit 395
semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis
facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.
Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter
traicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo; 400
Ilo namque procul validam direxerat hastam,
quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,
te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus
caedit semianimis Rutulorum calcibus arva.
Ac velut optato ventis aestate coortis 405
dispersa immittit silvis incendia pastor,
correptis subito mediis extenditur una
horrida per latos acies Volcania campos;
ille sedens victor flammas despectat ovantis:
non aliter socium virtus coit omnis in unum 410
teque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesus
tendit in adversos seque in sua conligit arma.
Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,
Strymonio dextram fulgenti deripit ense
elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis 415
ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
Fata canens silvis genitor celarat Halaesum:
ut senior leto canentia lumina solvit,
iniecere manum Parcae telisque sacrarunt
Evandri. Quem sic Pallas petit ante precatus: 420
«Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.
Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.»
Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus,
Arcadio infelix telo dat pectus inermum. 425
At non caede viri tanta perterrita Lausus,
pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem
oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.
Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci
et vos, O Grais imperdita corpora, Teucri. 430
Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis.
Extremi addensent acies nec turba moveri
tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget,
hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas:
egregii forma, sed quis Fortuna negarat 435
in patriam reditus. Ipsos concurrere passus
haud tamen inter se magni regnator Olympi:
Liber X
163Aeneis
mox illos sua fata manent maiore sub hoste.
Interea soror alma monet succedere Lauso
Turnum, qui volucri curru medium secat agmen. 440
Ut vidit socios: «Tempus desistere pugnae;
solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas
debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.»
Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.
At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba 445
miratus stupet in Turno corpusque per ingens
lumina volvit obitque truci procul omnia visus
talibus et dictis it contra dicta tyranni:
«Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis
aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est. 450
Tolle minas.» Fatus medium procedit in aequor.
Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.
Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire
comminus; utque leo, specula cum vidit ab alta
stare procul campis meditantem in proelia taurum, 455
advolat: haud alia est Turni venientis imago.
Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,
ire prior Pallas, siqua fors adiuvet ausum
viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:
«Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti, 460
te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.
Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta
victoremque ferant morientia lumina Turni.»
Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo
corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis. 465
Tum Genitor natum dictis adfatur amicis:
«Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus
omnibus est vitae: sed famam extendere factis,
hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis
tot nati cecidere deum; quin occidit una 470
Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum
fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.»
Sic ait atque oculos Rutulorum reicit arvis.
At Pallas magnis emittit viribus hastam
vaginaque cava fulgentem deripit ensem. 475
Illa volans umeri surgunt qua tegmina summa
incidit atque viam clipei molita per oras
tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
Hic Turnus ferro praefixum robur acuto
in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur: 480
«Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.»
Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,
quem pellis totiens obeat circumdata tauri,
vibranti cuspis medium transverberat ictu
loricaeque moras et pectus perforat ingens. 485
Ille rapit calidum frustra de volnere telum:
una eademque via sanguis animusque sequuntur.
Liber X
164Aeneis
Corruit in volnus, sonitum super arma dedere
et terram hostilem moriens petit ore cruento.
Quem Turnus super adsistens, 490
«Arcades, haec,» inquit, «memores mea dicta referte
Euandro; qualem meruit, Pallanta remitto.
Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,
largior. Haud illi stabunt Aeneia parvo
hospitia.» Et laevo pressit pede talia fatus 495
exanimem, rapiens immania pondera baltei
impressumque nefas, una sub nocte iugali
caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti,
quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro;
quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus. 500
Nescia mens hominum fati sortisque futurae
et servare modum, rebus sublata secundis!
Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum
intactum Pallanta et cum spolia ista diemque
oderit. At socii multo gemitu lacrimisque 505
impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
O dolor atque decus magnum rediture parenti
haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,
cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos.
Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor 510
advolat Aeneae, tenui discrimine leti
esse suos, versis tempus succurrere Teucris.
Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen
ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum
caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis 515
omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas
tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos
quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens,
viventis rapit, inferias quos immolet umbris
captivoque rogi perfundat sanguine flammas. 520
Inde Mago procul infensam contenderat hastam.
Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta,
et genua amplectens effatur talia supplex:
«Per patrios manis et spes surgentis Iuli
te precor, hanc animam serves natoque patrique. 525
Est domus alta, iacent penitus defossa talenta
caelati argenti, sunt auri pondera facti
infectique mihi. Non hic victoria Teucrum
vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.»
Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: 530
«Argenti atque auri memoras quae multa talenta,
natis parce tuis. Belli commercia Turnus
sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.
Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.»
Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa 535
cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,
Liber X
165Aeneis
infula cui sacra redimibat tempora vitta,
totus conlucens veste atque insignibus armis.
Quem congressus agit campo lapsumque superstans 540
immolat ingentique umbra tegit; arma Serestus
lecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum.
Instaurant acies Volcani stirpe creatus
Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro:
Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram 545
et totum clipei ferro deiecerat orbem;
dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo
crediderat caeloque animum fortasse ferebat
canitiemque sibi et longos promiserat annos:
Tarquitus exultans contra fulgentibus armis, 550
silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,
obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta
loricam clipeique ingens onus impedit hasta;
tum caput orantis nequiquam et multa parantis
dicere deturbat terrae truncumque tepentem 555
provolvens super haec inimico pectore fatur:
«Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater
condet humi patrioque onerabit membra sepulchro:
alitibus linquere feris aut gurgite mersum
unda feret piscesque impasti volnera lambent.» 560
Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,
persequitur fortemque Numam fulvumque Camertem,
magnanimo Volcente satum, ditissimus agri
qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis.
Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt 565
centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra
tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses:
sic toto Aeneas desaevit in aequore victor,
ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei 570
quadriiugis in equos adversaque pectora tendit.
Atque illi longe gradientem et dira frementem
ut videre, metu versi retroque ruentes
effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.
Interea biiugis infert se Lucagus albis 575
in medios fraterque Liger; sed frater habenis
flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.
Haud tulit Aeneas tanto fervore furentis:
inruit adversaque ingens apparuit hasta.
Cui Liger: 580
«Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis
aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi
his dabitur terris.» Vesano talia late
dicta volant Ligeri. Sed non et Troà ̄us heros
dicta parat contra: iaculum nam torquet in hostem. 585
Lucagus ut pronus pendens in verbera telo
Liber X
166Aeneis
admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo
aptet se pugnae, subit oras hasta per imas
fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen:
excussus curru moribundus volvitur arvis. 590
Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris:
«Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum
prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae:
ipse rotis saliens iuga deseris.» Haec ita fatus
arripuit biiugos; frater tendebat inertis 595
infelix palmas, curru delapsus eodem:
«Per te, per qui te talem genuere parentes,
vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.»
Pluribus oranti Aeneas: «Haud talia dudum
dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.» 600
Tum latebras animae pectus mucrone recludit.
Talia per campos edebat funera ductor
Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri
more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt
Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus. 605
Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
«O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
ut rebare, Venus, nec te sententia fallit,
Troianas sustentat opes, non vivida bello
dextra viris animusque ferox patiensque pericli.» 610
Cui Iuno summissa «Quid, o pulcherrime coniunx,
sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum 615
et Dauno possem incolumem servare parenti.
Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
Ille tamen nostra deducit origine nomen
Pilumnusque illi quartus pater et tua larga
saepe manu multisque oneravit limina donis.» 620
Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:
«Si mora praesentis leti tempusque caduco
oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,
tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis
hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis 625
sub precibus venia ulla latet totumque moveri
mutarive putas bellum, spes pascis inanis.»
Et Iuno adlacrimans: «Quid si, quae voce gravaris,
mente dares atque haec Turno rata vita maneret?
Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri 630
vana feror. Quod ut O potius formidine falsa
ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!»
Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
misit, agens hiemem nimbo succincta per auras,
Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit. 635
Liber X
167Aeneis
Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram
in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum,
Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque
divini adsimulat capitis, dat inania verba,
dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, 640
morte obita qualis fama est volitare figuras
aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
At primas laeta ante acies exsultat imago
inritatque virum telis et voce lacessit.
Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam 645
conicit: illa dato vertit vestigia tergo.
Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus
credidit atque animo spem turbidus hausit inanem,
«Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos;
hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.» 650
Talia vociferans sequitur strictumque coruscat
mucronem nec ferre videt sua gaudia ventos.
Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi
expositis stabat scalis et ponte parato,
qua rex Clusinis advectus Osinius oris. 655
Huc sese trepida Aeneae fugientis imago
conicit in latebras; nec Turnus segnior instat
exsuperatque moras et pontis transilit altos.
Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem
avolsamque rapit revoluta per aequora navem. 660
Illum autem Aeneas absentem in praelia poscit;
obvia multa virum demittit corpora morti:
tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago,
sed sublime volans nubi se immiscuit atrae.
Cum Turnum medio interea fert aequore turbo. 665
Respicit ignarus rerum ingratusque salutis
et duplicis cum voce manus ad sidera tendit:
«Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum
duxisti et talis voluisti expendere poenas?
Quo feror? Unde abii? Quae me fuga quemve reducit? 670
Laurentisne iterum muros aut castra videbo?
Quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti?
Quosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui
et nunc palantis video gemitumque cadentum
accipio! Quid ago? Aut quae iam satis ima dehiscat 675
terra mihi? Vos O potius miserescite venti:
in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro
ferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis,
quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.»
Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc, 680
an sese mucrone ob tantum dedecus amens
induat et crudum per costas exigat ensem,
fluctibus an iaciat mediis et litora nando
curva petat Teucrumque iterum se reddat in arma.
Ter conatus utramque viam, ter maxima Iuno 685
Liber X
168Aeneis
continuit iuvenemque animi miserata repressit.
Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo
et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.
At Iovis interea monitis Mezentius ardens
succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis. 690
Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,
uni odiisque viro telisque frequentibus instant.
Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor,
obvia ventorum furiis expostaque ponto,
vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, 695
ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum
sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,
sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
occupat os faciemque adversam, poplite Palmum
succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso 700
donat habere umeris et vertice figere cristas.
Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta
aequalem comitemque, una quem nocte Theano
in lucem genitori Amyco dedit et face praegnans
Cisseis regina Parin creat: urbe paterna 705
occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.
Ac velut ille canum morsu de montibus altis
actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos
defendit multosve palus Laurentia, silva
pastus harundinea, postquam inter retia ventum est, 710
substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,
nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus,
sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,
non ulli est animus stricto concurrere ferro; 715
missilibus longe et vasto clamore lacessunt:
ille autem impavidus partis cunctatur in omnis,
dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.
Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,
Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos. 720
Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,
purpureum pennis et pactae coniugis ostro:
impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans,
suadet enim vesana fames, si forte fugacem
conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, 725
gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret
visceribus super accumbens, lavit inproba taeter
ora cruor,
sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
Sternitur infelix Acron et calcibus atram 730
tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:
obvius adversoque occurrit seque viro vir
Liber X
169Aeneis
contulit, haud furto melior, sed fortibus armis. 735
Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
«Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.»
Conclamant socii laetum paeana secuti.
Ille autem exspirans: «Non me, quicumque es, inulto,
victor, nec longum laetabere: te quoque fata 740
prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.»
Ad quae subridens mixta Mezentius ira:
«Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex
viderit.» Hoc dicens eduxit corpore telum:
olli dura quies oculos et ferreus urget 745
somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen
Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,
Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten,
illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, 750
hunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis,
quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae
deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces
insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.
Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors 755
funera: caedebant pariter pariterque ruebant
victores victique, neque his fuga nota neque illis.
Di Iovis in tectis iram miserantur inanem
amborum et tantos mortalibus esse labores:
hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno, 760
pallida Tisiphone media inter milia saevit.
At vero ingentem quatiens Mezentius hastam
turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion,
cum pedes incedit medii per maxima Nerei
stagna viam scindens, umero supereminet undas 765
aut summis referens annosam montibus ornum
ingrediturque solo et caput inter nubila condit:
talis se vastis infert Mezentius armis.
Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo,
obvius ire parat. Manet imperterritus ille, 770
hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;
atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:
«Dextra mihi deus et telum, quod missile libro,
nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptis
indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum 775
Aeneae.» Dixit stridentemque eminus hastam
iecit; at illa volans clipeo est excussa proculque
egregium Antoren latus inter et ilia figit,
Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis
haeserat Euandro atque Itala consederat urbe. 780
Sternitur infelix alieno volnere caelumque
aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos
Liber X
170Aeneis
tum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem
aere cavum triplici, per linea terga tribusque
transit intextum tauris opus imaque sedit 785
inguine, sed viris haud pertulit. Ocius ensem
Aeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus,
eripit a femine et trepidanti fervidus instat.
Ingemuit cari graviter genitoris amore,
ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae. 790
Hic mortis durae casum tuaque optima facta,
siqua fidem tanto est operi latura vetustas,
non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo.
Ille pedem referens et inutilis inque ligatus
cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat: 795
prorupit iuvenis seseque immiscuit armis
iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis
Aeneae subiit mucronem ipsumque morando
sustinuit. Socii magno clamore sequuntur,
dum genitor nati parma protectus abiret, 800
telaque coniciunt proturbantque eminus hostem
missilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se.
Ac velut effusa siquando grandine nimbi
praecipitant, omnis campis diffugit arator
omnis et agricola et tuta latet arce viator, 805
aut amnis ripis aut alti fornice saxi,
dum pluit in terris, ut possint sole reducto
exercere diem: sic obrutus undique telis
Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,
sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur: 810
«Quo moriture ruis maioraque viribus audes?
Fallit te incautum pietas tua.» Nec minus ille
exsultat demens; saevae iamque altius irae
Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
Parcae fila legunt: validum namque exigit ensem 815
per medium Aeneas iuvenem totumque recondit.
Transiit et parmam mucro, levia arma minacis,
et tunicam, molli mater quam neverat auro,
implevitque sinum sanguis; tum vita per auras
concessit maesta ad manis corpusque reliquit. 820
At vero ut voltum vidit morientis et ora,
ora modis Anchisiades pallentia miris,
ingemuit miserans graviter dextramque tetendit,
et mentem patriae subiit pietatis imago.
«Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, 825
quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum
manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto.
Hoc tamen infelix miseram solabere mortem:
Aeneae magni dextra cadis.» Increpat ultro 830
cunctantis socios et terra sublevat ipsum,
sanguine turpantem comptos de more capillos.
Liber X
171Aeneis
Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
volnera siccabat lymphis corpusque levabat
arboris adclinis trunco. Procul aerea ramis 835
dependet galea et prato gravia arma quiescunt.
Stant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelans
colla fovet, fusus propexam in pectore barbam;
multa super Lauso rogitat multumque remittit
qui revocent maestique ferant mandata parentis. 840
At Lausum socii exanimem super arma ferebant
flentes, ingentem atque ingenti volnere victum.
Agnovit longe gemitum praesaga mali mens:
canitiem multo deformat pulvere et ambas
ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret. 845
«Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
ut pro me hostili paterer succedere dextrae,
quem genui? Tuane haec genitor per volnera servor,
morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum
exitium infelix, nunc alte volnus adactum! 850
Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,
pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.
Debueram patriae poenas odiisque meorum:
omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!
Nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo. 855
Sed linquam.» Simul hoc dicens attollit in aegrum
se femur et, quamvis dolor alto volnere tardet,
haud deiectus equum duci iubet. Hoc decus illi,
hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat
omnibus. Adloquitur maerentem et talibus infit: 860
«Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est,
viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenti
et caput Aeneae referes Lausique dolorum
ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis,
occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo, 865
iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.»
Dixit et exceptus tergo consueta locavit
membra manusque ambas iaculis oneravit acutis,
aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.
Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens 870
uno in corde pudor mixtoque insania luctu,
[et furiis agitatus amor et conscia virtus.]
Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
Aeneas agnovit enim laetusque precatur:
«Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo, 875
incipias conferre manum.»
Tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
Ille autem: «Quid me erepto, saevissime, nato
terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses.
Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli. 880
Desine: nam venio moriturus et haec tibi porto
dona prius.» Dixit telumque intorsit in hostem;
Liber X
172Aeneis
inde aliud super atque aliud figitque volatque
ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes 885
tela manu iaciens, ter secum Troà ̄us heros
immanem aerato circumfert tegmine silvam.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
vellere et urgetur pugna congressus iniqua,
multa movens animo iam tandem erumpit et inter 890
bellatoris equi cava tempora conicit hastam.
Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
verberat effusumque equitem super ipse secutus
implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
Clamore incendunt caelum Troesque Latinique. 895
Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem
et super haec: «Ubi nunc Mezentius acer et illa
effera vis animi? «Contra Tyrrhenus, ut auras
suspiciens hausit caelum mentemque recepit:
«Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris? 900
Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni,
nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
Unum hoc per siqua est victis venia hostibus oro:
corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum
circumstare odia: hunc, oro, defende furorem 905
et me consortem nati concede sepulchro.»
Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem
undantique animam diffundit in arva cruore.
Liber X
173Aeneis
Liber XI
Oceanum interea surgens Aurora reliquit:
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
praecipitant curae turbataque funere mens est,
vota deum primo victor solvebat Eoo.
Ingentem quercum decisis undique ramis 5
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,
bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas
telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum
perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae 10
subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:
«Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo 15
primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.
Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
Arma parate animis et spe praesumite bellum,
nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa
adnuerint superi pubemque educere castris, 20
impediat segnisve metu sententia tardet.
Interea socios inhumataque corpora terrae
mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
Ite,» ait, «egregias animas, quae sanguine nobis
hanc patriam peperere suo, decorate supremis 25
muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem
mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
abstulit atra dies et funere mersit acerbo.»
Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum,
corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes 30
servabat senior, qui Parrhasio Evandro
armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
Circum omnis famulumque manus Troianaque turba
et maestum Iliades crinem de more solutae. 35
Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,
ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
ut vidit levique patens in pectore vulnus 40
cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis.
«Tene,» inquit, «miserande puer, cum laeta veniret,
invidit Fortuna mihi, ne regna videres
nostra neque ad sedes victor veherere paternas?
Non haec Evandro de te promissa parenti 45
discedens dederam, cum me complexus euntem
mitteret in magnum imperium metuensque moneret
acris esse viros, cum dura proelia gente.
Liber XI
174Aeneis
Et nunc ille quidem spe multum captus inani
fors et vota facit cumulatque altaria donis: 50
nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis
debentem vano maesti comitamur honore.
Infelix, nati funus crudele videbis!
Hi nostri reditus expectatique triumphi!
Haec mea magna fides! At non, Evandre, pudendis 55
vulneribus pulsum adspicies nec sospite dirum
optabis nato funus pater. Ei mihi, quantum
praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!»
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus
imperat et toto lectos ex agmine mittit 60
mille viros, qui supremum comitentur honorem
intersintque patris lacrimis, solacia luctus
exigua ingentis, misero sed debita patri.
Haud segnes alii crates et molle feretrum
arbuteis texunt virgis et vimine querno 65
exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt,
qualem virgineo demessum pollice florem
seu mollis violae seu languentis hyacinthi,
cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit: 70
non iam mater alit tellus viresque ministrat.
Tum geminas vestes auroque ostroque rigentis
extulit Aeneas, quas illi laeta laborum
ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
fecerat et tenui telas discreverat auro. 75
Harum unam iuveni supremum maestus honorem
induit arsurasque comas obnubit amictu,
multaque praeterea Laurentis praemia pugnae
aggerat et longo praedam iubet ordine duci.
Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem. 80
Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
inferias, caeso sparsuros sanguine flammas,
indutosque iubet truncos hostilibus armis
ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
Ducitur infelix aevo confectus Acoetes: 85
pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora
sternitur et toto proiectus corpore terrae.~.~.
Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
Post bellator equus positis insignibus Aethon
it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. 90
Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus
victor habet. Tum maesta phalanx Teucrique sequuntur
Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.
Postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,
substitit Aeneas gemituque haec addidit alto: 95
«Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla,
aeternumque vale.» Nec plura effatus ad altos
Liber XI
175Aeneis
tendebat muros gressumque in castra ferebat.
Iamque oratores aderant ex urbe Latina, 100
velati ramis oleae veniamque rogantes:
corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,
redderet ac tumulo sineret succedere terrae;
nullum cum victis certamen et aethere cassis;
parceret hospitibus quondam socerisque vocatis. 105
Quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis
prosequitur venia et verbis haec insuper addit:
«Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,
implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis 110
oratis? Equidem et vivis concedere vellem.
Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,
nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit
hospitia et Turni potius se credidit armis.
Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. 115
Si bellum finire manu, si pellere Teucros
apparat, his mecum decuit concurrere telis:
vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
Nunc ite et miseris supponite civibus ignem.»
Dixerat Aeneas. Illi obstipuere silentes 120
conversique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior semperque odiis et crimine Drances
infensus iuveni Turno sic ore vicissim
orsa refert: «O fama ingens, ingentior armis
vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem? 125
Iustitiaene prius mirer belline laborum?
Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem
et te, siqua viam dederit fortuna, Latino
iungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus.
Quin et fatalis murorum attollere moles 130
saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.»
Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.
Bis senos pepigere dies et pace sequestra
per silvas Teucri mixtique inpune Latini
erravere iugis. Ferro sonat alta bipenni 135
fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,
robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,
Evandrum Evandrique domos et moenia replet, 140
quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere et de more vetusto
funereas rapuere faces; lucet via longo
ordine flammarum et late discriminat agros.
Contra turba Phrygum veniens plangentia iungit 145
agmina. Quae postquam matres succedere tectis
Liber XI
176Aeneis
viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.
At non Evandrum potis est vis ulla tenere,
sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto
procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, 150
et via vix tandem vocis laxata dolore est.
«Non haec, O Palla, dederas promissa parenti,
cautius ut saevo velles te credere Marti;
haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis
et praedulce decus primo certamine posset. 155
Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui
dura rudimenta et nulli exaudita deorum
vota precesque meae! Tuque, O sanctissima coniunx,
felix morte tua neque in hunc servata dolorem!
Contra ego vivendo vici mea fata, superstes 160
restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
obruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissem
atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret,
nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas
iunximus hospitio dextras: sors ista senectae 165
debita erat nostrae. Quod si immatura manebat
mors natum, caesis Volscorum milibus ante
ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
Quin ego non alio digner te funere, Palla,
quam pius Aeneas [et quam magni Phryges et quam 170
Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.]
Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto:
tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,
esset par aetas et idem si robur ab annis,
Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis? 175
Vadite et haec memores regi mandata referte:
quod vitam moror invisam Pallante perempto,
dextera causa tua est, Turnum natoque patrique
quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus
fortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero, 180
nec fas, sed nato Manis perferre sub imos.»
Aurora interea miseris mortalibus almam
extulerat lucem, referens opera atque labores:
iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon
constituere pyras. Huc corpora quisque suorum 185
more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
conditur in tenebras altum caligine caelum.
Ter circum accensos cincti fulgentibus armis
decurrere rogos, ter maestum funeris ignem
lustravere in equis ululatusque ore dedere; 190
spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma:
it caelo clamorque virum clangorque tubarum.
Hic alii spolia occisis derepta Latinis
coniciunt igni, galeas ensesque decoros
frenaque ferventisque rotas; pars munera nota, 195
ipsorum clipeos et non felicia tela.
Liber XI
177Aeneis
Multa boum circa mactantur corpora Morti,
saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris
in flammam iugulant pecudes. Tum litore toto
ardentis spectant socios semustaque servant 200
busta neque avelli possunt, nox umida donec
invertit caelum stellis ardentibus aptum.
Nec minus et miseri diversa in parte Latini
innumeras struxere pyras, et corpora partim
multa virum terrae infodiunt avectaque partim 205
finitimos tollunt in agros urbique remittunt,
cetera confusaeque ingentem caedis acervum
nec numero nec honore cremant: tunc undique vasti
certatim crebris conlucent ignibus agri.
Tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram: 210
maerentes altum cinerem et confusa ruebant
ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.
Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini,
praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum 215
pectora maerentum puerique parentibus orbi
dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos:
ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,
qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.
ingravat haec saevus Drances solumque vocari 220
testatur, solum posci in certamina Turnum.
Multa simul contra variis sententia dictis
pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,
multa virum meritis sustentat fama tropaeis.
Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, 225
ecce super maesti magna Diomedis ab urbe
legati responsa ferunt: nihil omnibus actum
tantorum impensis operum, nil dona neque aurum
nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis
quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum. 230
Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.
Fatalem Aenean manifesto numine ferri
admonet ira deum tumulique ante ora recentes.
Ergo concilium magnum primosque suorum
imperio accitos alta intra limina cogit. 235
olli convenere fluuntque ad regia plenis
tecta viis. Sedet in mediis et maximus aevo
et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos,
quae referant, fari iubet et responsa reposcit 240
ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis,
et Venulus dicto parens ita farier infit:
«Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra
atque iter emensi casus superavimus omnis
Liber XI
178Aeneis
contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus. 245
Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis
victor Gargani condebat Iapygis agris.
Postquam introgressi et coram data copia fandi,
munera praeferimus, nomen patriamque docemus,
qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. 250
Auditis ille haec placido sic reddidit ore:
«O fortunatae gentes, Saturnia regna,
antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos
sollicitat suadetque ignota lacessere bella?
Quicumque Iliacos ferro violavimus agros, 255
mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis,
quos Simois premat ille viros, infanda per orbem
supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,
vel Priamo miseranda manus: scit triste Minervae
sidus et Euboicae cautes ultorque Caphareus. 260
Militia ex illa diversum ad litus abacti
Atrides Protei Menelaus adusque columnas
exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.
Regna Neoptolemi referam versosque penates
Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? 265
Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivom
coniugis infandae prima inter limina dextra
oppetiit: devictam Asiam subsedit adulter.
Invidisse deos, patriis ut redditus aris
coniugium optatum et pulchram Calydona viderem? 270
Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur,
et socii amissi petierunt aethera pennis
fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum
supplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent.
Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt 275
tempore, cum ferro caelestia corpora demens
adpetii et Veneris violavi volnere dextram.
Ne vero, ne me ad talis impellite pugnas:
nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
Pergama, nec veterum memini laetorve malorum. 280
Munera, quae patriis ad me portatis ab oris,
vertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra
contulimusque manus: experto credite, quantus
in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.
Si duo praeterea talis Idaea tulisset 285
terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis.
Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,
Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium
haesit et in decimum vestigia rettulit annum. 290
Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis
hic pietate prior. Coeant in foedera dextrae,
qua datur; ast armis concurrant arma cavete.»
Et responsa simul quae sint, rex optime, regis
audisti et quae sit magno sententia bello.» 295
Liber XI
179Aeneis
Vix ea legati, variusque per ora cucurrit
Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur
cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur
vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
Ut primum placati animi et trepida ora quierunt, 300
praefatus divos solio rex infit ab alto:
«Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
et vellem et fuerat melius, non tempore tali
cogere concilium. cum muros adsidet hostis.
Bellum importunum, cives, cum gente deorum 305
invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant
proelia: nec victi possunt absistere ferro.
Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis,
ponite. Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis;
cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, 310
ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus
esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti
expediam et paucis, animos adhibete, docebo. 315
Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
longus in occasum, finis super usque Sicanos;
Aurunci Rutulique serunt et vomere duros
exercent colles atque horum asperrima pascunt.
Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis 320
cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas
dicamus leges sociosque in regna vocemus.
Considant, si tantus amor, et moenia condant.
Sin alios finis aliamque capessere gentem
est animus possuntque solo decedere nostro: 325
bis denas Italo texamus robore navis
seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam
materies, ipsi numerumque modumque carinis
praecipiant, nos aera manus navalia demus.
Praeterea qui dicta ferant et foedera firment 330
centum oratores prima de gente Latinos
ire placet pacisque manu praetendere ramos,
munera portantis aurique eborisque talenta
et sellam regni trabeamque insignia nostri.
Consulite in medium et rebus succurrite fessis.» 335
Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni
obliqua invidia stimulisque agitabat amaris,
largus opum et lingua melior, sed frigida bello
dextera, consiliis habitus non futilis auctor,
seditione potens (genus huic materna superbum 340
nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),
surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
«Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem
consulis, O bone rex: cuncti se scire fatentur,
Liber XI
180Aeneis
quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant. 345
Det libertatem fandi flatusque remittat
cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)
lumina tot cecidisse ducum totamque videmus
consedisse urbem luctu, dum Troia temptat 350
castra fugae fidens et caelum territat armis.
Unum etiam donis istis, quae plurima mitti
Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
adicias nec te ullius violentia vincat,
quin natam egregio genero dignisque hymenaeis 355
des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.
Quod si tantus habet mentes et pectora terror,
ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:
cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
Quid miseros totiens in aperta pericula cives 360
proicis, O Latio caput horum et causa malorum?
Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes,
Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse
nil moror, en supplex venio. Miserere tuorum, 365
pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi
vidimus ingentis et desolavimus agros.
Aut si fama movet, si tantum pectore robur
concipis et si adeo dotalis regia cordi est,
aude atque adversum fidens fer pectus in hostem. 370
Scilicet ut Turno contingat regia coniunx,
nos animae viles, inhumata infletaque turba,
sternamur campis. Etiam tu, siqua tibi vis,
si patrii quid Martis habes, illum aspice contra,
qui vocat.» 375
Talibus exarsit dictis violentia Turni;
dat gemitum rumpitque has imo pectore voces
«Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi
tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis
primus ades. Sed non replenda est curia verbis, 380
quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
agger murorum nec inundant sanguine fossae.
Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris
argue tu, Drance, quando tot stragis acervos
Teucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis 385
insignis agros. Possit quid vivida virtus,
experiare licet; nec longe scilicet hostes
quaerendi nobis: circumstant undique muros.
Imus in adversos: quid cessas? An tibi Mavors
ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis 390
semper erit?
Pulsus ego? Aut quisquam merito, foedissime, pulsum
arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit
Liber XI
181Aeneis
procubuisse domum atque exutos Arcadas armis? 395
Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens
et quos mille die victor sub Tartara misi,
inclusus muris hostilique aggere saeptus.
«Nulla salus bello.» Capiti cane talia, demens,
Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno 400
ne cessa turbare metu atque extollere vires
gentis bis victae, contra premere arma Latini.
Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,
nunc et Tydides et Larissaeus Achilles,
amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. 405
Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit
artificis scelus et formidine crimen acerbat.
Numquam animam talem dextra hac, absiste moveri,
amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.
Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor. 410
Si nullam nostris ultra spem ponis in armis,
si tam deserti sumus et semel agmine verso
funditus occidimus neque habet Fortuna regressum?
oremus pacem et dextras tendamus inertis.
Quamquam O, si solitae quicquam virtutis adesset! 415
Ille mihi ante alios fortunatusque laborum
egregiusque animi, qui, nequid tale videret,
procubuit moriens et humum semel ore momordit.
Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus
auxilioque urbes Italae populique supersunt, 420
sin et Troianis cum multo gloria venit
sanguine, sunt illis sua funera parque per omnis
tempestas: cur indecores in limine primo
deficimus? Cur ante tubam tremor occupat artus?
Multa dies variisque labor mutabilis aevi 425
rettulit in melius, multos alterna revisens
lusit et in solido rursus Fortuna locavit.
Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:
at Messapus erit felixque Tolumnius et quos
tot populi misere duces, nec parva sequetur 430
gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
Est et Volscorum egregia de gente Camilla,
agmen agens equitum et florentis aere catervas.
Quod si me solum Teucri in certamina poscunt
idque placet tantumque bonis communibus obsto, 435
non adeo has exosa manus Victoria fugit,
ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.
Ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem
factaque Vulcani manibus paria induat arma
ille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino 440
Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,
devovi. «Solum Aeneas vocat»: et vocet oro,
nec Drances potius, sive est haec ira deorum,
morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.»
Liber XI
182Aeneis
Illi haec inter se dubiis de rebus agebant 445
certantes; castra Aeneas aciemque movebat:
nuntius ingenti per regia tecta tumultu
ecce ruit magnisque urbem terroribus implet,
instructos acie Tiberino a flumine Teucros
Tyrrhenamque manum totis descendere campis. 450
Extemplo turbati animi concussaque vulgi
pectora et adrectae stimulis haud mollibus irae.
Arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus,
flent maesti mussantque patres. Hic undique clamor
dissensu vario magnus se tollit in auras 455
haud secus atque alto in luco cum forte catervae
consedere avium piscosove amne Padusae
dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.
«Immo,» ait, «O cives» adrepto tempore, «Turnus,»
«cogite concilium et pacem laudate sedentes: 460
illi armis in regna ruunt.» Nec plura locutus
corripuit sese et tectis citus extulit altis.
«Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplos,
duc,» ait, «et Rutulos. Equitem Messapus in armis
et cum fratre Coras latis diffundite campis. 465
Pars aditus urbis firmet turrisque capessat,
cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.»
Ilicet in muros tota discurritur urbe.
Consilium ipse pater et magna incepta Latinus
deserit ac tristi turbatus tempore differt 470
multaque se incusat, qui non adceperit ultro
Dardanium Aenean generumque adsciverit urbi.
Praefodiunt alii portas aut saxa sudesque
subvectant. Bello dat signum rauca cruentum
bucina. Tum muros varia cinxere corona 475
matronae puerique: vocat labor ultimus omnis.
Nec non ad templum summasque ad Palladis arces
subvehitur magna matrum regina caterva
dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo,
causa mali tanti, oculos deiecta decoros. 480
Succedunt matres et templum ture vaporant
et maestas alto fundunt de limine voces:
«Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo,
frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum
pronum sterne solo portisque effunde sub altis.» 485
Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.
Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis
horrebat squamis surasque incluserat auro,
tempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensem
fulgebatque alta decurrens aureus arce, 490
exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:
qualis ubi abruptis fugit praesaepia vinclis
tandem liber equus campoque potitus aperto
aut ille in pastus armentaque tendit equarum
Liber XI
183Aeneis
aut adsuetus aquae perfundi flumine noto 495
emicat adrectisque fremit cervicibus alte
luxurians, luduntque iubae per colla, per armos.
Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla
occurrit portisque ab equo regina sub ipsis
desiluit, quam tota cohors imitata relictis 500
ad terram defluxit equis; tum talia fatur:
«Turne, sui merito siqua est fiducia forti,
audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae
solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.
Me sine prima manu temptare pericula belli 505
tu pedes ad muros subsiste et moenia serva.»
Turnus ad haec, oculos horrenda in virgine fixus:
«O decus Italiae virgo, quas dicere grates
quasve referre parem? Sed nunc, est omnia quando
iste animus supra, mecum partire laborem. 510
Aeneas, ut fama fidem missique reportant
exploratores, equitum levia improbus arma
praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis
per deserta iugo superans adventat ad urbem.
Furta paro belli convexo in tramite silvae? 515
ut bivias armato obsidam milite fauces.
Tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis;
tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae
Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.»
Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis 520
hortatur sociosque duces et pergit in hostem.
Est curvo anfractu valles, adcommoda fraudi
armorumque dolis, quam densis frondibus atrum
urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit
angustaeque ferunt fauces aditusque maligni. 525
Hanc super in speculis summoque in vertice montis
planities ignota iacet tutique receptus,
seu dextra laevaque velis occurrere pugnae,
sive instare iugis et grandia volvere saxa.
Huc iuvenis nota fertur regione viarum 530
arripuitque locum et silvis insedit iniquis.
Velocem interea superis in sedibus Opim,
unam ex virginibus sociis sacraque caterva,
compellabat et has tristis Latonia voces
ore dabat: «Graditur bellum ad crudele Camilla, 535
O virgo, et nostris nequiquam cingitur armis,
cara mihi ante alias.» Neque enim novus iste Dianae
venit amor subitaque animum dulcedine movit.
Pulsus ob invidiam regno viresque superbas
Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe, 540
infantem fugiens media inter proelia belli
sustulit exsilio comitem matrisque vocavit
Liber XI
184Aeneis
nomine Casmillae mutata parte Camillam.
Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat
solorum nemorum: tela undique saeva premebant 545
et circumfuso volitabant milite Volsci.
Ecce fugae medio summis Amasenus abundans
spumabat ripis: tantus se nubibus imber
ruperat. Ille, innare parans, infantis amore
tardatur caroque oneri timet. Omnia secum 550
versanti subito vix haec sententia sedit.
Telum immane manu valida quod forte gerebat
bellator, solidum nodis et robore cocto,
huic natam, libro et silvestri subere clausam,
implicat atque habilem mediae circumligat hastae; 555
quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:
«Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo,
ipse pater famulam voveo; tua prima per auras
tela tenens supplex hostem fugit. Accipe, testor,
diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris. 560
Dixit et adducto contortum hastile lacerto
immittit: sonuere undae, rapidum super amnem
infelix fugit in iaculo stridente Camilla.
At Metabus, magna propius iam urgente caterva,
dat sese fluvio atque hastam cum virgine victor 565
gramineo donum Triviae de caespite vellit.
Non illum tectis ullae, non moenibus urbes
accepere neque ipse manus feritate dedisset:
pastorum et solis exegit montibus aevom.
Hic natam in dumis interque horrentia lustra 570
armentalis equae mammis et lacte ferino
nutribat, teneris immulgens ubera labris.
Utque pedum primis infans vestigia plantis
institerat, iaculo palmas armavit acuto
spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum. 575
Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae
tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.
Tela manu iam tum tenera puerilia torsit
et fundam tereti circum caput egit habena
Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem. 580
Multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres
optavere nurum: sola contenta Diana
aeternum telorum et virginitatis amorem
intemerata colit. «Vellem haud correpta fuisset
militia tali, conata lacessere Teucros: 585
cara mihi comitumque foret nunc una mearum.
Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,
abere, nympha, polo finisque invise Latinos,
tristis ubi infausto committitur omine pugna.
Haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam: 590
hac quicumque sacrum violarit volnere corpus,
Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.
Liber XI
185Aeneis
Post ego nube cava miserandae corpus et arma
inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.»
Dixit; at illa levis caeli delapsa per auras 595
insonuit, nigro circumdata turbine corpus.
At manus interea muris Troiana propinquat
Etruscique duces equitumque exercitus omnis,
compositi numero in turmas. Fremit aequore toto
insultans sonipes et pressis pugnat habenis 600
huc conversus et huc; tum late ferreus hastis
horret ager campique armis sublimibus ardent.
Nec non Messapus contra celeresque Latini
et cum fratre Coras et virginis ala Camillae
adversi campo apparent hastasque reductis 605
protendunt longe dextris et spicula vibrant,
adventusque virum fremitusque ardescit equorum.
Iamque intra iactum teli progressus uterque
substiterat: subito erumpunt clamore furentisque
exhortantur equos; fundunt simul undique tela 610
crebra nivis ritu caelumque obtexitur umbra.
Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus
conixi incurrunt hastis primique ruina
dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum
pectora pectoribus rumpunt: excussus Aconteus 615
fulminis in morem aut tormento ponderis acti
praecipitat longe et vitam dispergit in auras.
Extemplo turbatae acies, versique Latini
reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt.
Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas. 620
Iamque propinquabant portis, rursusque Latini
clamorem tollunt et mollia colla reflectunt:
hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.
Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus
nunc ruit ad terram scopulusque superiacit unda 625
spumeus extremamque sinu perfundit arenam,
nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens
saxa fugit litusque vado labente relinquit:
bis Tusci Rutulos egere ad moenia versos,
bis reiecti armis respectant terga tegentes. 630
Tertia sed postquam congressi in proelia totas
implicuere inter se acies legitque virum vir:
tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto
armaque corporaque et permixti caede virorum
semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit. 635
Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,
hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit.
Quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat
vulneris impatiens arrecto pectore crura:
volvitur ille excussus humi. Catillus Iollan 640
ingentemque animis, ingentem corpore et armis
Liber XI
186Aeneis
deicit Herminium, nudo cui vertice fulva
caesaries nudique umeri, nec vulnera terrent:
tantus in arma patet. Latos huic hasta per armos
acta tremit duplicatque virum transfixa dolore. 645
Funditur ater ubique cruor; dant funera ferro
certantes pulchramque petunt per vulnera mortem.
At medias inter caedes exsultat Amazon,
unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla,
et nunc lenta manu spargens hastilia denset, 650
nunc validam dextra rapit indefessa bipennem;
aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.
Illa etiam in tergum, siquando pulsa recessit,
spicula converso fugientia dirigit arcu.
At circum lectae comites, Larinaque virgo 655
Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securem,
Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla
delegit pacisque bonas bellique ministras:
quales Threiciae cum flumina Thermodontis
pulsant et pictis bellantur Amazones armis 660
seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru
Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu
feminea exsultant lunatis agmina peltis.
Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo,
deicis? Aut quot humi morientia corpora fundis? 665
Eunaeum Clitio primum patre, cuius apertum
adversi longa transverberat abiete pectus:
sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam
mandit humum moriensque suo se in volnere versat.
Tum Lirim Pagasumque super; quorum alter habenas 670
suffosso revolutus equo dum colligit, alter
dum subit ac dextram labenti tendit inermem,
praecipites pariterque ruunt. His addit Amastrum
Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta
Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chrominque; 675
quotque emissa manu contorsit spicula virgo,
tot Phrygii cecidere viri. Procul Ornytus armis
ignotis et equo venator Iapyge fertur,
cui pellis latos umeros erepta iuvenco
pugnatori operit, caput ingens oris hiatus 680
et malae texere lupi cum dentibus albis,
agrestisque manus armat sparus; ipse catervis
vertitur in mediis et toto vertice supra est.
Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso,
traicit et super haec inimico pectore fatur: 685
«Silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?
Advenit qui vestra dies muliebribus armis
verba redarguerit. Nomen tamen haud leve patrum
manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.»
Liber XI
187Aeneis
Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum 690
corpora, sed Buten aversum cuspide fixit
loricam galeamque inter, qua colla sedentis
lucent et laevo dependet parma lacerto,
Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem
eludit gyro interior sequiturque sequentem, 695
tum validam perque arma viro perque ossa securim
altior exsurgens oranti et multa precanti
congeminat: vulnus calido rigat ora cerebro.
Incidit huic subitoque aspectu territus haesit
Appenninicolae bellator filius Auni, 700
haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.
Isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae
posse neque instantem reginam avertere cernit,
consilio versare dolos ingressus et astu
incipit haec: «Quid tam egregium, si femina forti 705
fidis equo? Dimitte fugam et te comminus aequo
mecum crede solo pugnaeque adcinge pedestri:
iam nosces, ventosa ferat cui gloria fraudem.»
Dixit, at illa furens acrique adcensa dolore
tradit equum comiti paribusque resistit in armis, 710
ense pedes nudo puraque interrita parma.
At iuvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse,
haud mora, conversisque fugax aufertur habenis
quadrupedemque citum ferrata calce fatigat.
«Vane Ligus frustraque animis elate superbis, 715
nequiquam patrias temptasti lubricus artis,
nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno,»
haec fatur virgo et pernicibus ignea plantis
transit equum cursu frenisque adversa prehensis
congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit: 720
quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto
consequitur pennis sublimem in nube columbam
comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis;
tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae.
At non haec nullis hominum sator atque deorum 725
observans oculis summo sedet altus Olympo:
Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva
suscitat et stimulis haud mollibus incitat iras.
Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon
fertur equo variisque instigat vocibus alas, 730
nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.
«Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes
Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?
Femina palantis agit atque haec agmina vertit!
Quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris? 735
At non in Venerem segnes nocturnaque bella
aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi,
exspectate dapes et plenae pocula mensae,
hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspex
Liber XI
188Aeneis
nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!» 740
Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse,
concitat et Venulo adversum se turbidus infert
dereptumque ab equo dextra complectitur hostem
et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
Tollitur in caelum clamor, cunctique Latini 745
convertere oculos. Volat igneus aequore Tarchon
arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta
defringit ferrum et partis rimatur apertas,
qua vulnus letale ferat; contra ille repugnans
sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit. 750
Utque volans alte raptum cum fulva draconem
fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,
saucius at serpens sinuosa volumina versat
adrectisque horret squamis et sibilat ore,
arduus insurgens; illa haud minus urget obunco 755
luctantem rostro, simul aethera verberat alis:
haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon
portat ovans. Ducis exemplum eventumque secuti
Maeonidae incurrunt. Tum fatis debitus Arruns
velocem iaculo et multa prior arte Camillam 760
circuit et quae sit fortuna facillima, temptat.
Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo,
hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat;
qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat,
hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas. 765
Hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat
undique circuitum et certam quatit improbus hastam.
Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos
insignis longe Phrygiis fulgebat in armis
spumantemque agitabat equum, quem pellis aënis 770
in plumam squamis auro conserta tegebat.
Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro,
spicula torquebat Lycio Gortynia cornu;
aureus ex umeris erat arcus et aurea vati
cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis 775
carbaseos fulvo in nodum collegerat auro
pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma
Troà ̄a, captivo sive ut se ferret in auro
venatrix, unum ex omni certamine pugnae 780
caeca sequebatur totumque incauta per agmen
femineo praedae et spoliorum ardebat amore,
telum ex insidiis cum tandem tempore capto
concitat et superos Arruns sic voce precatur:
«Summe deum, sancti custos Soractis Apollo, 785
quem primi colimus, cui pineus ardor acervo
pascitur et medium freti pietate per ignem
cultores multa premimus vestigia pruna,
da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,
Liber XI
189Aeneis
omnipotens. Non exuvias pulsaeve tropaeum 790
virginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem
facta ferent): haec dira meo dum vulnere pestis
pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.
Audiit et voti Phoebus succedere partem
mente dedit, partem volucris dispersit in auras: 795
sterneret ut subita turbatam morte Camillam,
adnuit oranti; reducem ut patria alta videret,
non dedit, inque Notos vocem vertere procellae.
Ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
convertere animos acris oculosque tulere 800
cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa nec aurae
nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli,
hasta sub exsertam donec perlata papillam
haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
Concurrunt trepidae comites dominamque ruentem 805
suscipiunt. Fugit ante omnis exterritus Arruns,
laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae
credere nec telis occurrere virginis audet.
Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,
continuo in montis sese avius abdidit altos 810
occiso pastore lupus magnove iuvenco,
conscius audacis facti, caudamque remulcens
subiecit pavitantem utero silvasque petivit:
haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns
contentusque fuga mediis se immiscuit armis. 815
Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
ferreus ad costas alto stat vulnere mucro:
labitur exsanguis, labuntur frigida leto
lumina, purpureus quondam color ora reliquit.
Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam 820
adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae,
quicum partiri curas; atque haec ita fatur:
«Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
Effuge et haec Turno mandata novissima perfer: 825
succedat pugnae Troianosque arceat urbe.
Iamque vale.» Simul his dictis linquebat habenas,
ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto
paulatim exsolvit se corpore lentaque colla
et captum leto posuit caput, arma relinquunt, 830
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
sidera: deiecta crudescit pugna Camilla,
incurrunt densi simul omnis copia Teucrum
Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae. 835
At Triviae custos iamdudum in montibus Opis
alta sedet summis spectatque interrita pugnas.
Utque procul medio iuvenum in clamore furentum
Liber XI
190Aeneis
prospexit tristi multatam morte Camillam,
ingemuitque deditque has imo pectore voces: 840
«Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti
supplicium, Teucros conata lacessere bello!
Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam
profuit aut nostras umero gessisse sagittas.
Non tamen indecorem tua te regina reliquit 845
extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum
per gentis erit aut famam patieris inultae.
Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus,
morte luet merita.» Fuit ingens monte sub alto
regis Dercenni terreno ex aggere bustum 850
antiqui Laurentis opacaque ilice tectum:
hic dea se primum rapido pulcherrima nisu
sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
Ut vidit laetantem animis ac vana tumentem,
«Cur,» inquit, «diversus abis? Huc dirige gressum, 855
huc periture veni, capias ut digna Camillae
praemia. Tune etiam telis moriere Dianae?»
dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam
deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit
et duxit longe, donec curvata coirent 860
inter se capita et manibus iam tangeret aequis,
laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
Extemplo teli stridorem aurasque sonantis
audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum.
Illum exspirantem socii atque extrema gementem 865
obliti ignoto camporum in pulvere linquunt,
Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.
Prima fugit domina amissa levis ala Camillae;
turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas
disiectique duces desolatique manipli 870
tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt.
Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis
sustentare valet telis aut sistere contra,
sed laxos referunt umeris languentibus arcus,
quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum. 875
Volvitur ad muros caligine turbidus atra
pulvis, et e speculis percussae pectora matres
femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.
Qui cursu portas primi inrupere patentis,
hos inimica super mixto premit agmine turba; 880
nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,
moenibus in patriis atque inter tuta domorum
confixi exspirant animas. Pars claudere portas:
nec sociis aperire viam nec moenibus audent
accipere orantis, oriturque miserrima caedes 885
defendentum armis aditus inque arma ruentum.
Exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum
pars in praecipitis fossas urgente ruina
Liber XI
191Aeneis
volvitur, immissis pars caeca et concita frenis
arietat in portas et duros obice postis. 890
Ipsae de muris summo certamine matres,
monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam,
tela manu trepidae iaciunt ac robore duro
stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
praecipites primaeque mori pro moenibus ardent. 895
Interea Turnum in silvis saevissimus implet
nuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum:
deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
ingruere infensos hostis et Marte secundo
omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri. 900
Ille furens, et saeva Iovis sic numina pellunt,
deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
Vix e conspectu exierat campumque tenebat,
cum pater Aeneas saltus ingressus apertos
exsuperatque iugum silvaque evadit opaca. 905
Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
agmine nec longis inter se passibus absunt;
ac simul Aeneas fumantis pulvere campos
prospexit longe Laurentiaque agmina vidit,
et saevum Aenean adgnovit Turnus in armis 910
adventumque pedum flatusque audivit equorum.
Continuoque ineant pugnas et proelia temptent,
ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero
tinguat equos noctemque die labente reducat:
considunt castris ante urbem et moenia vallant. 915
Liber XI
192Aeneis
Liber XII
Turnus ut infractos adverso Marte Latinos
defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
se signari oculis, ultro implacabilis ardet
attollitque animos. Poenorum qualis in arvis
saucius ille gravi venantum vulnere pectus 5
tum demum movet arma leo gaudetque comantis
excutiens cervice toros fixumque latronis
inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:
haud secus adcenso gliscit violentia Turno.
Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: 10
«Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent.
Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus.
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), 15
et solus ferro crimen commune refellam,
aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.»
Olli sedato respondit corde Latinus:
«O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est 20
consulere atque omnis metuentem expendere casus.
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis,
nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu 25
sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.
Me natam nulli veterum sociare procorum
fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
Victus amore tui, cognato sanguine victus
coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi: 30
promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
bella, vides, quantos primus patiare labores.
Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta 35
sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat?
Si Turno exstincto socios sum adscire paratus,
cur non incolumi potius certamina tollo?
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet 40
Italia, ad mortem si te−−Fors dicta refutet!−−
prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
Respice res bello varias; miserere parentis
longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe
dividit.» Haudquaquam dictis violentia Turni 45
flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo.
Ut primum fari potuit, sic institit ore:
»Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
Liber XII
193Aeneis
deponas letumque sinas pro laude pacisci:
et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra 50
spargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis.
longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
feminea tegat et vanis sese occulat umbris.»
At regina, nova pugnae conterrita sorte,
flebat et ardentem generum monitura tenebat: 55
«Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae
tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae
tu requies miserae, decus imperiumque Latini
te penes, in te omnis domus inclinata recumbit).
unum oro: desiste manum committere Teucris. 60
Qui te cumque manent isto certamine casus,
et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam
lumina nec generum Aenean captiva videbo.»
Accepit vocem lacrimis Lavinia matris
flagrantis perfusa genas, quoi plurimus ignem 65
subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo veluti violaverit ostro
siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
alba rosa: talis virgo dabat ore colores.
Illum turbat amor, figitque in virgine voltus: 70
ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam.
«Ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto
prosequere in duri certamina Martis euntem,
O mater; neque enim Turno mora libera mortis.
Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno 75
haud placitura refer: cum primum crastina caelo
puniceis invecta rotis Aurora rubebit,
non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant
et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum,
illo quaeratur coniunx Lavinia campo.» 80
Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit.
poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,
Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,
qui candore nives anteirent, cursibus auras.
Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt 85
pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
circumdat loricam umeris; simul aptat habendo
ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae.
ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti 90
fecerat et Stygia candientem tinxerat unda.
Exin quae mediis ingenti adnixa columnae
aedibus adstabat, validam vi corripit hastam,
Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem
vociferans: «Nunc, O numquam frustrata vocatus 95
hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor
te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus
Liber XII
194Aeneis
loricamque manu valida lacerare revulsam
semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis
vibratos calido ferro murraque madentis.» 100
His agitur furiis; totoque ardentis ab ore
scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis:
mugitus veluti cum prima in proelia taurus
terrificos ciet atque irasci in cornua temptat,
arboris obnixus trunco, ventosque lacessit 105
ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.
Nec minus interea maternis saevos in armis
Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,
oblato gaudens componi foedere bellum,
tum socios maestique metum solatur Iuli, 110
fata docens, regique iubet responsa Latino
certa referre viros et pacis dicere leges.
Postera vix summos spargebat lumine montis
orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt
solis equi lucemque elatis naribus efflant: 115
campum ad certamen magnae sub moenibus urbis
dimensi Rutulique viri Teucrique parabant
in medioque focos et dis communibus aras
gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant,
velati limo et verbena tempora vincti. 120
Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis
agmina se fundunt portis. Hinc Troà ̄us omnis
Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis,
haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis
pugna vocet; nec non mediis in milibus ipsi 125
ductores auro volitant ostroque decori,
et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas
et Messapus equum domitor, Neptunia proles.
Utque dato signo spatia in sua quisque recessit,
defigunt tellure hastas et scuta reclinant. 130
Tum studio effusae matres et volgus inermum
invalidique senes turris ac tecta domorum
obsedere, alii portis sublimibus adstant.
At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur,
tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti, 135
prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas
Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
Extemplo Turni sic est adfata sororem
diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris
praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem 140
Iuppiter erepta pro virginitate sacravit):
«Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro,
scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae
magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile,
praetulerim caelique lubens in parte locarim: 145
Liber XII
195Aeneis
disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.
Qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant
cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi:
nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis,
Parcarumque dies et vis inimica propinquat. 150
Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum.
Tu pro germano siquid praesentius audes,
perge: decet. Forsan miseros meliora sequentur.»
Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit
terque quaterque manu pectus percussit honestum. 155
«Non lacrumis hoc tempus,» ait Saturnia Iuno:
«Adcetera et fratrem, siquis modus, eripe morti,
aut tu bella cie conceptumque excute foedus:
auctor ego audendi.» Sic exhortata reliquit
incertam et tristi turbatam volnere mentis. 160
Interea reges, ingenti mole Latinus
quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum
aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
Solis avi specimen; bigis it Turnus in albis,
bina manu lato crispans hastilia ferro; 165
hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,
sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis,
et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae,
procedunt castris, puraque in veste sacerdos
saetigeri fetum suis intonsamque bidentem 170
adtulit admovitque pecus flagrantibus aris.
Illi ad surgentem conversi lumina solem
dant fruges manibus salsas et tempora ferro
summa notant pecudum paterisque altaria libant.
Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur: 175
«Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra voeanti,
quam propter tantos potui perferre labores,
et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx,
iam melior, iam, diva, precor, tuque inclute Mavors,
cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques; 180
fontisque fluviosque voco, quaeque aetheris alti
religio et quae caeruleo sunt numina ponto:
cesserit Ausonio si fors victoria Turno,
convenit Evandri victos discedere ad urbem,
cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles 185
Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent,
sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem
(ut potius reor et potius di numine firment),
non ego nec Teucris Italos parere iubebo
nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae 190
invictae gentes aeterna in foedera mittant.
Sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,
imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri
constituent, urbique dabit Lavinia nomen.»
Liber XII
196Aeneis
Sic prior Aeneas; sequitur sic deinde Latinus 195
suspiciens caelum tenditque ad sidera dextram:
«Haec eadem, Aenea, terram mare sidera iuro
Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem
vimque deum infernam et duri sacraria Ditis;
audiat haec genitor, qui foedera fulmine sancit. 200
Tango aras, medios ignis et numina testor:
nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet,
quo res cumque cadent; nec me vis ulla volentem
avertet, non, si tellurem effundat in undas
diluvio miscens caelumque in Tartara solvat; 205
ut sceptrum hoc» (dextra sceptrum nam forte gerebat
«numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras,
cum semel in silvis imo de stirpe recisum
matre caret posuitque comas et bracchia ferro,
olim arbos, nunc artificis manus aere decoro 210
inclusit patribusque dedit gesture Latinis.»
Talibus inter se firmabant foedera dictis
conspectu in medio procerum. Tum rite sacratas
in flammam iugulant pecudes et viscera vivis
eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras. 215
At vero Rutulis inpar ea pugna videri
iamdudum et vario misceri pectora motu;
tum magis, ut propius cernunt non viribus aequis.
Adiuvat incessu tacito progressus et aram
suppliciter venerans demisso lumine Turnus 220
tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor.
Quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit
sermonem et volgi variare labantia corda,
in medias acies, formam adsimulata Camerti,
cui genus a proavis ingens clarumque paternae 225
nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis,
in medias dat sese acies haud nescia rerum
rumoresque serit varios ac talia fatur:
«Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus unam
obiectare animam? Numerone an viribus aequi 230
non sumus? En omnes et Troes et Arcades hi sunt
fatalesque manus, infensa Etruria Turno:
vix hostem, alterni si congrediamur, habemus.
Ille quidem ad superos, quorum se devovet aris,
succedet fama vivusque per ora feretur: 235
nos patria amissa dominis parere superbis
cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.»
Talibus incensa est iuvenum sententia dictis
iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur;
ipsi Laurentes mutati ipsique Latini. 240
Qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem
sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur
infectum et Turni sortem miserantur iniquam.
Liber XII
197Aeneis
His aliud maius Iuturna adiungit et alto
dat signum caelo, quo non praesentius ullum 245
turbavit mentes Italas monstroque fefellit.
Namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra
litoreas agitabat aves turbamque sonantem
agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas
cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. 250
Adrexere animos Itali, cunctaeque volucres
convertunt clamore fugam, mirabile visu,
aetheraque obscurant pennis hostemque per auras
facta nube premunt, donec vi victus et ipso
pondere defecit, praedamque ex unguibus ales 255
proiecit fluvio penitusque in nubila fugit.
Tum vero augurium Rutuli clamore salutant
expediuntque manus; primusque Tolumnius augur
«Hoc erat, hoc, votis,» inquit, «quod saepe petivi.
Adcipio adgnoscoque deos; me, me duce ferrum 260
corripite, O miseri, quos improbus advena bello
territat invalidas ut aves et litora vestra
vi populat: petet ille fugam penitusque profundo
vela dabit. Vos unanimi densete catervas
et regem vobis pugna defendite raptum.» 265
Dixit et adversos telum contorsit in hostis
procurrens: sonitum dat stridula cornus et auras
certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor et omnes
turbati cunei calefactaque corda tumultu.
Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum 270
corpora constiterant contra, quos fida crearat
una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,
horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo
balteus et laterum iuncturas fibula mordet
egregium forma iuvenem et fulgentibus armis 275
transadigit costas fulvaque effundit harena.
At fratres, animosa phalanx accensaque luctu,
pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum
corripiunt caecique ruunt. Quos agmina contra
procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant 280
Troes Agyllinique et pictis Arcades armis:
sic omnis amor unus habet decernere ferro.
Diripuere aras, it toto turbida caelo
tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,
craterasque focosque ferunt. Fugit ipse Latinus 285
pulsatos referens infecto foedere divos.
Infrenant alii currus aut corpora saltu
subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.
Messapus regem regisque insigne gerentem,
Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus, 290
adverso proterret equo: ruit ille recedens
et miser oppositis a tergo involvitur aris
Liber XII
198Aeneis
in caput inque umeros. At fervidus advolat hasta
Messapus teloque orantem multa trabali
desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur: 295
«Hoc habet, haec melior magnis data victima divis.»
Concurrunt Itali spoliantque calentia membra.
Obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara
corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti
occupat os flammis: olli ingens barba reluxit 300
nidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus
caesariem laeva turbati corripit hostis
inpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum:
sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum
pastorem primaque acie per tela ruentem, 305
ense sequens nudo superimminet: ille securi
adversi frontem mediam mentumque reducta
disicit et sparso late rigat arma cruore.
Olli dura quies oculos et ferreus urget
somnus, in aeternam conduntur lumina noctem. 310
At pius Aeneas dextram tendebat inermem
nudato capite atque suos clamore vocabat:
«Quo ruitis? Quaeve ista repens discordia surgit?
O cohibete iras! Ictum iam foedus et omnes
compositae leges; mihi ius concurrere soli; 315
me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo
firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.»
Has inter voces, media inter talia verba
ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est
incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, 320
Quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,
adtulerit: pressa est insignis gloria facti.
nec sese Aeneae iactavit vulnere quisquam.
Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit
turbatosque duces, subita spe fervidus ardet: 325
poscit equos atque arma simul saltuque superbus
emicat in currum et manibus molitur habenas.
Multa virum volitans dat fortia corpora Leto,
semineces volvit multos aut agmina curru
proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas. 330
Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri
sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis
bella movens immittit equos; illi aequore aperto
ante Notos Zephyrumque volant; gemit ultima pulsu
Thraca pedum; circumque atrae Formidinis ora 335
Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur:
talis equos alacer media inter proelia Turnus
fumantis sudore quatit, miserabile caesis
hostibus insultans; spargit rapida ungula rores
sanguineos, mixtaque cruor calcatur harena. 340
Iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,
hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo
Liber XII
199Aeneis
Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse
nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis,
vel conferre manum vel equo praevertere ventos. 345
Parte alia media Eumedes in proelia fertur,
antiqui proles bello praeclara Dolonis,
nomine avum referens, animo manibusque parentem,
qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,
ausus Pelidae pretium sibi poscere currus; 350
illum Tydides alio pro talibus ausis
adfecit pretio, nec equis adspirat Achillis.
Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,
ante levi iaculo longum per inane secutus
sistit equos biiugis et curru desilit atque 355
semianimi lapsoque supervenit et pede collo
impresso dextrae mucronem extorquet et alto
fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit:
«En agros et quam bello, Troiane, petisti,
Hesperiam metire iacens: haec praemia qui me 360
ferro ausi temptare ferunt, sic moenia condunt.»
Huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit.
Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque
et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten.
Ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto 365
insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus,
qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo:
sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt
conversaeque ruunt acies; fert impetus ipsum,
et cristam adverso curru quatit aura volantem. 370
Non tulit instantem Phegeus animisque frementem:
obiecit sese ad currum et spumantia frenis
ora citatorum dextra detorsit equorum.
Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum
lancea consequitur rumpitque infixa bilicem 375
loricam et summum degustat volnere corpus.
Ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem
ibat et auxilium ducto mucrone petebat:
cum rota praecipitem et procursu concitus axis
impulit effunditque solo, Turnusque secutus 380
imam inter galeam summi thoracis et oras
abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.
Atque ea dum campis victor dat funera Turnus,
interea Aenean Mnestheus et fidus Achates
Ascaniusque comes castris statuere cruentum, 385
alternos longa nitentem cuspide gressus.
Saevit et infracta luctatur arundine telum
eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit
ense secent lato vulnus telique latebram
rescindant penitus seseque in bella remittant. 390
Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx
Liber XII
200Aeneis
Iasides, acri quondam cui captus amore
ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo
augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
Ille ut depositi proferret fata parentis, 395
scire potestates herbarum usumque medendi
maluit et mutas agitare inglorius artes.
Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam
Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli
concursu, lacrimis immobilis. Ille retorto 400
Paeonium in morem senior succinctus amictu
multa manu medica Phoebique potentibus herbis
nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra
sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
Nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo 405
subvenit; et saevus campis magis ac magis horror
crebrescit propiusque malum est. Iam pulvere caelum
stare vident: subeunt equites, et spicula castris
densa cadunt mediis. It tristis ad aethera clamor
bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum. 410
Hic Venus, indigno nati concussa dolore,
dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,
puberibus caulem foliis et flore comantem
purpureo; non illa feris incognita capris
gramina, cum tergo volucres haesere sagittae: 415
hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo,
detulit; hoc fusum labris splendentibus amnem
inficit occulte medicans spargitque salubris
ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
Fovit ea volnus lympha longaevus Iapyx 420
ignorans, subitoque omnis de corpore fugit
quippe dolor, omnis stetit imo volnere sanguis;
iamque secuta manum nullo cogente sagitta
excidit, atque novae rediere in pristina vires.
«Arma citi properate viro! Quid statis?» Iapyx 425
conclamat primusque animos adcendit in hostem.
«Non haec humanis opibus, non arte magistra
proveniunt neque te, Aenea, mea dextera servat:
maior agit deus atque opera ad maiora remittit.»
Ille avidus pugnae suras incluserat auro 430
hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,
Ascanium fusis circum complectitur armis
summaque per galeam delibans oscula fatur:
«Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, 435
fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello
defensum dabit et magna inter praemia ducet.
Tu facito, mox cum matura adoleverit aetas,
sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum
et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.» 440
Liber XII
201Aeneis
Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens,
telum immane manu quatiens; simul agmine denso
Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque relictis
turba fluit castris: tum caeco pulvere campus
miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus. 445
Vidit ab adverso venientis aggere Turnus,
videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit
ossa tremor: prima ante omnis Iuturna Latinos
audiit adgnovitque sonum et tremefacta refugit.
Ille volat campoque atrum rapit agmen aperto. 450
Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus
it mare per medium; miseris heu praescia longe
horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas
arboribus stragemque satis, ruet omnia late;
ante volant sonitumque ferunt ad litora venti: 455
talis in adversos ductor Rhoeteius hostis
agmen agit, densi cuneis se quisque coactis
adglomerant. Ferit ense gravem Thymbraeus Osirim,
Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates
Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur, 460
primus in adversos telum qui torserat hostis.
Tollitur in caelum clamor, versique vicissim
pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros.
Ipse neque aversos dignatur sternere Morti
nec pede congressos aequo nec tela ferentis 465
insequitur: solum densa in caligine Turnum
vestigat lustrans, solum in certamina poscit.
Hoc concussa metu mentem Iuturna virago
aurigam Turni media inter lora Metiscum
excutit et longe lapsum temone relinquit: 470
ipsa subit manibusque undantis flectit habenas,
cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci.
Nigra velut magnas domini cum divitis aedes
pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo,
pabula parva legens nidisque loquacibus escas, 475
et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum
stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis
fertur equis rapidoque volans obit omnia curru
iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem
nec conferre manum patitur, volat avia longe. 480
Haud minus Aeneas tortos legit obvius orbes
vestigatque virum et disiecta per agmina magna
voce vocat. Quotiens oculos coniecit in hostem
alipedumque fugam cursu temptavit equorum,
aversos totiens currus Iuturna retorsit. 485
Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat aestu,
diversaeque vocant animum in contraria curae.
Huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat
lenta levis cursu praefixa hastilia ferro,
horum unum certo contorquens dirigit ictu. 490
Liber XII
202Aeneis
Substitit Aeneas et se collegit in arma,
poplite subsidens; apicem tamen incita summum
hasta tulit summasque excussit vertice cristas.
Tum vero adsurgunt irae; insidiisque subactus,
diversos ubi sensit equos currumque referri, 495
multa Iovem et laesi testatus foederis aras
iam tandem invadit medios et Marte secundo
terribilis saevam nullo discrimine caedem
suscitat irarumque omnis effundit habenas.
Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes 500
diversas obitumque ducum, quos aequore toto
inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,
expediat? Tanton placuit concurrere motu.
Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras?
Aeneas Rutulum Sucronem, ea prima ruentis 505
pugna loco statuit Teucros, haud multa morantem
excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum
transadigit costas et cratis pectoris ensem.
Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren,
congressus pedes, hunc venientem cuspide longa, 510
hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum
suspendit capita et rorantia sanguine portat.
Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum,
tris uno congressu, et maestum mittit Oniten,
nomen Echionium matrisque genus Peridiae, 515
hic fratres Lycia missos et Apollinis agris
et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten,
Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae
ars fuerat pauperque domus nec nota potentum
munera conductaque pater tellure serebat. 520
Ac velut immissi diversis partibus ignes
arentem in silvam et virgulta sonantia lauro,
aut ubi decursu rapido de montibus altis
dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt
quisque suum populatus iter: non segnius ambo 525
Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc nunc
fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci
pectora, nunc totis in Volnera viribus itur.
Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem
nomina per regesque actum genus omne Latinos, 530
praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi
excutit effunditque solo: hunc lora et iuga subter
provolvere rotae, crebro super ungula pulsu
incita nec domini memorum proculcat equorum.
Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi 535
occurrit telumque aurata ad tempora torquet:
olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
Dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu
eripuit Turno. Nec di texere Cupencum
Liber XII
203Aeneis
Aenea veniente sui: dedit obvia ferro 540
pectora, nec misero clipei mora profuit aerei.
Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi
oppetere et late terram consternere tergo
Occidis, Argivae quem non potuere phalanges
sternere nec Priami regnorum eversor Achilles; 545
hic tibi mortis erant metae: domus alta sub Ida,
Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum.
Totae adeo conversae acies, omnesque Latini,
omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus
et Messapus equum domitor et fortis Asilas 550
Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alae,
pro se quisque viri summa nituntur opum vi:
nec mora nec requies, vasto certamine tendunt.
Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit,
iret ut ad muros urbique adverteret agmen 555
ocius et subita turbaret clade Latinos.
Ille ut vestigans diversa per agmina Turnum
huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem
immunem tanti belli atque impune quietam.
Continuo pugnae adcendit maioris imago: 560
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum
ductores tumulumque capit, quo cetera Teucrum
concurrit legio nec scuta aut spicula densi
deponunt. Celso medius stans aggere fatur:
«Nequa meis esto dictis mora; Iuppiter hac stat, 565
neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
ni frenum accipere et victi parere fatentur,
eruam et aequa solo fumantia culmina ponam.
Scilicet exspectem, libeat dum proelia Turno 570
nostra pati rursusque velit concurrere victus?
Hoc caput, O cives, haec belli summa nefandi:
ferte faces propere foedusque reposcite flammis.»
Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
dant cuneum densaque ad muros mole feruntur. 575
Scalae improviso subitusque apparuit ignis.
Discurrunt alii ad portas primosque trucidant,
ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
Ipse inter primos dextram sub moenia tendit
Aeneas magnaque incusat voce Latinum 580
testaturque deos, iterum se ad proelia cogi,
bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.
Exoritur trepidos inter discordia civis:
urbem alii reserare iubent et pandere portas
Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem, 585
arma ferunt alii et pergunt defendere muros.
Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
vestigavit apes fumoque implevit amaro:
illae intus trepidae rerum per cerea castra
Liber XII
204Aeneis
discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras; 590
volvitur ater odor tectis, tum murmure caeco
intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras.
Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis,
quae totam luctu concussit funditus urbem.
Regina ut tectis venientem prospicit hostem, 595
incessi muros, ignis ad tecta volare,
nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni:
infelix pugnae iuvenem in certamine credit
exstinctum et, subito mentem turbata dolore,
se causam clamat crimenque caputque malorum, 600
multaque per maestum demens effata furorem
purpureos moritura manu discindit amictus
et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
Quam cladem miserae postquam accepere Latinae,
filia prima manu flavos Lavinia crinis 605
et roseas laniata genas, tum cetera circum
turba furit: resonant late plangoribus aedes.
Hinc totam infelix volgatur fama per urbem.
Demittunt mentes; it scissa veste Latinus,
coniugis attonitus fatis urbisque ruina, 610
canitiem immundo perfusam pulvere turpans.
[Multaque se incusat, qui non acceperit ante
Dardanium Aenean generumque adsciverit ultro.]
Interea extremo bellator in aequore Turnus
palantis sequitur paucos iam segnior atque 615
iam minus atque minus successu laetus equorum
attulit hunc illi caecis terroribus aura
commixtum clamorem adrectasque impulit aures
confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
«Ei mihi! Quid tanto turbantur moenia luctu? 620
Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?»
Sic ait adductisque amens subsistit habenis.
Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
aurigae currumque et equos et lora regebat,
talibus occurrit dictis: «Hac, Turne, sequamur 625
Troiugenas, qua prima viam victoria pandit;
sunt alii, qui tecta manu defendere possint.
Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet:
et nos saeva manu mittamus funera Teucris.
Nec numero inferior pugnae nec honore recedes.» 630
Turnus ad haec:
«O soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem
foedera turbasti teque haec in bella dedisti,
et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo
demissam tantos voluit te ferre labores? 635
An fratris miseri letum ut crudele videres?
Nam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna salutem?
Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem
Liber XII
205Aeneis
Murranum, quo non superat mihi carior alter,
oppetere ingentem atque ingenti volnere victum. 640
Occidit infelix nostrum ne dedecus Ufens
adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
Exscindine domos (id rebus defuit unum)
perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
Terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit? 645
Usque adeone mori miserum est? Vos O mihi Manes
este boni, quoniam superis aversa voluntas!
Sancta ad vos anima atque istius nescia culpae
descendam, magnorum haud umquam indignus avorum.
Vix ea fatus erat: medios volat ecce per hostis 650
vectus equo spumante Saces, adversa sagitta
saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
«Turne, in te suprema salus: miserere tuorum.
Fulminat Aeneas armis summasque minatur
deiecturum arces Italum exscidioque daturum; 655
iamque faces ad tecta volant. In te ora Latini,
in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus,
quos generos vocet aut quae sese ad foedera flectat.
Praeterea regina, tui fidissima, dextra
occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit. 660
Soli pro portis Messapus et acer Atinas
sustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges
stant densae, strictisque seges mucronibus horret
ferrea: tu currum deserto in gramine versas.»
Obstipuit varia confusus imagine rerum 665
Turnus et obtutu tacito stetit. Aestuat ingens
uno in corde pudor mixtoque insania luctu
et furiis agitatus amor et conscia virtus.
Ut primum discussae umbrae et lux reddita menti,
ardentis oculorum orbes ad moenia torsit 670
turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.
Ecce autem flammis inter tabulata volutus
ad caelum undabat vortex turrimque tenebat,
turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse
subdideratque rotas pontisque instraverat altos. 675
«Iam iam fata, soror, superant; absiste morari;
quo deus et quo dura vocat Fortuna, sequamur.
Stat conferre manum Aeneae, stat quidquid acerbi est
morte pati; neque me indecorem, germana, videbis
amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem.» 680
Dixit et e curru saltum dedit ocius arvis
perque hostis, per tela ruit maestamque sororem
deserit ac rapido cursu media agmina rumpit.
Ac veluti montis saxum de vertice praeceps
cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber 685
proluit aut annis solvit sublapsa vetustas;
fertur in abruptum magno mons improbus actu
exsultatque solo, silvas armenta virosque
Liber XII
206Aeneis
involvens secum: disiecta per agmina Turnus
sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso 690
sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae,
significatque manu et magno simul incipit ore:
«Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini;
quaecumque est Fortuna, mea est: me verius unum
pro vobis foedus luere et decernere ferro.» 695
Discessere omnes medii spatiumque dedere.
At pater Aeneas audito nomine Turni
deserit et muros et summas deserit arces
praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit,
laetitia exsultans, horrendumque intonat armis; 700
quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis
cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali
vertice se attollens pater Appenninus ad auras.
Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes
convertere oculos Itali, quique alta tenebant 705
moenia quique imos pulsabant ariete muros,
armaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus
ingentis, genitos diversis partibus orbis,
inter se coiisse viros et cernere ferro.
Atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi, 710
procursu rapido, coniectis eminus hastis,
invadunt Martem clipeis atque aere sonoro.
Dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus
congeminant: fors et virtus miscentur in unum.
Ac velut ingenti Sila summove Taburno 715
cum duo conversis inimica in proelia tauri
frontibus incurrunt; pavidi cessere magistri,
stat pecus omne metu mutum mussantque iuvencae,
quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
illi inter sese multa vi volnera miscent 720
cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo
colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit:
non alitur Tros Aeneas et Daunius heros
concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet.
Iuppiter ipse duas aequato examine lances 725
sustinet et fata imponit diversa duorum,
quem damnet labor et quo vergat pondere letum;
Emicat hic, impune putans, et corpore toto
alte sublatum consurgit Turnus in ensem
et ferit: exclamant Troes trepidique Latini, 730
arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis
Frangitur in medioque ardentem deserit ictu . . .
ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior euro,
ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos 735
conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci.
Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
Liber XII
207Aeneis
suffecit: postquam arma dei ad Volcania ventumst,
mortalis mucro glacies ceu futilis ictu 740
dissiluit; fulva resplendent fragmina harena.
Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus
et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes
undique enim densa Teucri inclusere corona,
atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt. 745
Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
interdum genua impediunt cursumque recusant,
insequitur trepidique pedem pede fervidus urget:
inclusum veluti siquando flumine nanctus
cervum aut puniceae saeptum formidine pinnae 750
venator cursu canis et latratibus instat;
ille autem, insidiis et ripa territus alta,
mille fugit refugitque vias; at vividus Umber
haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti
increpuit malis morsuque elusus inani est. 755
Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque
responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis,
nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem.
Aeneas mortem contra praesensque minatur 760
exitium, si quisquam adeat, terretque trementis
excisurum urbem minitans et saucius instat.
Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt
huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur
praemia, sed Turni de vita et sanguine certant. 765
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
hic steterat, nautis olim venerabile lignum,
servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti divo et votas suspendere vestes,
sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum 770
sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
detulerat fixam et lenta in radice tenebat.
Incubuit voluitque manu convellere ferrum
Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu 775
non poterat. Tum vero amens formidine Turnus
«Faune, precor, miserere,» inquit, «tuque optima ferrum
terra tene, colui vestros si semper honores,
quos contra Aeneadae bello fecere profanos.»
Dixit opemque dei non cassa in vota vocavit. 780
Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
viribus haud ullis valuit discludere morsus
roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat,
rursus in aurigae faciem mutata Metisci
procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. 785
Quod Venus audaci nymphae indignata licere
adcessit telumque alta ab radice revellit.
Liber XII
208Aeneis
Olli sublimes armis animisque refecti,
hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
adsistunt contra certamina Martis anheli. 790
Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
adloquitur fulva pugnas de nube tuentem:
«Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique restat?
Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris
deberi caelo fatisque ad sidera tolli. 795
Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
Mortalin decuit violari volnere divom,
aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?)
ereptum reddi Turno et vim crescere victis?
Desine iam tandem precibusque inflectere nostris, 800
[ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae
saepe tuo dulci tristes ex ore recursent,]
ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis
Troianos potuisti, infandum adcendere bellum,
deformare domum et luctu miscere hymenaeos: 805
ulterius temptare veto.» Sic Iuppiter orsus;
sic dea submisso contra Saturnia voltu:
«Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;
nec tu me aeria solam nunc sede videres 810
digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa
starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri
suasi et pro vita maiora audere probavi,
non ut tela tamen, non ut contenderet arcum: 815
adiuro Stygii caput implacabile fontis,
una superstitio superis quae reddita divis.
Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
Illud te, nulla fati quod lege tenetur,
pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: 820
cum iam conubis pacem felicibus, esto,
component, cum iam leges et foedera iungent,
ne vetus indigenas nomen mutare Latinos
neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari
aut vocem mutare viros aut vertere vestem. 825
Sit Latium, sint Albani per saecula reges,
sit Romana potens Itala virtute propago:
occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.»
Olli subridens hominum rerumque repertor
«Es germana Iovis Saturnique altera proles: 830
irarum tantos volvis sub pectore fluctus.
Verum age et inceptum frustra submitte furorem
do quod vis, et me victusque volensque remitto.
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
utque est nomen erit; commixti corpore tantum 835
subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum
adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
Liber XII
209Aeneis
Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
supra homines, supra ire deos pietate videbis,
nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.» 840
Adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit.
Interea excedit caelo nubemque relinquit.
His actis aliud genitor secum ipse volutat
Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, 845
quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
uno eodemque tulit partu paribusque revinxit
serpentum spiris ventosasque addidit alas.
Hae Iovis ad solium saevique in limine regis
adparent acuuntque metum mortalibus aegris, 850
siquando letum horrificum morbosque deum rex
molitur meritas aut bello territat urbes.
Harum unam celerem demisit ab aethere summo
Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit.
Illa volat celerique ad terram turbine fertur. 855
Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,
armatam saevi Parthus quam felle veneni,
Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit,
stridens et celeris incognita transilit umbras:
talis se sata Nocte tulit terrasque petivit. 860
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,
alitis in parvae subitam conlecta figuram,
quae quondam in bustis aut culminibus desertis
nocte sedens serum canit importuna per umbras,
hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora 865
fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
Olli membra novus solvit formidine torpor,
adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
At procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas,
infelix crinis scindit Iuturna solutos, 870
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
«Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare?
Aut quid iam durae superat mihi? Qua tibi lucem
arte morer? Talin possum me opponere monstro?
Iam iam linquo acies. Ne me terrete timentem, 875
obscenae volucres: alarum verbera nosco
letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
magnanimi Iovis. Haec pro virginitate reponit?
Quo vitam dedit aeternam? Cur mortis ademptast
condicio? Possem tantos finire dolores 880
nunc certe et misero fratri comes ire per umbras!
Immortalis ego? Aut quicquam mihi dulce meorum
te sine, frater, erit? O quae satis ima dehiscet
terra mihi Manisque deam demittet ad imos?»
Tantum effata caput glauco contexit amictu 885
multa gemens et se fluvio dea condidit alto.
Liber XII
210Aeneis
Aeneas instat contra telumque coruscat
ingens arboreum et saevo sic pectore fatur:
«Quae nunc deinde mora est? Aut quid iam, Turne, retractas?
Non cursu, saevis certandum est comminus armis. 890
Verte omnis tete in facies et contrahe quidquid
sive animis sive arte vales; opta ardua pennis
astra sequi clausumve cava te condere terra.»
Ille caput quassans » Non me tua fervida terrent
dicta, ferox: di me terrent et Iuppiter hostis.» 895
Nec plura effatus saxum circumspicit ingens,
saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat,
limes agro positus, litem ut discerneret arvis.
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
qualia nunc hominum producit corpora tellus: 900
ille manu raptum trepida torquebat in hostem
altior insurgens et cursu concitus heros.
Sed neque currentem se nec cognoscit euntem
tollentemve manus saxumve immane moventem;
genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis. 905
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
nec spatium evasit totum neque pertulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus
velle videmur et in mediis conatibus aegri 910
succidimus, non lingua valet, non corpore notae
sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
successum dea dira negat. Tum pectore sensus
vertuntur varii. Rutulos aspectat et urbem 915
cunctaturque metu letumque instare tremescit;
nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem,
nec currus usquam videt aurigamve sororem.
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
sortitus fortunam oculis, et corpore toto 920
eminus intorquet. Murali concita numquam
tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar
exitium dirum hasta ferens orasque recludit
loricae et clipei extremos septemplicis orbes. 925
Per medium stridens transit femur. Incidit ictus
ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit
mons circum, et vocem late nemora alta remittunt
Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem 930
protendens, «Equidem merui nec deprecor,» inquit:
«utere sorte tua. Miseri te siqua parentis
tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis
Anchises genitor), Dauni miserere senectae
et me seu corpus spoliatum lumine mavis 935
redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas
Liber XII
211Aeneis
Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx:
ulterius ne tende odiis.» Stetit acer in armis
Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit;
et iam iamque magis cunctantem flectere sermo 940
coeperat, infelix umero cum apparuit alto
balteus et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri, victum quem volnere Turnus
straverat atque umeris inimicum insigne gerebat.
Ille, oculis postquam saevi monimenta doloris 945
exuviasque hausit, furiis accensus et ira
terribilis, «Tune hinc spoliis indute meorum
eripiare mihi? Pallas te hoc volnere, Pallas
immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit,»
hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit 950
fervidus. Ast illi solvuntur frigore membra
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
Liber XII
212Aeneis
éditions eBooksFrance
www.ebooksfrance.com
Veuillez écrire à
livres@ebooksfrance.com
pour faire part à l’éditeur de vos remarques
ou suggestions concernant la présente édition.
______________
Janvier 2001
©eBooksFrance pour la mise en HTML et en RocketEditiontm
Liber XII
213